Part 29
Facta etiam fuerat Jerusalem Aegyptus et Sodoma, similibus transgressionibus polluta, nam tota urbs erat plena hospitiis privatis, et de omni natione, quae sub coelo est, erant hospites a suis terris propter facinora exules, vel propter mulieres, quas secum traxerant, in suis terris apparere et manere non volentes, vel propter debita, quae domi solvere nequibant, exsules in Jerusalem, hospitalitati intenti, lucris insistebant, vel quod propter excommunicationes manere in solo proprio non poterant, Jerosolymis manebant, et nonnulli lucrandi causa de occidente in orientem domicilium transferebant. Et milites sepulchri dominici et templi custodes multi erant, et in tanta multitudine pauci erant, nisi scelerati, impii, raptores, sacrilegi, homicidae, perjuri, adulteri, ut dicit Bernhardus in Sermone ad milites templi, Cap. 5. Sicque civitas sancta facta fuit refugium malefactorum et plena erat hospitiis inhonestis, in quibus luxuriae, crapulae et ludis operam dabant peregrini, postquam loca sancta visitaverant.
Ad hoc etiam devenerat malum, quod in hospitali S. Johannis nemo vel pauci manebant, quia nulla [cura vel] minima ab hospitaliaribus fovebantur peregrini, cum tamen hoc hospitale opulentissimum fuerit; nec in hospitali Theutonicorum sanctae Mariae pietas erat, et ideo boni et honesti peregrini cogebantur adire hospitia, quorum patroni erant fures, raptores, dolosi, expulsi et turpitudinum patroni.
Praeter haec fuit per Christianos avaros quietudo civitatis sanctae perturbata, quia plena negotiationibus fuit facta de omni lingua, et ubi multa est negotiatio, ibi et abundans injustitia, unde ad litteram poterat Dominus supplicantibus pro civitate dicere illud Jerem. V.: Circuite vias Jerusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium et quaerentem fidem, et propitius ero eis etc. Propter haec ergo Dominus ad iracundiam concitatus terram, quam tulerant de manibus impiorum, rursum permisit eandem eorum dominio occupari. Veniens igitur Saladinus Jerusalem urbem grandi exercitu obsedit eamque ab occidentali parte vallavit atque continuis aggressionibus obsessos vexare coepit, sed civibus pro viribus resistentibus ab aquilonari parte diu noctuque civitatem impugnavit, cumque muros machinis debilitasset, timentes cives, cum ex nullo loco praestolaretur auxilium, ne hostes violenta irruptione urbem occuparent, placuit instanti et inevitabili periculo cedere et sub certis conditionibus se reddere Saladino, ut scilicet redemtionis accepto pretio libere eos, qui exire voluerint, abire permittat. Saladinus ergo, sicut natura homo pius erat, misertus populo condescendit petitioni et omnibus, nullo demto, vitam donavit, hac conditione, quod qui manere sub suo tributo vellet, salvus maneret, qui (#281 A#) autem emigrare vellet, si virilis sexus esset, aetatis plus quam decem annorum, solveret decem aureos puros ducatos, si vero minoris aetatis, solveret duos ducatos, mulieres vero darent quinque ducatos. Et haec conditio utrique parti placuit. Sed quia multa millia in civitate erant pauperes, qui nec decem denarios habebant, hos omnes absolvit Saladinus a debito.
Facta est autem haec civitatis sanctae deditio die secunda Octobris, qui erat decimus quartus obsidionis, anno Domini 1187, feria sexta, anno LXXXIX., postquam Christianorum fuerat.
