Part 33
Egressi ergo de ecclesia Syon ad asinos descendimus, quibus ascensis camelos procedentes secuti sumus extra civitatem; non autem sine cordis tristitia, nec sine lacrimis exivimus de desiderabili civitate Jerusalem, sed cum singultibus et fletibus. Ego pro parte mea numquam in hoc mundo in aliquo loco libentius fui, quam in Jerusalem, et jocundissimas dies et horas ibi habui. Ut autem de monte Syon descendimus, occurrerunt nobis juvenes Sarracenorum, filii et pueri, et tribulaverunt nos, et conabantur onera camelorum dejicere et rapere, quos ductores nostri vix valebant repellere a nobis. Interea, antequam de monte Sion descendissemus plene, rupit unum de vasis, et vinum per saccum cilicinum, quo involutum erat, defluxit in terram, de quo non modicum turbati fuimus, quia vinum optimum erat et magno pretio comparatum et multo studio absconditum propter Sarracenos. Non autem tantum turbavit nos perditio vini, quantum insania Sarracenorum. Timuimus enim, quod Sarraceni odorem vini sentientes in nos irruerent et alia vasa etiam rumperent, et si vino privati fuissemus, peregrinationem montis Synai aggressi non fuissemus nec vivere in deserto potuissemus sine potu vini. Dimisimus ergo vinum in terram defluere, quia non erat aliud vasculum prae manibus, diligentissime tamen observavimus, ne camelarii et asinarii accederent et de defluenti vino biberent, quia, ut gustassent, statim inebriati fuissent et turbati nos turbassent et supellectilem nostram neglexissent. Ego asinum meum cuidam militi assignavi et ad latus cameli cucurri, ubi erat vinum defluens, et nullum Sarracenum accedere permisi, sed flasconem meum duarum mensurarum ex stillicidiis implevi, et ita lento gradu processimus. In quantis autem fuerimus angustiis inter viam istam parvam faciendum propter diversas paganorum insidias et (#b#) labores, non facile scripserim. In tantum autem retardati fuimus in via et impediti, quod viam, quam in quatuor horis facere potuissemus, vix in VII horis perfecimus, et in nocturnis tenebris Bethleem ingressi fuimus. In porticu autem ecclesiae Bethleemitanae exoneravimus camelos et asinos cum magno labore et omnes res in quandam cameram ecclesiae annexam traximus et custodiam juxta cameram posuimus. Ingressi autem cum luminibus in ecclesiam ad locum dulcissimae nativitatis Domini descendimus, et ibi adorato Domino venit pater Gardianus cum fratribus et nos charitative suscepit ac in habitaculum refectionis et dormitionis nostrae nos introduxit. Sciebant enim adventum nostrum et ideo omnia paraverant, coenam et lectisternia. Coenam ergo eam laetitia sumsimus egregiam, nostris expensis paratam, et post eam ad quiescendum nos locavimus. Gloria in excelsis Deo.
