# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 32

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Videntes autem fratres Praedicatores, quod Soldanus reciperet pecuniam et loca sancta venderet, collectis non modicis eleemosynis emerunt agrum Acheldamah super vallem Syloe in latere Gyon, ex opposito Syon, et specum sancti Jacobi in pede montis Oliveti supra torrentem Cedron in valle Josaphat. Ad tempus autem deguerunt fratres ibi, sed quia loca illa in propatulo erant et nullo muro conclusa, sine intermissione patiebantur insultus a Sarracenis et Arabibus, et non erat possibile ibi manere, sicque locis illis derelictis migraverunt fratres Praedicatores ad terram Christianorum. Quamvis autem ipsi fratres Minores in muris firmis conventus habebant et Soldanus pro se et sequentibus suis liberavit eos praefata recepta pecunia, multa tamen sustinuerunt incommoda et graviter saepe a Sarracenis turbati fuerunt et cottidie quasi turbantur. Unde anno Domini 1368. venerunt Sarraceni in conventum montis Syon et XII fratres occiderunt; post hoc iterum ingressi aedificia testudinata dormitorii dejecerunt et cellas destruxerunt. Alia vice de post procurantibus Judaeis recepit Soldanus eis locum sepulchri David et aliorum regum Juda et destruxit coenaculum loci, ubi Spiritus sanctus missus est Apostolis in die Pentecostes, quod pretiose aedificatum fuerat a rege Franciae de consensu Soldani, nec reaedificare permittunt. Alia etiam loca destruxerunt in circumferentia ecclesiae eorum, quae tamen emta eis fuerat. Et praeter illa sunt plures ibi occisi a paganis et hodie verberantur et tribulantur et nunquam securi sunt nec de locis, quae habent, nec de vita.

