Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 35

Chapter 35 3,414 words Public domain Markdown

(#10 a#) Notandum insuper, quod haec civitas ultra ea, quae dicta sunt, pluribus invenitur nominibus nominata. Quandoque dicitur Arbee, i. e. quatuor, propter gigantes ibi sepultos, corrupte autem dicitur Arbeth, ut Jeronymus ad Pammachum dicit de optimo genere interpretandi; quandoque Cariatharbe, i. e. civitas quatuor, propter quatuor patriarchas ibi tumulatos. Quandoque dicitur Mambre, propter vallem Mambre, quae jungitur civitati, et propter quercum Araham in Mambre, quae usque ad aetatem infantiae beat. Jeronymi, ut idem dicit de distantiis locorum, et usque ad imperium Constantii regis monstrabatur, therebintus pervetus et annos magnitudine indicans, sub qua habitavit Abraham et sub ea angelos hospitio suscepit et mauseolum ejus in praesentiarum cernitur. Miro autem, inquit Jeronymus, cultu a cunctis gentibus per circuitum therebinti locus colitur superstitiose et habetur velut quodam insigni nomine consecrata. Et forte hoc nomen Mambre fuit primum illius loci nomen ab Adam sibi impositum, quia Mambre juxta hebraicam interpretationem idem est, quod perspicuitas. Adam autem in hoc loco, ut prius patuit, omnium rerum cognitionem accepit et cuncta perspicue vidit. Quandoque vero nominatur Chebron, quod interpretatur transscendens, quia ab eo loco transcendit Adam ad paradisum. Quandoque nominatur Ebron, quod interpretatur transitio vel regressio, quia post peccatum huc fuit regressus. Quandoque dicitur Hebron, quod idem est, quod vallis paupercula, propter miserias, quas Adam in hoc loco expertus est, et defectus hujus vitae mortalis.

Vicesima octava die, quae est festum beati patris nostri Augustini, post noctis medium surrexi ex more ante alios ad dicendum Officium meum. Descendi ergo ad portam, ut candelam accenderem ad lampadem, quae ibidem pendebat, sed Sarracenus portae custos obstitit meque a lampade retrusit cum multis et magnis clamoribus, e contra vero ego ad lampadem conabar accedere et lumen accendere, sed totiens mihi exstinxit, quotiens accendi, et ambo conclamavimus in tantum, quod Trutschelmannus excitatus accurrit et me italicis verbis increpavit, quare non in quiete manerem et quid tam mane cum lumine agere vellem. Cui cum dicerem, Deum laudare volo, cujus laudes ex libro legere intendo, hoc cum Sarracenus ille audivisset, praecepit custodi, ut accenderet mihi lumen. Quod et fecit. Certus autem sum, si lumen ad alium usum postulassem quemcumque, nullatenus habere potuissem. Accepto ergo lumine ad locum meum ascendi et Officium legi. Vix autem matutinas finieram, ascendit Trutschelmannus Calinus et caeteros peregrinos excitavit, ut disponerent se ad recessum. Disposuimus ergo nos et camelis oneratis et asinis stratis de urbe in crepusculo egressi sumus descendentes per vallem Ebron contra austrum, aliquantulum tamen declinando ad occidentem. In agrum autem quendam venimus, in quo deambulabat Isaac meditando, quando Damascus, servus Abrahae, adduxit sibi Rebeccam puellam uxorem, ut habetur Geneseos XXIV.

Procedentes consequenter venimus non longe a Dabir, civitate litterarum, quam tamen videre non poteramus, quia mons intermedius erat impedimentum praestans (#b#). De hac civitate habetur Josuae XV. et Judicum I.

Dicebatur autem civitas litterarum eo, quod primo litterae Chananaeorum in ea fuerunt inventae, vel quia antiqui gigantes aliquod studium litterarum ibi habebant, vel quia, ut magister in Spec. Histor. dicit, cives ejus scriptores erant, vel quia, ut Hebraei dicunt, Othaniel, qui eam cepit, aliqua legis capitula, quae obfuscata erant et deleta, tempore luctus Moysis ibidem reparavit. De hac civitate dicit Jeronymus de distantiis locorum: Dabir in tribu Juda, quae vocatur civitas litterarum, hanc praeoccupavit Othaniel, frater Caleph, interfectis ex ea gigantibus, et pro mercede Achsam, filiam Caleph, uxorem accepit. Fuit autem et ipsa Dabir sacerdotibus separata. Ibi videtur adhuc terra, quae inferius et superius aquis irrigatur, quam dedit Caleph Achsae suae, sibi conquerenti, quod terram arentem accepisset, ut habetur Judicum 1. cap.

