Part 36
September dum adesset cum prima sua die, Missam in nostro loco audivimus et post statim cibum sumsimus. Prandio finito advocavimus quendam Sarracenum et eum petivimus, ut nos ad loca duceret, in quibus Samson gesta fortia egerat, quae liber Judicum de eo in hac civitate facta commemorat. Descendimus ergo per longum vicum et intra urbem per plateam quandam venimus, in cujus parte ruinas magnae domus vel palatii vidimus, murorum fracturas in acervum ingentem congestas. Creduntur autem hae ruinae esse templi Dagon antiquissimi, quod Samson concussis columnis dejecit et se cum satrapis Philistinorum et multo populo peremit. De quo longa habetur historia Judicum XVI. Inter murorum ruinas vidimus duas columnas marmoreas, ingentes, grisei coloris, quae totum templi aedificium sustentaverant; has concutiens Samson templum evertit, et inimicos prostravit. Ab hoc loco consequenter progressi longa via ad civitatis portam venimus, cujus fores cum postibus et seris nocte media abstulit Samson, eosque in montem civitati oppositum portavit et manus inimicorum, qui se in civitate concluserant, evasit. Per hanc portam de urbe exivimus et montem praedictum ascendimus ad locum, in quem Samson portas Gazae transtulit, et ipsum locum et totam circumferentiam consideravimus. Ibi vidimus Tampnata, oppidum Philistinorum, de quo sibi Samson uxorem Philistaeam assumsit et multa ibi fecit, ut dicitur Judicum 13. Vidimus etiam vallem fertilem Soreck, in qua vinea illa electa fuit plantata, de qua habetur Esaiae XI. In hac valle residentiam habuit illa fallax Dalida, quae Samsonem vicit, quem nemo vincere potuit, Judic. XVI. Vidimus etiam latissimos campos et agros et clivos ad frumentum et vinum ferendum aptissimos, in quos misit Samson trecentos vulpes, alligans ardentes faces ad caudas, et omnes segetes, vineas et ficulneas combussit. Vidimus etiam a tergo montes Israel et ante nos vidimus mare mediterraneum. Et his consideratis descendimus et per portam praedictam reingressi sumus.
Porro non longe a porta est una sarracenica muschea in eo loco, ubi tempore Samsonis erat hospitale adventantium, cujus domina erat meretrix. Ad quam ingressus Samson ibi dormivit et eadem nocte clauserunt Philistaei portas civitatis, ut Samsonem in crastinum caperent et interficerent, (#b#) sed ipse media nocte surrexit et portas asportavit, ut dictum est. His visitatis et visis reversi sumus in locum nostrum, ibique simul consedimus et querulosa tristitia contulimus de miserandis adversis Samsonis post tam ammiranda prospera. Per angelum quippe Domini praenuntiatus fuit et miraculose ex sterili matre progenitus, qui cum Nazaraeus esset, comam Dei, jussu servans et sibi a sicera cavens et vino in floridam juventutem atque praevalidam et admirabilem cunctis excrevit. Cujus multiplicia insignia fortitudinis sacra Judicum prodit historia. Unde judex summi magistratus apud Dei populum Israel constitutus est, nec defuerunt, qui leonem a se occisum Nemeum dicerent et Herculem arbitrarentur Samsonem; deinde etsi affirmem contradixisse nescio quid resultet. Sed quid tanta? Magna haec erant, imo permaxima ad gloriae apicem obtinendam, quam hac in vita felicitatem arbitramur, inscii, quod qui leonem in crinis strangulare, qui maxilla asini homines conterere, vi revulsas ex cardinibus valvas in montium vertices asportare potuerat, hic lubricum fortunae ludum sistere non potuit. Nam cum sibi nimium confideret et meretriculam