Part 38
Latius tamen loquendo de Arabia secundum figurationem tabularum Ptolemaei possumus dicere, quod tota regio, quae alias nominatur Syria Damasci ultra Libanon est Arabia prima, et dicitur Arabia Damasci vel Syriae. Huic adhaeret ad austrum Arabia Petraea, quae est secunda. Ad hanc dependet Arabia deserta latissima, quae est tertia. Cui consequenter jungitur Arabia felix, grandis et nobilis patria, in qua est supra dicta civitas Machometi. Hae quatuor Arabiae latissimas includunt regiones et suis terminis mare magnum et sinum arabicum sive mare rubrum et sinum persicum contingunt, ac Nilum, Euphratem, Tigrim et Physon, quatuor paradisi flumina, tangunt. Sicut autem Arabia illa deserta est terra infelicissima et valde mala, ita Arabia alia, felix dicta, est felicissima et valde bona, quae quondam Cadrosia fuit dicta, haud longe ab Aegypto distans. Aurum in ea abundat, quod e cuniculis nulla arte factis effodiunt, non quidem quod igne exprimunt, sed ipsa natura purum ex humo producit in nucis quantitate. Haec Arabia etiam Saba dicitur, a civitate insigni ejus, quae terra eorum, quae apud nos sunt pretiosissima, fert et omni pecoris genere est copiosa. Odoribus etiam suavibus, quos passim natura gignit, omnes nationes superat. In maritimis locis balsamus oritur et cassia et in silvis ejus magnae sunt thuris et myrrae arbores, palmae insuper, arundines ac cinamomum etc. Neque enim referri possunt singulorum species, quae natura adeo affluenter in ea aggregavit. De hoc vide Diodorum L. III. C. XII. et L. IV. Haec fertilis et felix terra in tantum differt ab illa sibi vicina Arabia Petraea et deserta, ac si mille ab ea distaret milliaria. Haec deserta Arabia ad occasum vergit et arenosa est penitus, et qui per eam iter faciunt, quemadmodum in mari nautae Areti (arcti) signa duces habent. In hoc autem loco solum locuturus sum de solitudine Syn, quae a terra sancta incipit et ad radices montis Synai et in littoribus maris rubri finitur in provincia Madian. Quod autem mons Synai sit in Arabia, patet per Apostolum Galat. IV., ubi dicit: Syna enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, qui nunc est Jerusalem. Similiter, quando dicit Haymo ad litteram: Syna est mons Arabiae, qui sua magnitudine diversas provincias tangit et sua extremitate conjunctus est montibus terrae promissionis, in quibus est Jerusalem. Ideo tota illa solitudo dicitur Syn, quae tamen habet multas solitudines particulares, ut solitudinem Ethan, Mara, Helim, Dephea, aliis Raphadim, Areroth, Rechma, Cades, et caetera, sicut patet Numeror. C. 33. Hae autem solitudines nunc alia habent nomina arabica, sicut patebit in processu peregrinationis de mansionibus peregrinorum, in quibus fixere tentoria. Qualis sit ergo illa solitudo et quantis defectibus subjaceat, in multis locis sacra Scriptura enunciat. Notandum tamen, quod desertum dicatur quatuor modis. Primo modo dicitur locus desertum vel desertus, in quo posset esse habitatio, sed non est, sicut Esai. XXXVII. dicit: Exultabit solitudo et florebit quasi lilium, in adventu scilicet cultorum. Sic principes et divites aedificant solitudines, Job. c. 3., quia loca deserta cultivant et novalia novant, sicut praecepit Dominus, Jeremiae 4.: Novate vobis novale. Sic Josuae 17. praecepit filiis Joseph, ut ascenderent montes incultos et desertos, (#22 a#) et succiderent arbores et locum purgarent et spatia ad habitandum facerent. Spatia etiam et loca, in quibus olim erant habitationes et esse desierunt, deserta dicuntur, sicut Nehemiae 2. de sancta civitate, quae tunc civitas non erat: Jerusalem deserta est. Et Esaiae 1.: Terra vestra deserta, civitates destructae. Et hoc plerumque contingit propter hominum inhabitantium peccata. Unde Psalmus: Posuit terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. Unde Matthaei 23.: Ecce, relinquitur vobis domus vestra deserta. Et Psalmus: Fiat habitatio eorum deserta.
