# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 31

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Postea anno MCCXLIV. pontificante Innocentio IV facta est contentio diabolica inter Christianos in Syria et Achon civitate, inter Genuenses et Venetos, quia quaelibet harum civitatum quaerebat esse major et in tantum saevierunt partes contra se invicem, ut cum classibus congressiones facerent in aspectu Sarracenorum et mare insecurissimum fieret, ita ut jam nulli peregrini loca sancta visitare auderent, erant enim ambae partes fortes terra et mari et formidabiles Christianis et Sarracenis. Unde Soldanus videns, suis terris ex illis bellis Christianorum inter se imminere periculum, Grossonios Tartaros, gentem Arabicam, invitavit, qui in regnum Jerosolymitanum venientes Christianos debellaverunt et ante Gazam civitatem plures prostraverunt, tandem autem Jerosolymam ingressi et in Templarios, Hospitalarios, ibi de consensu Soldani habitantes, congressi, multos relictos occiderunt et cum hoc gloriosum Domini sepulchrum destruxerunt et ecclesiam Christi quovis turpitudinis genere foedaverunt.

Deinde anno Domini 1248. sanctus Ludovicus, rex Franciae, in gravi existens infirmitate rogavit Deum pro sanitate, votum faciens transmarinae peregrinationis. Sanitati ergo restitutus crucem cum multis baronibus regni accepit et cum copioso exercitu contra Syriam per mare profectus est. Suadebant autem multi regi, ut terrestri itinere per Turciam Asiam minorem intraret et ipsam Turciam caperet, siquidem anno praeterito Tartari ipsam Turciam devastaverant et debilitaverant ita, quod si rex per eam transivisset, sine contradictione ei terras tradidissent. Sed aliorum sententia praevaluit et per mare intravit et in Cyprum venit. Quod ut Soldanus Aegypti audivit, timuit; unde plures filios christianos pecunia corruptos ad regem misit, ut regem et principes ejus veneni maleficio enecarent, sed Deo volente ipsi capti fuerunt et necati. Concordiam autem fecit inter Venetos, Genuenses et Pisanos, et ita ad pugnam contra infideles processit.

Anno ergo Domini 1249., dum se classes regis ad procedendum disponerent, venerunt cum multitudine navium dux Burgundiae et princeps Achayae regi in adjutorium et congregatis exercitibus publicatum fuit, quod versus Aegyptum dirigerent gressum suum ad Damiatam urbem Dei adjutorio obsessuram [obsidendam]. Dantes igitur vela ventis prospero usi vento die sequenti apparuit illis terra Aegypti et post paululum civitas Damiatae. Anchorantes igitur viderunt littora tam equitum quam peditum plena Sarracenorum, insuper et Nili ostium navibus refertum ad nostrorum transitum impediendum. (#B#) Sequenti igitur mane nostri in parvis naviculis ad litus applicuerunt et praesidium navium in ostio Nili ceperunt multis Sarracenis interfectis. Sarraceni ergo, qui in urbe erant, hoc viso perterriti sunt et desperantes, se posse civitatem defendere, clam nocte relicta civitate fugerunt, eamque in multis locis incenderunt, ut eam Christianis inutilem redderent. Sicque capta est civitas Damiata iterum et mansit exercitus in ea cum rege tota aestate, quia propter Nili effluentiam pugnare cum infidelibus non poterant. Transacta autem aestate dominus rex instructo exercitu ad bellum processit et omnes turmas infidelium occurrentes prostravit et casalia cepit. Cum autem nostri crederent, plenam victoriam de hostibus se habere, acies nostrorum se inconsulte dividentes per universam regionem diffusi sunt, quod hostes videntes resumtis viribus irruerunt in nostros[TR114] tanta instantia, ut paene in fugam verterentur, et cum undique ab hostibus premerentur et decas fieret strages horribilis, maxime eorum nobilium, qui vexillum regis sequebantur, et ingravatum est bellum contra nostros adeo, ut de illorum multitudine vix pauci evaderent, qui non occiderentur gladiis, aut impiorum vinculis alligarentur. Sed et pius ille et illustrissimus rex Ludovicus Francorum cum duobus fratribus suis, Carolo et Alphonso, captus in manus hostium devenit. Captis ergo Christianis cum rege Soldanus de treugis et pactis regem requiri fecit. Et post plura colloquia conclusum fuit, quod dominus rex Soldano restitueret Damiatam cum rebus ibi inventis et octo millia sarracenicos aureos et omnes captivos, Soldanus vero debebat regem et omnes captivos Christianos nunc et ante captos in Aegypto et in Syria dimittere cum omnibus attinentiis eorum. Treugis ergo compositis rediit rex in Syriam et adhuc quinquennio ibi mansit pro tuitione fidelium. Audita autem morte dominae Blanchae, piissimae matris suae, compositis rebus in Syria in suum regnum reversus est.

