Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 30

Chapter 30 3,242 words Public domain Markdown

Porro praeter ecclesiasticos viros episcopos fuerunt in dieto concilio Patriarchae, Jerosolymitanus et Constantinopolitanus, multi Graeci et Romani imperii legati, regum quoque Jerusalem, Franciae, Hispaniae, Angliae et Cypri oratores. Et quamvis in eo concilio editae fuerint multae salubres constitutiones, principalis tamen tractatus fuit de recuperatione terrae sanctae et Jerusalem, et subsidio ad hujus modi opus et de praedicationibus crucis et signationibus et agminum et exercituum capitaneis. Unde a tempore illius concilii beatus Dominicus nutrivit barbam, ut cum militibus ad pugnam procederet contra Sarracenos infideles, sicut iam multo tempore praedicando pugnaverat contra haereticos Albigenses, factusque est post hoc concilium mirabilis populorum occidentalium pro liberatione Jerusalem et terrae sanctae concursus. Eodem etiam tempore pueri parvi de regno Francorum et Theutonicorum usque ad numerum XX. millium crucem acceperunt dicentes, se velle ire in subsidium terrae sanctae, qui turmatim ad diversos maris portus divisi accesserunt et inanes ac vacui redierunt. Ferebant autem, quod vetulus de monte, qui Arsachidas a pueritia nutrire consueverat, duos clericos cismarinos longo tempore in carcere detinuerat, qui cum essent homines valde litterati et eos comperisset in nigromantia instructissimos, asseruit, se numquam illos dimissurum, nisi pueros Francorum et Alemannorum illi adducere affirmarent. Ab his ergo affirmantur praedicti pueri diabolica illusione et falsis visionibus ac promissionibus inducti, ut crucem acciperent, quia nonnisi per innocentes pueros Deus terram sanctam et Jerusalem recuperare decrevisset. Et cum ad portus maris venissent, multi de eis a piratis submersi sunt, multi Sarracenis venditi et aliis exteris, multi prae inedia mortui, et aliqui ad parentes reversi. Qualis delusio puerorum aevo nostro accidit anno Domini 1454. peregrinari volentibus ad sanctum Michaelem. Quae peregrinatio quam utilis fuerit, inutilis finis ejus patefecit.

(#284 A#) Anno Domini 1217. post concilium Lateranense signati sunt cruce innumeri contra haereticos Albigenses, sicut Simon comes Montisfortis, in cuius comitatu erat sanctus pater noster Dominicus et Guido, filius praefati comitis, et Ludwicus, filius regis Francorum. Aliqui vero et major pars cruce signati sunt in subsidium terrae sanctae et recuperationem Jerusalem. Eo enim anno exspiravit treugarum tempus inter Christianos et Sarracenos, unde exercitus Christianorum, qui post Lateranense consilium crucem acceperant, transito mari in Ptolemaidem vel Acon venerunt. Erat autem copiosus exercitus cum tribus regibus, scilicet Jerusalem et Hungariae et Cypri. Affuit etiam dux Austriae et Pannoniae, magnaque militia regni theutonici; rex autem Jerosolymorum tunc erat Johannes nomine, qui ex duce Viennensium in Francia electus fuerat rex Jerusalem prioribus annis, vir utique strenuus in armis et devotus, ex stirpe progenitus illius clarissimi viri Gothfredi, primi regis Jerosolymorum, cui Conradi quaedam marchionis filia desponsatur, et ambo apud Tyrum coronantur. Assumtis itaque armis se ad bellum contra crucis hostes potenter parare coeperunt, et cum iam procedendum esset, patriarcha Jerosolymitanus cum magna humilitate cleri et populi tollens reverenter vivificae crucis lignum profectus est in castra Domini. Fuerat enim ea pars crucis sanctae divisa, quae reperta in templo fuerat tempore gloriosi Gothfredi primi regis Jerusalem, et una pars manebat semper in templo, altera ducebatur in castra ad bella, et illam cepit Saladinus cum Guidone ultimo rege Jerusalem, ut superius dictum est, et postquam perdita fuit, acceperunt Christiani reliquam sanctae crucis partem et in ea bellabant.