Die XXV. mensis Augusti post noctis medium, scilicet ante lucem, surreximus, et ingressi specum nativitatis Domini Officia nostra ibi legimus, horas canonicas et Missas. Cum autem sol ortus esset, descendimus in vallem pastorum ad Gloria in excelsis ibique hymnum coelestem cum Angelis cantavimus et locum curiosius conspeximus. De hoc loco vide P. 1. fol. 174, A. B. Laudibus ergo in valle finitis adscendimus in Bethleem ad prandium sumendum. Post comestionem ipsum S. Jeronymi monasterium undique perlustravimus et ruinas ejus mirati sumus, ipsum etiam oppidum Bethleem circuivimus et ad cisternam David accessimus et collationem de sacris scripturis de his[TR117] locis mentionem facientibus simul habuimus. Et ita cum gaudio diem illum deduximus in loco gaudioso et sanctissimo. Valde enim jocundum est morari ad praesepe Domini, tum propter sanctitatem loci et indulgentias, tum propter ecclesiae venustatem, tum propter monasterii insignissimi ingentes ruinas. Fuit enim non tam monasterium monachorum, quam palatium et fortalitium imperatorum, quod simplices credunt fuisse S. Jeronymi monasterium, sed non est. Sanctus enim Jeronymus sub tugurio ibi deguit in pauperculo monasterio, quod suo tempore fundatum fuit, unde dicit in epistola ad Fabiolam: Ego, inquit, diversorii Bethleemitici et praesepe Domini amator, in quo Virgo puerpera Deum fudit infantem. Et in regula sua Can. 26. Nihil, inquit, hac sublimitate sublimius, quam Bethleem, in hoc parvo foramine coelorum conditor natus est. Nam ante S. Jeronymum fuit locus nativitatis Christi nuda specus, nec ibi erat monasterium. Unde dicit, ut habetur in ejus regula Can. 20: Nos ex providentia aedificato monasterio et diversorio prope structo, ne forte et modo veniens Joseph cum Maria Bethleem non inveniat hospitium. Dicitur enim in Legenda Jeronymi, quod Cyrillus episcopus Jerosolymitanus dedit ei parochiam Bethleem, in qua aedificavit cum vicinorum adjumento monasterium, sed deficientibus sumtibus misit fratrem Paulinianum ad patriam, ut suas venderet possessiunculas, et pecunia in structuram monasterii Bethleem converteretur, ut habetur in regula cap. 20. Quantum enim possum conjicere, non vides, quod tempore beati Jeronymi sit aedificata illa ecclesia solennis, quae hodie ibi est, quam tamen inexperti dicunt ab Helena erectam, quod et ego credebam, sed dispositio moderna non admittit, quia dicitur, quod beatus Jeronymus in ore speluncae nativitatis Christi sibi sculpsit sepulchrum, et quod speluncae os angustum sit. Jam vero sepulchrum Jeronymi est extra ecclesiam, et introitus speluncae non in ecclesia, et ipsa spelunca est ornatissima, duo habens patentia ostia ad ingrediendum. Credo ecclesiam illam aedificatam temporibus novissimis latinorum regum Jerusalem et monasterium hoc magnum similiter, et tuguriola beati Jeronymi ablata, et alia dispositio loco data, quod et scripturae, pictura et sculpturae monstrant.
De monte Rama et ejus oppido fortissimo.
Vicesima sexta die[TR118] mane dicto Officio juxta praesepe Domini rogaverunt milites Calinum magnum, ut perduceret eos ad piscinas Salomonis et ad ejus hortos et pomeria et ad S. Georium. Et ascensis asinis ad loca jam dicta perducti sunt. Ego vero, quia prius in illis locis fueram, ut patet supra fol. 249. A., aliam peregrinationem illo die feci.[TR119] Quatuor enim fratres Minores, qui nobiscum de Jerusalem exiverant, et ego quintus, de Bethleem egressi descendimus contra austrum ad radices cujusdam alti montis, qui de campo consurgit et rotundus in altum se tollit in cacumen, satis latam planitiem praeferens, de quo respectus est longe lateque per terram sanctam. Ad hunc montem sudoribus et laboribus ascendimus usque in ejus summitatem, et ibi habitudinem loci consideravimus et hinc inde per terram sanctam circumspeximus. In hoc enim monte ab antiquo stetit castrum populosum et munitum, quod dicebatur Rama, prout S. Jeronymus videtur velle dicere in libro de distantiis locorum. Communiter enim villae in alto sitae dicebantur omnes (#4 a#) Rama, sicut patet P. 1. fol. 87. B. Adeo namque altus est mons ille, quod ab eo est respectus ad mare mortuum, ad montes Arabiae, ad montem Seir et Galaad. Videntur etiam ibi montes Engaddi et loca latibulorum David, desertum Tecuae et Silo, et mons Oliveti cum parte montis Syon, et consequenter usque ad mare magnum. Et hoc videtur in nudo montis cacumine, olim autem, quando erat altum aedificium superaedificatum, habebatur respectus multo latior, usque in Galilaeam, Palaestinam et usque ad terminos Aegypti. Fuerat quippe castrum magnum cum altis turribus, Rama dictum. Et de hoc creditur illud Jeremiae cap. 31. et Matthaei c. 2. esse scriptum: Vox in Rama audita est ploratus et ululatus. Dum enim Herodes occideret pueros in Bethleem et in confinibus ejus, ploratus puerorum et ululatus matrum audiri potuerat in hac Rama. Unde Jeronymus de distantiis locorum dicit: Rama est locus prope Bethleem, de quo dicitur: vox in Rama.