Post decursum aliquorum annorum dolens rex de oppressione civitatis sanctae Jerusalem et de novo affectus locis sanctis, oblitus omnis calamitatis suae et miseriarum, quas in illis partibus perpessus fuerat, iterato cum duobus filiis suis, adjuncto rege Navarrae et legato apostolico et quam pluribus aliis praelatis, sacerdotibus et spiritualibus, pro recuperatione terrae sanctae iter est aggressus. De consilio autem procerum navigaverunt in Africam, ut caperent Tunisium, qua obtenta aptius Aegyptum et terram sanctam capere possent. Sed superveniente peste maxima in exercitu Christianorum mortui ibi sunt filii regis Ludovicus et praefecti exercituum, sicque peste grassante supervenit frater Ludovici regis, Carolus cum magna classe et Tunisium obsedit. Sed peste afflictus exercitus firmatis treugis cum rege Tunisii remeaverunt ad propria.

Mortuo autem sancto Ludovico omnes fere pecorum pastores scriptis et ludibrio decepti de Francia et Alemannia ad invicem congregantur ac duce quodam, quem magistrum eorum vocabant, regebantur. Dicebant autem, quod per angelum eis esset revelatum, quod promissionis terram et Jerusalem non per reges et principes, non per nobiles et divites, nec per armatos Deus vellet Christianis dare, sed per humiles abjectos pastores, qui baculis suis et terram sanctam recuperare deberent et injurias et mortem sancti Ludovici regis vindicare.

Porro actor illius tumultus erat frater Jacobus apostata, monachus ordinis Cistertiensis, qui finxit sibi stellam ad se inclinatam dixisse, illo modo liberandam esse terram sanctam. In tantum autem numerum concurrerunt, ut ultra XX millia hominum simplicium (#288 A#) essent, nec aliquem religiosum aut clericum, aut sacerdotem, aut doctum inter se sustinebant. Unde ad tantam praesumtionem devenerunt, ut magistri eorum more episcoporum aquam benedicerent et matrimonia jungerent et praedicarent suis. Cum autem ad portus maris venirent, in nihilum versum est negotium eorum et vacui redierunt. Multi autem eorum, qui prius fuerunt simplices pastores, facti sunt raptores, fures et latrones, et multi de eis diversis in locis propter furta facta mortis suppliciis sunt peremti, et ita conventiculum hoc cessavit.

De litigiis principum christianorum pro titulo regni Jerusalem.

Post haec tempora cessatum fuit a transitu maris ita, quod occidentales populi non amplius congregabantur contra orientales ita communiter, mansit tamen litigium inter principes de titulo regni Jerosolymitani ita, quod hodie titulus ille apud plures reges manet, sicut apud regem Angliae, sicut superius patuit; et reges Franciae aliquando se reges Jerusalem jactant esse; similiter rex Cypri; et rex Siciliae; et reges Hispaniorum; et duces Suevorum hunc titulum suum esse justo jure affirmabant, dum adhuc essent; nam ut ex dictis patet, Fridericus dux Suevorum, imperator factus hujus nominis secundus, uxorem habuit Jolam, filiam Johannis regis Jerusalem, et cum hac ipsemet transfretavit et in Jerusalem rex Jerosolymorum declaratus et coronatus fuit. Quapropter Manfredus, filius ejus et successor in regno Siciliae, se regem Siciliae et Jerusalem gerebat, et consequenter alii illius generationis Suevorum duces.

Porro anno Domini 1264., cum dictus Manfredus et Corradinus, Suevi, rem ecclesiae perturbarent, Papa Clemens hujus nominis IV Carolum fratrem sancti Ludovici regis Francorum invocavit contra Manfredum et Corradinum, et contra Gibellinos, quos cum Carolus devicisset et ambos diversis proeliis occidisset et ita victor Romam venisset, a Clemente Papa in ecclesia Lateranensi rex Jerusalem et Siciliae declaratus, et in usque hoc reges Siciliae titulum regni Jerosolymitani retinent.

