# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 34

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Delectabile enim valde est et devotum, considerare res gestas in hoc agro, qui secundum doctores theologos est ager Damascenus dictus, ut habet magister in Spec. Histor. et habetur idem 40. C. illud in apparatu. Hoc autem nomen sortitus est hic ager a Damasco, servo Abrahae, quia forte eum emerat sicut Abraham speluncam duplicem a populo terrae, ut habetur Genes. 23. In hoc sacro agro utrumque, scilicet sublimitas et calamitas humani generis, initium sumsit. Nam rerum omnium fabricator Deus in hoc loco, VI. die saeculi, 25. Martii, creatis bestiis terrae cunctisque reptilibus et volucribus coeli, protoplastum primum hominem Adam tamquam creaturarum omnium finem ac possessorem de rubro limo terrae hujus agri finxit et insufflavit in faciem ejus spiraculum vitae et factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. Qui cum staret nudus coram Deo in loco suae plasmationis, confestim elevatis manibus gratias egit, dicens: Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, itaque memento mei, quod sicut lutum feceris me et sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti, pelle et crinibus fecisti me, ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodiat quaeso spiritum meum. Adam itaque creato, viro utique insigni et perpulchro, quem nonnulli autumant ingentem gigantem fuisse factum, cum inter gigantes connumeretur maximus, Josuae XIV., mox eum Deus tanta profudit gratia, ut nullo tradente magistro sed sola justitiae originalis virtute omnium liberalium artium clarissime edoctus est; notitiam quippe omnimodam astrologiae et geometriae, musicae, grammaticae atque rhetoricae habere promeruit, omnium quoque herbarum, arborum, metallorum, lapidum pretiosorum, avium, bestiarum, piscium, serpentum cunctarumque creaturarum notitiam habuit; claram praeterea et explicatam beatae Trinitatis et incarnationis Christi solus habere meruit. Unde et Dominus ipsum mundi imperatorem summumque omnium pontificem constituit; volens denique Dominus Deus universis coeli et terrae creaturis Adam ipsum ut suum recognoscere dominum atque rerum omnium proprietates virtutesque innotescere, universae coeli militiae mandavit, ut omnes creaturas ad Adam perduceret, quibus singulis propria imponeret nomina, ac sic singulis stellis coeli avibusque et piscibus cunctisque animantibus et reptilibus terrae convenientia imposuit nomina in hoc agro. In imaginaria quoque visione universae immobiles creaturae, videlicet montes, insulae, maria, arbores et omnes herbae sibi adductae sunt, et itidem fecit. Sic ergo in hoc agro non solum plasmatus est primus homo, sed et primus doctor et perfectissimus magister ibi creatus exstitit. Non dubium alicui debet esse, quin ager ille et locus ac terra sit optime humanae vitae proportionata, non enim Deus dominum terrae creavit et assumsit nisi de optima terrae parte. Unde Plato dicit, quod in Aegypto et Syria, cujus Judaea pars est, longaevae vitae inveniantur homines propter aequalitatis proportionem. Adam vero sic omnium creaturarum rege et imperatore constituto mox eodem die eum Dominus de loco suae sarcinationis et informationis transtulit in paradisum deliciarum ibique sibi sociam Evam ex sua costa fabricavit. Sed peccato inobedientiae eodem die ibi commisso ejecti sunt ambo de paradiso et retrusi cum originali culpa et miseriis ac poenis eam consequentibus in hunc agrum, ut ubi inceperat habere vitam gloriosam, ibi duceret vitam calamitosam. Malus enim Angelus, cui nomen est Reseph, in serpentis figura seduxit Evam invidia ductus, qui et Dominum Jesum in deserto aggressus tentavit, ut habetur in Spec. Nat. L. II. c. 18. et per Evam Adam dejecit. (#7 a#) Sic ergo ceciderunt de alto in imum, de luce ad tenebras, de incolatu in exilium, de domo ad devium, de amore in odium, de risu in luctum, de pace in jurgium, de dulcore ad absinthium, de prosperitate ad poenilitatem, de sospitate ad infirmitatem, de abundantia ad penuriam, de gratia ad culpam, de vita ad mortem, et facti sunt undique fortunae ludibrium propter inobedientiae viam, quod utique est radix omnium malorum et humani generis exitium; per hoc enim quasi reseratis postibus victricia vitia orbem intravere terrarum, nuda egestas et sollicitudines anxiae, pallentes morbi et gravis pondere miseranda senectus, servitus, exilium, labor indeficiens et mors hominum incerta et in nihilum fere redigens cuncta sub sole nascentia. Nam coelum immite nunc algore nunc aestu, nunc corruscationes crebras, tonitrua formidulosa, ignita fulmina et ventorum impetus et alias horridas aeris impressiones et corruptiones tribuit inobedientiae malum, hinc pestilentiae, fames, infirmitates et indicibiles miseriae; insuper ferarum, serpentum aviumque aculeos atque rabiem milleque rerum pericula attulit. Unde suspiria lachrimaeque, noctes querulosae et dies laboriosae, horae taediosae, et cuncta hominis tempora anxio timore sunt respersa. Haec et similia in hoc agro materiam copiosam ministrant contemplandi.

