Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 28

Chapter 28 3,240 words Public domain Markdown

Ejus tempore Turci Edessinum comitatum ingressi, quem Christiani gravissimis bellis acquisiverant, conabantur Christianos ejicere. Comes autem Edessenus, grandaevus et infirmus, mandavit filio suo, ut assumtis secum militaribus copiis hostibus viriliter occurreret, ille vero tamquam timidus se excusabat, asserens periculosum, cum tam paucis multitudini tantae occurrere, quare pater iratus sibi lecticam vectigalem vulgariter ein Rossbar, parari mandavit, cui impositus cum his, quas collegerat copiis, ad fugandum Turcos de terra sua perrexit. Ejus adventu cognitis Turci ejus animositatem formidantes ad propria fugientes reversi sunt. Eadem hora in loco, de quo inimicos fugaverat, comes lecticam in terra poni jussit et erectis in coelum oculis cum gemitu et suspiriis gratias egit, quod in diebus suis novissimis eum Dominus tanta gratia visitasset, quod in ipsis mortis vestibulis constitutus hostibus christianae fidei fuerit formidabilis. Et his dictis in campo inter armatos spiritum reddidit. Porro anno Domini MCXLII. accidit res toti Christianitati valde damnosa. Nam cum dominus Fulco, rex Jerusalem, ad Ptolemaidem sive Achonensem urbem moram traheret ac extra urbem causa solatii perrexisset, casu accidit, ut lepusculus canibus excitatus fugeret, quem fugientem clamor universi exercitus insequitur, rex autem equo insidens et inconsulte festinans accurrit, sed equus in praeceps agitur corruensque in terram regem dedit praecipitem, adeo, ut sella caput regis totaliter conquassaretur, ita ut cerebrum tam per nares quam per aures emitteret; igitur cum universorum gemitu ad civitatem relatus triduo sine sensu adhuc palpitans vitam protraxit, quarta vero die spiritum exhalavit. Ejus corpus duxerunt in Jerusalem et in loco calvariae sepeliverunt, ubi priores reges Latinorum sepulti fuerant, ubi et eorum monumenta hodie patent et marmore polita fulgent.

Quintus rex Jerusalem.

(#B#) Defuncto Fulcone quarto rege Jerusalem successit ei filius in regno, nomine Balduinus, hujus nominis tertius rex et ordine quintus, qui fuit adolescens optimae indolis, omnes pueriles vitiosos devitans mores, et sanctum regnum optime gubernabat. Postquam autem factus est vir, fuit corpore procerus tantaque formae praeibat eminentia, ut ignaris etiam eximia quadam in eo refulgente dignitate certum de se et de regia majestate daret indicium. Affabilis erat et misericors multum, alieni minime cupidus, nec subjectorum more prodigi opulentiis insidiabatur, litteraturae mediocris erat et historias antiquorum regum et bellorum libenter legebat, et in dubiis bellis valde providus erat. Coepit autem regnare anno Domini MCXLII. et annis XXIV regnavit in Jerusalem.