Dalidam adamaret, a fictis ejus lacrimis et verbis blandis motus se decipiendum tradidit ferox, Unde dormienti crines, quas ipse a nativitate intactas servaverat, mulier abstulit et effoeminatum in manibus hostium illudendum concessit, cui effodêre oculos et intrusêre carceribus, defatigari jumentorum more ad molas manuarias coegêre. Sic adversa credulitas, sic amantis pietas, sic mulieris egit inclita fides, ut quem non poterant homines, non vincula, non ferrum vincere, a muliere vinceretur, ut agente fortuna, ubi hostibus suis terrori erat, verteretur in ludum. Grandis equidem, ni fallor, descensus iste, in quem vir illustris diductus fallacia mulieris. Avarissimum quippe animal est foemina, iracundum et infidele, libidinosum, truculentum, vanis potius quam certis avidum. Si mentior, acta patent. Auro Dalida Samsonem tradidit hostibus. Eurudites [Euridices] cupiditate monilis Amphiaraum latitantem detexit. Danaë Jovem in aurum versum per tegulas affluentem adversus foemineam honestatem suscepit gremio. Phyllis amore Demophontis impatiens se suspendit. Scylla fervens libidine hostis patrem cum patria tradidit. Herculem Joles blanda seduxit, ita, ut se ipsum amplissimamque famam omnino oblivisceretur seque sic dilectae puellae jussibus obsequentem redderet, ut fortitudinis omnia argumenta deposita filans muliebre officium exerceret. Et qui duos fortissimos leones Nemeum et Theumesium superaverat, jam superatus puellae substratus silebat. Sic Aegyptia infatuavit Salomonem, Antonium Cleopatra, Medea spoliavit patrem, fratrem proscripsit, propriis filiis non perpercit; Progne non Iphim filium tantum occidit, sed coctum patri comedendum apposuit. Igitur ne plura referam, juvenes coecique nos laqueis mulierum miserrimis inservimus, tam impio animali, tam infido, tam inbenigno. Nec animo teneo, sic omnes esse perversas. Quis dubitet, quin in tam maxima multitudine reperiantur aliquae piae, modestae ac sanctissimae et dignissimae summa reverentia mulieres. Sino Christianas, ex (#15 a#) quibus plurimae grandi mentis integritate, virginitate, constantia aliisque mentis floruere virtutibus. Sed et gentiles aliquae summis praeconiis meruere laudes, quarum aliquae nominantur P. 1. fol. 231. A., quae etsi quando reperiantur amandae, colendae et pro viribus extollendae sunt etiam ultra viros. Nam sicuti magis quam in Briareo in Pigmaeo miranda esset virtus Herculea, sic in muliere [magis] quam in homine commendanda est. Sed quum rarissimae sunt, ne, dum Lucretiam quaerimus, in Calphurniam aut Semproniam incidamus, omnesque fugiendas proficere volentibus in sapientia, fama et religione suadeo. Hunc Samsonem dicit Gotfridus in Pantheon fuisse ea tempestate, qua et Hercules, et pares eos fuisse aetate et fortitudine, ambosque fraude periisse. Et tantum de illo.
De quodam insigni aestuario, in quo peregrini laeti balneabantur cum Sarracenis.
Secunda die dicta Missa accersivimus Trutschelmannum et rogavimus eum, ut nos educeret in desertum ad terminum nostrum, et promisit, quod in crastinum profecturi essemus. Qua promissione laetificati fuimus et prandio sumto omnes simul ad Sarracenorum aestuarium ivimus et balneati ac loti fuimus. Qualia autem sint aestuaria Sarracenorum, vide P. 1. fol. 84. Sed hoc aestuarium in Gazara est super omnia pretiosius, quae vidi. Nam ante stuppam est circuitus testudinatus, sicut ambitus claustri, in quo sunt plures cellulae sine lectis, stratae mattis