Itaque cum tali vexillo aciebus ordinatis processerunt contra locum, in quo dicebatur Sarracenorum multitudo esse, et eo animo ibant, ut pugnarent cum infidelibus. Sed illi, ut eorum adventum per exploratores cognoverunt, formidantes fugerunt, nostri vero absque contradictione ingressi sunt in Galilaeam provinciam multa damna hostibus inferentes et conati sunt castrum montis Thabor capere, sed multo labore habito consiliis quorundam obsidio castri soluta fuit et reversus est exercitus domum in Acon, quia hiems erat et tempus bellandi praeterierat. Transacta hieme iterum exercitus Christianorum arma sumere contra Sarracenos coepit, sed peccatis nostris exigentibus exercitus noster quadrifarie divisus est: nam rex Hungariae cum magno Christianorum damno navibus aptatis ad propria revertebatur et magnam partem peregrinorum cum galeis et apparatu bellico secum traxit nec patriarchae revocationem attendit. Quapropter in eum et in omnes sequentes eum sententiam excommunicationis promulgavit. Quaedam vero peregrinorum portio, aut timore aut deliciis deliniti, nullo modo urbem Aconensem egredi volebat. Rex vero Jerusalem et dux Austriae cum suis baronibus et Theutonicorum magna parte et militia sancti Johannis quoddam castrum in Caesarea Palaestinae firmaverunt, nec averti potuerunt, quamvis saepe nuntiaretur eis hostium adventus. Templarii vero una cum domo et militia hospitalitatis Theutonicorum castrum filii Dei olim destructum reaedificare aggressi sunt, cujus dum fundamenta jacerentur, murus quidam antiquus et spissus apparuit, quem instrumentis ferreis effodientes quasdam monetas aureas in magna copia repererunt, cujus inscriptio et figurae modernis ignotae erant, quas conflantes militibus stipendia solverunt. Hujus castri situs talis est: promontorium amplum et latum mari imminet, munitum naturaliter scopulis ad aquilonem et occidentem et austrum usque, orientem versus turris est firma, a templariis primis aedificata (#B#) pro tuitione peregrinorum. Hujus castelli aedificatio ad hoc utilis fuit, quod conventus Templariorum eductus de peccatrice et omni spurcitia plena civitate Acon in hujus castri praesidio resideret usque ad reparationem murorum Jerusalem.

Anno Domini 1218. praedicabatur continue crux in occidente contra orientales, unde visae fuerunt cruces in coelo mirabiles in territorio Coloniensi et Trevirensi et commotio grandis per[TR110] totam Alemanniam facta fuit propter haec et alia miracula ad transfretandum. Congregati igitur Theutonici in maximo numero applicuerunt cum navibus Ptolemaidem sive Acon in Martio. Post ascensionem autem Domini seperatis cogonibus et rostratis galeis armatis, Johannes praefatus rex Jerusalem cum patriarcha et peregrinis et duce Austriae tribus domibus et copiosa multitudine Christianorum inierunt consilium super exemtione tractatus concilii Lateranensis, in quo conclusum fuit de militia Christiana intromittenda in terram Aegypti. Nam in eodem concilio probatum fuit per expertos, non esse possibile, quod Christiani pacifice Syriae et terrae sanctae possent dominari, nisi Aegyptus eis esset convicta. Et hoc rei probavit eventus, quia, quam cito Syria Damasci confoederata fuit Aegypto sub Almarico rege Jerusalem, statim in magno periculo stetit regnum Jerosolymitanum, ante quam confoederationem nemo sancto regno poterat nocere. Ideo sancti patres in praefato concilio decreverunt, prius Aegyptum domandam et postea ad terram sanctam et alias orientis terras properandum. Instructis ergo classibus mense Majo post dominicam ascensionem praefatus rex Jerusalem Johannes cum duce Austriae et multitudine fidelium prospero vento ad portum Damiatae urbis pervenerunt. Porro Damiata civitas erat maritima, quae alio nomine dicitur Pachneumurus, et munitissima metropolis Aegypti, dives et populosa, mercationiis repleta.