Auno autem Domini MCCC., dum adhuc non erant reformati, tantum exorbitabant fratres illi, ut et pagani et Christiani offenderentur. Sed Ordo succurrit conventui illi et notabiles viros ac maturos ibi posuerunt, et ita servant usque in hanc diem observantiam sinceram et peregrinis advenientibus fideliter serviunt et ministrant eis necessaria infirmosque de hospitali in suum recipiunt infirmitorium curam eorum agentes magna charitate, quod et ego ipse expertus apud eos manens. Quapropter omnium christianorum principum, baronum et nobilium ad se converterunt affectum, unde eorum largissimis eleemosynis sustentant fratres illos. Singuli enim reges singulis annis mittunt suas eleemosynas eis, ille quingentos ducatos, alius quadringentos, alter (#291 A#) plus, alter minus, secundum consuetudinem vel secundum affectus ad loca sancta sinceritatem et magnitudinem. Nihilominus dantur eis etiam multae eleemosynae a cottidianis peregrinis et ab eis, qui in dominico sepulchro insignia militiae accipiunt; et haec omnia sunt eis necessaria: nullas enim colligunt eleemosynas ab orientalibus, nec a paganis nec a Christianis, sed ea, quibus sustentantur et vivunt, ab occidentalibus recipiunt. Ideo summe providendum esset, ne egestate inhumana fratres illi affligerentur, et quod structurae relictarum ecclesiarum eleemosynis fidelium fulcirentur, et hospitale pro advenis et peregrinis ibi restitueretur, et quod libertas visitandi loca sancta a paganis ecclesiae stipendiis procuraretur. Ab exordio enim fidei et in veteri Testamento gentilium reges et principes pecunias et donaria miserunt Jerosolymam his, qui ibi divinis servitiis insistebant, sicut manifeste patet in libris Esdrae 1. cap. 1. et cap. VI. et VII. et Nehemiae c. 2. et 3. Esdr. 4. et 2. Maccab. 3. Sed et in novo Testamento erat beatis Apostolis singularis cura, ut facerent in nationibus aliis collectas pro his, qui erant in Jerusalem, in quo legimus sanctum Paulum singulariter fuisse occupatum, et sanctum Barnabam, ut patet 1. ad Corinth. c. 16. et ibi vide S. Thomam et Petrum de Tharentasia et Nicol. Lyra., et ad Galat. VI. et 2. Corinth. 8. et Rom. XV. Proficiscor, inquit Apostolus, nunc in Jerusalem, ministrare sanctis, dando eis collecta ex Achaja et Macedonia etc. Semper enim erant in Jerusalem viri et mulieres viventes in evangelica paupertate, pro quibus sollicitabantur etiam ipsi Apostoli. Unde cum primae columnae ecclesiae, Petrus, Jacobus et Johannes dextras dedissent Paullo et Barnabae, eosque gentium ordinassent Apostolos, miserunt eos ad praedicandum hac conditione, ut memores tamen essent pauperum in Jerusalem colligendo pro eis et mittendo, ut habetur ad Galat. 2. Quare quasi in omnibus epistolis suis Paullus admonet fieri collectas sabbatis cunctis in Jerusalem, et diligenter providit de secura transmissione. Unde et ipsemet per se ipsum aliquando ideo ascendit Jerusalem ad praesentandum collecta, ut patet Rom. XV. et Actuum XXIV., ubi Felici praesidi de hoc facit mentionem.[TR115] Mansit autem haec consuetudo in ecclesia, ut mitterentur collecta in Jerusalem multis temporibus. Surrexit autem quidam haereticus, Vigilantius, qui inter alios suos errores etiam hunc habuit, dicens, illam collectam et transmissionem esse vanam et inutilem; contra quem malleus ecclesiae, Jeronymus, stetit eumque super hoc errore gravissime repercussit et exstinxit, ut in epistola contra Vigilantium. Sed et Licinium quendam, perdivitem Romanum, qui multas eleemosynas miserat Jerosolymam et tantum aurum dederat, ut multorum posset inopiae subveniri, plurimum commendat, ut patet in epist. ad Theodoram viduam. Insuper S. Gregorius legitur specialem curam habuisse de religiosis in Jerusalem, quibus et monasterium aedificavit et sumtus transmisit. In hunc insuper finem institutae fuerunt in ecclesia tres Ordines, scilicet Templarii, Hospitalarii, et sanctae Mariae Theutonicorum, et inductum eis fuit aedificare domus per loca, et possessiones ac alias acervare divitias, ut eas transmitterent in Jerusalem. Unde primi in tantum profecerunt in rebus temporalibus, ut ecclesia occidentalis eos ferre non posset fueruntque deleti, et pars etiam eorum data fuit Hospitalariis, qui nunc Johannitae nuncupantur, quorum omnia bona pertinent ad Hierosolymam. Cessante autem causa transmissionis cessare debet possessio et divitiarum collectio. Illa pauci considerant et gravatur ecclesia sine causa inutilibus religionibus, nec est alicui cura de eleemosynis mittendis custodibus sancti sepulchri in Jerusalem, ut et ipsi emolumenta vitae habeant, et sancta loca et ecclesiae Christi manuteneantur, ad quod principaliter deceret fidelibus esse cura, cum ibi sint fidei nostrae initia inchoata et sacramenta omnia consummata.

Hae gentes hodie habitant in Jerusalem, quae sequuntur.

Civitas sancta Jerusalem hodie habitatio est diversarum gentium mundi et collectio quodammodo omnium spurcitiarum.

I. Sarraceni.

Primi et principales ibi habitantes sunt Sarraceni, Machometistae, faecibus omnium haeresium squalentes, pejores idololatris, abominabiliores Judaeis, negant Trinitatem, infamem [doctrinam] binarum naturarum in divinis ponunt, divinae essentiae naturam introducunt, filium Deum habere non posse dicunt, cum careat uxore, sed dicunt, Deum non esse substantiam, cum non habeat accidens, vel Deum non vivere, quia non comedit. Deum cum Angelis dicunt orare pro Machomet et pro aliis Sarracenis. Verbi incarnationem negant et Christum nec Deum, nec consubstantialem patri profitentur, sed tantum flatum Dei ipsum dicunt; hominem sanctissimum, virtuosissimum supra omnes confitentur, sine patre natum ex Virgine, nec passum nec crucifixum nec mortuum, sed a Deo translatum, in fine mundi moriturum, occiso prius per eum Antichristo. Sacramenta nulla esse dicunt; nec mirum, cum crucem negant. Judicem mundi Christum dicunt, sed cum Deo et Machometo. Gloriosa et magnifica scripta de isto, paene omnia confitentur, non autem vilia et ignominiosa. De Virgine Maria errantes credunt eam fuisse sororem Aaron. Angelos dicunt habere corpora et ab illis Angelis daemonia facta, quae Adam adorare renueret. Patriarchas sanctos et prophetas dicunt fuisse Sarracenos, et homines diluvio periisse, quia noluerunt fieri Sarraceni, et quod Apostoli vere se Sarracenos professi sunt. Reprehendunt Christianos, quod habeant episcopos et presbyteros eosque deificent; sed et derisui nos habent, quod beatam Virginem quasi deificemus, dicentes, quod Christus apud Deum se de hoc excusat, quod modo non dedit matrem pro Dea. De Alchorano suo dicunt, quod non homo nec diabolus potest tam elegans, dulce mirabileque dictamen componere. Beatitudinem ultimam dicunt consistere in corporeis voluptatibus, crapula, aliave luxuria, ornatu etc. Coelum contendunt esse creatum ex fumo. Fumus dicitur vaporatio maris. Mare dicitur Mote Capff, quod cingit orbem et sustentat coelum. Solem et lunam pares in lumine a principio dicunt fuisse. Non erat distinctio diei et noctis, Gabel autem angelus volans [per] coelum rotam lunae ala percussit eamque sic obtenebravit. De morte dicunt, quod sit angelus nomine Adriel, qui in fine omnem occidet creaturam, etiam angelos, et demum se ipsum necabit; hoc facto omnes Deus resuscitabit creaturas, praeter mortem. Porro de virtutibus animae et de ultimo fine futuro quaedam dicunt. Uxorum pluralitatem praecipiunt nec sodomiam curant admittere. Enormiter in multis errant, de quibus multa scripta sunt in Fortalitio Fidei et in tractatu de Cribratione Alchorani.

