# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 37

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Septima die, quae erat dominica XV. post Trinitatis, audivimus Missam a domino Johanne archidiacono, qui erat fortior; nam Pater Paulus Minor et ego ambo debiles eramus et invalidi ita, quod cum magno labore vix poteramus horas canonicas legere. Hujus calamitatis causas diversas suspicati sunt peregrini: aliqui attribuebant aquis, aliqui aliis cibis, caeteri novilunio, major tamen pars vehementer suspicabatur, quod Sabatithanco Trutschelmannus noster cibum aliquem intoxicasset, ut nobis peremtis bona relicta occupasset, ego tamen tenui et hodie teneo, quod fuerit permissio divina ad humiliandam curiositatem nostram.[TR132] In his ergo peregrinorum miseriis inceperunt diversa practicare et paene omnes a proposita sua peregrinatione resilire. Nam aliqui volebant reascendere in Jerusalem et ibi mederi vel mori. Aliqui volebant per Palaestinam ascendere in Syriam Phoenicis ad Barutum, maris portum, et ibi in proximis mercatorum galeis reverti in Europam ad partes nostras; aliqui omnibus ambagibus dimissis volebant descendere per maris oram in Alexandriam et ibi naves exspectare. Aliqui (#18 a#) intendebant transire in Cairum et de Cairo per oram maris rubri ascendere per Madian ad montem Synai et eo visitato reverti in Aegyptum et ad mare. Aliqui volebant manere in Gaza usque ad convalescentiam et tunc per viam suam proficisci. Reliqui vero in proposito primo manebant, ut statim in crastinum proficiscerentur, non obstante, quod essent debiles. Inter haec magna facta fuit divisio inter peregrinos et discissio societatum, et quilibet adhaesit illi, qui conceptum sibi etiam placentem excogitaverat, ut seorsum practicabant, illi duo hoc, alii duo illud, caeteri aliud, et dissoluta fuit omnis harmonia unionis nostrae. Cum ista ergo amara inquietudine transivit illa dies infelix, nec hoc die vidimus nostrum Trutschelmannum, et hoc nobis augmentavit suspiciones de eo conceptas.

Nova peregrinorum conjuratio post praecedentem concommotionem et pacificationem.

Octava die illuxit jocunda et felix lux, de qua dicitur 2. Maccab. 1.: Sol, qui prius erat in nubilo, oriri visus est. Beata quippe Virgo Maria sua gloriosissima nativitate omnem caliginem, omnem turbationem, omnem denique infirmitatem ab omnibus effugavit. Nec dico ista parabolice, sed vere ita evenit. Nam surgente aurora diximus nos sacerdotes matutinas et primas et altare nostrum praeparavimus ad Missarum solemnia celebranda et omnes tres successive Missae Officium legimus de festivitate instante et orationes pro convalescentia infirmorum nostrorum et pro felice itineratione accepimus et his Missis omnes peregrini astiterunt, etiam illi, qui heri et nudius tertius videbantur morti propinqui, cum ingenti devotione et gratiarum actione, relictis lectulis, flexis genubus affuerunt usque ad finem. Finitis autem Missis pro prandio instruximus et more solito coximus et manducavimus, nec fuit amplius memoria praeteritae divisionis, sed de novo conjuravimus omnes simul per desertum in Arabiam ad montem Synai pergere et simul vivere et mori, nec infirmum quemcumque vellemus post nos relinquere, sed in camelorum sportis omnes in asinis sedere non potentes nobiscum ducere. In illo die pacis foedera inter nos firmavimus et individui amici et fratres facti sumus unumque cor et anima in Domino.

Post meridiem venit Trutschelmannus, quem non videramus in nostris tribulationibus, et videns nos exhilaratos et paene sanatos abiit et camelarios cum camelis, asinarios cum asinis adduxit, volens nos jam educere, sed nos nullo modo acquievimus[TR133] et verbis ac responsis satis impolitis et duris diximus sibi, quod nobis hac die esset festivitas solemnis et jam feriati essemus, nec fas esset, nos hac die sacra de loco moveri. Diximus etiam sibi, quod multis diebus in illo loco inviti fuissemus, nunc autem hac die ob honorem beatae Virginis nequaquam recedere vellemus. Ad haec fuit vir male contentus et camelarii et asinarii et cum murmure a nobis (#b#) recedebant, dicentes, quod ultra diem crastinum nollent amplius manere, non obstante quacumque nostra dispositione.