Praeconizatum est ergo per urbem, ut omnes, qui in urbe erant Christiani, post tres dies ex urbe migrarent vel se servituti Saladini pagani subjicerent, quod jam dudum per Papam fuit gravissimis censuris inhibitum, ne in tali causa Christianus manere praesumeret, qui autem maneret, excommunicatus, anathematisatus et penitus ab ecclesia abscissus esset. Ad hanc lugubrem vocem praeconis tantus clamor plangentium ortus est in Jerusalem, ut usque ad aliqua milliaria audiretur lamentatio Christianorum. Dicitur etiam, quod ipse Saladinus et sui crudeles principes emolliti et perterriti ejulatibus et lamentis Christianorum humana compassione ad fletum moti fuerint et quod omni petenti promissam pecuniam remiserit. Praecepit insuper Saladinus suis exercitibus, ne quis urbem intraret ante diem statutum exitus Christianorum. Igitur die statuta Christiani cum universa supellectili exeuntes intolerabili clamore et lamento coelum replebant et terram turbabant, cunctos autem praecessit Heraclius patriarcha Jerosolymitanus cum cruce, cum clero et monachis et religiosis utriusque sexus, cum virginibus, quae conclusae fuerant, qui omnes magno facto agmine patriarcham sequebantur portantes imagines et cruces, reliquias et monstrantias, quae conculcata fuissent ab infidelibus. Post hos sequebantur nobiles et bellatores, demissis capitibus, verecundi et tristes, et consequenter vulgus promiscui sexus, cum impatientia portantes parvulos suos, qui cum pecudibus ejulabant et flebant.
Divisi sunt autem Christiani ante civitatem, et pars Alexandriam, pars Tyrum, et pars Antiochiam emigravit, et ad alios maris portus descenderunt isti, ad alios illi, quia quidam erant Siculi, et illi petebant Alexandrinum portum, alii Itali et Theutonici, et illi Tyrum petebant vel Tripolim, et ad hunc Tripolitanum portum major pars descendit, sed quod migrantibus apud Tripolim contigerit, vix sine lacrimis et nullo modo sine compassione enarrari potest. Cum enim expulsi Jerusalem tristes appropinquassent civitati Tripolitanae, visa civitate parumper consolati fuissent pro eo, quia in ea omnes fideles erant, a quibus consolationem accipere ex eorum debita compassione sperabant, et jam credebant manus Sarracenorum evasisse: in sacrilegos et ipsis Sarracenis deteriores inciderunt. Nam comes Tripolitanus, Raymundus, occultus a fide apostata, sicut supra folio 179. diximus, cum suis satellitibus, filiis iniquitatis, migrantibus occurrens, qui iam ipsis compati debuerant tamquam fratribus, illos ut crudelis hostis invasit, nam quidquid secum ex eorum substantia detulerant, et ilud, quod ipsi Sarraceni humanitatis gratia dimiserant, violenter ab eis abstulit, multis conviciis irrogatis. In tanta autem calamitate constituti, multi, quia iam nauclerum habere non poterant nec redire possent, cum Sarracenis manserunt, contra dictum superne; multi fidem abnegaverunt; multi inedia consumti perierunt; multi prae dolore se necaverunt. De quadam etiam muliere legitur, quod in Jerusalem inclita et dives fuerat, et cum aliis Latinis de Jerusalem abscesserat, et filium suum parvulum in humeris usque ad mare juxta Tripolim portaverat transducendum; sed cum ibi ab illis malis Christianis totaliter exspoliata esset bonis suis, nec ad nutriendum filium (#B#) quidquam haberet, furore foemineo acta proprium filium in mare projecit.
Cum ergo Christiani omnes de Jerusalem emigrassent, ingressi sunt Sarraceni civitatem sanctam, et in improperium et opprobrium nominis christiani in ipsis ecclesiis stabulaverunt jumenta, turpia et nefanda operantes ibidem et sacra templa foedantes, et imagines omnes Dei et Sanctorum ab ipsis deleverunt inventoque crucifixi Domini nostri simulacro per derisionem in publicum vicum portaverunt, sputis et saxis petito cum omni foeditate polluerunt. Insuper sacras virgines et matronas, quae ex nimia spe in confidentia adjutorii coelestis reclusae manserant, eduxerunt stuprandas et adolescentulas tradiderunt prostituendas. Contigit autem circa hoc memorabile factum, quod recitatum est supra fol. 230., quamvis quidam dicant, esse factum in ultima captione civitatis Acconensis.