Deinde anno Domini 1273. Gregorius X concilium in Lugduno celebravit, in quo patres longum tractatum habuerunt de terrae sanctae recuperatione, et Rudolphum Caesarem et Philippum Francorum regem impulerunt contra Mauros, pro recuperanda Jerosolyma, et pro expensis hujus transitus imposuit decimam per VI annos per totam Christianitatem solvendam, ordinans praedicationem crucis et concedens indulgentiam plurimam assumentibus crucem ad transfretandum et euntibus in bellum, ac etiam mittentibus unum vel plures suo pretio ad bellandum.

In hoc etiam concilio reprobavit Papa et prohibuit omnes religiones mendicantium, exceptis ordinibus Praedicatorum et Minorum, ut ultimis ecclesiae Dei et permansuris. Eremitas autem fratres sancti agni et Carmelitas dimisit in suspenso, donec aliud declararetur. Hoc autem ideo fecit, ne pluralitas mendicantium impediret pretium transfretantium. Sed an expeditio ad terram sanctam facta fuerit vel quomodo impedita fuerit, non invenio. Hoc autem scio, quod tota Italia per Gibellinos et Guelfos turbata erat, et Alemannia, Anglia et Francia intestinis bellis gravabantur, igitur ad succurrendum terrae sanctae non erant dispositi. Carolus igitur rex Siciliae et Jerusalem, frater regis Franciae, triplici jure rex Jerusalem appellari voluit: I. quia eum Papa coronavit; II. quia Siciliam, quae regum Jerusalem fuit, possedit; III. quia Maria, principis Antiocheni filia, cui regnum Jerusalem debebatur, quod Hugo ejus nepos occupaverat, (#B#) donavit sibi illud.

Ille ergo Carolus magnanimus dedignabatur nominari rex Jerusalem sine regni possessione, nolens esse rex nomine et non re, et deliberabat, quomodo et qua via posset regnum Jerosolymitanum obtinere. Habebat autem generum Balduinum, qui anno Domini 1240. imperator Constantinopolitanus fuerat factus, sed per Graecos, Latinis semper infestos, ignominiose fuerat ejectus et loco ejus Michael Palaeologus, Graecus, intrusus. Hic ergo Balduinus Caroli regi Jerusalem suasit, ut imperium Constantinopolitanum invaderet, et eo adepto faciliter regnum Jerosolymitanum habere posset. Erat quippe Carolus potens, nec grande sibi videbatur, Constantinopolin premere. Dispositis ergo multis armatis navibus et magna classe parata cum adjutorio ecclesiae et regis Franciae et Venetorum ad expellendum Palaeologum de Constantinopoli proficisci paratus erat. Sed odio quorumdam Latinorum, qui ei non favebant, mirabili practica impeditus fuit; itaque nec imperium Constantinopolitanum accepit nec reguum Jerosolymitanum possedit.

Post haec anno Domini 1282. rex Armenorum, qui sunt Christiani, confoederatus fuit regi Tartarorum contra Soldanum, et ingressi Syriam multas civitates abstulerunt Soldano Aegypti, inter quas Jerosolyma fuit capta et iterum Christianis orientalibus tum subjecta, sed proditione cujusdam quasi statim a Sarracenis reaccepta.

*)[1] Rex ille Tartarorum fratrem habuit Christianum, Tandagar nomine, et filium baptizatum, Argon dictum. Todagar autem abnegata fide Christi Sarracenus factus est et saevissimus Christianorum persecutor. Hunc Argon filius fratris sui interfecit et Christianorum ritum valde ampliavit et Sarracenos ubique impugnavit conabaturque liberare Jerusalem.