In circumferentia murorum tantum spatium terrae fuit, quod frumentum sufficiens in ea crevit pro pane inhabitantium castrum per annum. Hoc castrum munivit unus de latinis regibus Jerusalem. Unde, postquam Saladinus, rex Aegypti, cepit vi armorum terram sanctam et Jerusalem et Christianos ex omnibus finibus ejus expulit latinos, et castra reliqua, villas et civitates expugnavit: hoc castrum Rama nequaquam habere potuit, sed Christianis viriliter repugnantibus ab eo discessit, et manserunt Christiani latini in castro post expugnationem Jerusalem et Bethleem ultra XXX annos, nec poterant eos Sarraceni expellere, et adhuc hodie manerent, si Deus cum eis non pugnasset. Nam post XXX annos immisit Deus pestilentiam in castrum, et in brevi temporis spatio obierunt omnes foeminae, a juvencula usque ad anum, et major pars virorum. Quod cernentes reliqui castrum deseruerunt et fugam inierunt. Hoc cum Sarraceni percepissent, adscenderunt in montem et castrum usque ad solum diripuerunt, ita, quod vix murorum vestigia modo deprehendi possunt. Propter inexpugnabilitatem illius castri nominabant illud Christiani Bethuliam, sicut castellum Judith Bethulia, quod erat in Galilaea.
Inde ab illo monte conjectis oculis ad alium montem oppositum vidimus quoddam vetustum aedificium, juxta quod est sepultura XII prophetarum minorum.
Infra eundem montem fuit olim monasterium S. Agathon, abbatis, qui vir magnae autoritatis fuit et pater multorum monachorum exstitit et ob amorem silentii triennio lapidem in ore portavit, ut de eo refertur in vitis patrum.
Insuper in eadem regione fuit monasterium S. Karioth, abbatis, patris multorum monachorum, quo de hoc saeculo migrante omnes ejus monachi migraverunt cum eo et in uno monumento locati sunt, quod usque hodie ibidem monstratur.
Non longe a loco vidimus superiora aedificia monasterii S. Sabbae abbatis, de quo supra longa facta est mentio P. 1. Fol. 234. A.
Et his visis de monte descendimus et in Bethleem ad vesperas reversi sumus. Reperimus autem dominum Vaccardinum, (#b#) potentem Sarracenum de Jerusalem, cum suis famulis ibi, qui accersito Trutschelmanno nostro eum dure arguit, quod nos illo die ibi manere permisit eique praecepit, ut in crastinum summo mane nos deduceret per viam nostram.
Recessus de Bethleem.
XXVII. die statim transacta media nocte venit Calinus magnus ad habitaculum peregrinorum nosque excitavit ad recessum. Festine ergo surreximus et ingressi specum dominicae nativitatis Officia nostra diximus et Missas legimus in illo devotissimo loco, a quo invitissime recessimus; nobis autem in celebratione Missarum existentibus descendit Calinus Sarracenus et magno clamore ad recessum nos stimulavit. Celeriter ergo nos expedivimus et egressi supellectilem nostram exposuimus imponendam camelis et incepimus onerare bestias, et quia illius operis adhuc usum et consuetudinem et artem non habuimus, nec camelariorum mores, signa et locutiones minime intelleximus, nec ipsi nos intelligebant, ideo per aliquot dies cum magnis litigiis et difficultatibus multis onera bestiis imposuimus. Inde autem oriebatur difficultas, quia camelarii recipiebant indifferenter de cumulo rerum nunc hoc nunc illud, ut aequalia onera camelis facerent, et hoc nobis inconveniens fuit, quia divisi eramus in tres partes, et divisas res habuimus et non communes, sed cameli erant nobis communes, et hoc non intelligebant Sarraceni, sed putabant, omnia esse communia et indiscrete imponebant onera, ita, quod unus camelus quandoque portavit res trium societatum et sex vel octo peregrinorum; et in depositione onerum fiebat confusio, labor et discursus, dum quilibet cogebatur suam supellectilem in tribus vel quatuor locis colligere. Ideo nos libenter vidissemus, ut certi cameli fuissent ordinati ad portandum res primae societatis, alii secundae et caeteri tertiae. Sed hoc camelarii nolebant intelligere nec facere, et ex hoc, ut dixi, multa litigia, inquietudo et labor fuerunt orta in oneratione, praecipue in principio.