II. Graeci.

Habitant in Jerusalem multi Graeci, quorum ecclesia olim doctissimos habuit viros, nunc vero innumeris obfuscata est erroribus, praecipue tamen in quatuor articulis. 1. Spiritum sanctum non credunt a Filio procedere nec existentiam quandam habere. 2, Asserunt, defunctorum animas nec beatas nec damnatas esse ante latam, sententiam in extremo judicio in quo et Purgatorium negant. 3. Dicunt corpus Christi confici non posse, nec infirmentare. 4. Romanam ecclesiam negant caput omnium, imo ei non esse obediendum. Pro levissimis causis matrimonia solvunt, simoniam non curant. Corpus Christi in coena Domini confectum per annum reservant, majoris aestimantes esse efficaciae. Excommunicant Papam, nostros pontifices et omnem romanum clerum saepe. Rebaptizant baptizatos per nos. Fornicationem simplicem non esse peccatum dicunt. De sacramento extremae unctionis modice curant. Barbas abradi peccatum esse dicunt. Saeculares dominos supponunt episcopis. Invidia maxima contra ecclesiam romanam exardescunt, quare etiam Turcis totam quasi Graeciam tradiderunt se et provinciam perdentes propter ecclesiam latinam.

III. Syri.

Sunt in Jerusalem Suriani vel Syri, non Christiani sed re filii mendaces, inconstantes, furtum pro nihilo reputantes, Latinis insidiosi sicut Graeci, quorum subdantur directioni et per omnia eorum erroribus sunt infecti. Judaizant etiam quantum ad sabbathum, quod festivant, in communi locutione utuntur lingua sarracenica, sed in divinis syriaca. Moribus conformes sunt Sarracenis et barbas longas nutriunt et non barbatos dehonestant, effoeminati sunt et penitus ad bellandum inepti.

IV. Jacobitae.

Sunt in Jerusalem Christiani, Jacobitae, qui dudum a patriarcha constantinopolitano Dioscuro ab ecclesia graeca sunt exclusi. Hi parvulos suos more Sarracenorum circumcidunt, nec confitentur nisi latentes quilibet sibi ipsi, et non nisi unam naturam in Christo confitentur; in eorum Officiis lingua Syrorum utuntur.

V. Abessini.

Sunt in civitate sancta Abisini sive Indiani, qui habent regem christianum, quem etiam Sarraceni timent in tantum, ut, qui poletum ejus habet, sine impedimento orientem pervagatur. Hi parvulos etiam circumcidunt, candenti ferro vultum adurunt et in nomine Christi baptizant, in fermento consecrant et suos infantes sub utraque communicant specie. Maximis abstinentiis se macerant in tantum, ut saepe se fame perimant.

VI. Nestoriani.

Sunt in Jerusalem Christiani, Nestoriani, pessimis erroribus depravati, circa Dei genitricem et ejus filium multipliciter errantes. Credunt in Christo duas naturas et duas personas, et beatam Virginem Mariam dicunt matrem Christi hominis, sed non filii Dei. Chaldaea lingua utuntur in suis divinis et in fermento conficiunt.