Anno Domini 1288. fuit factus imperator Tartarorum quidam dictus Casanus, parvus quidem corpore, sed animo magnus, despicabilis vultu, sed mente venerandus, quia virtutibus ornatus, sapiens in bellis et sagax, et amicissimus Christianis et civitati sanctae et dominico sepulchro devotissimus, sicut rei ostendit eventus. Hic in principio, quando factus fuit imperator, erat paganus, sed jucundo modo factus fuit Christianus. Nam factus imperator fecit quasi alter Ahasverus inquiri per universa loca orientis de speciosiori puella, non attendens nec ad nobilitatem nec divitias, sed solam speciem, ut placitam duceret uxorem. Et inventa est filia regis Armeniae, quam cum postularet, assensit pater et puella sub hac conditione, ut dimitteretur servire Deo suo, Domino Jesu Christo, et non cogeretur subire ritum Tartarorum. Accepta autem conditione imperatori, cum adducta fuisset, optime placuit, et nuptias celebravit, et statim concepit et peperit filium, ita tamen deformem, ut vix in eo humanitas appareret. Casanus autem turbatus consilium habuit cum suis prudentibus, quid faceret de illo turpissimo puero? Cui responderunt, quod puer ille non esset conceptus ab homine, ideo tam mater quam infans igni tradi deberent. Cum autem rogus ad hoc pararetur et mortis sententia significata esset, juvencula postulavit illa, hanc sibi gratiam fieri, ut more Christianorum liceret sibi sacramenta sumere et filium baptizari. Quibus peractis et (#289 A#) filio baptizato, cum de aqua levaretur, subito puer mutatus est in alterum et apparuit ita pulcher et generosus, sicut quicumque alius in orbe reperiri posset. Ex tam evidenti signo nimis laetificatus Casanus non solum immunem esse voluit uxorem suam cum prole a morte, sed eam imperatricem decrevit et cum magna solennitate ipse et populus suus baptismum suscepit. Instructus autem in fide cum accepisset, quod Sarraceni infideles loca redemtionis nostrae possiderent, immane sacrilegium judicavit esse et plurimum ammirabatur de Christianis, quod hoc sustinerent, statimque Soldano Aegypti inimicitias denuntiavit et ad capiendam terram sanctam et Jerusalem se paravit. Venit ergo ducens secum in Syriam contra Soldanum Aegypti copias CC. millium Tartarorum, et cum istis secum traxit exercitus regis Armeniae et regis Georgiae, qui etiam inimici erant Sarracenorum. Ingressus ergo terram sanctam omnia devastare coepit. Cui Soldanus cum ingenti exercitu occurrit et horribile bellum gestum est cessitque victoria Casano et fugatus Soldanus dereliquit Syriam et in Aegyptum descendit. Casanus autem civitates Syriae cepit, inter quas civitas sancta Jerusalem capta est a Christianis anno Domini 1299., anno octavo post expulsionem Latinorum a civitate Achonensi. Casanus autem intrans civitatem sanctam devotissime loca sancta visitavit et aliquam moram ibi traxit. Audiens autem in regno suo discordiam concitatam, destinavit oratores suos in partes occidentis ad Papam Bonifacium VIII et ad regem Romanorum Rudolphum et ad alios reges occidentis, ut mitterent copias christicolas in Syriam ad recipiendum et retinendum civitates, de quibus paulo ante pulsi fuerant, et ad possidendum Jerusalem civitatem sanctam. Quae cum exposuissent praefati oratores et omnibus placuisset, remiserunt oratores quasi illico cum exercitibus secuturi, sed nihil exsecutioni mandatum est, quia intestina occidentalium principum bella magis eis erant cordi, quam bellum Domini, et propria commoda, ut part. II. fol. 347 B. dicetur. Et ubi tunc cum modicis expensis et sine magnis copiis captam Syriam et Jerusalem a Casano retinere potuissent, nulla promissione facta super hoc cum erubescentia fidelium et non levi crimine incuriae et omissionis postmodum amissa est, nec adhuc postea recuperata, nec hodie est via recuperandi. Nam recedente Casano cum suis ex Syria de facili Sarraceni nullo sibi resistente totam Syriam in deditionem receperunt et Christianos orientales, quos Casanus per civitates locaverat, occiderunt et ejecerunt, sicut prius fecerant Christianis latinis occidentalibus. Unde anno Domini 1291. cum Soldanus jam cepisset Antiochiam, Tyrum, Tripolim et alias civitates Christianorum latinorum, convertit se ad finalem exterminationem Christianorum de terra sancta. Siquidem in tota Syria non habebant Christiani latini nisi adhuc unam civitatem, Ptolemaidam, quae aliter Achon vel Acron dicitur. Erat autem civitas ista opulentissima et populosissima, ibi etiam residebat rex Jerusalem cum curia sua et magister templi et prior hospitalis, et dominus patriarcha cum clero, et omnes, qui fugerant a civitatibus captis per Soldanum, in eam cum omnibus suis bonis se receperant, et stipendiarii regis Angliae et regis Franciae et aliorum regum et principum, et circa XVIII millia peregrinorum cruce signatorum de diversis nationibus et regnis. Unde erant XVII judicia super sanguinem ibi propter distincta dominia, et inde oriebatur saepe confusio in dictandis sententiis. Ibi fratres Praedicatorum et Minores habebant conventus solennes tam fratrum quam monialium, unde cum venerabilis magister (#B#) Jordanus, successor beati Dominici, proficisceretur per mare ad visitandum conventum Achonensem, naufragium passus feliciter obiit, mira † coruscus. Sita est autem civitas illa in fronte nostri maris et in medio Syriae distatque a Jerusalem non plus quam per XL milliaria italica, in loco optimo et valde apto; hinc inquam plena erat mercatoribus occidentalibus et orientalibus, quia fuit quasi fons omnium mercimoniorum maris, et tam gloriosa facta fuit haec civitas, quod in orbe non reputabatur ditior.