Igitur contemplatione finita curiosius locum et terram perspeximus. Est enim terra superius satis grossa et fusca, sed fodiendo apparet rubra, argillosa, flexibilis, de qua figmenta optime fieri possunt. De hac ergo terra sumsimus limum et lapillos pro reliquiis. Dicitur autem, quod, quicumque de illa terra secum aliquid habet, per viam eundo non fatigatur; si bestiae insidet, ipsa non offendit, nec cadit; si vero homo vel bestia cadit, non laeditur casu sed incolumis resurgit. An autem hoc verum sit, probet qui vult, ego oculum non habui ad considerandum hoc, sed nec fatigam nec casum passus sum.

De spineto sive condensis arbustis, in quibus Abel occisus est a fratre suo Cain.

Consequenter processimus in ipso agro extra terram laboratam aratro et in condensa arbusta et spinosa virgulta venimus, in quibus locus ostenditur, ubi Cain consurrexit adversus fratrem suum Abel eumque interfecit, ut habetur Genes. IV. In illo loco procidimus et terram deosculati sumus, quae aperuit os suum et suscepit sanctum sanguinem de manu fratricidae. Sanctum enim et justum Abel fuisse patet in veteri Testamento Genes. IV. et in novo Testamento Matthaei XXIII. Compatiebamur in loco hoc non solum interfecto Abel, sed et venerandis ac devotis senibus, Adae et Evae fratrum parentibus, qui casum audientes ad locum accurrerunt. O quas mentes eis fuisse suspicor cernentibus, ex duobus filiis alterum alterius nequitia mactatum, cadaver exanime, immobile corpus tabido respersum cruore et insensibile? Quas lacrimas, quos dolores, quos horrores et pavores! prius numquam viderant mortuum, et filium pium et sanctum[TR120] respiciunt (#b#) miserabiliter exstinctum. Quis dubitet, eos super filii corpus cecidisse, flevisse et lachrimasse et multis horis exspectasse, si forte revivisceret, et nunc huc nunc illuc corpus evolvisse. Non enim habebant adhuc experimentum crudelitatis mortis nec animam tam cito et faciliter a corpore separari aestimabant. Ideo usque ad putrefactionem corporis funeri assidebant. Ut autem viderunt, corpus paulatim corrumpi et dissolvi, ipsum in locum portaverunt plasmationis patris et iba eum sepulturae tradiderunt.

De specu, in qua Adam et Eva multis annis cohabitaverunt et in qua Adam uxorem cognovit primo.