Secundo modo desertum dicitur locus solum ex eo, quia ibi non est habitatio hominum, licet ibi sint horti, agri, prata, pascua, pomoeria, sicut ibi Lucae 17.: Dimittit nonaginta novem oves in deserto, i. e. in loco pascuae. Et Exodi III. minavit Moyses gregem ad interiora deserti, sive ad pinguiora pascua. De tali deserto dicitur Esaiae 41.: Ponam desertum ejus, scl. terrae sanctae, quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Tertio modo desertum dicitur locus silvestris vel campestris, nemorosus vel vacuus, quem homines non incolunt, in quo leones, ursi, cervi, lupi et caeterae ferae currunt, sicut Marci 1.: Expulit Jesum spiritus in desertum, eratque cum bestiis. In quo quidem deserto non habitant homines, licet possent ibi habitare, quia ibi crescunt virgulta et sunt ibi aquae, quarum gratia possunt ibi bestiae vivere, sicut etiam in deserto Johannis baptistae, et in deserto beati Jeronymi. De quibus in prima parte dictum est. Quia hoc certum est, quod in quocumque loco leo vel ursus, lupus aut cervus vivere potest, illic etiam potest homo vivere, et ubi homo potest se nutrire, ibi et fera potest esse. Sed ubi fera non potest manere, nec homo, et e contrario. In hoc tamen differentia est, quod bestiae non utuntur de necessitate igne in suo nutrimento, sed homines vivere sine igne non possunt, licet Plinius lib. 6. dicat, quod in parte orientali quibusdam gentibus usus ignis fuerit ignotus usque ad tempus Ptolomaei regis Aegypti, et tunc primum ignem habuerunt. Credit tamen dominus Antonius, illos non fuisse homines, quia tenet, hominem non posse vivere sine usu ignis, ut patet P. 1. Tit. 1. C. 5. ยง. 1.
Quarto modo et propriissime desertum dicitur terrae spatium, ubi nihil eorum crescit, quibus homines et bestiae nutriuntur, nec arbores, nec gramina, et ubi nec homines nec bestiae nec aves vivere possunt, tum propter defectum aquarum, tum propter solis intemperatum ardorem, tum propter terrae sterilitatem, et breviter propter defectum omnium ad vitae animalis sustentationem pertinentium. Et tale desertum est de Gazara ad montem Synai, non quidem in omni parte, sed pro majori parte. Tale desertum non reperitur in Alemannia nec in Francia nec in Italia, quamvis deserta, primo, secundo et tertio modo dicta, ibi reperiantur.
Defectus et miseriae deserti illius magni notificantur multipliciter per scripturas sacras. Unde Deuteron. VIII. dicitur: Dominus ductor tuus fuit in solitudine magna et terribili, in qua erat serpens flatu adurens et scorpio, ac dipsas et nullae omnino aquae. Et Deuter. 32. vocatur terra deserta locus horroris et vasta solitudo. Et Esaiae 21. dicitur terra horribilis. Et (#b#) filii Israel murmurantes, ut habetur Num. 20., dixerunt: Quare nos ascendere fecisti de Aegypto et adduxisti in locum istum pessimum, qui seri non potest nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum. De eorum murmure habetur Exodi XVI. et Num. XI. Ex quibus defectus deserti patet. Sed Jeremias quasi omnes defectus deserti complectitur Jerem. II. ingratitudinem objiciens Judaeis, dicens: Vani, id est, ingrati, facti sunt Judaei et non dixerunt, ubi est Deus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis et imaginem mortis, per terram, in qua non ambulavit homo neque habitavit homo, nec incolavit eam filius hominis. Haec ibi. Et Josuae V. latissima et longissima nominatur solitudo. Insuper Deuteron. 1. dicitur.: Transivimus per eremum terribilem. Et Eccles. VI.: Lignum aridum in eremo, venatio leonis et onagri in eremo. Et Psalmus desertum nominat eremum. Dominus interrupit petram in eremo. Et Exodi III. dixit Dominus Moysi: Locus, in quo stas, terra sancta est. Et mons Oreb frequenter nominatur mons Domini.
Dicitur etiam desertum terra salsuginis et terra mannatis, terra faunorum et satyrorum a poetis. Ex quibus omnibus venari possumus solitudinis illius et terrae conditiones et proprietates, tam in malo quam in bono.