Ulterius a Kariacepher sive a Dabir recessimus et per vallem Ebron descendimus, quae indubie fertilissima esset, si cultivaretur, et ab utraque parte antiquorum hortorum macerias adhuc retinet, et in arbustis vidimus diversas feras comestibiles et aves perdices et phasantos. Cumque per viam satis longam descendissemus, ad locum venimus, ubi ab aquilone alia vallis contra occidentem tendit, quod est vallis Neel Escol, id est, vallis botri, fertilissima, de qua exploratores missi a Moyse ad considerandum terram tulerunt botrum magnum, quem duo viri vecte portabant, et malogranata collegerunt et alios fructus et populo Israel trans Jordanem in desertum portaverunt, prout habetur Num. 13. Hac valle dimissa per vallem Ebron descensum continuavimus via illa, per quam Joseph missus a Jacob patre suo de valle Ebron in Sichem ad quaerendum fratres suos, ut habetur Genes. 37. Eadem etiam via descenderunt fratres Joseph in Aegyptum ad emendum frumenta, Genes. 42. In silvis ejusdem vallis, quia plenae sunt silvestribus feris, creditur Esau venationi vacasse, quando eum misit Isaac pater suus, ut offerret de venatione et pulmentum faceret, quatenus benedictionem paternam accipere mereretur, Genes. 27. Multis ergo horis continue descendimus ad latus dextrum vallis, quia profunda erat et arcta et in imo aspera, petrosa et silvestribus arboribus repleta, et contra morem illius terrae aquis erat humida.

Porro circa meridiem exivimus montana et in campestria loca venimus, vertimusque nos contra austrum statim in radicibus montium et in fertilissimos agros venimus, qui pleni stabant olivis et ficis. Petivimus autem Trutschelmannum nostrum, ut spatium manducandi indulgeret nobis in umbra arborum illarum, sed noluit dicens, quod cameli onerati ideo non deberent exonerari, nec possent sic onerati fixe stare nec sine nobis deberent procedere. Et hoc verum fuit. Sic ergo processimus et in asinis sedentes comedimus et bibimus ea, quae ad manum habuimus. Sic enim omnes cum oneratis camelis incedentes facere (#11 a#) necesse est, quia stare fixe non possunt sub oneribus, sicut melius patebit in transitu deserti. Circa vesperas a montanis declinavimus paulatim et in latissimos campos Palaestinae venimus in terram Philistinorum contra Ezotum. Protenditur autem haec latitudo in latum a montanis usque ad mare mediterraneum per tria milliaria teutonica, per longum autem a Joppen et monte Ephraim usque in regionem Geraram in Bersabee, et in illa planitie sunt civitates sitae multae, praecipue tamen quinque, quae erant regales et principales Philistinorum sive Palaestinorum, quarum nomina sunt haec: Geth, Accaron, Azotus, Ascalon et Gaza. In his quinque civitatibus residebant quinque satrapae Philistinorum, ut patet 1. Reg. VI. Et omnes hae civitates sunt sitae super littus maris magni vel non longe a mari.

Geth fuit ab antiquo civitas gigantum fortium, quam Josua, vir bellicosissimus, expugnare non potuit, sicut patet Josuae XI. Unde et Goliath, quem percussit David, Gethaeus fuit, ut patet 1. Reg. XVII. Et 2. Reg. 21. recitatur de uno Gethaeo magno, quod habuit XXIV digitos; et multa alia dicuntur de Geth in scriptura sacra.

