# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Denique nostris temporibus innovata est antiqua Sanctorum consuetudo, qui solebant cum quinque Pater noster Deum orare, et cum quinquaginta Ave Maria beatissimam Mariam Virginem salutare frequentius in gratiarum actionem pro operibus redemtionis nostrae. Hanc salubrem consuetudinem paene abolitam in nostris partibus renovavit magnis laboribus egregius sacrae theologiae professor M. Jacobus Sprenger, Ordinis Praedicatorum,[TR17] Conventus Coloniensis. Hic Magister et ego fuimus, ut ita dicam, collactanei, ambo in Conventu Basileensi induti eodem anno, et anno revoluto professi in eisdem scholis, sub eisdem magistris disciplinati, et hodie familiaritate sumus juncti. Hoc pro tanto recitare volui, quia magistrum illum venerabilem a juventute novi devotum Virgini Mariae, et a juventute usque nunc non desistit laudes gloriosissimae Virginis Mariae promovere et augmentare (#191 A#). Laboravit enim apud sedem apostolicam pro bulla indulgentiarum eamque obtinuit, in qua S. D. Papa Sixtus IV. magnas indulgentias concedit omnibus praefatum numerum Pater noster et Ave Maria ter in septimana dicentibus. Quam orationem rosarium beatae Virginis nuncupant. Hanc bullam ego vidi, perlegi et rescripsi. Quidam autem praefatam orationem omni die ter dicunt, et nominant eam psalterium beatae Mariae, et pro illis sunt impetratae plurimae indulgentiae, semel in vita, et semel in morte. Dicitur autem psalterium, quia sicut psalterium davidicum habet tres quinquagenas, ita et illud. Et primam quinquagenam ordinant in gratiarum actionem pro incarnatione et pueritia Christi. Secundam ad ejus passionem. Tertiam ad ejus glorificationem. Alii adhuc unam quinquagenam addunt, et XX Pater noster et CC Ave Maria dicunt singulis diebus, dicentes, quod liber psalmorum imperfectus est, nisi post[TR18] Laudate dominum de coelis, apponantur cantica veteris et novi testamenti, et hymni, et ideo quartam quinquagenam dicunt pro canticis et hymnis, ut sit psalterium perfectum. Aliam rationem, quare quatuor quinquagenas dicunt, assignant, quia non minus decens est, beatam Virginem et fructum ventris ejus benedicere pro virtuosissima et perfectissima vita Christi, quam pro incarnatione et pro ejus morte et glorificatione. Et ideo in prima quinquagena contemplantur incarnationem et Christi pueritiam. In II. actionem ejus et vitam. In III. passionem ejus et mortem. In IV. resurrectionem ejus, et suam, matris et nostram glorificationem. Et ut oratio illa magis esset ordinata, et minus taediosa, ordinaverunt unumquodque Pater noster cum annexis X Ave Maria ad gratiarum actionem pro aliquo singulari beneficio, quod contemplantur. Ut puta, primum Pater noster cum suis X Ave Maria dicunt pro gratiarum actione pro beneficio incarnationis. II. Pater noster cum suis X Ave Maria pro beneficio nativitatis. III. pro beneficio circumcisionis et nominis Jesu honore. IV. pro regum oblatione. V. pro beneficio exinanitionis, quia oblatus in templo tamquam peccator, et mater purificata tamquam immunda. Et de fuga ac reversione de Aegypto, et de humili in schola residentia, et obedientia parentum. Et haec est prima quinquagena. Secundam sic ordinant: primum Pater noster cum suis decem Ave Maria dicunt pro beneficio baptismatis; secundum pro sustinentia tentationis in deserto, tertium pro electione et vocatione discipulorum; quartum pro virtuosa vita, doctrina clara et miraculis; quintum pro institutione sacramentorum et praecipue pro beneficio eucharistiae etc. Tertiam sic ordinant: primum pro omnibus intrinsecis Christi passionibus, fletibus et agonia in monte Oliveti; secundum pro captatione et castigatione per totam noctem; tertium pro accusatione, circumductione, flagellatione et coronatione, quartum pro sermocinatione, eductione, et crucifixione et omnibus, quae Christus vivens egit in cruce; quintum pro exspiratione, lateris apertione et sepelitione. Quartam quinquagenam sic (#B#) ordinant: primum Pater noster cum suis decem Ave Maria dicunt pro gloria resurrectionis; 2m pro excellentia ascensionis; 3m pro gratiosa Spiritus S. missione; 4m pro honore beatae Virginis assumtionis; 5m pro potestate judiciaria et pro pio judicio. Et est oratio illa devota et solatiosa, dum homo assuescit.