Super agrum ad meridiem est mons non magnae altitudinis, in cujus jugo hodie stat una muschea, quae in loco stare creditur, in quo Adam et Eva et filii eorum obtulerunt sacrificia et orationes Deo. Adam enim docuerat filios offerre Deo et adorare eum. In eodem loco, dum Cain et Abel simul adorarent et sacrificarent, descendit ignis de coelo et consumsit holocaustum Abel, oblationem autem Cain non tetigit, quia Deo non erat accepta sicut munera fratris. Ideo invidit fratri et postea occidit eum. Insuper in eodem loco habuit Abraham patriarcha mausoleum suum et ibi altare erexerat, de quo dicitur Genes. XIII. in fine capituli: Vidit etiam ibi tres viros et unum adoravit, ut habetur Genes. XVIII. In alia enim parte montis est convallis Mambre, quae jungitur valli Ebron, propter quod convallis dicitur. Et haec conjunctio fit juxta civitatem Ebron, et in illa convalle habitavit, quando tres viros vidit in ostio tabernaculi sui et quando promissiones accepit a Deo, de quibus Genes. XV. et XVII. habetur. Sed quando immolare voluit, montem ascendit. Isaac etiam et Jacob patriarchae ibi habitavere. Demum a loco necis Abel reversi sumus in agrum Damascenum et per maceriam in parte occidentali egressi sumus ex eo et ad aliam partem vallis Hebron venimus et clivum montis ascendimus, in quo clivo unum antrum arctum et obscurum invenimus, quem successive ingressi sumus et locum cum jocunda admiratione vidimus. Dicunt etiam, quod Adam ejectus de paradiso et in agrum praedictum repositus, cum per aliquot dies in agro laborasset, incepit sentire carnis suae stimulos et in Evam amore et desiderio exardere; similiter et mulier ipsa tentata virum habere desideravit. Cum autem in ipso agro convenissent et amplexibus et osculis se provocarent in tantum, ut jam in opus procedere deliberassent, nolebant solis aspectu id agere et verecundabantur aspectum coeli et siderum, quia non erat adhuc homo super terram, nisi ipsi, qui eos inspicere posset, idcirco egressi sunt simul de agro circumeuntes et quaerentes locum aptum, occultum et obscurum pro solutione debiti, non enim habebant adhuc habitaculum aut domum. Venerunt ergo ad illum specum, in quo Adam accepit Evam eamque primo carnaliter cognovit, et ambo hic virginitatem perdiderunt, quam, si in paradiso mansissent, nec in conceptione nec in generatione prolis amisissent, nec in carnali illo actu deformitas immoderatae concupiscentiae fuisset, nam naturalia membra, ad hunc usum deputata, sicut inferiores vires, omnino subdita fuissent rationi, ut habetur 2. Summarum (#8 a#) §.20. Et Augustinus de Civitate Dei XIV. dicit: Absit ut suspicemur, non potuisse prolem fieri sine libidinis morbo, sed eo voluntatis nutu moverentur illa membra, quo caetera, sine ardoris illecebroso stimulo, cum tranquillitate animae et corporis. Haec ille. Quod autem integritas virginitatis mansisset cum illa generatione, patet per eundem Augustinum XIV. de Civitate Dei, dicentem: In illo statu nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris, ita enim poterat utero conjugis salva integritate foeminea genitale virile semen infundi et immitti, sicut nunc potest eadem integritate salva ex utero virginis fluxus menstrui cruoris emitti. Ut enim ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus foeminea viscera relaxaret, sic ad concupiscendum non libidinis appetitus, sed voluntatis usus naturam utramque conjungeret. Haec ille.

In praedicto igitur specu concepit et peperit. Deputaverunt enim specum illum ad actus conceptionis et generationis, et nullibi nisi ibi his vacabant. Quod est contra illos, qui omnia loca foedant; in quorum persona dicit sapiens, Sapientiae 2.: Nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Sic ergo in hoc specu Adam et Eva praeter Cain et Abel et Seth, quos Scriptura commemorat, alios XXX genuere filios. Methodius vero martyr centum eos genuisse commemorat filios in hoc antro, quod quasi pro nido pullificationis elegerant, indignum et inhonestum aestimantes, his vacare in locis publicis et communis habitationis; et[TR121] magno studio observabant locum illum, ne patens fieret et ne quis accessum eorum quovis modo percipere posset.