Dicunt etiam historiae, quod sanctus Christophorus fuerit Gethaeus. Et hodie homines ibi nati robustiores et bellicosiores esse dicuntur. Dudum autem fuit destructa et mansit parvum villagium, quod Giblim nunc dicitur, et non longe a Joppen et jam via maris [a] portubus distat. Sub Geth descendendo per littus maris magni ad duo milliaria teutonica est secunda Philistinorum civitas Acharon quondam grandis, in qua magnum erat templum Baal sive Beelzebub, qui dicebatur Deus Acharon, unde Ochozias rex Israel cum cecidisset per cancellos coenaculi sui, misit ad consulendum Deum Acharon, Beelzebub, ut habetur 4. Reg. 1. Et Judaei dominum Jesum infamabant, quod haberet pactum cum eodem daemone, dicentes: in Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia, Luc. XI. Haec civitas fuit data tribui Juda, sed numquam possessa, quia non praevalebant contra ejus habitatores gigantes. Ulterius descendendo per maris littus venitur ad Azotum, quae tertia est Philistinorum civitas, decreta quidem per Josuam tribui Judae, sed non tenta, quia habitatores pristinos nequivit expellere. In hac civitate erat templum Dagon magnum, in quod tulerunt Philistaei arcam Dei Israel, cum eam cepissent, sed Dagon idolum corruit et populus percussus plaga magna fuit, ut patet 1. Reg. V. De hac civitate descendendo super maris littus venitur ad quartam Philistinorum urbem, ad Ascalonem, de qua Jeronymus de distantiis locorum dicit: Ascalon urbs nobilis Palaestinae, quae antiquitus fuit una de quinque satrapis Philistinorum, separata tribui Juda per sortem, tamen non retenta (#b#) ab ea, quia habitatores ejus superare non potuit. Haec civitas novissimo tempore magnae fortitudinis fuit. Nam Saladinus rex Aegypti, Christianorum stimulus, vir utique bellicosissimus, cum passim Christianos devinceret et de locis ejiceret jamque regem Jerusalem Guidonem et magistrum templi cum nobilibus captivasset, applicuit Ascalonem cum ingenti exercitu oppugnans civitatem, sed nihil profecit. Solvit ergo obsidionem et ad Jerusalem civitatem sanctam ascendit eamque cepit, ut dictum est P. 1. Fol. 268. Capta autem Jerosolyma iterum descendit et Ascalonem obsedit, nec eam capere potuit nisi hac conditione, si regem Jerusalem et magistrum templi cum eorum nobilibus liberos abire permitteret, se sponte civitatem tradere vellent, quod promisit et tenuit, sicque Ascalonem accepit.

De hac civitate consequenter descendendo per littus maris venitur ad quintam civitatem Philistinorum, quae dicitur Gaza, vel Gazara, ad quam et nos ipsi in hac via festinavimus descendere, quatuor iam dictas civitates derelinquentes ad partem dexteram. Hanc Gazam postea describam. Istae ergo sunt quinque metropoles illius regionis Palaestinae, plures alias civitates sub se habentes. Processimus ergo per plana Palaestinae contra austrum et montana Judaeae ad sinistram habuimus, mare vero mediterraneum in dextro latere, et ita toto die in ardoribus solis itineravimus usque ad ejus declinationem. In occasu solis venimus ad quandam villam, quae dicitur Zucharia, et in diversorium, quod ante villam est, declinavimus et ibi bestias exoneravimus et ad manendum ibi per noctem nos disposuimus. Erat autem diversorium spatiosum cum pluribus stabulis et habitaculis et munitum et muratum, quasi castrum, nec unum hominem in eo reperimus. Locatis igitur bestiis et rebus compositis instruximus pro coena et pro lignis colligendis per campos discurrimus et sepes agrorum et hortorum discerpsimus, quapropter rustici Sarraceni accurrentes cum lapidibus insequebantur nos usque in diversorium. Venerunt autem aliqui rustici portantes pullos et gallinas et panem et aquam, de quibus emimus et mactata volatilia coximus et jocundam et bonam coenam habuimus. Post coenam ostium diversorii obstruximus advolventes saxa grandia et super muros posuimus custodes propter timores nocturnos: timuimus enim, ne forte alius exercitus etiam veniret et si fortior nobis fuisset, nos de diversorio repulisset. Sic enim moris est illius patriae, quod fortior de hospitio ejicit debiliorem; ideo ad defendendum nos disposuimus et lapides multos super muros portavimus ad obsistendum nocentibus. Adhaerebat nostro diversorio una muschea pulchra, in quam per foramina testudinis potuimus prospicere, (#12 a#) unde quidam peregrinus nocte per foramen in eam stercorizavit, cum quo nos in extremum periculum posuit, tamen antequam quis muscheam intraret, nos recesseramus. Prope etiam erat quaedam cisterna profundissima, de qua magno labore bona extrahebatur aqua. Pretiosae sunt in istis locis cisternae et aqua brevis et cara. Unde S. patriarchae Abraham, Isaac et Jacob leguntur plures fodisse puteos, et litigia inter reges orta fuisse propter puteos, ut patet Genes. 26. Igitur nocte ingruente posuimus nos dormitum supra muri ambitum sub dio, quia cellulae erant immundae.