In ipsa autem furia effractis vectibus et valvis ecclesiae dominicae resurrectionis ingressi sunt et altaria profanaverunt et vitreas fenestras destruxerunt sculptasque lapideas imagines avulserunt de parietibus. Demum in turrim et campanile ascenderunt et campanas malleis confregerunt, et in vituperium Christianorum sic confractas tenuerunt multo tempore, sicut vidit dominus Antoninus, ut habetur in Chronico Part. II. Tit. 17. c. 9. ยง. 18. Ego vero fragmenta campanarum non vidi, sed trabes et juga, in quibus campanae suspensae fuerant. Noluit autem Saladinus, ut cum tumultu et violentia ecclesia dominici sepulchri subverteretur, propter pretiosas marmoreas columnas et politas tabulaturas, quas tollere integras pacificato negotio deliberaverat, sicque successive templum illud solvere cogitabat.
Denique ecclesiis Christianorum profanatis accesserunt ad templum, quod nominant Salomonis, et omnia Christianorum altaria ejecerunt et imagines abraserunt, et eo purgato vel potius profanato pavimentum et parietes aqua rosacea laverunt et multis perfuderunt odoribus, miram enim venerationem et templo illo et loco exhibent. His lotionibus peractis, quae sunt eorum consecrationes, intravit Saladinus cum suis principibus et ritu mahometico victimas obtulit.
Porro Suriani et caeterarum sectarum homines, scilicet Maronitae, Jacobitae, Georgiani, Armeniani, Nestoriani, Abessini sive Indiani, et caeteri orientales Christiani, schismatici et haeretici, ad Saladinum accesserunt, et juramenta ei praestantes et tributa se locari in loco Latinorum petierunt, quod libens fecit, ut civitas haberet habitatores. Insuper ecclesiam dominici sepulchri, quam audierant in proximo destruendam, auro et argento copiosissimo Saladino dato redemerunt, ne destrueretur. Accepto ergo auro Christianis orientalibus dimisit eam sub hac duplici conditione, primo, ut nullus occidentalis Christianus intromitteretur absque solutione tributi statuti, quod sibi ponitandum ordinavit et ad hoc exactores posuit; secundo, ut nulla amplius campana in turri suspenderetur, sed cum tabulis ligneis signarent ad Officia. Sic ergo ab illo die usque ad praesens non est campana audita in Jerusalem jam per trecentos annos.
Sic ergo capta Jerosolyma posito in eo praesidio Saladinus cum universo suo exercitu ad obsidendum denuo redit Ascalonem, quam cum aliquibus diebus impugnasset, ea conditione cives tradere ei civitatem parati erant, si regem Jerusalem Guidonem et Magistrum templi, quos in bello ceperat, Christianis restitueret. Quae pacta Saladinus libenter amplectens recepta civitate, ut in pactis promiserat, regem Jerusalem cum Magistro templi (#282 A#) et omnem illorum domesticam familiam liberos abire permisit. Hac autem urbe sic obtenta Saladinus ad alias urbes et castra Christianorum se convertit et in brevi temporis spatio omnia subjugavit demtis aliquibus maritimis civitatibus, Tripoli scilicet et Tyro. Comes etiam Tripolitanus, Raymundus, proditor pessimus, nocte praecedenti, quando in die tradenda per eum fuit civitas Saladino, mortuus in lecto repertus fuit, et signa abnegationis fidei et stigmata circumcisionis suae et proditionis litterae omnibus sunt ostensa. Rex ergo Jerusalem Guido, perdita civitate suae sedis ad Tripolim se contulit, ibique cum suis principibus consedit. Est autem Tripolis civitas maritima in regione Phoenicis sita, fortis et antiquissima negotiationibus apta.
De statu civitatis sanctae Jerusalem post ejus captionem, et de regibus ejus tutelaribus et diversis translocationibus tituli regni Jerosolymitani etc., et de commotione totius occidentis et succursu terrae sanctae.