Perspecto igitur antro praefato egressi sumus et ab eo in clivo gyravimus contra aquilonem et cum hoc altius ascendimus montem et in aliam speluncam non modicam sed satis amplam venimus. In hac caverna Adam et Eva luxerunt centum annis filium suum Abel interfectum a Cain, et hodie cernuntur loca sessionis singulorum, et fons in eadem specu scaturit, de quo biberunt. Hic specus ideo dicitur specus fletuum. Hoc specu viso de monte descendimus in vallem angustam, quam nominant vallem lacrimarum. Dicunt enim, quod Adam et Eva communiter in hac valle morabantur et nongintos et XXX annos in ea vixerunt et ambo cunctis diebus propter inobedientiae reatum et paradisi ammissionem et justitiae originalis perditionem et posteritatis suae damnationem maximam et durissimam egerunt in valle hac poenitentiam. Quam ob rem non solum Dei misericordiam consecuti sunt, sed etiam prophetiae donum accipere meruerunt, unde et de Christi ecclesiaeque conjunctione, de diluvio futuro et de incendio per ignem judicii multa praedixerunt liberis suis ibique mortui sunt et in speluncam duplicem deportati, ut patebit. In hac valle est sepulchrum Loth, filii fratris Abrahae.

De spelunca duplici, quam emit Abraham in sepulturam sibi et suis.

De valle hac lacrimarum ascendimus et civitatem Hebron reingressi sumus et ante domum praefecti civitatis stetimus, juxta quam etiam multi Sarraceni senes consiliarii sedebant. Desideravimus enim visitare et videre gloriosam illam speluncam duplicem, in qua sepulti sunt Adam et Eva, Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lea, quatuor isti sanctissimi patriarchae cum felicibus suis conjugibus,[TR122] quam et Abraham emit quadringentis siclis argenti ab Ephor, ut habetur Geneseos XXIII., sed bene scivimus, quod non potuimus (#b#) habere aggressum ad speluncam sacram, nisi domini consentirent, quos etiam scivimus non consensum faciliter praebere, nisi forte victi precibus et muneribus, quia spelunca illa est intra muscheam unam, ad quam non permittunt nos intrare. Misimus ergo Trutschelmannum nostrum, Sabatithanco, magnum Calinum, cum aliquibus nobilibus peregrinis ad praefectum et ad dominos Sarracenos cum eo congregatos, et rogavimus, quatenus dignarentur nos intromittere ad speluncam sanctam, et quidquid in recompensam esset faciendum, hoc nobis insinuare deberent, et parati essemus, parere eorum imperio. Hanc petitionem cum Calinus noster obtulisset, interrogaverunt eum, an Jerosolymis in templum Domini, quod nominant Salomonis, intromissi fuissemus, et cum dixisset, quod non, dixerunt, nec nos intromittere ausi sumus eos in templum nostrum, quod non minoris, imo majoris sanctitatis reputatur ab omnibus Machumetistis, quam templum Jerosolymitanum. Si autem honorare volunt patriarchas in spelunca duplici, permittimus eis accedere ad gradus muscheae, et ibi adorent, sed nullatenus ascendant. Venit ergo Calinus et negativum responsum nobis portavit duxitque nos ad gradus templi, in quo spelunca duplex est, et adoravimus contra speluncam et vestigia sanctorum patriarcharum deosculati sumus et indulgentias plenariae remissionis (††) accepimus. His peractis convertimus nos ad considerationem loci, pro quo notandum, quod tempore Abrahae civitas Hebron non erat in illo loco, sed prope, et locus ille erat hortus, in quo eminebat petra rubea cum duplici spelunca. Hunc locum emit Abraham cum petra, pro sui sepultura et suorum. Et si vis scire, quid sit cum simplici vel duplici vel triplici spelunca, vide de hoc clare P. 1. Fol. 125. B. de sepulchro Domini in Jerusalem. Sepultis autem quatuor patriarchis cum conjugibus in spelunca illa, incepit populus frequentare locum et per circuitum sibi domos aedificare propter loci venerationem et ad sanctos patriarchas devotionem, ita quod successu temporis civitas fuit ibi facta, et Hebron antiqua derelicta ante tempora David regis. David enim rex VII annis regnavit in Hebron moderna. Insuper Judaei petrae speluncae superaedificaverunt oratorium et postea Christiani destructo oratorio Judaeorum ecclesiam magnam superaedificaverunt, ordinantes in ea episcopum et canonicos. Post terrae sanctae autem amissionem fecerunt Sarraceni ex ecclesia muscheam et altis muris et turribus eam muniverunt, et ita hodie stat in civitatis medio, sicut forte castrum, nec habet aspectum ecclesiae, sed castri vel grandis palatii. Dixerunt autem nobis Sarraceni, quod ipsa muschea plena sit ardentibus lampadibus, et lampades in spelunca duplici in aureis sustentaculis pendent et sericis funibus vel argenteis catenulis appendent. Plures sacerdotes sunt in ea muschea tam Soqui quam Alhages, ita quod numquam hora transit nec die nec nocte, in qua non sit cantus juxta speluncam duplicem: vicissim[TR123] enim sibi invicem succedunt. Dum autem sic staremus ad gradus muscheae, congregati fuerunt multi juvenes et senes ad videndum nos.