Dum autem in portu Damiatae nostri applicuissent et triduo in mari exspectassent sequentes quosdam capitaneos, ante eorum adventum descenderunt nostri in terram et invitis paganis a parte maris obsederunt urbem. De die autem in diem augmentabatur exercitus Dei viventis, ita ut Soldanus, qui ex alia parte tentoria fixerat, fugeret cum suis et nostri transito fluvio totam civitatem circumdarent et vehementer arctarent et inter littus maris et fluvium Nili tentoria figerent. Hoc autem mirabile fecit Dominus, quod in ipso adventu aqua fluminis convicta mari dulcis hauriebatur, nec ascendit aqua multum, sicut consueverat, quasi populo Dei siccus locus conservaretur, sed post excrescentes aquas castra fidelium occuparunt, et cum hoc pestis grassabatur in nostro exercitu.

Dum igitur Christiani sic perseverarent in obsidione Damiatae, Corradirius magni Soldani filius congregato suorum exercitu in Syriam venit ad Jerusalem eamque civitatem sanctam funditus intus forisque destruxit praeter templum dominicum et turrim David. Et hoc ideo fecit, ne Christiani post captionem Damiatae aliquam munitionem mediterraneam haberent et tenerent in regno Jerosolymitano; desperabant enim, capta Damiata regnum Jerosolymitanum posse defendi. Porro in destructione Jerusalem deliberabant pagani, an vellent ecclesiam dominici sepulchri etiam destruere, sed nemo ausus fuit manus apponere, commoti sunt tamen per literas, quas miserunt in exercitum nostrorum apud Damiatam, quod nisi obsidionem citius solverent, ecclesiam resurrectionis funditus destruere vellent. Deinde destructa Jerosolyma quaedam Christianorum castra occupavit, cepit et destruxit, quae nuper fuerant aedificata. Interea civitate (#285 A#) Damiata longa obsidione ferro, fame et pestilentia afflicta, contra Soldanum et majores, qui civitati praeerant, vulgus murmurabat dicentes, se incommoda obsidionis tolerare non posse, quos Soldanus specificans eos a deditione retrahebat, mandavitque suis, qui intus erant, intrinsecus portas obstrui, ne cives, qui fame et peste laborabant, ad Christianos transirent et civitatis miserias nuntiarent. Et non solum intus fame laborabant, verum etiam in Sarracenorum castris, quae non longe a nostris distabant, famis acerbitas invaluerat; Nilus enim fluvius, qui post festum Johannis Baptistae solet inundare usque ad exaltationem sanctae crucis et Aegypti irrigare planitiem, eo anno more suo non ascendit ad signum, quod solent ponere Aegyptii, sed magnam partem terrae discoopertam et siccam reliquit, quod non arari nec seminari valuit illo anno. Quare Soldanus futuram timens caritatem, una cum Corradirio fratre suo, sub his pactis pacem obtulit Christianis, ut scilicet crucem, quae olim capta fuerat in victoria Saladini cum civitate sancta Jerusalem et omnibus captivis, qui per Aegyptum et regnum Damasci vivi poterant reperiri, insuper et sumtus ad reparandos muros Jerusalem redderet eis, et totum regnum Jerosolymitanum, quod antea Christiani tenuerant, restitueret ex integro, et Praecurchum et montem regalem, quae sunt duo castra urbi Jerusalem vicina, per quae mercatores Sarracenorum et peregrinorum Meccam tendentes transire solent. Hoc Soldanus totum volebat agere, dummodo Christiani ab impugnatione Damiatae desisterent et soluta obsidione in Syriam copias suas reducerent.