De Sicelech, oppido David, et caetera.

Die XXIX. cum surgente aurora surreximus et oneratis camelis et stratis asinis profecti sumus per terram planam et sterilem et multas villas vidimus et antiquarum civitatum ruinas. In meridie venimus in regionem collibus et monticulis tumorosam, inter quos mons satis altus super alios elevabatur ad continendum castellum et fortalitium optime dispositus, unde nobiles nostri dicebant, si essent, inquiunt, homines bellicosi in hac terra, nequaquam montem hunc sine castro esse sinerent. Cum autem venissemus ad montis radices et sursum aspiceremus, videbatur nobis, quod in clivo montis lapides de ruinis murorum jacerent. Ego ergo cum quibusdam aliis, asinis inferius dimissis, montem festine ascendimus usque in ejus cacumen, quod quidem cacumen spatiosum est, et reliquias ac ruinas fortium murorum ibi invenimus, non castri, sed civitatis antiquae, siquidem civitas Sicelech quondam ibi stetit, quae Philistinorum erat, quam tradidit Achis, rex Geth, David, dum esset in fuga a facie Saul, ut patet 1. Reg. 27., et ibidem cap. 30. plura dicuntur de Sicelech. De hac civitate dicit Jeronymus de distantiis locorum, quod Sicelech est in Daroma, id est ad australem plagam sortis Judae et Simeonis. Quod est locus ille. In illo ergo monte stetimus et longe lateque per Palaestinam respeximus contra mare magnum et contra montana Hebron, contra montem Ephraim et contra desertum Aegypti, ad quatuor plagas coeli. Vidimus etiam Gazam civitatem, quamvis adhuc longe esset a nobis. His compertis a Sicelech recessimus contra Gazam descendentes, a longe autem vidimus exercitum camelorum et asinorum contra nos properantem et exterriti sumus existimantes, eos esse Arabes vel Madianitas raptores, unde ductores arcus suos parabant et nobiles peregrini gladios aptabant. Sed cum convenissemus, pertransierunt cum omni tranquillitate nos, nec digitum contra nos moverunt. Erant enim Aegyptii et volebant ire in Jerusalem ad adorandum in templo juxta morem Sarracenorum.