Sequentem diem nonum quaere Folio 26. b.

Descriptio Palaestinae regionis et quot modis dicatur Palaestina.

Antequam a terra sancta recedamus in desertum, ipsam civitatem Gazam describam cum provincia ejus Palaestina. Palaestina in sacra pagina tribus modis invenitur: quandoque enim ponitur pro tota terra sancta, ita, quod Jerusalem cum montanis suis Palaestina nominatur. Et ita in vitis patrum saepe invenitur; sic etiam tota terra sancta nonnumquam nominatur Syria, quia tam Judaea quam Palaestina sunt Syriae magnae partes.

Secundo quaedam pars provinciae Galilaeae dicitur Palaestina juxta montes Gilboae.

Tertio frequentius dicitur Palaestina regio maritima, quae est sub montibus Israel, quibus ab oriente clauditur, et mari magno ab occidente, ab aquilone monte Ephraim, ab austro terminatur in Gaza. Et haec pars proprie dicitur Palaestina. Isidorus de Palaestina: Lata regio est, cui ab oriente mare rubrum accurrit, in meridiano latere Judaea excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu mari magno et Aegyptio limite terminatur. Olim vero dicebatur Philistaea, a civitate Ascalon, quae dicebatur Philistim, a qua et populi illius regionis Philistini dicti sunt.

Olim totius Palaestinae metropolis erat Ascalona; postea fuit metropolis Caesarea maritima; sed nunc est Gaza metropolis.

Tota regio olim erat plena gigantibus et erant potentes terra marique, quia portus maris possidebant. Quandoque praecipuas et capitales civitates habebat illa regio, de quibus dictum est Fol. II. Propter crudelitatem gigantum non potuerunt filii Israel delere Philistaeos nec civitates illas quinque possidere. Multa monasteria monachorum habuit aliquando Palaestina et magnalia leguntur de monachis in Palaestina degentibus.

De Gaza sive Gazara, civitate Palaestinorum sive Philistinorum.

Gaza civitas est binomia, quia et Gaza dicitur, ut communiter in Scriptura, et Gazara, 1. Maccab. 7. et postea saepe. Et ita hodie ab omnibus nominatur. Gazara, praesidium, monumentum, vide 2. Maccab. X., quod expugnavit Judas. Gaza enim idem sonat, quod thesaurus. Nam Cambyses rex, volens debellare Aegyptum, omnem suum thesaurum in Gazam posuit, et inde nomen Gaza aut Gazara retinuit. Quo autem nomine ante Cambysem fuerit vocata, non inveni, et forte ante Cambysem etiam sic dicebatur, quia antiquissimae scripturae eam Gazam nominant, ut Josuae 1. et Judic. 1.