et plectis palmarum et singulae cellae cortinis tantum clauduntur. In his balneare volentes se exuunt et induunt. In ipsis cellis pendent panni mundi, quibus praecinguntur ingredi volentes ab umbilico usque ad genua, loco braccarum et perizomatum, et totum ante et retro tegitur. In medio ambitu est unus fons, per multas cannas saliens de marmorea columna et omnes parietes et pavimentum ante aestuarium et intus sunt vestitae marmore candido vario et polito, ita quod transiens habet se cavere ut caute vadat, ne lubricidet, sicut ille, qui super glaciem vadit. Ipsum autem aestuarium est in modum turris quadrata, et guppa sive testudo cooperiens ipsum non habet tectum, sed habet plurima rotunda foramina, ut caput hominis, clausa fenestris vitreis diversorum colorum, per quod lumen obscurum, sufficiens tamen, ingreditur; in ipso autem aestuario non est fornax, nec sentitur ardor ignis nec fumus, sed in una parte sub pavimento sunt carbones, quibus marmora pavimenti calefiunt et aqua fervens per canale in lapidem cavatum currens hoc totum habitaculum calore replet. In alio latere intrat aqua frigida. Est enim, ut dixi, habitaculum quadratum, et non habet lumen, nisi per foramina testudinis, et in uno latere est calor abundans et aqua calida, in secundo latere est frigus et aqua frigida, tertium latus est liberum et quietum, per quartum est ostium, in medio est temperatum. Porro ipse balneator humanissime et curialiter balneantibus ministrat frequenti fricatione et lotione et unctione cum smegmate (#b#) vel alio convenienti unguento; nam invalitudines membrorum unguentis curant in balneis. Si quis dolorem patitur ex casu aliquo, locum doloris fricat, inungit, stringit et dilatat balneator et dolorem vel curat vel mitigat. Similiter si quis conqueritur se pati in aliquo membro dolorem, ut in brachio, crure, manu vel pede aut collo, miro modo medentur hujusmodi, et contractionem membrorum, podagram et chiragram, arenam, calculum magna arte in balneis repellunt. Ita etiam, cum quis conqueritur, se circa pectus pati constrictionem[TR125] et anhelitus abbreviationem, diligenti labore conantur eum sanare. Nec agunt hoc simpliciter considendo alicui ad latus, sed patientem accipiunt et ad medium balnei super pavimentum ipsum supinum prosternunt, vel pronum, vel ad latus, secundum exigentiam doloris, et balneator super eum sedens locum doloris contrectat, brachium dolens leniter curvat et recurvat, collum stringit et restringit. Vidi semel, quod quidam Aethiops in balneo curam petiit, dicens, se pectus constrictum[TR126] habere, quem balneator in dorsum posuit super pavimentum et super ventrem ejus sedit et ambobus manibus collum ejus adeo strinxit, quod in vultu intumescere coepit, quia totaliter sibi anhelitum retinuit et tam diu sic eum tenuit, quod ego timui, hominem esse suffocatum, aures etiam sibi bombyce obstruxerat. Tandem autem cum eum dimisisset[TR127] et spiritum resumsisset, gaudebat ille, dicens, se fore curatum. Delectabile est videre illa. Multa curant sic in balneis, quae apud nos aestimantur quodammodo incurabilia, vel propter quae nos adimus thermas, et multis expensis et pluribus diebus ibi laboramus, quod ipsi in una dimidia hora expediunt. Verum videtur mihi, quod sic curando utantur etiam incantationibus; nam cum praedicto modo curae insistunt, continue loquuntur cum se ipsis et nescio quae verba in aures patientis dicunt et per omnia mores incantantium habent.