Insuper praefatus magister Jacobus contra aemulos beatissimae Virginis Mariae, qui detrahebant orationibus praefatis, ordinavit, quod materia illa de rosario et indulgentiis fuit disputata publice in universitate Coloniensi in quodlibetis, et inventum est, eam esse puram et utilem, et beatissimae Virgini acceptissimam. Et tantum pro hoc sufficiat evagatum me fuisse.

De loco, ubi Zacharias hymnum: Benedictus dictavit.

Post moram in loco praedicto habitam ascendimus de inferiori ecclesia per gradus lapideos supra testudinem, ubi quondam fuit pulchra capella, et in ascensu cantavimus hymnum: Benedictus Dominus, Deus Israel, quia etc. Quam fecit Zacharias repletus Spiritu S. in circumcisione pueri, ut habetur Lucae 1. Cum illo ergo cantu ad superiora venimus, ubi erat habitaculum, in quo mutus Zacharias sedit, ibique postulato pugillari scripsit: Johannes est nomem ejus. Ibi etiam apertum est illico os ejus, et prophetavit dicens et cantans: Benedictus Dominus etc. Ibi ergo in oratione nos prostravimus et indulgentias recepimus (†). Demum, cum surrexissemus ab oratione, convertimus nos ad loci considerationem, et in sinistro pariete vidimus magnam ecclesiam afenestram [?],[TR19] factam pro reservaculo. In hoc reservaculum intrusit Elisabeth suum infantulum, sanctum Johannem Baptistam, et abscondit, quando servi Herodis discurrerunt per fines illos ad quaerendum et occidendum infantes. Creditur enim, quod etiam in illam domum ascenderunt ad quaerendum infantes. Sed cum viderent duos senes homines, Zachariam et Elisabeth, non suspicabantur apud eos infantem aliquem et citius recesserunt, et puer Johannes mansit. Albertus tamen scribit super Luc. c. 1., Zachariam ibi ab Herodianis occisum, quia noluit prodere puerum, ut infra patebit. In illa capella sunt altaria diruta, et testudines ruinosae, et in parietibus antiquae picturae, et crescunt tam superius quam inferius arbusta et gramina super testudines, Quaedam autem grana blavei coloris ibi crescunt, sicut fabae, quae nullibi, nisi ibi, reperiuntur. Olim fuit ibi pulchra et gratiosa ecclesia, et habitabant juxta eam in cellulis monachi, sed jam, heu! facta est habitatio deserta unius miserrimi Sarraceni.

De loco, in quo Johannes fuit natus in hunc mundum.

Ab hoc loco consequenter descendimus et exeuntes ad fontem praedictum regressi sumus, et de fonte in collem per clivum ascendimus, et cum in sublimi essemus, ad ecclesiam unam magnam venimus, et in ea hymnum ut quantum laxis altis vocibus cantavimus. Est enim ecclesia illa in eo loco instructa, in quo natus est Johannes B. praecursor Domini. Porro proprius (#192 A#) locus nativitatis praecursoris est ad sinistram partem in chori capella, cujus ostium propter murorum ruinas est obturatum. Per murum ergo ascendimus, et unus peregrinus se alteri subjecit, ut per eum scanderet super murum, et ab alia parte super caput vel collum alterius peregrini descenderet, et omnes murum transgressi sumus, et in unam obscuram capellam venimus, in qua nihil videre potuimus, nisi cum luminibus. In capite capellae est unus specus sub rupe, in qua creditur sanctissimus Baptista natus fuisse. Ad hanc erga specum inclinavimus nos, et deosculato loco indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus, et non modicum consolati et recreati et quodammodo in fide consolidati fuimus. Ex illa enim desolata specu ob merita praecursoris suavis et bonus odor spirat, quo sanctus praecursor terram osculatam suae nativitatis reosculatur et resalutat quodammodo, et nisi hoc remedio Deus nos consolatus fuisset, cum non modica tristitia in illo loco fuissemus propter sancti loci magnum despectum. Ecclesia enim, licet alta sit, et testudinata, et adhuc depicta, tamen stabat plena bestiis, asinis et camelis, et non erat ibi nisi fimus et stercus, et magnus foetor, ita, quod ex ecclesia sancta factum est stabulum bestiarum. Per circuitum ecclesiae erant ruinae multae domorum, in quibus olim clerici et Dei servi residebant, jam vero est una misera rusticalis habitatio in loco.

Desertum Johannis Baptistae.