VII. Armeniani.

Sunt in Jerusalem Christiani, dicti Armenii, involuti multis erroribus: inter hos et Graecos est maxima semper discordia propter rituum varietatem; linguam propriam et litteras singulares habent. Natalem Domini jejunant nec celebrant, sed Epiphaniam propter Christi baptismum summo honore venerantur, arctissime XL observant, in tantum, ut nec pisces nec oleo nec vino utantur, legumina tamen et fructus manducant, quotiens placet, omnibus horis, quia non putant istis frangi jejunium. Aquam non ponunt in confectione sacramenti. Feriis sextis carnes manducant. Infantes communicant. Nullam vigiliam nec quatuor tempora jejunant, nec quadragesima, in qua etiam dominica die arctissime abstinent. De purgatorio nihil tenent et de Christo sicut Jacobini errant.

VIII. Gregoriani. [Georgiani.]

Sunt in Jerusalem Gregoriani, dicti Christiani, de genitura viri bellicosi, in tantum, ut in toto oriente timeantur, et securi sine pedagiis transeunt, quo volunt. Eorum mulieres sicut viri armis utuntur. Inter eos et Armenios est implacabile bellum. Infecti sunt paene omnibus Graecorum erroribus. Prolixas ferunt barbas ut caeteri orientales.

IX. Maronitae.

Habitant in Jerusalem Christiani, dicti Maronitae, haeretici, in Christo tantum unam voluntatem aut operationem ponentes, pulsant campanas, ut nos, cum tamen alii orientales lignis templum convocent. In locutione communi lingua sarracenica loquuntur, in divinis autem chaldaica. Aliquando reversi sunt ad ecclesiae unitatem, sed iam dudum recidinaverunt.

X. Turcomanni.

Sunt in civitate sancta dicti Turcomanni, vagi et feroces, qui Asiam minorem et partem magnam majoris ceperunt, et sunt Turci.

XI. Beduini.

Sunt ibi Beduini, ex Arabum gente, de quibus filius perditionis exivit, Machometus: hi tenent, quod dies et genus mortis a Deo sint constituti, nec praeveniri nec praeteriri possint: ideo periculosissimis rebus sine metu se ingerunt et sine armis protectionis ad bella vadunt. Odiosi sunt tam Sarracenis quam Christianis. Solem aliqui adorant.

XII. Assasini.

Sunt ibi Assasini, Mahometistae, obedientissimi suo capitaneo, aestimant enim, quod sola obedientia felicitatem promoveant. Capitaneus eorum instrui juvenes facit variis linguis et eos mittit in regna ad serviendum regibus, ut oportuno tempore regem serviens toxico vel alias perimat. Si occiso rege in terram suam evaserit, honoribus, divitiis et dignitatibus praemiatur, si autem deprehenditur et occiditur, pro martyre eum in sua terra colunt.

XIII. Mahometistae.

In Jerusalem sunt Mahometistae quidam, minus legem Sarracenorum curantes, qui dicunt, se habere quandam occultam legem, quam nemo revelat, quam pater filio in mortis articulo; quod si filius matri revelat, si constat, mulier sine mora occiditur.

XIV. Mamalucci.

Sunt in Jerusalem Mamalucci, abnegati Christiani, quorum est magna multitudo, odiosi Sarracenis et Christianis, orientemque armis domant, de quorum numero est rex Aegypti, Soldanus, et omnes sui curiales: hi nec legem Machometi nec Christi evangelium curant, sed voluptatibus operam dant.

XV. Judaei.

In medio omnium horum sunt Judaei exsecrati, ut etiam tribulatio et vexatio multa operiat eis intellectum, ubique enim per orbem captivi et spreti sunt, habentque inter se diversas sectas, ut sunt Samaritani et Esseni, et continui novi errores inter eos crescunt, de quibus multa dicere possem.

XVI. Christiani latini.

Degunt in Jerusalem Christiani latini, in ecclesia et monasterio montis Syon fratres Minores sub promta obedientia et evangelica vita, de quibus in antecedentibus multa dixi. Hi soli totis praecordiis optant, ut christiani principes veniant et Romanae ecclesiae et imperio omnia subjiciant, quod ille concedat, qui sine termino regnat.