Postquam igitur fuit sancta civitas Domino ita permittente in manibus Sarracenorum resignata et totum fere Jerosolymitanum regnum perditum et populus christianus multipliciter afflictus et confusibiliter de regno ejectus et Papa Urbanus III., hoc primum audivisset, prae nimio dolore et tristitia statim in lectum decidit et mortuus est in Ferraria, ubi tunc erat. Ibi etiam sinistri rumores et lamentabiles casus universa occidentis regna concusserunt omnesque reges et principes ad vindicandum Christianorum sanguinem se accinxerunt. Anno ergo Domini 1188. convocatum fuit generale concilium Parisiis, in quo ammirabilis et incredibilis multitudo militum ac peditum in subsidium terrae sanctae crucem accepit.
Eodem anno illustrissimus imperator Romanorum, Fridericus primus, crucem cum suis principibus et nobilibus de Alemannia assumsit, et rex Francorum Philippus et Heinricus rex Anglorum et caeteri reges omnes, archiepiscopi et episcopi et praelati ecclesiae Dei cum infinitis populis cruce signati sunt. Et erat illa commotio adeo universalis, ut totus mundus in hoc propositum coiisse videretur. Fit ergo mirabilis congregatio equitum et peditum et per terram et maria impetu ferventissimo vehuntur contra infideles. Eo autem tempore erat in Calabria abbas Joachim, maximae doctrinae et excellentis ingenii vir: hunc accersitum reges et principes in terrae sanctae expeditione existentes interrogabant de effectu illius profectionis. Quibus ille dixit, quod mare quidem transirent, sed in recuperatione terrae sanctae parum proficerent, et nondum adesse tempus, quo Jerusalem a Christianis possideri posset. Et sicut insignis vir ille dixit, ita accidit. Ingressi enim Syriam, nihil ceperunt nisi Ptolemaidem, quae Acon dicitur, toto biennio. Capta est autem Acon anno Domini 1194. non ruptione murorum, sed sub his conditionibus, ut salvis personis Sarraceni exirent, et lignum crucis, quod in bello ceperat Saladinus, sicut supra folio 280. patet, Christianis restituere promitteret et ducenta millia ducatorum solverent. Sed quia pacta regibus promissa de sancta cruce restituenda et de captivis Christianis reddendis non observavit Saladinus, rex Richardus una die quinque millia decollari mandavit.
His diebus decesserunt duae filiae regis Guidonis, quas ex Sibylla, primogenita Almarici regis susceperat, et post modicum mater ista, domina Sibylla, etiam decessit (#B#) ex hac vita, nec superfuit aliquis de vera stirpe regia regum Jerusalem, nisi domina Elizabeth, uxor Eufredi de Corono. Habuit enim Almaricus sextus rex Jerusalem unum filium Balduinum, ab infantia leprosum, et duas filias, Sibyllam et Elizabetham. Mortuo autem Almarico regnavit leprosus, qui quia generare non potuit, haerede ex se caruit et fecit Sibyllam seniorem sororem suam haeredem regni, cujus maritus, secundus Guido pro ea regnavit, Elizabeth autem ejus soror domino Eufredo nupsit. Post perditam autem terram sanctam et Jerusalem, Sibylla regina et haeres regni Jerosolymitani obiit nullo derelicto ex se de Guidone haerede. Audiens autem Elizabeth soror Sibyllae mortem ejus, reginam et haeredem regni Jerosolymitani se esse divulgabat et virum suum Eufredum esse regem loco sui, sicut fuerat Guido loco sororis, ubique pronuntiabat.
Eufredus ergo apud Acon occidentis principes invocabat et aliquos ad se inclinabat dicens, uxori suae regnum deberi, tum ex praecepto patris Almarici regis, tum etiam ex testamento fratris Balduini leprosi regis. E contrario rex Guido se juste et solenniter unctum Jerosolymis et coronatum asserebat, et se numquam a regni solio debere deponi, dum nihil depositione dignum in regno commiserit. De hoc ergo negotio concertabant illi duo, Guido ac Eufredus, et quilibet aliquorum principum favorem sibi acquirere studebat, et erat inter principes major quaestio et cura, quis esset rex Jerusalem, quam quomodo recuperanda Jerusalem esset.