Ultra vallem dicitur esse desertum S. Johannis Baptistae, in quo habitavit adhuc puer existens, ut dicitur Lucae 1.: Puer autem crescebat et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Unde Hieronymus Serm.: Illo vero: Ecce ego mitto angelum meum. Plane angelum, qui post materni ventris hospitium eremi secreta sectatus, ubi parvulus cum serpentibus lusit. Haec contra Luciferianum haereticum. Nam anno aetatis suae V. vel VII. corruptelam mundi fugiens desertum petiit, et vitam eremiticam duxit XXV annis. Unde canitur de eo: Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti, ne levi saltem maculare vitam fama posses. Quia secundum Bernhardum ratio urget, justitia dictat, ut homo se totum illi tradat, a quo totum se habet. Et sic Johannes, ut servaret mundas manus, quibus Christum tangeret, et oculos, quibus Spiritum Sanctum in specie columbae videret, et aures, quibus Patris vocem audiret, mundum reliquit, desertum intravit, antra petiit.

Venerabilis Albertus Magnus Serm. Luc. c. 1. circa illum locum: Puer erat in desertis etc., sic inquit: Beda dicit, quod Johannes decem annis fuit in deserto, et cum desertum intravit X annos habens, et exivit habens XXX annos, sicut patet Lucae 3. Dicit tamen evangelium Nazaraeorum, quod Herode quaerente pueros ad perdendum pater quidem Zacharias eo, quod noluit prodere puerum, interfectus est, mater autem accepto puero paene de abdito praedicto fugit in desertum, et cum a prosequentibus angustiaretur de puero abscondendo, aperuit se lapis montis scissus, et eam in se cum puero conclusit, et sic evacuata est sollicitudo quaerentium. Et ex tunc mater post alios paulos annos mortua, puer in solitudine remansit, et ex usu puerilis aetatis locustas comedere didicit, et mel silvestre, quod sicut formica in desertis invenit. Dicitur etiam, quod sanguis patris in vasis a sacerdotibus receptus, et in templo servatus, continuo bullivit, quotiens aliquis de familia Herodis in templo apparuit. Haec Albertus. Duo autem deserta habuit S. Johannes Baptista, primum non longe a domo paterna, in quo adhuc monstrantur antra, in quibus juvenis habitabat; secundum juxta Jordanem, in quo populo praedicabat et baptizabat. De primo habetur Luc. 1. de secundo Luc. 3.

De loco, in quo stips ligni crucis crevit, ut dicitur.

Recessimus ergo a loco nativitatis S. Johannis et dimissa valle, per quam in locum venimus, in alta conscendimus contra Jerusalem, inde in vallem deliciosam et fertilem descendimus, in qua quondam stetit civitas Nobe sacerdotalis, ubi David panes propositionis comedit, et gladium Goliathi (#B#) accepit, ut habetur 1. Reg. 21. et Matth. 12. Hanc civitatem Saul, rex, subvertit et omnem hominem ex ea occidit, et pueros lactentes, et 85 sacerdotes ex ea interfecit in ore gladii, quia civitas sacerdotum erat, ut habetur 1. Reg. 22. Et hoc fecit ex eo, quia dederant David panem et gladium. Inde autem venimus ad quandam ecclesiam pulchram, cui monasterium parvum est annexum, in quo habitant Georgici monachi cum uxoribus suis. Ingressi autem ecclesiam ducti fuimus ad altare majus, quod altare dicitur in eo loco situm, in quo stips sanctae crucis crevit. Ideo etiam ecclesia in honorem sanctae crucis est consecrata et dicitur ad sanctam crucem. Porro sub altari est fovea, in quam nos inclinavimus, et terram deosculati sumus et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus.

De ipsa autem fovea recreavimus, [nam ex ea] respirat odor, quo allecti diutius in loci deosculatione mansimus. Apportaverunt etiam nobis brachium S. Barbarae, quod deosculati sumus. Hic est locus ille benedictus, ex quo crevit illud dulce lignum, honore divinitatis dignum, quod nescientes veteres idololatrae figurate praefigurarunt. Nam cum apud eos decretum esset Deo facere simulacrum, accurate ratione hoc simulacrum debere fieri non ex auro, nec argento, nec de lapide, sed ex ligno, tamquam ex convenientissima materia, ut habet Eusebius de Evangel. Praeparat. l. 3. c. 3.

Post orationem in atrio ecclesiae consedimus ad pausandum paululum, eramus enim adhuc jejuni, et calor incepit fervescere, aliqui autem de peregrinis ingressi tuguria illorum monachorum petebant, si haberent aliquid coctum? Sed nec coquinas nec ollas vidimus in istis domunculis, sunt enim pauperrimi homines. Interea venit quidam Sarracenus, sportam portans cum botris, de quibus emimus et manducavimus cum pane, quem in sacculis nobiscum portavimus, et de cisterna monachorum aquas hausimus.