Conditiones deserti vel eremi.
Primo regio illa dicitur desertum a deserendo, quia deserta esse videtur quodammodo a Deo, a coelo et a mundo. A Deo quidem, quia vacua et inanis est, quasi Deus ea uti vellet ad universi meliorationem vel decorem. A coelo etiam deserta est haec regio, caret enim coeli utili influentia et quasi iracundo stellarum aspectu atteritur et ferrea redditur, dum coelum desuper immite et sine clementia aeneum videatur. Deserta est etiam regio haec ex consequenti ab hominibus, qui ab ea tamquam a re inutili se abstrahunt. Secundo dicitur haec regio eremus, ab adhaerendo per oppositum, pro eo, quod nemo illi terrae adhaeret, propter defectum boni delicabilis. Nam rebus delicabilibus adhaerent homines, sed quia ibi nihil delectabile invenitur, nemo ibi haeret. Vel dicitur ab adhaerendo propter terrae duritiam, quae nimis fortiter sibi ipsi adhaeret, ita, quod nec ligonibus nec rastris nec ferramentis potest sulcari.
Tertio dicitur regio haec solitudo, quia sola est nec frequentiam hominum habet. Sola etiam est, quia nulla regio circumjacens cum terra illa cupit habere conformitatem aut confoederationem. Dicitur autem saepe in Scriptura solitudo vastissima, quia nullo modo culturae est apta. Ideo dicebant filii Israel murmurantes, utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Num. XIV. Dicitur etiam solitudo magna, longissima et latissima in Scriptura. In multis enim partibus adeo magna, longa et lata est, quod pertransiri non potest, nec reperitur homo, qui fines ejus contra orientem attigerit, quia cum careat aquis, nemo tantum saccum ducere potest de aqua, quod sibi sufficiat pro multis mensibus. Unde post solitudinem illam incipiunt montana altissima, quae si quis adscendere posset, in paradisi regionem veniret. Sed Deus posuit in viam flammeum gladium, i. e. immensum ardorem, tantus est enim ibi solis ardor et tanta siccitas, quod impossibile est hominem illa penetrare etiam habitis vitae (#23 a#) necessariis, quae tamen penitus ibi deficiunt. Quidam tamen sanctorum patrum, ut S. Macarius Romanus et alii quidam, conatum quasi ultra naturam facientes post desertum hoc venerunt in delicabiles regiones, sed progredi contra paradisum nequaquam poterant. Dicitur etiam solitudo sempiterna, pro eo, quod numquam fuit nec erit humanis usibus apta. Insuper solitudo terribilis atque horribilis nuncupatur: terribilis propter montium altitudinem et alienam formam; horribilis vero propter vallium et torrentium immensam profunditatem. Quarto dicitur regio illa imago mortis, pro eo, quod omnia, quae videt homo per desertum,[TR134] mortem minantur, cum nihil in se habeat, quo vita humana sustentari queat, montes enim et colles, valles et torrentes steriles sunt et mortis insignia praeferunt. Color etiam terrae dissimilis est colori terrae habitabilis. Relucent enim ex ea umbrae mortis propter adustionis suae nigredinem, nec vivum quidquam in terra illa est, nisi quod vitae humanae insidiatur. Insuper in hujusmodi (rebus) terrentibus pestifera illa coloquintida, quae 4. Reg. 4. mors in olla dicitur, copiose crescit, quam qui comedit moritur. Et ob hanc et alias causas regio illa imago mortis nominatur. Quinto eadem ratione nominatur regio illa terra sterilis, nihil enim ibi gignitur, ut habetur Numeror. 