Porro dominus Heinricus comes Campaniae et multi alii sentiebant, regnum ad Elizabetham transiisse per mortem sororis, et ideo favore praedicti comitis factum fuit, ut Eufredus portus vectigalia et delinquentium commissa reciperet et alia, quae regi Jerusalem debebantur, ita, ut solo nomine Guido remaneret rex, omni exspoliatus jurisdictione, quare rex merito querebatur, quod contra omnem justitiam honore spoliaretur regni. Et ob hanc (causam) convocatis his, qui eum a principio secuti fuerant, exercitum congregavit et fortunae casibus se committere statuit, et una cum eis confligere cum Sarracenis deliberavit. Hoc videntes principes majores timebant, si cum tam paucis contra Sarracenos procederet et occumberet, quod tota multitudo congregata in Dei servitio dissolveretur. Unde factum est, ut ad omnia rex Guido ut primus restitueretur. Sed marchio Montisferrati, Conradus, cui videbatur, quod regnum ad dictam dominam Elizabetham jure haereditario devolutum (esset), regni cupiditate ductus rem nefariam operatus est, matre sua Calomaria, uxore supra dicti Almarici, qui adhuc vivebat, consentiente: praedictam enim Elizabetham a viro suo Eufredo rapuit et de facto uxorem duxit. Quod enorme et detestabile factum omnibus peregrinis displicuit, dissimulaverunt tamen, ideo, quod nisi eo volente victualia a Tyro venire non poterant.
Ipse praeterea tamquam vir astutus quosdam de majoribus donis et muneribus ad se inclinaverat pro auxilio sibi praestando in hoc negotio. Post occupaverat etiam Tyrum civitatem ille Conradus marchio et potens erat et nominatus; quia Saladinum cum exercitu suo a Tyri obsidione repulerat, ideo eum offendere nemo audebat. Interea cum exercitus Domini ad obsidionem Jerusalem disponeretur, duo isti potentissimi reges, Philippus rex Francorum et Richardus rex Anglorum, junctos scilicet exercitus habebant (#283 A#). Audiens autem Saladinus adventum tanti exercitus, cogitavit reddere Christianis Jerusalem et nuntios ad reges misit ad concordanda negotia. Hoc auditis duobus regibus, ambos, ut verum dicam, diabolus possedit, et uterque toto nisu alterum praeire, alteri superior fieri conabatur, ut rex Jerusalem fieri posset. Et facta fuit exercitus divisio, et effusa est inter principes contentio de sacro principatu Jerosolymitano. Verum cum sic de principatu contenderunt, Philippus rex Franciae indignatus relicto negotio cum omni suo exercitu in Europam reversus est. Ex quo etiam rex Franciae semper astitit regibus Jerusalem eosque in regno retinuit et conservavit, (et) dignum aestimabat, ut jam regia stirpe exstincta ad eum regni illius titulus pertineret. Sed cum videret, hoc salva pace non posse fieri, cum ira recessit. Audiens autem Saladinus exercitum Christianorum diminutum per recessum regis Franciae, ab intentione restituendi Christianis Jerusalem destitit et ipsam civitatem sanctam munivit, et praesidium militum in ea collocavit. Interea Richardus rex Angliae in Syria mansit et strenue prosecutus est bellum contra Sarracenos.