Porro circa horam vespertinam prope Gazam vel Gazaram venimus, sed urbem ingredi non praesumsimus ita manifeste, ne contumeliis afficeremur et pueri Sarracenorum nos vexarent cum lapidibus et ne rumperent nobis (#b#) vini vascula, sicut saepe contigisse ibi audivimus. Declinavimus ergo a strata publica in agrum quendam arboribus ficorum plenum et sub arboribus illis onera de bestiis posuimus, ut ibi diei abscessum exspectaremus. In illo agro consedimus et comedimus ac bibimus, quae ad manum habuimus, nec ignem accendere ausi fuimus, ut aliquid calefactum gustaremus, sed caseum et panem pro prandio sumsimus et ficus, quarum copia ibi erat, maturae et dulces, de arboribus legimus; de quibus ego nimium comedi et poenam non modicam reportavi, nam ex comestione illa utrumque labium oris mei subito intumuit et scabies abominabilis per circuitum oris excrevit, ac si leprae scabies fuisset, ita, quod vix os aperire potui etiam modicum ad sumendum cibum et potum necessarium; et ita steti multis diebus in multa passione. Dixerunt mihi quidam experti, quod ex comestione tantarum ficuum febrilem materiam conceperim et humorem, qui ad labia se contraxit; quod si factum non fuisset, gravi febre correptus fuissem. Ego vero suspicabar, quod ficum veneno alicujus vermis infectam comedissem. Igitur cum sol occidisset, onera camelis et asinis imposuimus, et ad Gazam profecti sumus, et paene in tenebris urbem ingressi sumus per longum vicum usque ad peregrinorum hospitium. In quod cum ingressi fuissemus, non potuimus nos movere propter loci arctitudinem, nec potuit locus homines capere sine supellectili. Cum magna ergo indignatione de habitatione exivimus et Trutschelmanno diximus, quod non vellemus nec possemus in loco illo manere, et nisi provideat nobis de latiori loco, contra eum coram praefecto Gazarae interpellare vellemus tamquam contra transgressorem promissae fidei in quinto articulo conventionis, ut patet P. 1. fol. 219. Hoc cum audivisset et diu nobiscum contendisset, jussit nos exspectare, et ipse equitavit per civitatem hinc inde quaerens pro nobis locum. Stetimus ergo diu sic in tenebris compressi in stricto vico inter asinos et camelos cum parva patientia in multo timore et tremore, ne forte aliquis tumultus contra nos emergeret. Tandem autem venit Trutschelmannus et nos longe ab illa domo ad alium duxit locum, ubi quidem non erat domus, sed curia muro circumdata, et ostio claudi poterat, nec tectum, sub quo dormiremus, habebat, sed in latere duas immundissimas cellulas, stercoribus humanis foedatas habebat, ipsum autem curiae pavimentum limo, parato pro lateribus coquendis, opertum erat. Accensis ergo luminibus camelos in vico prostravimus eosque et asinos exoneravimus, et bestias omnes suis dominis resignavimus, omnia autem nostra traximus in curiam et de ea ejecimus omnes camelarios et asinarios nostros, retento tantum Elphahallo minore Calino, et ostium cum lapidibus et repagulis obstruximus contra impetum Sarracenorum, quo facto ignem accendimus et offam coximus, ut tamen aliquid coctum et calidum in ventribus haberemus, non enim quidquam calidum hoc toto die gustaveramus, Comestione breviter peracta ad quietem nos locavimus in longum quoddam praesepe, quod (#13 a#) caemento et lapidibus ad longitudinem curiae ad parietem erat factum; alii autem, qui in praesepio locum habere non poterant, aliâs per curiam se locabant, et ita sub dio dormivimus nocte illa in rore coeli.

De licentia obtenta a praefecto manendi in Gaza.

Tricesima die, cum sol adscendisset, surreximus, et antequam ostium curiae patefecimus, res nostras omnes comportavimus in unam camerulam miserrimam et divisimus curiam in tres partes, secundum quod habebamus tres societates, ut patet P. 1. Fol. 221. B., ita, quod quaelibet societas seorsum locum haberet. Fecimus autem umbracula cum vestimentis nostris contra solis fervorem et contra noctis frigus et rorem, quousque Trutschelmannus disposuit nobis papiliones, quibus per desertum uteremur, et illas in curia fiximus et ereximus et sub eis habitavimus. Emimus insuper in civitate alia nobis necessaria pro diebus, quibus mansuri eramus; scivimus enim, nos ibi mansuros non paucis diebus. Facto prandio transivimus cum Trutschelmanno ad civitatis praefectum et petivimus licentiam manendi per aliquot dies in Gaza et ut possemus circuire et emere necessaria pro peregrinatione deserti et visitare loca et videre urbem et intrare aestuaria. Quae omnia nobis indulsit et benivole valde se ad nos habuit, quamvis ethnicus esset. His itaque gestis in nostram curiam regressi sumus cum Trutchelmanno rogantes eum, non diu sineret nos in ista civitate manere; quod facturum se promisit.

Graecorum malitia.

Die tricesima prima, quae est ultima Augusti et Dominica XIV. post festum S. Trinitatis, cum sol ortus esset et Officium nostrum matutinale dixissemus, deliberavimus, in quo loco Missam dominicalem dicere vel audire possemus. Non enim in tota urbe erat aliqua ecclesia latina, sed tantum una ecclesia graeca, quae prope nos erat. Accepimus ergo calicem nostrum, librum nostrum, indumenta sacerdotalia et altaris operimenta, quae omnia nobiscum tuleramus de Jerusalem, et simul cum istis paramentis ad ecclesiam Graecorum transivimus in ea Missam celebraturi, et accersitis ecclesiae illius sacerdotibus rogavimus humiliter, ut nos intromitterent et altare nobis ostenderent, in quo celebrare divina possemus. Sed ecce Graeci isti inveterato odio, quod semper ad ecclesiae latinae filios habuerunt, de novo infecti, denegaverunt nobis introitum ecclesiae suae et adeo vilipenderunt preces nostras, ac si Judaei fuissemus, dicentes, quod ecclesiam suam nollent profanari et execrari celebrationibus nostris, et cum indignatione et injuria suscepta satis patientes et tranquilli erant omnes peregrini et ita quodammodo confusi ad curiam nostram reversi sumus. Perspecto autem negotio illam Graecorum repulsam divinae pietati adscripsimus, quae non passa est nos celebrare in ecclesia schismatica et haeretica, ne eis in sacramentis participare contra ecclesiae catholicae jura videremur, ut patet XXIX. 9. 2. Schisma. Siquidem etc. Haeretici enim sunt, quia obstinati schismatici. Quorum doctrina Parte II. Tract. 3. Cap. Sed posterior in Sum. Anton.