Haec civitas olim erat Enaorum, secundum Jeronymum de distantiis locorum, in qua habitavere Capadoces pristinis cultoribus interfectis, et est in sorte tribus Judae, sed eam tenere non potuit, quia gigantes fortissime restiterunt. De hac civitate prophetae multa praedixerunt, ut habetur Jeremiae. (#19 a#) 47., Zachariae IX. et Sophan. 2., ubi multa dicuntur de ejus destructione et aliarum Philistinorum civitatum. Unde Jeronymus, ubi supra, dicit: quaeritur, quomodo Gaza in quadam prophetia dicitur futura in cumulum sempiternum, quod loquitur contra Gazam antiquam, quae dudum in nihilum redacta est, quae deserta dicitur Actor. VIII. Nova autem hodie insignis civitas Palaestinae est, in duplo major quam sit Jerusalem, populosa et pinguis. Unde vulgariter loquendo est fossa butyri, et omnia ad humanam vitam pertinentia sunt ibi in copia et bono foro. Tot ibi arbores sunt palmarum, quod civitas videtur jacere in silva. Domos habet luteas et miseras, sed muscheas et aestuaria valde pretiosa, non est muro cincta, sed turres multas et altas habet ab intra. Est civitas maritima, non tamen prope super litus sita, sed ad unum teutonicum milliare. Noctibus, quando omnia tenebant silentium, audivimus in nostra curia sonitum et maris rugitum. Multi mercatores in Gaza resident et coci plurimi, et est in ea mirabilis gentium commixtio diversarum. Plures sunt ibi Aethiopes, multi Arabes, Aegyptii et Syri, Indi et Christiani orientales, nulli Latini. Tempore ultimo Christianorum erat ibi bonus et honorabilis episcopatus. Ad commendationem vero hujus civitatis duo notavi. Primum, quod mihi non videtur, quod umquam locum vel civitatem viderim, in qua omnia sint in tam bono foro, quae homo desiderat, sicut in Gaza. Secundo homines sunt ibi pacifici, numquam enim molestiam intulerunt nobis aliquam, nec vexarunt nos, sicut in Rama et Joppen, et tamen per vicos et plateas cottidie cruce signati cucurrimus et cum eis tractatus habuimus sine omni molestia. Ego aliquotiens solus in albis incedens transivi longe a curia nostra et numquam unicum opprobriosum audivi. Verum hoc non omnibus peregrinis, qui ante nos ibi moram traxerant, accidit, sed ut legi in peregrinalibus, quidam ibi multum tribulati fuerant. Et tantum de hac civitate.

Consideratio trium ante deserti ingressum est hic praenotanda, scilicet de asinis, camelis et de ipsa solitudine.

Antequam ingrediamur desertum, ut ipsa peregrinatio deserti clarius pateat, tria sunt praemittenda, de quibus continua mentio fit in sequentibus. Primum est descriptio asinorum et asinariorum. Secundum est camelorum et camelariorum. Tertium est descriptio solitudinis, sive deserti et ejus inhabitatorum.

Asini itaque sunt secundum eorum conditiones animalia magis apta pro transitu eremi, quam equi. Est enim asinus animal oneriferum et laboris patiens, vili et modico cibo contentum. Inter tribulos enim carduos et spinas carpit cibum suum, et arbusta densa et spinosa penetrant et intrant, quapropter parvae aviculae oderunt asinum et eum inclamant sicut noctuam, quia in spinetis nidis, ovis et pullis earum nocet, quia carpendo et fricando nidulos dejicit et clamando pullos earum terret. Potus ejus (#b#) est aqua, quam libentius bibit turbidam, crassam et tepidam, quam recentem, et modicum valde bibit. Si de aqua numquam prius bibit, bibere renuit, etiam dum multum sitit; tribus diebus et noctibus continuis durare et laborare potest sine potu. Magni frigoris impatiens est, ideo in terris frigidis, ut in Ponto, non generatur, et in terris multum calidis multiplicatur. Aquas transire et pedes tingere horret, pontes etiam, de quibus potest videre. aquam, non transit nisi cum trepidatione, et si per rimas aquam videt, tremit et subsistit. In luto male vadit, sed in sicco etiam asperrimo, equis periculoso, optime et secure incedit. Tempore pluviali est triste animal et involuntarium. Ideo in oriente et in Aegypto sunt asini valde boni, cum non sit ibi frigus, nec pluvia, nec lutum. In terris autem nostris non possunt esse boni propter contrarias conditiones. Asinus dominum suum, sessorem suum, viam suam, hospitium suum, vocem domini sui et terminum itineris sui, laborem suum et horam sui laboris et horam quietis super omnia animalia acutius cognoscit et diligentius tenet. Bestia illa valde humana est et conditionibus hominum multum proportionata, multo magis quam equus et mulus. Species decipit multos in electione asinorum, quia nonnumquam turpiores asini sunt meliores et e converso. De hoc vide P. II. Fol. 2.

Quales homines sint peregrinorum asinarii?