Sub hoc rege Turci, Aegyptii et Sarraceni ac Arabes contra fideles insurrexerunt, inter quos Sagninus, vir sceleratus, Turcorum potentissimus, Edessam, quae olim dicebatur Rages Medorum, latinis populis refertam obsedit et cepit et mira crudelitate omnes peremit. Rex autem Balduinus adunato exercitu eripere Edessam properat, sed repulsus reversus est Jerusalem caesis et amissis ex suis non paucis. Fiunt haec nota Romano Pontifici Eugenio III., qui viros religiosos ad diversas occidentis partes direxit ad denuntiandum Christianorum orientalium pressuras, inter quos vir immortalis memoriae beatus Bernhardus abbas ad exsecutionem eligitur, qui tanto fervore praedicavit, ut tam nobilium quam plebis favor gratuitis exhortationibus ejus spontaneum praeberet assensum et iter versus Jerusalem compromiserunt. Illustres praeterea viri, dominus Conradus II., genere Suevus, Romanorum imperator, et dominus Ludovicus, rex Francorum, cum multis utriusque populi principibus iter in orientem arripiunt, erantque gravissimi exercitus. Unde in imperatoris exercitu solo erant equitum loricatorum ad septuaginta millia, absque peditum copiis, quorum non minor numerus fuerat in comitatu regis Francorum Ludovici. Quibus si fuisset propitia Domini gratia, non solum Soldanum Iconii et Asiae minoris, qui potentissimus erat, verum universas orientis provincias nomini christiano faciliter subjugassent. Sed eorum occulto divino judicio sprevit famulatum Deus nec acceptum habuit munus, quod indignis fortasse manibus offerebatur. Unde Dominus tradidit eos in manus infidelium Turcorum et Sarracenorum, et vexati in via ab eis, prostrati, imminuti, cum multa infelicitate venerunt Jerosolymam. Convenientes igitur in unum tres isti potentissimi, imperator Romanorum Conradus, rex Franciae Ludovicus et rex Jerusalem Balduinus II., universi eorum principes, comites, barones et milites tractare coeperunt, quod optimum et magis expediens videretur ad christiani nominis gloriam et regni Jerosolymitani incrementum. Sed nec huic consilio favor divinae miserationis affuit, unde a Damasco civitate, quam capere conabantur, cum ignominia magna recesserunt, et reversi Jerosolymam Ascalonem obsidere deliberabant, sed post multa verba ille etiam conceptus abortum passus est. Videntes autem, imperator scilicet et Franciae rex, Dominum non esse cum eis, parato navigio ad propria rediere. Ab ea igitur die coepit Latinorum orientalium manifeste deterior fieri conditio. Nam quorum sola nomina prius hostibus fidei erant formidini, (#278 A#) et nunc provinciam tantorum principum sine damno despexerant, unde in tantam praesumtionem elati sunt, ut jam de caetero nec eorum vires haberent suspectas nec nostris instare acerbius vererentur.

Post abscessum ergo Christianorum occidentalium exercituum confortavit Dominus Balduinum regem Jerusalem, unde Ascalonem diu a Christianis obsessam vi cepit et Gazam, antiquissimam urbem, penitus derelictam reaedificavit et fratribus Templariis ad inhabitandum dedit. Tanti quoque animi et magnitudinis fuit, ut Turcorum satrapas strage magna percussos a se fugaret quinque millibus interfectis. Deinde Noradinum, Damascenorum militiae principem, Jerosolymorum agros infestantem, magna clade affectum usque in Damasci vicinia persecutus fuit. Multa etiam gravia bella gessit alia et captivitatem aliquando vix evasit.

In diebus suis ortum est proelium seu discordia periculosa in Jerusalem inter dominum patriarcham Jerosolymitanum et Raymundum magistrum domus hospitalis sancti Johannis, qui una cum fratribus suis tam domino patriarchae, quam caeteris ecclesiarum praelatis multas super patriarchali jure inferre coeperunt molestias. Nam sive a domino patriarcha sive ab episcopis et praelatis ecclesiarum ob scelera sua excommunicatos et ab ecclesia separatos ad celebrationem divinorum passim recipiebant, aegrotis viaticum et extremam unctionem dabant et mortuis in excommunicatione sepulturam multaque alia contra immunitatem ecclesiarum[TR105] faciebant. Cumque dominus patriarcha super hujusmodi temeritate saepius conquereretur et reclamaret, sicut tenebatur, cives usque ad eam temeritatem venerunt, ut armis correptis contra patriarcham in ecclesiam sancti sepulchri irruerent. Et hoc fuit initium omnium malorum et futurae perditionis civitatis et terrae. Causae mali hujus Romana ecclesia materiam praebuit in eo, quod hospitale semper domino patriarchae subjectum exemtavit, sic et Templarios exemit et dominis Theutonicis privilegia dedit, exemtis autem et privilegiatis illis parva erat et quasi nulla jurisdictio patriarchae et episcoporum, et ita facta est regni divisio et per consequens destructio, juxta illud Lucae XI., 17.: Omne regnum in se divisum desolabitur.