(#b#) Spreti ergo sic a Graecis alium excogitavimus celebrandi divina modum, ut dominicis diebus privati non essemus. In angulum enim curiae cumulum lapidum impolitorum comportavimus et altare sine caemento ereximus et portatile supposuimus pallisque cooperuimus, per circuitum autem funes circumduximus et tapetiis et linteaminibus appensis quasi capellam fecimus et ita accensis cereis et ostio curiae obserato Officium dominicale celebravimus cum pace, quiete et devotione. Et ut nullus intra Missarum solemnia ad ostium pulsaret, locavimus ante ostium Elphahallo Sarracenum, qui pulsare volentes prohibebat usque post Missam. Sicque singulis diebus sine impedimento celebravimus, demto impedimento vesparum; nam in pariete erat foramen prope altare, de quo exibant et intrabant vespae innumerabiles magnae quantitatis et celebrantem pisando circumvolabant, et si foramen obstruere volebamus, offendebantur et iratae alia foramina fecerunt, quia paries erat luteus et cum majori periculo et impetu et multitudine eruperunt. Conabamur multis modis exstirpare et exstinguere aviculas istas, sed non potuimus, nisi totum parietem deposuissemus. Et quamvis continue circumvolarent nos, nullus tamen[TR124] aculeo alicujus punctus fuit.

Tres eramus sacerdotes, scilicet Pater Paulus, Ordinis Minorum, et dominus Johannes, archidiaconus Transsilvaniensis et Frater Felix Ordinis Praedicatorum et ita ordinavimus, quod quasi omni die Missam habuimus. Igitur Missa audita pransi sumus et post prandium factus est magnus ad nos concursus juvenum et puerorum. Quidam autem Sarracenus juvenis associavit se uni militi de sociis nostris et petivit ab eo flasconem suam vacuam, promittens ei, quod reportaret vino plenam. Miles flasconem tradidit, cum qua juvenis abiit; cum ammiratione autem juvenem exspectavimus, scientes, apud Sarracenos non esse vinum. Igitur juvenis ivit et nescio quo in loco vinum nomine nostro postulavit et obtinuit, mox autem, ut vinum accepit, gustavit et allectus ejus dulcedine totam flasconem ebibit, quasi duas mensuras Ulmenses, et inebriatus fuit et perdita ratione insanire coepit et per vicos cucurrit, clamans et cum lapidibus projiciens. Servi autem praefecti, missi ad capiendum eum, sequebantur furentem. Hoc cum vidisset, non fatuo consilio cucurrit ad curiam nostram, tamquam ad locum refugii et libertatis; si quidem statutum Soldani est, quod ubicumque morantur transmarini peregrini, ibi est asylum, i. e. locus refugii, nec potest refugiens inde tolli. Mansit ergo juvenis nobiscum usque ad vini digestionem. Praefectus autem urbis misit ad nos et prohibuit, ne cuiquam ulterius Sarraceno vinum daremus et si amplius factum fuerit, vellet nos in captivitatem ponere et vinum nobis tollere. Putavit enim dominus ille, quod cum industria juvenem ebrium fecissemus, quod tamen non fuit. Valde magnum crimen est apud eos, dum quis manifeste deprehenditur vino (#b#) usus fuisse, sicut apud nos est, dum quis manifeste in adulterio invenitur. Ad unum autem vini haustum inebriantur et furunt, et primo - in ipsum, qui potum praebuit

Finit quintus tractatus.

Incipit tractatus sextus

per mensem Septembrem, continens acta peregrinorum in illo mense et loca sancta cum eorum descriptionibus, in quibus peregrini fuerunt diebus illius mensis.