Porro anno Domini MCXCVII. perseverante Richardo in Syria Guido Lusignanus rex Jerusalem superioribus annis a Saladino pulsus, hominis virtutem et magnanimitatem videns, obtulit ei titulos et jura regni Jerosolymorum, ut ipse sibi Cyprum insulam, quam Richardus Graecis abstulerat, possidendam daret. Hoc autem Richardus Angliae rex libentissime fecit et ipsum Guidonem regem Cypri fecit, ipse vero rex Jerusalem et Angliae factus duas coronas sibi imposuit. Ea propter Anglici reges sibi eum titulum adhuc usurpant. Sed et Guido post abscessum regis Richardi regni Jerosolymitani titulum resumsit dicens, regni sedem a Jerusalem in Cyprum translatam. Sed principes, qui adhuc loca in Syria possidebant, eum pro rege Jerusalem non cognoscebant scientes, eum vere regnum perdidisse, et regis titulos amisisse. Auctus igitur Richardus et animosior factus ex titulo desiderati regni ascendere et obsidere Jerosolymam instituit, sed superveniente hieme et dilabentibus passim maritimis copiis sententiam mutavit et cum Saladino pace composita in patriam redire disposuit et curam christiani exercitus et regni jura Heinrico, comiti Campaniae, suo nepoti commendavit, et ita rem infectam reliquit, super desolatos afflictionem cumulans recessit: aestimabat enim regem Franciae suum aemulum et timebat terrae suae invasionem in sua absentia. Recedens per mare rex Richardus, Deo ita volente, tempestate saevissima orta, naufragium passus est, sed evadens cum paucis valde secrete per Austriam transitum faciens a Sapuldo ejusdem regionis duce captus est, atque omnibus bonis spoliatus imperatori Heinrico, filio Friderici, qui in praecedenti expeditione Jerosolymitana discesserat, traditus est, et per annum et dimidium tentus datis ducentis millibus marcarum argenti dimissus est et rediit in Angliam. Puto autem hanc tribulationem ei supervenisse pro eo, quod regnum sanctum Jerosolymitanum ambivit et eo adepto in tribulatione et vexatione dereliquit et fugit. Praefatus autem Campaniae comes, cui rex Anglorum curam exercitus christiani commendaverat, vir pius et prudens, considerans, post recessum illorum duorum regum, Franciae et Galliae, terram desolatam mansisse, ibidem remanere in Dei servitio statuit. Cujus pium animum considerantes Magister hospitalis et templi una cum caeteris peregrinis eum in regem Jerosolymorum elegerunt, cui et dominam Elizabetham, filiam Almarici regis Jerusalem in conjugium tradiderunt, quia maritus (#B#) ejus, marchio Tyrensis, mortuus erat, et etiam dominus Eufredus, primus ejus maritus.
Post duos autem annos regni ejus, dum in superiori coenaculo palatii sui fenestrae se innitendo aspodiaret,[TR108] miserabili praecipitio collisus exspiravit et ita regnum Jerosolymitanum[TR109] iterum rege caruit. Hoc contigit anno Domini 1197. Deinde in anno sequenti innumeri per mare fideles in Accon venerunt, in redemtionem Jerusalem parati; sed quia non erat rectio nec rex in terra sancta, dilapsus est exercitus et sine profectu ad propria redierunt multis in vanum consumtis pecuniis.
Post hoc anno Domini MCCII. die XXX. Martii terrae motus factus est tantus in Syria, quantus non visus fuerat et civitas Aconensis prostrata est cum palatiis et multis appositis. Sic et in aliis civitatibus contigit.
Dein anno Domini 1215. celebrata fuit synodus maxima Romae apud Lateranum ab Innocentio III. hujus nominis Papa, in quo concilio dicuntur fuisse MCCC episcopi, inter quos fuit dominus Fulco, episcopus Tholosanus, vir insignis, secum habens sanctum Dominicum, cum quo Innocentium Papam adiit et confirmationem Ordinis, qui dicitur Praedicatorum, petivit; cumque papa primitus difficilem se exhiberet, vidit in somniis, quod Lateranensis ecclesia, quia suis compaginibus resoluta, gravem subito minaretur ruinam, sed vir Dei Dominicus occurrit et totam illam fabricam casuram sustentabat. Sicque mane sancto Dominico accersito propositum commendavit et petionem suam hilariter acceptavit; anno autem sequenti confirmationem Ordinis obtinuit ab Honorio III.