Oneratis autem bestiis et asinis stratis eos adscendimus et in nomine Domini de monasterio exivimus et per medium oppidi transeuntes ab alia parte per clivum contra austrum descendimus ad latus montis Bethuliae, alias Rama, quod a sinistris dimisimus. In processu ergo venimus supra vallem Raphaim, in cujus margine transivimus quasi per horam. Haec vallis fertilis esset, si haberet cultores, et ferax frumenti, sicut patet Esa. c. XVII. In hac valle expugnavit David Philistaeos, qui in ea se diffuderant sicut locustae, ut patet 2 Reg. V. Scindit enim vallis illa (#5 a#) montana Judaeae a planitie Palaestinorum vel Philistaeorum usque sursum, et ita per eam poterant ascendere in terram Juda. Procedentes autem elongabamur a Bethleem, quam tamen a longe a tergo vidimus usque ad meridiem; circa meridiem vero in latitudinem quandam venimus fertilem, ubi erant agri fructuum et multae olivae, et fici. Declinavimus autem cum bestiis in densitatem olivarum et sub umbra consedimus et manducavimus ea, quae in sacculis nostris de Bethleem habebamus, potum vero habere non potuimus, quia cameli, qui utres aquae ferebant, nos antecedebant. Sumto ergo modico cibo rursum asinos adscendimus et progressi sumus et ad viarum divisionem venimus, ubi una via per planitiem descendit ad dextram in Palaestinam contra Gazaram, per villam dictam Thyrin, et per castellum, quod nominant ad S. Samuelem. Alia via ducit ad sinistram in montana in Ebron, et circumeundo de Ebron descenditur in campestria Palaestinae ad Gazaram, et per viam sinistram est via duobus milliaribus teutonicis propinquior ad Gazaram, quam per viam dextrae. Ideo Calinus major jussit minari camelos per aliam viam inferiorem propinquiorem, in qua via ad Ebron non venissemus; sed cum hoc intellexissemus, reclamavimus et minari camelos per aliam viam fecimus, quae ducit in Ebron, et in his fuit facta magna altercatio inter nos et ductores nostros. Ipsi volebant procedere via breviori, nos vero volebamus videre civitatem sanctam Ebron et locum sanctorum patriarcharum et agrum plasmationis protoparentis nostri. Et nisi in conventione nostra cum eis expressum fuisset, quod ducerent nos in Ebron, ut patet P. I. Fol. 219. in XII. articulo, nullo modo desiderio nostro satisfecissent. Et ut veritatem de hoc fatear, ego solus caussa fui, quod positum erat in conventione, quia venerabilis magister Ludwicus Fuchs, Prior Ulmensis, petivit me in recessu, ut de terra sancta non egrederer nisi visa civitate Ebron, ad quam singulari devotione afficitur. Sed et ego desideranter concupivi eam videre et opposui me omnibus modis, ne impediretur accessus ad eam: nam Calinus major multa allegavit pericula alia, demta prolongatione viae. Distat autem Ebron a Bethleem non nisi sex leucis. Igitur post longam concertationem vicimus nos peregrini ductores nostros et retraxerunt camelos ad viam superiorem contra montana. Et progressi certe vidimus terram optimam, sed paucissimos cultores in ea et nonnullas villulas vidimus. In ipsis autem montibus et vallibus vidimus macerias antiquas, quibus montes per circuitum cingebantur ab inferioribus usque ad cacumina, in quibus maceriis olim fuerant horti vinearum, olivarum, pomerantiarum, malogranatarum et aliorum bonorum fructuum, loco quorum jam sunt spinae, urticae, tribuli, vepres, rubi et alia arbusta silvestria sterilia.