(#9 a#) De hospitali Hebron et de piscina Hebron et aliis locis.

Post muscheae et duplicis speluncae considerationem descendimus paululum et ad fores hospitalis pauperum venimus, quod sub muschea est. Introducti autem vidimus officinas pulchras et in coquina et pistoria grandem praeparationem pro peregrinis Sarracenorum, quorum cottidie magna multitudo advenit ad visitandam speluncam duplicem, sepulchrum patriarcharum. Habet hoc hospitale in annuis reditibus ultra XXIIII millia ducatorum. Unde singulis diebus coquuutur in clibano mille ducenti panes, qui distribuuntur petentibus, et nulli peregrino denegatur eleemosyna, sit cuiuscumque gentis vel fidei et sectae. Qui petit, accipit panem, oleum et menestrum, quod nos pulmentum vocamus. Castellum S. Samuelis solum singulis annis solvit illi hospitali duo millia ducatos, et Sarraceni et Turci divites cottidie transmittunt ad locum eleemosynas pro sustentatione peregrinorum in honore patriarcharum, et divites morituri suas perpetuas memorias ad illum locum constituunt et legata faciunt pro hospitali. In hora autem, qua danda est eleemosyna, concrepant terribili symphonia et tympano, quod nos audientes territi fuimus, timentes, ne aliquid contra nos significaret sonus ille. In distributione panum miserunt ad diversorium nostrum sportam plenam pro nobis, et tamen nihil petieramus ab eis.

Viso ergo hospitali descendimus per longum vicum et ad unam civitatis portam venimus, sub qua porta locus est, ubi Joab, princeps militiae David, percussit Abner, principem militiae Saulis, propter quod David imprecatus est Joab maledictionem, ut patet 2 Reg. 3. Ulterius progressi sumus extra portam et ad piscinam venimus, quae muro pulchro inclusa est, et aquam recipit fluentem de valle Mambre stillantem. Hanc piscinam gyravimus et eam consideravimus, quia in canonica Scriptura de ea mentio fit 2. Reg. XIV. Jussit enim David occidi duos latrones, Banaa et Rechab, filios Remon Beronitae, qui occiderant Isboseth regem Israel et tulerant caput regis in Hebron ad David, putantes, se nuntiare bona, et occisorum manus et pedes jussit suspendi super piscinam ante Hebron. Porro inter piscinam et civitatis murum est sepulchrum Abner, cujus exsequias solenniter celebravit David, ut dicitur 2. Reg. 3. In quo sepulchro etiam reconditum fuit caput Isboseth, filii Saul, regis Israel, ut dicitur 2. Reg. IV. Et his visis ingressi sumus in civitatem et reducti in nostrum diversorium et hospitium. Comparavimus ergo ligna et igne facto offam coximus et ova et manducavimus. Post coenam autem venit provisor diversorii et ignem nostrum exstinxit et signis hortabatur nos, ut per noctem essemus quieti et silentes, ne latrones Arabum nos audirent, quia diversorium ad murum civitatis est situm, et aliquando latrones, quando sciunt ibi esse hospites, adscendunt per murum ad eos et spolia eorum tollunt (#b#) eosque graviter turbant. Insuper et portam diversorii firmiter clausit et lampadem juxtapendentem accendit et ad vigilandum juxta portam se locavit, quae omnia nobis placuerant, et mirabamur humanitatem illorum paganorum in nos. Timorem tamen habuimus, quod ante egressum civitatis nos pro exhibita humanitate pecunia mulctarent. Itaque cum jam tenebrae essent, posuimus nos dormitum per cellas sicut monachi, et ita quievimus.