In balneo nullo modo conveniunt viri et foeminae, sed foeminae habent propria balnea pro se, et viri similiter; nec viri habent fricatrices, nec mulieres fricatores, sed viri viris et mulieres mulieribus ministrant. Judaeos etiam nullo pacto ad se ingredi in balnea sinunt, sed nos sustinent secum. Saepe miratus fui, quae causa sit, quod sine molestia nos sinunt cum eis balneare, cum tamen alias non amicabiliter nobiscum conversentur. Sed triplicem esse causam illius rei arbitror. Primo, quia licet non amicabiliter nobiscum conversentur communiter, quando tamen sciunt et intelligunt, se a nobis habituros lucrum et pecuniam, tunc non solum amicabiliter nobis conversantur, sed serviliter nobis subjiciuntur, et quia sciunt, nos bene solvere balneatorem, libenter sustinent nos. Alia causa dicitur, quod Sarraceni quodam teterrimo foetore sordescant, propter quem creberrimis baptismatibus et variis utuntur, nos vero, quia foetore illo caremus, non curant, quod cum eis balneemur. Quod Judaeis non indulgent, qui pejore foetore squalent; libenter nos in balneis vident; sicut enim leprosus gaudet, dum sanus communicat ei, ex eo, quod non spernitur, et quod sperat, se propter sanum melius habiturum: sic foetidus Sarracenus gaudet communicare cum non foetente. Tertia causa est, quod nos sustinent secum, quia Machometus non prohibuit eis communicare nobis in balneis, sed in ecclesiis tantum. Dicit enim in Alchorano suo, quod Christiani fuerint meliores amici sui, quam Judaei, ut habetur Ny. Cu. Libr. 3. C. 8. Ideo nos in balnea sua recipiunt, et non Judaeos. Hoc tamen non allegatur pro laude Christianorum, sed pro magna confusione. Ideo nullo modo nos intromittunt in muscheas eorum. Alia causa est theologicalis, quia indecens est, Christianum cum gentili balneari, et indecentias tales diabolo instigante libenter admittunt. Quod autem (#16 a#) indecens sit Christiano cum gentili balneari, patet primo ex eo, quia sicut Judaei non cunctabantur Samaritanis, ita Christiani non cunctantur Judaeis nec paganis. Ex eo etiam patet, quod Matthaei c. 18. Dominus prohibet Christianum communicationem habere cum incorrigibili, dicens: Sit tibi sicut ethnicus, i. e. paganus, quasi diceret, fuge Christianum excommunicatum, sicut fugis paganum. Patet etiam exemplo Johannis Evangelistae, de quo legitur in ecclesiastica historia, quod cum gratia lavandi se in Epheso balnea introiisset et in balneo Cerinthum haereticum vidisset, protinus exiliit, dicens: fugiamus hinc, ne balnea super nos corruant, in quibus lavatur veritatis inimicus, Jontera 28 q. 1. C. Nullus etc. Prohibentur multa, in quibus Christiani non debent conversari cum Judaeis, inter quae communio in balneo nominatur, et qui secus fecerit, si clericus est, deponatur, si laicus, excommunicetur in suam poenam, et similis fiat, cui se aequalem fecit communicando, quia excommunicatus aequiparatur deportato vel Sarraceno per Bal. in add. Spe. de spon. pari ratione. Idem autem est judicium de gentilibus, sicut de Judaeis. Videtur ergo, et ex his probatur, indecens esse, ut Christianus intret balnea Judaeorum vel Sarracenorum. Vide de hoc in Sum. Anca. Sarracenus.
Spero tamen, nos peregrinos poenam canonis non incidisse tum propter necessitatem nostram, in qua etiam non prohibentur comedi azyma Judaeorum et idolothyta gentilium; tum etiam propter Papae dispensationem, qui licentiam nobis dedit ad partes Sarracenorum et licentiando peregrinum ad terras gentilium concedit communionem cum eis in mensa, balneo, et medicina; tum etiam, quia ex illa balneatione nullum evenire potest periculum, nec aversio nostra a fide, nec scandalum, nec aliquod peccatum, quia non est conversatio continua, nec familiaris, sed cito transit, et cum hoc non possumus eis conversari locutione, cum ignoremus linguam, quae omnes alias communiones superat. Sic ergo transivit illa dies.
Adventus Mamaluccorum et nostra cum eis conversatio.