Asinarius dicitur asini custos. Asinarii nostri per desertum erant Christiani orientales de cinctura, alias dicti Georgiani, haeretici sicut Graeci, quorum tanta multitudo in orientalibus provinciis, quod omnes eos timent, et sine solutione theloniorum et pedagiorum per regiones procedunt sine timore et neminem curant, et eorum propria provincia et terra est juxta montes Caspios, longe a terra sancta, et sunt homines pulchri, curiales, civiles et frigidi, non incontinentes irae. Hi ergo, quia Christiani sunt et gentium mores et linguas norunt et libere per regiones incedunt, conducuntur ad ducendum peregrinos de Jerusalem usque in Aegyptum in asinis. Sic ergo asini et asinarii secundum qualitates suarum conditionum sunt ad transitum deserti summe apti et convenientes, ut ipsa peregrinatio docebit in processu.

De camelorum natura et proprietate.

Cameli sunt etiam bestiae valde proportionatae et aptae pro transitu deserti. Hae bestiae sunt apud nos monstra, sed in partibus transmarinis sunt communissimae et incedunt gregatim in magno et copioso numero in pasta. Dicitur autem camelus a camyn, quod est breve vel humile, quia, cum onerantur, accumbunt, ut breviores fiant; vel a camur, quod est curvum, quia incurvant se in susceptione onerum, vel quia curvum dorsum habent, Duo autem sunt genera camelorum, scilicet bactrici et arabici cameli. Arabici cameli bina habent tubera in dorso, et sunt parviores tardiorisque gressus (#20 a#). Cameli autem de Bactria unum habent in dorso tuber, in quo portant, alium in pectore, cui incumbunt, et sunt veloces multum et parviores camelis arabicis. Credo autem, quod cameli bactrici etiam nominentur dromedi, propter velocitatem cursus, quia dromedus idem est quod cursus vel curvus, et est genus camelorum, quod uno die centum milliaria italica et amplius facit. Dromedarius autem sic habetur Esaiae LX.: Est custos dromedorum. De camelo bactrico enormis magnitudinis legitur in vita S. Hilarionis C. 19. miraculum. Vincentius in Spec. Nat. L. 19. c. 27. dicit, quod cameli recti illi dicuntur, qui unum tantum in dorso habent gibbum, aliud autem genus, quos dromades vocant, cursu mirabili vigentes, bina tubera in dorso habentes. Ex his patet, quod cameli unius gibbi quandoque dicuntur dromedi, similiter et duorum gibborum. Sunt enim valde diversa genera camelorum in quantitate et cursu differentia.

Est autem camelus animal deforme, gibbosum, habens collum longum, propter longa crura, ut collo terram tangere queat, et cibum sumere, lentum habet incessum, tamen festinum progressum, non quod currat sicut equus, sed cum prolixis cruribus magnos passus facit, quantum homo attingere potest, qui fortiter pedem a pede distendit, numquam autem pedem vadens atterit, quia pedes sunt reciprocis quibusdam pulmentis et crurium pulpis vestigia carnulenta, et ideo lapides vix sustinent in multum ambulando, unde necesse est, si per viam longam et saxosam sit eundum, quod pedes eorum calcentur, quia laeso pede tota bestia languet. Bene ergo in arena ambulant et male in lapidibus, per quos lentissimo gressu graditur cum timore. Similiter bene incedit in terra arida et sicca, male vero in madefacta et lutosa. Bene ambulat tempore calido, male tempore frigido, unde nec diutius vivere potest in terris frigidis et humidis.

Camelus caput habet parvum et disproportionatum respectu corporis, caret cornibus, quamvis (non) careat dentibus superioribus, sicut omnia animalia cornuta. Oculos habet magnos et terribiles, et semper videtur esse animal triste et turbatum. Ejus oculi sunt sicut illa specula ignea, in quibus relucent imagines grossae. Quaecumque enim camelus respicit, magna et grossa sibi videntur, imo omnia quasi cum ammiratione et trepidatione videtur inspicere. Unde quando homo ipsi accedit, incipit tremere bestia, ita, quod homo notat bestiam se timere ex eo, quia homo contra se procedens videtur sibi in quadruplo major, quam est. Et nisi Deus sic ordinasset, adeo mansuetum et disciplinatum animal non esset. Os habet turpe et immundum et magnum et dentes inferiores longos; unde quando ex turbatione stridet, os aperit, caput agitat et collum longum extollit, retorquens ipsum nunc huc, nunc illuc, ita quod homo non assuetus videns turbatur et timet.