Haec pacta acceptanda esse omnino et Christianis valde utilia censebat rex Johannes Jerusalem et omnes nobiles et dux Austriae et omnes capitanei Theutonicorum, sed Pelagius legatus ipse et patriarcha, episcopi et archiepiscopi,[TR111] Templarii et Hospitalarii, Veneti et Genuenses et caeteri Itali his pactis se opponebant et facta fuit grandis divisio in exercitu nostro. Principes enim saeculares cum vulgo quam libenter pacem accepissent cum civitate sancta Jerusalem et toto regno et obsidionem solvissent et hoc bonum et salutare fuisset, sed e contrario legatus et ecclesiastici praelati cum italicis mercatoribus clamabant, capiendam Damiatam, aestimantes, civitate ea subacta faciliter tam Jerosolymam quam alia subjicienda. Sed qui nimis emungit, elicit sanguinem. Sic et illis contigit, quia negotium hoc male prosperatum fuit in fine. Cupiditas enim ecclesiasticorum et insatiabilis avaritia mercatorum, quibus hic agebantur, in bonum finem recte deducere non poterant. Verum quia Damiata, superba maris dominatrix et Christianorum spoliatrix, stabat premenda, idcirco haec omnia sunt divinitus permissa. Cum ergo Saladinus iam de pace desperasset, clam de nocte magnam multitudinem peditum misit in civitatem, de quibus multi a nostris capti sunt et occisi. Quidam autem milites ex mandato legati ad portam civitatis nocte missi sunt ad explorandas custodias, qui protecti clipeis ad portam accesserunt. Cum autem neminem circa portam nec supra viderent, appositis ad murum scalis et advocatis sociis murum ascendunt, quo facto intra urbem descendentes portam aperuerunt atque intromissis sociis occurrentes Sarracenos occidunt, ad quorum tumultum reliquus excitatus exercitus raptis armis absque pugna et Christianorum damno in oculis Soldani civitatem ceperunt. Capta est autem anno Domini 1219 nonas Novembris. Soldanus autem videns urbem occupatam a Christianis, concussus terrore castra sua combussit et recessit. Christianis autem Damiatam intrantibus occurrit intolerabilis foetor ex cadaveribus mortuorum, quae prae multitudine (#B#) sepeliri non poterant. Erat autem aspicere miserabile, homines scilicet et mulieres et parvulos prae fame tabidos, quibus et domus et plateae plenae erant, nam nec mortuos vivi sepelire poterant, sed mortui vivos suo foetore occidebant. Mortui autem sunt in civitate infra XX menses, quibus civitas fuit obsessa, tum fame tum pestilentia ultra LXX millia paganorum. Reperti sunt autem in civitate ad tria millia armatorum, ex quibus quadringentos nobiliores et ditiores utriusque sexus pro redemtione captivorum nostrorum inter Sarracenos servati sunt. Alii Christianis venditi, parvuli autem baptizati, pauca autem victualia sunt in civitate reperta, sed aurum et argentum, lapides pretiosi, panni aurei et serici et aliae divitiae infinitae, quae omnia sub anathemate terribili ad medium sunt delata, atque per ministerium proborum virorum inter exercitum sunt divisa, adeo aequaliter, ut omnes, etiam mulierculae, pauperes et pueri de eis secundum ratam participaverint.

Subacta civitate et ordinata aliam civitatem, Thannis, fortissimam ceperunt, quia eam totaliter vacuam repererunt.

Anno Domini 1221, suadente diabolo inter Pelagium legatum et Johannem regem Jerusalem gravis controversia orta est. Nam legatus elatus factus, sui clericatus ordinem obliviscens universorum exercituum usurpabat dominium et bellorum ordinationem faciebat et captionem Damiatae urbis sibi adscribi et attribui volebat. Rex autem indignum putabat, ut in ejus provincia militares res per sacerdotes administrarentur; sed quia vir prudens erat, cedere magis quam contendere volebat et assignatis aliquibus caussis sui recessus assumtisque paucis servis exercitum dereliquit et in Syriam profectus est. Interea cottidie augebatur exercitus et magna multitudo navium venit Damiatam de occidente. Pelagius ergo congregatis majoribus judicabat, contra Soldanum esse procedendum, qui castra sua posuerat super Nilum, itinere unius diei a Damiata. Militaris autem magister legato contradicebat, nec tamen poterat, ut se movere vellet absque rege. Unde legatus videns, quod sine praesentia regis negotium procedere non valebat, solennes ad eum misit nuntios, deprecans, ut comparendo exercitui christiano et se filium ecclesiae Romanae demonstraret et rediret ad exercitum, qui tanto cum desiderio affectabat redire. Rex ergo prudens collecto exercitu ex Syria descendit et, ut audivit legati propositum de aggrediendo, bellum omnino dissuadebat dicens, quod si eo tempore populus christianus procederet, nec per terram nec per aquam populo a Damiata poterit subveniri, maxime cum tempus instaret, quo Nilus fluvius inundaret. Legatus autem moleste nimis ferens ea, quae a domino rege prudenter et consulte dicebantur, excommunicabat omnes generaliter illius negotii turbatores. Videns autem rex animum legati ab eo proposito removeri non posse, licet invitissime faceret, obtulit se pro obedientia ecclesiae ad bellum contra Soldanum procedere. Sed sicut regi visum fuerat, sic accidit et populus christianus seductus in tantam[TR112] miseriam devenit propter famem et Nili inundantiam et Soldani instantiam, quod coacti fuerunt facere pacem cum Soldano et reddere Damiatam et cum confusione recedere ab Aegypto et redire in Syriam.