Juxta hunc locum stant multae olivae, et est quasi silva olivarum et ficorum. Dicunt autem, quod etiam in hoc loco Salomon viridarium habuerit, ad quod quandoque de Jerusalem vectus aureo curru pro solatio venerit. Cum ergo respirassemus, ascensis asinis per clivum in altum ascendimus, viam saxosam et asperam, et in superioribus vidimus civitatem sanctam a nobis distantem, et domum Simeonis pertransivimus per vias inter hortorum macerias. In progressu vero appropinquantibus nobis Jerusalem intravimus vicum quendam inter macerias, latum praebentem iter, nescio autem, qua de causa quidam Sarracenus niger et seminudus in media via se posuit, et lapides in cumulum congessit, et elevatis lapidibus in peregrinorum agmen jactare minabatur, si aliquis per viam illam processerit. Ad suos autem clamores et minas totus exercitus substitit quasi ad dimidiam horam, ductores vero nostri cum eo contendebant, et contra eum clamabant, sed eos minime advertit, et contra eos, qui progredi contendebant, fortiter lapides mittebat cum magna furia. O, cogitavi, si in nostris partibus uni de minimis nobilibus istis te sic nudum in via opponeres, quam cito gladium vel sagittam in latere haberes! Sed non ita est in orientalibus illis partibus. Sunt enim orientales alterius conditionis, quam nos, vel, alia sunt apud nos regimina, aliae in eis passiones, (#193 A#) alii respectus rationis, alii conceptus, corpora eorum aliter sunt complexionata, et sunt ibi alii influxus siderum et alia climata, ideo pauper, inermis et nudus homo ille coegit totum exercitum redire, et reversi sumus ad longum spatium, dorsum vertentes monti Syon, quousque ad aliam viam venimus, et tunc conversi ex opposito Jerusalem venimus, habentes vallem inter nos et civitatem sanctam. Gyravimus tamen vallem, per agrum fullonis ingressi sumus in Jerusalem, et ad officium Missae venimus in montem Syon. Protraxerant autem Fratres Officium propter nos, ut et nos interessemus divinis hoc die. Officio autem finito quilibet ad suum locum se contulit ad sumendum cibum.

Tractatus de descensu peregrinorum ad Jordanem.

Prandio peracto auditum fuit a peregrinis, quod patroni galearum disponerent se ad reducendum peregrinos ad mare in galeis, quasi peregrinatio jam esset finita. Statim autem intellexi mysterium, quia practica patronorum esset, ne nos ad Jordanem ducerent. Semper enim difficultatem et multa media excogitant, quibus peregrinos ab ista peregrinatione Jordanis avertant. Congregatis autem omnibus peregrinis in monte Syon convenimus ad patronos, rogantes, ut nos ad Jordanem ducere non recusarent, praecipue, cum contractus conventionis nostrae hoc expresse contineat in articulo X quod sine contradictione nos ad Jordanem ducere teneantur, ut patet fol. 34. A. Ad hoc patroni dicebant, se non negare posse conventionem factam Venetiis. Sed si ista pericula imminentia Venetiis agnovissent, nequaquam illum articulum acceptassent. Inceperunt autem referre pericula tria. I. quia de hoc certi essent, quod Arabes nos in via contra Jordanem exspectarent, et in solitudinibus Jordanis latitarent ad invadendum nos. II. dicebant, quod in locis illis nulla esset ecclesia, nulla devotio, nullae indulgentiae. III. dicebant, quod per illam viam non inveniremus nec aquam, nec panem, nec locum quieti aptum, et esset tempus calidissimum, et labor in tantis caloribus esset periculosus, et vitae humanae gravis. IV. difficultabant pro eo, quod expensae crescerent eis ex hoc magnae, quia oportet, ut patroni solvant pretium cottidianum ductoribus et asinariis, quamdiu sumus in terra sancta, et praecipue expensas multas pro laboribus petunt, quando ad Jordanem nobiscum proficiscuntur. Hanc tamen quartam caussam non allegabant, sed nos suspicabamur, quod propter eam alias excogitarent. Primum impedimentum et secundum, et quartum, parum curavimus, sed tertium impedimentum rationabile et verum est. Est enim peregrinatio gravis propter defectus necessariorum et immensitatem calorum, et teneri milites nobiles debilitantur, et debiles Jerosolymam reducuntur, et inde in galeam infirmi redeunt (#B#), et dum ad mare veniunt, moriuntur, nec debilitati istis laboribus possunt maris agitationes sustinere. Hoc enim certum est, quod peregrinatio Jordanis plures peregrinos interimit, qui quidem non moriuntur circa Jordanem, sed reversi debiles in galea deficiunt, qui numquam defecissent, si in Jerusalem mansissent. Numquam suaderem alicui peregrino, quantumcumque forti, in cujus oculis vita sua pretiosa est, ut Jordanem visitaret, quia vidi plures in utraque peregrinatione deficere et mori, nobiles et fortes.