Camelus secundum legem Domini est animal immundum, quia ungulam quidem habet, sed non dividit eam, sicut equus, et ruminat, sicut ovis. Pauco (#b#) cibo utitur, foeno et corticibus et foliis vescitur et hordeo laborans pascitur, quod cito transglutiens reservat, ut rursum ruminando tota nocte manducet. Habet enim camelus plures ventres: in primo recipit cibum penitus indigestum, in secundo autem incipit digerere, in tertio melius, in quarto digestio penitus completur. Et ita ventrium diversitas fuit necessaria propter grossitiam nutrimenti sive cibi, et quia parum dentibus cibum molit. Lutulentas aquas captant, claras refugiunt, et ubi coenosior liquor fuerit, ipsi assidua conculcatione lutum excitant, ut turbetur. Multis diebus sitim tolerat, et quod dictu est mirabile, diebus XII vadit sine potu, verum dum occasio bibendi data est, tantum impletur, quantum satiat desideria praeterita et in futurum diu prosit.

Camelus diu vivit, quandoque usque ad centesimum annum, nisi forte in peregrina translati insolentia mutati aeris morbos contrahant. Causam autem tam longae durationis hanc esse dicunt, quia cameli felle carent, quod est secundum Anaxagoram caussa omnium acutarum infirmitatum. Tenacem habet camelus malorum memoriam, proinde, si percussus fuerit, diu dissimulato dolore, dum oportunum tempus reperit, illatam protinus injuriam reponit. Mingunt posterius, et virgas habent ad posterius et caudas ad modum asinorum et aversi coeunt, et dum venerem requirunt, saeviunt, nec audet aliquis eos accedere tempore coitus, quia illaesus non abiret. Et quamvis animal luxuriosum sit, erga matrem tamen continens est. Unde in quadam civitate cooperiebatur camelae caput, ut ejus pullus super eam saltaret, qui cooperto matris capite super eam saltavit, et cooperimento sublato matrem agnoscens turpitudinis opere, quod coeperat, intercepto descendit ipsumque ingeniatorem morsibus interfecit. Dicitur etiam camelis haec pietas inesse, ut si in grege vel stabulo aliquis aegritudine detentus non manducet, alii compatientes abstinent.

Hoc animal est oneriferum et ad onera portanda deputatum et oneribus gaudet; unde naturalem inimicitiam et odium habet contra equos, mulos et asinos pro eo, quia onera sibi debita surripiunt et portant, quae sibi solis esse debita aestimant. Et ideo, si asinus aut equus praecedit oneratus camelum, nullo modo progreditur camelus et stat et indignanter aspicit nec procedit, nisi post se reducatur. Sed quia asinorum incessus velocior est camelorum, quando longius progrediendum est et festinantius, tunc funis cameli collo alligatur asini, ut antecedente asino camelus ocius sequatur, ut dicitur in Legenda beati Jeronymi.

Dum autem camelus onerari debet, paululum super genua percutiuntur et statim ad onera flexis cervicibus inclinantur vel si homo manum super collum bestiae ponit et sibilum facit, recurvatur in terram, ut oneretur, et totaliter se prosternit et onera gravia sibi imponi permittit, nec corpus movet, sed caput cum stridore grandi agitat, dum se gravari sentit. Hoc faciunt minores cameli, sed non grossiores.

Dum multi cameli simul onerantur, fit horribilis rugitus, qui eminus auditur per desertum noctibus. Onera autem imposita non ligantur super dorsum cameli per ventrem, nec sellae eorum ligatae sunt sicut sellae equorum et asinorum, sed simpliciter (#21 a#) super gibbum ponitur sella sine ligaturis et super sellam ponuntur onera ad utrumque latus dependentia aequali pondere, nec bestia transit, si sentit gravius pondus in uno latere quam in alio, et capite extenso cum stridore ostendit, in quo latere pondus sit gravius, et si non habetur materia, quae imponatur, ut onus aequale fiat, accipiunt lapides et defectum oneris supplent.