Introitus peregrinorum in Ebron civitatem.
In progressu venimus in unam vallem valde amoenam, quae dicitur vallis Ebron, in cujus utroque latere erant clivi pleni maceriis vinearum et hortorum, sed omnia ibi crescentia erant silvestria, inter quae multi therebinti (#b#) arbores stabant oleo therebintino foecundae, et si vallis illa haberet colonos, omnibus mundi bonis abundaret. Consequenter ad locum venimus repletum olivis, ita, quod quasi silva videbatur arborum olivarum, et in condensitate illa arborum jussit Calinus gubernator noster nos de bestiis descendere et camelos exonerare, et ita fecimus. Erant autem nobis arbores pro tentoriis et umbraculis contra intensissimum solis ardorem, qui mihi videbatur in illa regione multo intensior, quam in Jerusalem. Sedimus ergo in umbra et de paximaciis nostris manducavimus sine potu refrigerativo, quia tam vinum in brillis quam aqua in utribus erat omnino calefacta et ad sitim exstinguendam inhabilia. Non longe autem eramus ab Ebron, civitate sancta, quam tamen videre non poteramus propter montem medium inter nos et civitatem, quem parvo spatio gyrare oportet ingredi volentem. Verumtamen Ebron, illa civitas antiquissima, de qua sacra Scriptura loquitur, in eo loco stetisse perhibetur, ubi eramus, ita quod pars civitatis dependebat in clivo montis et alia ejus pars per continuationem stabat inferius in plano in loco olivarum, postea autem propter speluncam duplicem, sepulturam Abrahae, quae in alio montis latere erat, translata fuit civitas ad locum speluncae, ut patebit in descriptione. Igitur ita nobis sedentibus Sabathitanco, Calinus magnus, suum equum adscendit et cum famulo in civitatem Ebron equitavit, dicens praefecto urbis et civibus, adesse peregrinos latinos Christianos de transmarinis partibus cupientes cum eorum beneplacito videre civitatem et loca patriarcharum. Hoc audiens praefectus Ebron dure Calinum nostrum increpavit pro eo, quod nos in campo dimisit in aestu solis, ubi nec aqua nec panis est, et praecepit, ut festinate ad nos reverteretur et cum omni nostra supellectili in civitatem introduceret in urbis diversorium. Calinus autem noster dixit ei, quod cameli jam essent exonerati et ad pascua emissi et non nisi magno labore possent reonerari, ideo servos suos vellet ad Sarracenos dimittere et peregrinos introducere ad visitandum loca sancta et hoc facto ad sarcinas reducere et ibi pernoctare et mane recedere. Hoc audiens praefectus exarsit ira in Calinum et eum traditorem peregrinorum et non ductorem esse dixit, quia cum regio illa repleta sit latrunculis Arabum, non possunt, inquit, peregrini illi in campo pernoctare, nisi cum periculo exspoliationis, idcirco introduc eos, et si tu nolueris, ego eos introducam. Revenit ergo Calinus et cum multis passionibus jussit reonerari bestias, et cum factum fuisset, ascendimus asinos et cum turma nostra montem gyravimus et per clivum ab alia parte in civitatem Ebron ingressi sumus. Ingredientibus autem nobis urbem factus est magnus concursus populorum ad videndum nos, quia in multis annis non fuerant ibi peregrini latini, et erat quasi monstruosa res videre ibi Christianos latinos occidentales. Induxerunt ergo nos in publicum civitatis diversorium cum omnibus bestiis nostris et locum spatiosum stabulis bestiarum et cellulis hominum inferius et superius bene aptatum habuimus et curiam magnam, quae porta firmiter claudebatur. Erat enim habitatio magna et lata, sicut monasterium. Suut enim hospitia orientalium diversoria (#6 a#) sine inhabitatore, solum ad alienos spectantia. De dispositione diversoriorum et hospitiorum in oriente vide Parte I. Folio 195. A.