Sed neque in vitiis et malis ei erat similis. Cum ergo in flore esset, accidit, ut quidam armigeri de nostris peregrinis quosdam sarracenos caperent mercatores treugarum tempore. Hoc ut Soldanus audivit, collegit maximum exercitum et civitatem obsedit. Quidam autem Sarracenus in incertum sagittam jaciens interfecit capitaneum belli in civitate, ad cujus nutum omnia gerebantur. Quo interfecto non fuit amplius ordo et inceperunt fugere in naviculis per mare. Sarraceni autem non habentes amplius repugnantiam intraverunt et omnes Christianos jugulaverunt, et omnia depraedati sunt, in quo excidio LX millia Christianorum referuntur a Sarracenis in ore gladii percussa, anno Domini 1291. Sicque totus populus latinus a terra sancta est deletus, praeter illos, qui se servitio Sarracenorum manciparunt, quos ecclesia excommunicavit.

Cum autem haec nota fierent occiduis partibus, in curia Romana contristati sunt valde, et summus pontifex Nicolaus Papa quartus publicari fecit magnas indulgentias crucem assumentibus vel mittentibus in terrae sanctae subsidium, ac reges et principes exhortatus porrigere manus adjutrices, fecitque processiones solennes et excommunicationes contra omnes christicolas mercatores et alios, qui non solum arma et lignamina, quod jam diu prius fuerat prohibitum, sed qui differrent in Alexandriam et alias terras Soldano subjectas quaecumque mercimonia. Insuper post haec fuerunt etiam loca sancta interdicta, et prohibitum sub poena excommunicationis, ne quis etiam causa devotionis mare transiret ad visitandum loca sancta sine Papae licentia. Et haec habentur in quodam extravaganti. **

Post istam ergo emigrationem Christianorum a terra sancta octo annis venit praefatus Tartarorum imperator Casanus, bonus Christianus, et cepit terram sanctam et Jerusalem et tradidit eam nostris praelatis et principibus, sed non fuit, qui levaret manum ad transeundum, ut supra dictum est. Unde propter istam ingratitudinem alienata est terra sancta a nobis adeo, ut non sit amplius quasi cogitatus de rehabendo eam, nec est amplius via, nisi Deus aliquo miraculo velit operari ad hoc. In hac ergo ultima emigratione Christianorum a terra sancta non remanserunt in Syria Latini aliqui, nisi fratres Praedicatores; Minores et Carmelitae acceperant etiam quaedam loca per Syriam, in quibus jussu Papae manserunt ad tempus, quousque per Sarracenos profligati, occisi et exterminati fuerunt.

Quomodo civitas sancta Jerusalem stetit post Christianorum latinorum expulsionem, et qualiter in eam fratres Minores sunt locati, et [de] passagiis Christianorum pro redemtione terrae sanctae.