Porro si bestia sentit se plus gravatam onere, quam solita sit portare, iterum non progreditur, nisi onus diminuatur, non enim suscipit onus nisi suis viribus proportionatum. Dum autem onera imponuntur, onerantes cantant dimissis vocibus ad demulcendum bestias, et oneribus impositis surgit bestia repente et quasi exultans per viam suam currere incipit et iter sine pausatione continuat usque ad terminum suum consuetum; ad quem dum pervenerit, non amplius procedit, sed onera sibi deponi optat. In via nec baculis nec flagellis peluntur, sed camelarii sequentes cantant hoc modo: Han na yo yo an no ho ho oyo o ho etc. Cum bestia extra viam vadit, larvo signo sibi manu dato redit, nec invasionem duram aut percussionem patitur. Camelus turbatus stridorem mirabilem facit et quandoque, sed valde raro, in tantum irascitur, quod onus a se rejicit et hoc facto magno cursu aufugit et vix capi se permittit. Magna cura haec bestia videtur custodire onera, ne decidant, cautissime enim pedes ponit, ne pedes laedat et ne onera cadant, nam sub pede cameli est multa carnositas, et in ejus fissura corium simile ei, quod est in pedibus anserum, ideo caute ambulat; viam, per quam semel ambulavit, semper scit sine duce, etiam si via sit operta pulvere vel arena per ventum adjecta. Et hoc necessarium est per desertum, in quo nullae viae manent propter arenarum motum. Non tantum parantur hae bestiae ad onera vehenda, sed etiam ad bella ducuntur, ad quae tamen foeminae vel camelae validiores sunt quam cameli. Castrantur autem, quando duci habent ad proelium. Et tantum de illo.

Camelarii.

Camelarii vel dromedarii sunt magistri camelorum. Porro nostri camelarii per desertum erant conducti per nostrum Trutschelmannum de villulis Palaestinae in terminis Arabiae. Erant autem rusticelli, nigri ut Arabes, Sarracenis et Arabibus servientes, cum Arabibus confoederationem habentes, de ritu maledicti Machometi. Non enim sustinuissent Arabes incolae deserti ductores vel camelarios puros Sarracenos; sed illos in pace dimiserunt, quia eis confoederati et ritu, veste, moribus eis conformes. Ea de causa asinarii nostri, qui erant Christiani orientales, per desertum euntes conformabant se vestibus et moribus camelariis, ut ab Arabibus minus molestarentur; isti camelarii et asinarii in nostro itinere continue litigabant simul, non tamen se percutiebant, nobiscum vero pacem habebant simulatam propter pecuniam, quam a nobis habere sperabant.

De his camelariis et asinariis in processu multa venient dicenda, nunc ad alia procedamus. Sequitur de solitudine.

Solitudinis sive deserti vel eremi descriptio, et ejus latitudo, longitudo et sterilitas; et quomodo dicitur quatuor modis patet ingressu.

Solitudo illa vastissima, per quam de terra sancta ad montem Oreb transire oportet, nunc in hoc loco venit describenda. Notandum ergo, quod haec solitudo est pars Arabiae magnae, Sunt enim tres terrae sibi invicem junctae, quae dicuntur Arabiae. Primo mons Libanus et Antilibanus cum tota regione adjacente dicitur Arabia celsa, pro eo, quia terra illa thurifera est et abundant ibi arbores thuriferae et alia odorifera. Et huic jungitur regio Traconitidis et Ituraea ab aquilone, quae sunt partes Galilaeae, Damascus vero meridie, quam ob causam Syria Damasci aliquotiens Arabia vocatur. Unde Areta rex Arabiae dicitur, qui tamen erat rex Damasci.

Secundo terra filiorum Moab et Ammon et regnum Seon regis Esebon cum regno Og regis Basan et totus mons Galaath et tota regio trans Jordanem dicitur Arabia secunda et conjungitur primae a parte australi.

Tertio. Ab illa incipit Arabia tertia, quae dicitur Arabia magna, et per latissimas solitudines protenditur a flumine magno Euphrate usque ad mare rubrum et ad Nilum flumen Aegypti. In hac Arabia contra orientem est Mecha, civitas detestabilis Machometi, et contra meridiem est mons Synai et Oreb. Et haec Arabia est latissima, continens solitudines magnas et vastissimas, diversas facientes provincias.