In prima mea peregrinatione deduximus unum integrum diem litigando cum patrono et Trutschelmanno, pro eo, quod nolebant nos ad Jordanem ducere, et adeo dure contra se stabant invicem, peregrini et patronus, quod dentibus in se fremebant, et verbis pessimis se lacerabant, et opprobria et objectiones turpium et contumelias invicem jaculabant, astantibus Sarracenis etiam audientibus cum ingenti scandalo. Fuerunt ibi quidam de Francia, viri passionatissimi, qui minabantur patrono interfectionem, et quod regem Franciae vellent contra Venetos concitare. Victus ergo patronus importunitatibus peregrinorum dimisit eos, nec nobiscum descendere voluit, sed nos solos cum Sarracenis abire permisit. In quo facto infidelissime egit, non sicut protector, sed sicut proditor. Tamen Deo nos custodiente integro numero reversi sumus in Jerusalem, quamvis multi infirmi facti fuerint, quorum major numerus in mari obiit. Sic in secunda mea peregrinatione rem per duas horas difficultabant, sed cum viderent nos pertinaces et eorum suasionibus non acquiescentes, condescenderunt, dicentes: quod provideremus nobis de cibo et potu, et in crastinum proficisci vellemus nobis paratis. Itaque omnes pecuniam reposuimus ad cellam Fratris Johannis de Prussia, et paravimus nos ad iter.

De recessu peregrinorum a Jerusalem contra Jordanem fluvium sanctum.

Decima nona die mane ante lucem surreximus, et ad ecclesiam beatae Virginis vallis Josaphat transivimus, et ibi, quia sabbathina dies erat, de beata Virgine officiavimus, et post hoc in montem Syon ascendimus ad Officium Conventus. Post prandium et post meridiem acceptis sacculis nostris in atrio ecclesiae Syon exspectavimus ductores nostros et asinarios cum asinis. Tandem autem post taediosam exspectationem, cum jam hora vesperarum adesset, venerunt cum bestiis, ut ducerent nos ad Jordanem. Cumque venissent, accurrerunt peregrini ad bestias ad providendum sibi. Orta autem fuit contentio inter quendam militem et quendam religiosum sacerdotem, litigantes pro asino uno, quem quilibet dicebat se prius habuisse. Et percussit miles religiosum multis ictibus pugno, et si gladium habuisset vulnerasset eum, et eum ab asino repulisset, et miles excommunicationem incurrit, quem tamen statim ante nostrum recessum Pater (#194 A#) Gardianus absolvit. Cunctis ergo peractis descendimus de monte Syon in vallem Josaphat et transito torrente ab alia parte per crepidinem ascendimus, qui dividit montem Oliveti a monte offensionis. In via autem monstraverunt nobis unam antiquam domum arcuato opere factam, desolatam, quam dicebant fuisse domum Judae Iscariotis proditoris. Domum hanc quidem respeximus et despeximus, tamquam domum discalceati, qui despectus fuit in Israel. Nam Deut. 25. praecipitur: si frater fratris defuncti sine liberis noluerit suscitare semen, debet uxor defuncti eum discalceare, et spuere in faciem ejus, et illo facto domus ejus dicebatur domus discalceati. Hoc impletum est in apostolis, quia quilibet eorum insolitum accepit officium generandi filios in ecclesia, non sibi sed Christo, ex ejus nomine nominandos. Hoc autem fecerunt apostoli Christo mortuo, Judas vero, quia noluit suscitare semen fratris sui, privatus est omni bono, et ecclesia, uxor Christi, spuit sibi in faciem, eum abjiciens et Matthiam eligens. Unde nihil reliquit, nisi domum discalceati confusam et ignominiosam. Unde benedicitur Proverb. 17: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam. Cum displicentia autem domum hanc maledictam pertransivimus, quia domus exasperans est, Ezech. 9.

De loco, ubi Dominus maledixit ficum arborem pro eo, quod non invenit in ea fructus.