Descriptio civitatis Ebron, et ejus antiquissima habitudo.

Hebron, sive Ericus, civitas antiquissima, est condita statim post diluvium, septem annis ante Thanim urbem Aegypti, ut habetur 13. Num. Hanc urbem Thanim condiderunt Titani, gigantes, qui de Hebron in Aegyptum descenderant, filii Titan. Qui Titan erat Coeli et Vestae filius, frater Saturni, cujus filii cum Jove pugnarunt et conati sunt, deos coelo pellere, sed fulminati fuerunt, ut habetur in Gen., et fere totum orbem inquietarunt, ut poetarum carmina tradunt.

Thanim ergo civitas gigantum antiqua Aegypti aedificata est a gigantibus, descendentibus de Hebron. Haec Hebron quatuor sortita est nomina. Primo dicta est Arbee, Genes. 23. et hoc nomen habet ab Arbee, ejus conditore primo. Secundo dicitur Kariatharbe, Josuae XIV., quod idem est, quam civitas Arbe, vel civitas quatuor, quia Kariath idem est, quod civitas, et Arbe idem, quod quatuor. Et nomen, quod antiquitus Hebron ab omnibus tam infidelibus quam fidelibus dicebatur Cariatharbe, id est, civitas quatuor, sed alia et alia ratione. Infideles sic eam nominabant propter quatuor gigantes ibi sepultos, scilicet Enach, Archinan, Gisai et Tholmai, Numeror. 13. Fideles autem eam ita nominabant propter quatuor patriarchas, Adam, Abraham, Isaac et Jacob, cum quatuor conjugibus ibi sepultos. Tertio dicitur Hebron a quodam filio Caleb sic nominato. Quarto nominatur hodie a Sarracenis Abra propter Abraham ibi sepultum. Et magister in Spec. Histor. nominat eam Abrahammium, sicut Sarra; et saepe dicitur Ericus.

De hac civitate dicit Hieronymus de distantiis locorum, quod olim erat metropolis Philistinorum et habitaculum gigantum regumque in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Jerusalem millibus circiter XXII. Haec ille. Hanc civitatem, quoad partem inferiorem, cepit Josua ejusque regem Oham suspendit, Josuae X., partem autem fortiorem, quae erat superior, cepit postea Caleb interfectis fortissimis gigantibus ex ea, ut habetur Josuae XV. et Judicum C. I. Pro eo enim, quod Caleb compescuit in deserto murmurantem populum contra Dominum et secutus est Dominum, testimonium perhibens de bonitate terrae sanctae, cui alii detraxerunt, promisit ei Dominus montem Hebron tamquam praecipuam terrae partem, ut habetur Num. XIII. et Josuae XIV. Dicit etiam Nicolaus Lyra, quod, quando venerunt exploratores terrae missi a Mose in regionem, ipse Caleb solus Hebron ascendit ad speluncam duplicem et orationem ad sanctos patriarchas fudit et tunc promeruit fieri loci illius sancti possessor.

Situs illius civitatis est partim in clivo montis et partim in valle, nec est multum magna, sed populosa et fortis, statim post diluvium aedificata in civitatem; quamvis ante diluvium fuerit ibi hominum habitatio sine civitate, tamen ibi filii Adae degebant et inde per orbem sunt dispersi, unde Cain fratre interfecto cum uxoribus et filiis in Indiam commigravit profugus a facie Domini.