20. Sexto dicitur inaquosa, quia caret aquis, et si aquae aliquae in profundioribus reperiuntur, plenae sunt vermibus et putridae, ideo terra sitis dicitur. Si vero in plano aquae sunt ex aliqua emanatione, plenae sunt serpentibus, si dulces sunt; si amarae sunt impotabiles existunt. Quandoque enim vallis aliqua humorem ex semetipsa gignit, sed inter semetipsum eum servat, paludem profundam facit et in his paludibus pertanseuntes periclitantur. Ex defectu aquae saepe murmuraverunt filii Israel, sed et nos ipsi sitis squalore tribulati fuimus, ut patebit. Septimo regio illa dicitur terra salsuginis, Jeremiae XVII.: Habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Ros enim cadens terram illam sale conspergit et arbusta et gramina, si qua sunt, infundit; tota enim roris humiditas sal est. Insuper aquae per suffossionem terrae inventae salsae ut plurimum sunt. Reperitur etiam convallis aliqua humorem ex semetipsa gignens salsum, quem continuo calor solis velut hiemalem pruinam in glaciem, ita in salem stringit, et tamquam sudes acutas ex ipso sale efficit, atque ita omnia illa exasperantur loca, ut pertranseuntium terebret et secet etiam calceatos pedes. Octavo dicitur regio illa terra invia Psalm.: in terra deserta invia et inaquosa. Dicitur autem invia, quasi sine via. Ideo Jeronymus in epistola de celebratione paschae dicit, quod hi, qui per solitudines arenosas in interiora austri nulla certa semita gradiuntur, sideribus intendunt; non enim per desertum certae viae esse possunt, etiamsi cottidie esset perambulatio hominum et bestiarum, et hoc ideo, quia venti fortissimi et turbines validissimae sunt in deserto, quibus arena defertur et levatur impetu grandi de tota superficie terrae, et ita currit arena cum vento, sicut aqua mota, idcirco nonnulli desertum nominant mare arenosum. Insuper montes alti arenosi illis turbinibus de loco ad locum transferuntur in una nocte, quod, ubi hodie est planities, cras reperies altum montem repositum. Et ista translatio montium est (#b#) cottidiana tempore ventorum. Non autem ita fit, ut tota moles simul removeatur, sed superiora a ventis deportantur, usque ad terrae fundamenta, et alio in loco coagulantur, et fit novus mons, quatuor aut quinque milliaribus a primo loco. Nonnumquam autem valles magnae arena replentur, et si duret tempestas in loco vallis, consurgit mons, et ubi nudius tertius vallis profunda fuit, ibi hodie mons eminet. Montes etiam petrosi immobiles arena fluente operiuntur, ita, ut ubi heri apparebant montes petrosi, hodie nihil nisi arena videatur. Et ita via certa esse non potest in deserto. Sunt enim ibi cottidie quasi tempestates arenarum, sicut in mari tempestates aquarum, et sunt periculosissimae; nam tota superficies terrae movetur, et homo nihil videt nisi arenam vehementissime currentem, ac si esset aqua, et cum hoc totus aer plenus pulveribus est, ac si esset aer nebulosus, ita, quod homo nou potest oculum habere apertum, sed nunc cogitur propter incidentes pulveres claudere, nunc propter necessitatem videndi cogitur aperire. Cum tanto autem impetu projicitur arena, ut non solum oculos laedat, sed ubicumque corpus denudatum tangit, laedit. Si est ventus contrarius et contra ventum procedant, excoecantur homines et nonnumquam aliqui suffocantur. Quandoque autem est tempestas adeo valida, quod non possunt procedere contra ventum viam suam, sed oportet sequi ventum, et durante tempestate dorsum vertere termino, quo tendebant per multa milliaria. Et nisi natura docuisset camelos, quod sine errore per invia procedere sciunt, numquam homines desertum penetrare possent. Hoc insuper periculum accidit, quod dum vallis aliqua de novo est arena impleta, vel fovea, vel voragines, quod bestiae pertranseuntes cum hominibus et oneribus merguntur profundius et nonnumquam penitus obruuntur. Est autem arena deserti tenuissima, ita, quod optima esset ad horologia arenarum.