Tertia die praeparavimus nos ad recessum, sed impedimentum grande intercessit. Venit enim exercitus multorum millium Mamaluccorum de Aegypto in regionem, ita quod tota civitas erat plena armatis et regio, et tentoria fixerunt per circuitum Gazarae, et dicebatur numerus eorum esse octo millia. Hos miserat rex Soldanus contra Turcomannos in Syria, ad humiliandum eos. Vagabantur autem per civitatem et multi ad nos sunt ingressi ad nos videndum, inter quos quidam Ungari venerunt, interrogantes, an aliquis peregrinus adesset de Ungaria. Et invento domino Johanne socio nostro laetati sunt valde et sub tentoriis nostris nobiscum sederunt et nobiscum comederunt et biberunt, etiam vinum, sed occulte. Aliqui etiam Siculi et Cataloni Mamalucci, i. e. abnegati Christiani, ad nos sunt ingressi quaerentes nobiscum habere solatium. Omnes illos accepimus et familiariter cum eis conversati sumus, quod tamen Trutschelmanno et Calino valde (#b#) displicuit. Sunt enim Sarraceni Mamaluccis inimici occulti, pro eo, quod dominantur eis ita, quod vix audent levare capita in conspectu eorum. Idcirco isti duo Sarraceni, Sabatithanco[TR128] et Elphahallo, ductores nostri, indignabantur nobis, quia timebant, quod ipsos apud eos magis odibiles faceremus; eramus enim tunc cum eis discordes propter retentionem nostram in loco illo. Ipsi autem duo Sarraceni, uti astuti et experti viri, conabantur per opprobriosas objectiones nos a familiaritate Mamaluccorum avertere. Sabatithanco dicebat: estis vos, inquit, veri Christiani; qua fronte potestis comedere et bibere cum illis, qui cum exsecrabilibus juramentis fidem Christianorum abnegaverunt? Alius Sarracenus, Elphahallo, dixit: vos estis de illis Christianis, qui indubitanter salvantur in fide sua, et illi Mamalucci propter negatam fidem vestram indubitanter damnabuntur. Quae ergo conventio vestra cum eis? Erat enim Sarracenus ille opinionis istius, quod quilibet salvaretur in ea fide, in qua natus fuit, et in nulla: alia, ut patet supra P. 1. Fol. 222. Ad haec respondimus eis, prout potuimus. Porro facto prandio venerunt iterum Mamalucci colloquentes nobis, quibus cum diceremus, quod libenter vellemus videre exercitum eorum et equos, tentoria et apparatum bellicum, duxerunt nos in civitate ad stabula, in quibus stabant equi pulcherrimi, et eduxerunt nos extra civitatem, ubi erant fixa tentoria, et cuncta cum ammiratione vidimus, nec erat, qui nos torve respiceret, dum illi nos ducerent, qui videbantur nobis esse potentes in exercitu. Et visis omnibus reversi sumus in locum nostrum et male respecti a nostris ductoribus, quod tamen parum curavimus.
Quarta die mane convenimus et illum diem decrevimus deducere in labore dispositionis ad iter deserti et emere ea, quae adhuc essent nobis necessaria cum illis, quae procuravimus in Jerusalem. Sors autem procurantiae nostrae societatis super me cecidit. Et accepta pecunia a sociis cum procuratione aliarum duarum societatum exivi ad forum pro facienda provisione. Sed ecce, nihil erat in foro, et omnes pategae et mercatorum valvae et coquinae et macella erant clausa. Cujus cum rationem quaereremus, responsum est nobis, quod quamdiu Mamalucci essent in civitate, tam diu non esset forum, quia propter eorum importunitatem nemo ausus fuit sua publicare. Accedunt enim et quidquid placet hoc rapiunt et sine solutione tollunt, nec est, qui eis audeat contradicere. Retinebant etiam Gazarienses bestias suas in domibus,[TR129] equos, asinos, vaccas, oves, capras, nec ad pastum extra ire permittebant, quia per armatos illos fuissent ablatae. Idcirco illo die nihil (#17 a#) poteramus procurare.
Eodem die venerunt in curiam nostram domicellae Sarracenae cum pedissequis suis, velatis vultibus secundum morem eorum, et cupiebant nos videre. Exivimus ergo de tentoriis et tabernaculis[TR130] nostris ad conspectum earum et colloquebantur sarracenice et ridebant. Porro nos non potuimus vultus earum videre propter velamina et per interpretem petivimus eas, ut depositis velamentis permitterent nos etiam earum vultus intueri. Hoc cum audivissent, valde ridebant cum cachinnis et pedissequis imperabant vela levare. Quae cum levarent, apparebant vultus earum denigratae, sicut carbones, quia erant Aethiopissae. Quod dum vidissemus, cum industria fecimus, ac si territi essemus propter nigredinem et eas abominaremus, et petivimus, ut et dominae vela levarent, Et ita fecerunt, et fuerunt albae et formosae dominae, verecundae et reverentiales. Multa talia experti sumus in Gaza, quaedam enim juvenculae Aethiopissae frequenter curiam nostram intrabant et sine verecundia procitabant; de quibus tantum scripsisse nimium est. Multi Aethiopes utriusque sexus terram sanctam inhabitant, liberi et sclavi.