Sunt ergo datae treugae octo annis inter Christianos et Sarracenos et nostri derelicta Damiata recesserunt cum ignominia unusquisque in locum suum. Ecce, quam utile fuisset, si primam compositionem acceptassent, quam rex Jerusalem et omnes Gallici et Theutonici libentissimi fecissent, sed superbia ista maledicta legati regnum Jerosolymitanum perdidit et Damiatam Sarracenis restituit et populum (#286 A#) dispersit et perdidit. Mirum est, quod iste Pelagius, vel potius perditionis pelagus, non fuit in mille frusta discerptus. Si enim tunc Jerosolymam accepissemus cum istis conditionibus, quibus eam Soldanus tradere voluit, hodie in manu nostra esset et sanctum sepulchrum liberum.

Anno Domini 1223. rex Jerusalem Johannes, dolens ex amissione Damiatae et plus ex amissione totius regni Jerosolymitani, quod habitum in manu renuerunt accipere, composito statu, prout poterat, civitatum in Syria, transfretavit ad partes occidentales a Romana ecclesia et principibus Christianorum petiturus auxilium. Veniens autem ad Papam Gregorium, hujus nominis nonum, invenit eum satis afflictum et molestatum a Frederico II. imperatore. Rex ergo Jerusalem ambos, Papam et imperatorem, concordavit et ad confirmandam reconciliationem ipse Gregorius dedit Friderico in uxorem filiam unicam saepe dicti Johannis regis Jerusalem et imperator promisit ipse, in propria persona transfretare in Syriam ad recuperandam terram sanctam. Nuptiis ergo in urbe solennissime celebratis rogavit rex Jerusalem imperatorem, ut exercitus suos medio tempore aptaret, quousque ab occidente remaneret. Et profectus rex in Hispaniam limina S. Jacobi apostoli visitavit et ibi filiam regis Galiciae uxorem duxit et transfretavit in Angliam, ubi a rege et a baronibus multa donaria in subsidium terrae sanctae accepit. Eodem tempore Philippus rex Franciae ad extremum vitae veniens inter caetera condens testamentum regi Jerosolymitano Johanni centum millia thalerorum Parisiensium in subsidium terrae sanctae legavit et totidem Templariis et totidem Hospitalariis.

Successit autem Philippo in regno Ludovicus filius ejus, qui Rhemis coronatus, in qua coronatione interfuit Johannes rex Jerusalem. Aliquibus autem annis transactis, cum jam per Papam Gregorium esset praeparata classis ex multis nationibus hominum, dirigenda in Syriam contra hostes crucis, requisivit imperatorem super promissione facta de transfretando in subsidium terrae sanctae, qui cum grandi exercitu junctus est exercitui Papae et ex Brundusio Apuliae per mare iter assumserunt imperator et legatus Papae.

Sed dum paululum per mare processissent jussit imperator reverti classem suam in Apuliam, cum qua reversus scandalum magnum et damnum Christianitati fecit, propter quod Papa indignatus contra eum ut perjurum et proditorem iterum eum excommunicavit. Causam autem reversionis hanc fuisse dicunt, quia audivit, quod in sua absentia Papa Johanni regi Jerusalem dare voluit Siciliam et Apuliam contra Fridericum. Alii dicunt, quod ideo intermisit, quia Soldanus nuntios cum litteris et magnis muneribus Friderico miserat et ei regnum Jerosolymitanum promiserat sine bello et sanguinis effusione, si transitum illum Christianorum impediret.