De praefatis sectis et gentibus vide supra fol. 133. B. et in Burcardo circa finem descriptionis terrae sanctae, et in peregrinatione domini decani Moguntinensis et in Speculo histor. et in Chronico Antonini. Multi tamen de his scribentes sine haeresibus dicunt eos esse orientales et laudant eorum simplicitatem. Sed hoc olim ante CC annos sic erat, interea autem omnes, demtis Latinis, pessimis erroribus sunt depravati et in dies plus depravantur, cum non habeant catholicos doctores et praedicatores, nec accipere eos volunt contenti mori in suis erroribus.

(2a) Secunda pars Evagatorii Fratris Felicis Fabri de Ulma, Ordinis Praedicatorum.

De peregrinatione a civitate sancta Jerusalem in montem Dei Oreb et in montem Synai ad sepulchrum angelicum beatae Catharinae virginis.

Evagari denuo incipiam post greges Moysi ad interiora deserti contra montem Dei Oreb, Exodi c. III. Consummata enim et descripta evagatione peregrinationis Jerosolymitanae restat descriptio evagationis peregrinationis Synaianae, cui in sequentibus insistere intendo.

Complectitur autem haec secunda pars evagatorii peregrinationem deserti magni Arabiae et Madian et montis Synai. In ejus summitate est ultimus terminus ad quem totius peregrinationis.

Deinde continet peregrinationem terrae Aegypti et descensum Nili, cum ejus descriptione, et reversionem peregrinorum per mare et per terram usque Ulmam, quae urbs est terminus a quo, et ultimo loco describetur.

Habet etiam haec pars sex tractatus, sicut et prima.

Primus tractatus, qui est septimus in ordine tractatuum evagatorii, incipit hic, continetque peregrinationem deserti et descriptionem montis Oreb et Synai.

Secundus tractatus, qui est octavus, continet Aegypti peregrinationem per mensem Octobrem.

Tertius, qui est nonus, peregrinationem maris et insularum descriptionem per mensem Novembrem.

Quartus, qui est decimus, continet navigationem maris per mensem Decembrem.

Quintus, qui est undecimus, continet peregrinationem in Venetias et Venetiarum descriptionem et peregrinorum repatriationem in mense Januarii.

Sextus, qui est duodecimus, continet Alemanniae et civitatis Ulmensis latissimam descriptionem. Et hunc tractatum, quia longus est et proprium codicem complet, non apposui Evagatorio, et proprio inscripsi libro.

Tractatus septimus Evagatorii incipit. Ad secundam Evagationem de Jerusalem ad montem Synai sic est processus.