Multis annis stetit civitas sancta Jerusalem post expulsionem Latinorum sine latinis sive romanis Christianis, nam ut dictum est supra, emigrantibus Latinis de Jerusalem subintraverunt Christiani orientales, monstruosi haeretici et schismatici, in locum Latinorum, et ecclesias a Latinis aedificatas possederunt, nec fuit admissum Latinis, ut aliquem locum in urbe sancta haberent, nec permittebantur terram sanctam et civitatem Jerusalem intrare, nisi cum cautissima deductione Sarracenorum et cum salvo conductu et cum gravissimo thelonio, et quando veniebant peregrini Jerosolymam, non habebant divina Officia, nisi schismaticorum et haereticorum, nec aliquam habebant consolationem. Hoc autem intolerabile erat ecclesiae latinae et occidentalibus, qui ferventissimo zelo afficiuntur locis sanctis. Unde post emigrationem Christianorum a terra sancta res illa devenit ad aures Papae Nicolai hujus nominis IV, qui erat ordinis Minorum, et electus fuerat in Papam anno Domini 1287. ante perditionem Acconensem. Misit ergo nuntios ad Soldanum cum muneribus post perditionem Achon et emigrationem Christianorum, petens ab eo, quatenus in Jerusalem habitare permitteret aliquos latinos clericos pro custodia sepulchri Christi, et si hoc ob amorem Christi facere non vellet vel ob precum suarum instantias, saltim tamen facere deberet ob sui nominis divulgationem et gloriam, quia per intromissionem aliquorum Latinorum non solum per orientem sed per occidentem nota ejus magnificentia fieret. Annuit ergo precibus Papae Soldanus, et clericos religiosos ac pacificos mitti jussit Jerosolymam, et praeter hoc ordinavit cottidianas eleemosynas ad Christianorum hospitale in Jerusalem. Papa ergo elegit de fratribus sui Ordinis, Minoribus, aliquos maturos, doctos et constantes, misitque eos Jerosolymam, ut loco omnium de Romana ecclesia in ecclesia dominicae resurrectionis Officia divina perficerent, ne illa sanctissima ecclesia omnino Latinis orbata staret. Venientes autem dicti patres in Jerusalem, cum nondum haberent ibi domum, declinaverunt ad hospitale commune peregrinorum et in magna miseria et defectione ibi aliquibus annis sine domo deguerunt et non nisi de exiguis eleemosynis peregrinorum vixerunt.

Porro anno Domini MCCC. fuerat sanctus Ludovicus Ordinis fratrum Minorum episcopus Tolosanus per Bonifacium VIII factus. Et hic sanctus Ludovicus erat nepos sancti Ludovici regis Franciae, filius Caroli et frater Ruperti, regis Apuliae, Calabriae, Siciliae et Jerusalem. Hic sanctus praesul, cum calamitatem fratrum Minorum audivisset et miserias in Jerusalem, quas patiebantur, venit in Siciliam ad fratrem suum Rupertum, regem Jerusalem, pro salute fratrum et cor regis in amorem Ordinis convertit exponens ei, quomodo in Jerusalem, civitate sua, in defectu degerent, loco totius ecclesiae latinae, et nec domum ibi haberent, sed in hospitali manerent. Rex ergo his auditis, compositis regni sui negotiis et assumtis aliquibus fratribus Minoribus secum in Syriam, loca sancta tamquam humilis peregrinus visitaturus, navigavit. Ascendit autem in Jerusalem in salvo conductu Soldani et visitatis, visis et deosculatis locis sanctis descendit in Aegyptum ad Soldanum, (#B#) petens ab eo, dari sibi pro fratribus Minoribus, quos alias in Jerusalem habitare consenserat, ecclesiam montis Syon cum annexa habitatione, capellam beatae Mariae Virginis in ecclesia dominicae resurrectionis cum adjunctis habitaculis, et dominici sepulchri tugurium, ecclesiam beatae Mariae Virginis in valle Josophat et specum dominicae nativitatis in ecclesia beatae Mariae Virginis in Bethlehem cum habitatione annexa ecclesiae. Pro his facta conventione inter regem Rupertum et Soldanum dedit Soldano Rupertus in promta pecunia triginta duo millia ducatorum et soluto pretio ascendit rex in Jerusalem et loca praefata fratribus Minoribus resignavit perpetuo possidenda loco sui et suorum successorum. Receptis ergo locis istis tres ibi fecerunt fratres Minores conventus: primum in monte Syon, ubi ante eos fuerat conventus canonicorum regularium; secundum in templo dominicae resurrectionis, ad latus capellae beatae Virginis, pro custodibus dominici sepulchri; tertium in Bethlehem. Sunt tamen isti tres conventus tamquam unus.