Aliud deserti periculum recitat Diodorus ille expertissimus, qui 30 annis Asiam majorem pervagatus est, L. 1. C. 5. Antiquarum historiarum, dicens: est inter Syriam et Aegyptum palus admodum profunda, quam Servoniam dicunt latitudine omnino angusta, longitudo super CC stadia protenditur, locis insciis pericula insperata afferuntur, in arcto enim contractam arenae cumuli circumstant, qui notis [motis ?] ventis agitati in aquam deferuntur, adeo arena densa, ut immixta aquae continens i. e. terra firma videatur, neque facile, terra sit an aqua, discerni queat. Quo fit, ut plures ignota loci natura, neque viam edocti, vadum tenens [tenentes?] cum omni exercitu absorpti sint. Nam arenam, quae eminus stare ut continens videtur, ingressi labuntur longius, numquam deinde raptis gurgite regrediendi aut emergendi facultas datur. Limo enim demersi nullam sperant salutem, cum eniti aut uti viribus nequeant, sed absorbeantur in profundum ab arena, aqua circumfusa, cum veluti limus neque vado neque navibus sit pervius, quae res barati cognomen dedit. Haec ille. Propter paludem illam coguntur pertranseuntes solitudinis circuire longa terrarum spatia, ne periculum incidant. Plura de his patebunt in sequentibus. Satis iam patet, quare desertum dicatur terra invia. Nono dicitur, quod terra illa sit, in qua non ambulavit homo, Jer. c. 2. et Judith 5. Hoc potest intelligi dupliciter, vel pro principio, ut ante filios Israel nullus homo per hoc desertum transiverit per viam illam, per quam illi circumducti fuerunt, et ita verum est. Vel ita intelligi potest, quod nullus homo suis pedibus perambulat hoc desertum et sic iterum verum est, quia, nisi quis bestiam habeat, in qua ipse cum necessariis proficiscatur, pertransire non potest, tum propter calidissimam humum, tum propter viarum defectum et necessariorum, quae portare non posset. Ideo Helias propheta de illo itinere perficiendo quasi desperans projecit se in umbra juniperi et petivit, ut moreretur. Et nisi angelus sibi cibum et potum confortativum ministrasset, hoc iter solus aggressus non fuisset. De hoc habetur 3. Reg. XIX. Posset tamen esse, ut plures homines simul ambularent per desertum, sed non unus solus, cum contingat in tempestatibus plures errare. Saepe etiam contingit, quod vehemens ventus elevat pulverem copiose ita, quod aer totus plenus est, adeo, quod socius non potest videre socium, nec eum audire, et si tunc bestia, cui insidet, aliam viam vadit, homo ille perit. Si ergo hoc contingit in societate, quo modo posset homo solus perambulare? Decimo dicitur, quod in deserto non habitavit homo, ideo etiam nominatur terra inhabitabilis. Et hoc regulariter; sancti enim patres ibi habitaverunt, ducentes viam magis angelicam, quam humanam, et Arabes hodie ibi habitant, ducentes vitam bestialem, et non humanam. Sed quia dicitur, quod nec bestiae ibi possunt habitare; deinde, quod Arabes ibi vivunt, non ut filii Israel miraculose, nec ut S. eremitae angelice, nec ut bestiae absque humano opere, sed vivunt diabolice. Sicut enim diabolus circuit quaerens, quem devoret, sic et illi circumeunt extra desertum et praedantur et in deserto transeuntes spoliant, sicque sunt corporei diaboli et ducunt vitam (#24 a#) non humanam, sicut patebit in sequentibus. Locus enim et terra inhabilis est ad inhabitandum civiliter vivere volentibus; ideo dicitur: Nec incolavit eum filius hominis, cum paene tota terra sit arenosa vel saxosa et quasi calx exusta, hortis, agris, et vineis ac habitationibus inepta.
Undecimo regio illa dicitur esse serpentum, scorpionum et dipsarum et vermium ac draconum, non quidem tota, sed in partibus suis, cum sit latissima, diversa habet venenata. Filiis Israel fuerunt propter murmur immissi ignei serpentes Numeror. 22 et Rom. 8. Sunt multa loca deserti plena foraminibus serpentum, alia plena scorpionibus et in locis ubi aqua, aliqui sunt dracones et crocodili manent et multa alia genera bestiarum, sicut saepe legimus in Vitis Patrum. Porro uno duntaxat genere nos vexati fuimus: sunt enim vermes quidam rotundi, in quantitate avellanae, nigri, multorum pedum, qui dicuntur pediculi Pharaonis, de quibus humus in aliquibus locis plenus est, et dum homo dormit, accurrunt et subtiliter sicut pulex sanguinem sugunt, post morsum tamen relinquitur una cicatrix et unus livor blavus, rubro permixtus, in quantitate cruciferi denarii, et nisi statim illa cicatrix ungatur et fricetur succo pomi limonis, mox efficitur vulnus incurabile et putridum. Praeter illa gignit humus diversa minuta animalia, quietem hominis impedientia. Sed et pediculi in vestibus excessive numero et quantitate crescunt omni momento. Duodecimo dicitur regio illa locus pessimus, Num. 20. Et hoc propter omnia praedicta et propter aeris malitiam et infectionem; pessimus enim aer per desertum est, durissimus, quamquam aliquando nimis subtilis, calor intemperatus et frigus immensum. In una enim contingit hora itinerantibus, quod nunc sunt in loco, in quo quasi clibano caloribus uruntur, et post modicum in alio loco frigore grandi afficiuntur.