Emtio necessariorum.
Quinta die mane ante lucem recesserunt Mamalucci a Gazara, sed tamen ante meridiem non aperiebantur pategae, nec forum venalium rerum erat, quia fuit sexta feria, quae semper ante meridiem est Sarracenis celebris. Post prandium autem accepi a sociis meis XVIII ducatos, et cum milite domino Petro Velsch sic in albo habitu Ordinis mei cruce signato discurrimus per vicos et plateas, fora et pategas, et diversa nobis necessaria procuravimus. Majorem enim sollicitudinem et majorem provisionem requirit peregrinatio deserti, quam navigatio per mare. Ea enim, quae homo non accipit Venetiis necessaria, in portubus et insulis invenire potest et sibi providere, sed in deserto non sunt portus aut hospitia, sed vastissima solitudo, in qua nec bestiae suum cibum reperire possunt, ut patebit. Non enim habituri eramus sicut patres antiqui manna de coelo, nec aquam de petra, nec oleum de saxo durissimo, nec coturnices de Aegypto, nec praeservationem a vetustate et a corruptione calceamentorum et vestimentorum, nec columnam ignis illustrantem noctem, et ideo contra omnia haec oportebat fieri provisionem ad plurimos dies, quasi ad XLVI usque in Alexandriam, computatis illis, quibus degituri eramus in Aegypto, quia non nisi XXV diebus mansuri eramus in deserto. Emimus ergo panes multos et saccos, et pro uno peregrino tantum de pane emimus, quantum tribus suffecisset, et hoc ideo, ut Arabibus nobis in deserto occurrentibus possemus dare et vexationes redimere. Aliqua etiam vini vascula ibi comparavimus et utres novas pro aqua ferenda. Sportas etiam magnas pro impositione ollarum, patellarum et omnium ad coquinam pertinentium, tripodem, cratem et veru. Caveas etiam tres plenas pullis et gallinis cum uno magno albo gallo super caveam stante, qui per desertum (#b#) noctis horas nobis indiceret. Emimus etiam alias oblongas sportas pro vitris, scutellis, discis mensalibus, caseo et aliis imponendis, et parvas sportas cum uncis, in quibus panem et alia non liquida esibilia haberemus nobis ad stratum asini suspensa, et amphoras aquaticas et flascones cum suis uncis. Saccos etiam cum exsiccatis carnibus, caseo, butyro, oleo, aceto, fracto frumento pro pulmento, caepis, riso, amygdalis, salsamentis, confectis diversis, dulcibus et amaris pro infirmis, et medicinalibus, luminibus etiam, calceamentis, et sportis duabus repletis ovis et aliis hujusmodi, quibus homo communi cursu indigere solet. Emerunt ipsi camelarii saccos cum hordeo pro camelorum pabulo, et siliquam pro nutrimento asinorum. Et ita omnia, quae in Jerusalem oblivioni tradidimus, in Gaza supplevimus hoc die. Ea die aliqui peregrini deciderunt in aegritudinem gravem, ita quod de vita eorum non esset nobis magna spes.
Infirmitas[TR131] peregrinorum omnium.
Sexta die nocte praecedenti, cum tempus recessus nostri advenisset et ductores nostri parati essent, misit Deus manum in peregrinos et paene omnes tetigit et prostravit, subito enim facti fuimus valde infirmi, et decumbebant tentoria nostra plena infirmis et erat numerus debilium major, quam sanorum. Inter quos erat dominus Petrus Velsch adeo debilis, quod delirabat, et dominus Fernandus baro de Warno, qui omnium prius consolator fuerat, gravissime decubuit, et ego ipse diro capitis dolore et vertigine laborabam et intensissimo calore totius corporis incensus eram, non tamen decubui, sed quantum potui infirmis servivi. Dominus etiam Bernhardus de Braitenbach, nunc decanus Moguntinus, adeo debilis erat, quod speciem propriam amiserat et sensum, nec spes fuit de ejus convalescentia. Et ita hunc diem cum nocte cum multa molestia et miseria deduximus.
Peregrinorum dissensio et divisio.