Ad peregrinationem montis Synai tria praeexiguntur. Primum, ut peregrini cum dominis Sarracenis de Jerusalem conveniant ad faciendam conventionem cum Trutschelmanno, super salva gwardia et salvo conductu nobis praestandum per desertum usque in Aegyptum. Et hunc tractatum fecimus, sicut patet Parte 1. fol. 218. A. B. Secundo exigitur, ut peregrini sibi provideant et emant sibi necessaria, quibus per desertum euntes vivere queant. De qua provisione habetur Parte 1. fol. 247. A. B. Tertium, ut dominus Trutschelmannus major juxta conventionem disponat camelos et camelarios, asinos et asinarios, et assignet certum diem et horam recessus peregrinorum. Et haec omnia sunt facta. Nam diem 24. Augusti, quae est festum S. Bartholomaei Apostoli, assignavit nobis pro recessu a Jerusalem, horam vesperarum. Igitur cum eodem die mane de ecclesia dominici sepulchri egressi essemus, post sumtum cibum omnes in montem Syon adscendimus et ibi ambos Calinos cum camelariis et camelis, asinariis et asinis nos exspectantes invenimus. Acceleravimus ergo opus nostrum et omnem supellectilem nostram eportavimus de monasterio fratrum et in unum locum composuimus ad jussum camelariorum, (#b#) ut viderent substantiam eamque aequaliter camelis distribuerent portandam. Oportet enim onera camelorum exquisite et curiose librare, ut sint aequalia. Cumque singula in unam congeriem comportassemus, factus est cumulus magnus et gravis, quia erant multi sacci pleni paximatiis, et multa vascula vino repleta, saccis cilicinis imposita, ne ea Sarraceni nuda conspicerent et nos molestarent, et multi utres aquarum, sportae insuper ovis repletae, et caveae cum viventibus pullis gallinis et gallis, lectisternia et vestimenta nostra, sacci et cassidola nostra et sportae cum ollis, caldaribus, discis et scutellis. Et haec et similia multa faciebant ingentum cumulum, ita, ut ductores nostri stupebant. Vix enim homo credere posset, quod XX homines tanta suppellectili per desertum essent indigi. Oportet enim provisionem habere magnam, ut non patiantur defectum per LXII dies, et ut occurrentibus Madianitis et Arabibus in deserto habeant dare panes et paximatios, carnes fumigatas et caseum, quibus furor eorum mitigetur et ut pax sic ab eis ematur. Omnibus ergo rebus nostris eportatis adduxerunt camelarii camelos ad cumulum, et unum post alium in terram prosternentes onerare bestias inceperunt; nos vero eis adstetimus et diligenter manus eorum aspeximus, ne quid furarentur nobis, et ut addisceremus etiam onerare bestias et camelos tractare. Oneratis autem XXII camelis cum multis laboribus et litigiis vocati fuimus per asinarios ad gregem asinorum, ut quilibet eligeret sibi asinum, quo per totum desertum uteretur usque in Aegyptum; convenerant autem asinarii inter se pro eorum pace, ut nullus suaderet peregrino eligere hunc vel illum asinum, nec diceret bestiae defectum vel bonitatem, sed in libertate nos dimitterent, ut, qui male elegisset, non haberet materiam litigandi et inculpandi aliquem, nec accipere posset rationem minus solvendi, quam ille, qui cum bona bestia fuerat provisus, et in fine, qui optimam bestiam elegisset, solveret pro sociis curtesias vel cibales;[TR116] ipsi enim asinarii sciebant, qui asini erant vel boni vel mali, aequaliter tamen erant strati omnes. Discurrebant ergo domini mei milites inter asinos et nunc illum nunc istum tentabant et inter se disceptabant et quamquam duo vel tres peregrini ad unum asinum pendebant. Quod ego cernens, ne aliquem offenderem, mea electione recessi de grege et ascendi per gradus lapideos usque ad ostium ecclesiae Syon et in limine sessum accepi, et deorsum in asinorum gregem respexi eligentes, quos consideravi, et in me ipso deliberavi, quam bestiam eligere vellem. Vidi autem inter asinos unum magnum et album, cui aures dependebant, et caput grave videbatur habere et speciem pigrae bestiae praeferebat, nec aliquis de peregrinis eum tangere volebat. Et ad illam bestiam me limitavi, non quod aliquid boni noscerem in ea, sed solum ut dominis nobilibus jucunditatem facerem in eo, quod elegi bestiam ab omnibus spretam. Cumque nobiles omnes cum multa sollicitudine et discretione sibi bestias elegissent et tumultus cessaset, descendi, et asinum spretum sine examinatione elegi eumque ad singularem (#3 a#) locum duxi et aptavi. Asinarii autem accurrentes ridebant et clamabant et a me pecunias postulabant. Porro ego non intellexi, quid mihi dicerent, sed de postulatione denariorum male contentus stabam, quia a nullo alio postulaverant aes. Interpres autem noster dixit mihi, quod optimum asinum inter omnes elegissem et ideo postularent curtusias. Hoc ut audivi, protuli IV madinos et dedi eis, et fui per totum iter provisus cum securissima bestia et infatigabili et sine omni vitio; numquam mecum cecidit, numquam tardavit, numquam trepidavit, nec percussit, nec momordit, sed sine stimulatione infatigabiliter processit et antecessit. Dixit mihi asinarius, dum interrogarem eum, quo pretio eum vellet vendere, quod non infra X ducatos acciperet pro bestia illa. Semper habui fortunam in utraque peregrinatione in eligendo bestias, ut patet etiam supra parte I. fol. 80. Quantos labores et fatigas ac pericula sustineant illi peregrini, qui insecuras, pigras et malas bestias eligunt, vix potest conscribi. Igitur cum cameli essent onerati et asini electi strati, transivimus ad ecclesiam Syon et a venerabili patre Gardiano montis Syon benedictionem itinerantium accepimus, qui complectens singulos benedixit et osculo dato a se dimisit. Ego tamen cum majori gratiarum actione a sua paternitate et a toto conventu recessi, quia majora beneficia acceperam ab eis, et valde benefecerant mihi, sicut patet Parte 1. fol. 93 A. et fol. 221 A.