Decimo tertio regio illa est locus faunorum et satyrorum, et sunt dii solitudinum et nemorum, secundum veteris vulgi errorem. Futura enim olim gentibus enuntiabant, non signis sed vocibus, et errantibus vias deserti monstrabant. Unde in Vitis Patrum legitur: dum beatus Antonius per deserta quaereret Paulum, vidit e diverso hominem equo mixtum, cui opinio poetarum Centauri vocabulum indidit. Quo viso, signo crucis munit frontem, et, heus tyro, inquit, quanam in parte Dei servus hic habitat? At ille barbarum, nescio quid, infrendens et frangens potius verba quam praeloquens inter horrentia ora satis blandum quaesivit eloquium, et cum dextra manus protensione cupitum indicat iter, et sic per patentes campos volitando transmittens se in fugam ex oculis mirantis evenit, stupensque Antonius et de eo, quod viderat, secum volvens ulterius progrediebatur; nec mora, inter saxosam convallem haud grandem homunculum videt aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cujus extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Ad hoc spectaculum Antonius scutum fidei arripuit et memoratum animal palmarum fructus eidem ad viaticum quasi pacis obsides offerebat. Quo cognito pressit gradus Antonius et, quisnam esset, interrogans hoc responsum ab eo tulit: mortalis ego sum et unus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas (#b#) faunos et satyros et incubos colit; legatione fungor gregis meae: precamur, ut pro nobis communem Dominum depreceris, quem pro salute mundi olim venisse cognovimus. Haec bestia loquente Antonius prae gaudio lacrimas fudit baculoque terram percutiens ait: vae tibi Alexandria, quae pro Deo portenta veneraris, quid dictura es bestiae Christum loquenti? Nec dum verba compleverat et quasi pennigero volatu petulcum animal aufugit. Quodam tempore istiusmodi homo unus perductus est Alexandriam et magnum populo spectaculum praebuit et postea, ne cadaver exanime calore solis et aestatis dissiparetur, sale infusum ad Antiochiam imperatori videndum allatum est. Hos ego nec Fauni nec Saturni filios credam, dum homines isti, illi vero animalia bruta sint. Sed possibile est, circa Saturni tempora vel Fauni ex eis ortus est error et de eis primo recitatio inter mulierculas haberi coepit.
Decimo quarto solitudo vel desertum est locus daemonum, unde Tobiae VIII. legitur, quod archangelus Raphael religavit Asmodeum in desertum superioris Aegypti. Et Dominus ductus est in desertum, ut diabolus eum ibi inveniret.
Propter sex sequentes deserti conditiones intrabant olim homines sancte vivere cupientes. Unde in regula beati Jeronymi Cap. IX. laudat Jeronymus desertum, dicens: O desertum decem floribus vernans, o solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus urbs beata construitur, o eremus familiaris Domino gaudens etc. Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus, nam solitudo monachum facit, non publicum. Haec ibi. Ideo Jeronymus multos induxit, ut desertum ingrederentur, singulariter tamen Praesidium diaconum, cui de hoc scribens epistolam dicit: Nuper Aegypti deserta vidisti, intuitus es angelicam familiam, quanti ibi flores sunt, quae spiritualibus gemmis prata vernantia vidisti, serta, quibus Dominus coronatur, ille tibi in pectore ignis aestuat, illa cottidie cogita, tracta, desidera etc. Sed et ipse Jeronymus furenti desiderio solitudinem desiderabat. Unde in epistola ad Theodosium et ad alios anachoretas dicit: Spectarem desertum omni amoenius civitate, viderem desolata ab accolis loca, quasi ad quoddam paradisi instar sanctorum coetibus obsideri; ... mea .... delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput. Et Augustinus in epistola ad Pastores[TR135] dicit: ubi est eremus plena millibus servorum Dei.