Cum autem diversorium ingressi fuissemus, onera deposuimus et bestias locavimus in inferiori ambitu, in superiori vero pro nobis habitacula et cellulas elegimus et in eis lectulos nostros stravimus et locum pro coquendis cibis aptavimus, lignaque pro igne comparavimus et ita cuncta disposuimus, ac si per aliquot dies ibi mansuri essemus. Interea venit Calinus magnus cum aliquibus Sarracenis de civitate, dicens, quod, quia adhuc multum superesset de die, expediens esset, ut illo sero loca sancta visitaremus, ut in crastinum mane ante aestum solis recedere possemus. Et hoc nobis placuit, quia timebamus diutinam detentionem in loco.
De agro plasmationis Adae, qui dicitur ager Damascenus.
Egressi ergo sumus de hospitio nostro et per longum civitatis vicum transivimus, in quo diversi residebant artifices, praecipue tamen vitriatores: fiunt enim ibi vitra, non quidem clara, sed nigra et de mediis coloribus. Adhaesit autem nobis magna hominum multitudo post nos currentium, quia spectaculum fuit, videre ibi occidentales. Deinde pervenimus ad civitatis portam, per quam egressi via regia ad agrum venimus maceria circumseptum, et ibi substitimus, respicientes per maceriam in ipsum agrum utique spectabilem et mirabilem. Erat enim ager dictus Damascenus, in quo Adam protoparens fuit plasmatus. Cum audivissemus hunc esse agrum illum sanctum, ascendimus per maceriam in ipsum, ut terram deoscularemus et consuetas orationes diceremus et collationem faceremus de mirabilibus ibi factis. Sed ecce nobis in agrum saltantibus per maceriam, occurrit quidam saevus Sarracenus cum clamoribus magnis et levatos lapides contra nos misit crebris jactibus nosque vi de agro repulit, et vix sine laesione recidimus per maceriam imam. Calinus autem et ductores nostri volentes locum dare irae incipiebant regredi in civitatem, nos autem nequaquam tam cito recedere volebamus a loco tam notabili, sed iram hominis placare contendimus, ut in loco devotioni vacare paululum possemus. Revocavimus ergo Calinum et diximus, ut cum homine conventionem faceret, et quod justum esset vellemus sibi dare pro intromissione in agrum suum. Erat enim dominus agri. Promissi sunt ergo sibi quatuor madini, et hac promissione facta placatus factus est homo et ascendit maceriam et peregrinis in alia parte stantibus manum porrexit et unum post alterum sursum traxit et in agrum suum ire permisit et nosmet ad locum perduxit, de quo creditur limum assumtum fuisse pro corpore Adae secundum veritatem catholicam, et hominem primum ibi productum fuisse, et nequaquam attendimus ad gentilium poetarum deliramenta, quae canunt, quendam Phoroneum esse primum mortalium patrem, ut Eusebius de Evang. Praep. Lib. X. dicit. Et Aethiopes ipsi virtute soli apud se primos homines coepisse dicunt, ut Diodorus L. IV. C. 1. dicit. Et increduli Aegyptii tradunt, primos homines apud se creatos tum bonitate soli, tum propter Nilum, qui multa generat, quae alibi nusquam reperiuntur. Sed omnia haec vana credentes, verissima et firmissima fide moti, cum ingenti devotione et lacrimis in hoc sancto loco in terram procidimus, eamque (#b#) deosculati sumus et orationibus consuetis, in processionali terrae sanctae signatis, dictis indulgentias accepimus (†) et post haec ad loci contemplationem nos convertimus.
Contemplatio de eminentia Adae in statu innocentiae pulchra.