Post haec Fridericus praefatus praeparatis magnis copiis iter arripuit per se ad terram sanctam, sine requisitione Papae et magis, ut creditur, ad capiendum regnum Jerosolymitanum sibi promissum a Soldano, quam ob zelum fidei vel utilitatis Christianorum. Misit ergo imperator (#B#) ad Soldanum postulans regnum Jerosolymitanum. Quo ei dato ascendit cum suis Theutonicis[TR113] et aliis sibi adhaerentibus baronibus militibus in Jerusalem, fecitque se coronari in regem Jerusalem in medio XL. anno Domini 1225. et sine omni contradictione possedit totum regnum et civitatem sanctam, dimissis tamen Sarracenis in suis habitationibus, quibus etiam dimisit templum Domini, quod nominant Salomonis, ut in eo clamarent Machometi praeconia. Huic paci et concordiae non assensit cardinalis legatus Papae, nec patriarcha Jerosolymitanus, nec Templarii, nec Hospitalarii, nec alii barones, demtis Theutonicis et Siculis, nec capitanei peregrinorum, quia omnibus his visa est pax fraudulenta in damnum et confusionem Christianorum et impedimentum conquestus terrae sanctae. Singulariter tamen Templarii concitaverunt fideles contra imperatorem, ne ejus facta justa et vera aestimarent. Erat enim imperator valde inimicus Templariis et in eorum odium dimisit templum Domini Sarracenis, ne ipsis subjiceretur.

Capta autem sic Jerosolyma misit imperator ad Papam Gregorium oratores suos postulans absolutionem ab excommunicatione, cum implesset juramentum cum Deo in Syria. Sed Papa eum absolvere noluit, cum percepisset eum confoederatum Soldano et regni Jerosolymitani possessionem esse solum simulatam. Misit etiam imperator oratores suos ad regem Franciae et Angliae et ad alios occidentis principes, denuntians dominici sepulchri liberationem et suam coronationem. Denique Papa ultra summam excommunicationis latam contra eum ordinavit, ut rex Jerusalem Johannes, qui tunc in Lombardia erat, cum exercitu ecclesiae armato in regnum Apuliae intraret et homines ad sui favorem inclinaret ad rebellandum imperatori. Unde Johannes multas civitates et loca Apuliae cepit. Quod ut imperator percepit, praefectum in Jerusalem et in regno dereliquit suum sinisallum et in Apuliam rediit et recuperavit perdita.

Porro terrae sanctae praefectus sinisallus concitabat multa mala contra Christianos et eorum castra expugnabat, et quia ipse gubernare non potuit, ea Sarracenis dedit et ita propter dissensiones ipse sinisallus superatus interiit et totum regnum Jerosolymitanum in potestatem Sarracenorum revenit.

Videns autem Papa terrae sanctae negotium pejoratum ex imperatoris ficta concordia, convocavit fratres Praedicatores et Minores injungens eis crucis praedicationem per occidentem pro terrae sanctae subsidio.

Collecto ergo maximo exercitu anno Domini 1230. iter marinum adgressi sunt et in Achon applicuerunt. Erant autem in illo exercitu multi nobiles et insignes viri. Cum autem per aliquot dies quievissent in Achon, deliberaverunt invadere aliquam Sarracenorum munitionem. Comes Vorbricaniae sine consilio cum sibi adhaerentibus exivit et expugnatis aliquibus municipiis maximam praedam hominum et animalium secum traxit. Hoc videntes caeteri provocati similia attentaverunt; igitur ordinatis copiis de mane urbem egredientes et per Palaestinam ambulantes in sabulo tota die et nocte altera die viderunt, se esse juxta Gazam civitatem, in qua erat tunc magna Sarracenorum congregatio, qui praescientes nostrorum adventum insidiis positis, cum nostri non timerent, eruperunt et magnam stragem fecerunt in nostrates, ita, ut omnes aut occisi aut capti essent et pauci in Achon revenirent. Interea frater regis (#287 A#) Angliae Richardus cum magna comitiva superveniens Achon inveniensque turbatum exercitum et considerans, se nihil posse agere contra Sarracenos, treugam fecit cum eis per VIII annos.

Concilium.

Anno Domini 1242. factus est Papa Innocentius IV. Hic apud Lugdunum concilium generale celebravit et tractatum habuit de terrae sanctae recuperatione et imperatorem inobedientem citavit, ut personaliter compareret.

Qui misit suas excusationes et veniam petivit promittens, quod intra annum operaretur cum Soldano, ut restitueretur terra sancta Christianis. Sed cum hoc promissum et alia minime servasset, excommunicatus, condemnatus et depositus ab imperio per Papam fuit, in excommunicatione mortuus et suffocatus per proprium filium suum.