Igitur dominus Balduinus rex quibusdam negotiis arduis requirentibus descendit a Jerusalem in Antiochiam, in qua existens in gravem incidit infirmitatem; qui mortem sibi sentiens imminere periculumque Berytum se deportari fecit. Ibi existens regni sui praelatos, sicut et principes, ad se evocari fecit, quibus in provincia sua constitutis fidem suam pie ac religiose articulatim aperiens, pontificibus peccata cum multa contritione confitens, aerumnis solutus ergastulo animam coelis intulit anno Domini MCLXVI. die 21. Februarii. Ejus corpus transportatum in Jerusalem et inter suos praedecessores in ecclesia dominici sepulchri sepultum est. Dicitur autem, quod in quadam medicina sibi venenum fuerit propinatum, quia residuum, quod regi sumere mandatum fuerat, pane infuso cuidam catello traditum statim mortua est. Tantam autem tristitiam in nullo regno pro morte alicujus principis exstitisse, nulla historia tradit. Fertur nihilominus, et hostes fidei de morte ejus doluisse, ita, ut quibusdam suggerentibus Noradino, Damascenorum regi, ut, cum christiani duces in multis essent occupati, fines nostros ingrederetur, dicitur respondisse: Compatiendum est et humane indulgendum justo eorum dolori eo, quod principem amiserunt, qualem reliquus hodie non habet orbis.

De sexto rege Jerusalem.

Domino Balduino rege Jerosolymitano defuncto successit ei in eadem civitate sancta Latinorum rex VI. Almaricus, frater defuncti regis, anno Domini MCLXIII., et regnavit XII annis in Jerusalem. Fuit autem hic Almaricus vir experientia saeculari praeditus, prudens admodum et in agendis circumspectus, modicae tamen litteraturae, sed ingenii vivacitate, memoriae beneficio satis commode instructus. Fuit etiam, quod negari non potest, pecuniae cupidus, supra quam regiam deceret dignitatem, sed in regni necessariis nec expensis parcebat nec proprii corporis fatigatione revocabatur. Fuitque in rebus bellicis strenuus, nam praecedenti anno regni sui Gorgontem Aegyptiorum ducem in proelio edita ingenti caede divinitus superavit, quo superato Alexandriam obsedit, quam Syracanus, Turcorum praefectus, Soldano per fraudem subtraxerat. Alexandrini autem, cum nullo pacto Christianis subjici vellent, Almarico se hac conditione commisere, ut pulso tyranno in Soldani potestatem per suas manus reducerentur. Almaricus itaque accepit a supradicto Soldano quadraginta aureorum millia et expulit Syracanum ab Aegypto et Alexandriam Soldano restituit. Et fuit foedus pacis firmatum inter regem Aegypti et regem Jerusalem, et si foedus illud servatum fuisset, nemo regnum Jerosolymitanum umquam molestasset. Sed serpens antiquus, qui seminat inter fratres discordiam, Almaricum et Soldanum dissolvit. Percepit enim rex Almaricus, quod Soldanus occultum tractatum haberet cum Syracano, tyranno Turcorum, quem nuper ab Aegypto fugaverat, unde collecto exercitu descendit per desertum in Aegyptum et captis aliquibus Aegypti oppidis Chayrum urbem regiam potentissimamque obsedit. Soldanus autem regis animum pecuniarum cupidum promissionibus enervavit infinitam pecuniam ei tradens. Nam, ut dicunt aliqui, aureorum vigesies centena millia, quod vix Aegypti regnum persolvere posset, promisit, in promtu tamen ei dedit centum millia aureorum, ut a se recederet. Accepta autem pecunia solvit obsidionem a Chayro et circa hortum balsami castra constituit et ordinatis agminibus in propria rediit et tam Aegypti quam Damasci reges inimicos habuit.

Post haec imperator Graecorum de Constantinopoli cogitavit, Aegyptum suo imperio jungere, et classem magnam, in qua centum quinquaginta erant rostratae naves et onerariae LXII, misit in Syriam et dominum Almaricum regem Jerusalem in adjutorium advocavit. Descenderunt ergo cum copiis terrestri et marino itinere in Aegyptum et Damiatam obsederunt, sed nihil proficere poterant et ita non parvo nocumento accepto ad propria redierunt.

Surrexit etiam rex novus in Aegypto fortunatissimus, Saladinus dictus, saepe in sequentibus nominandus, et omnem progeniem Caliphae et regum gladio transverberavit et tam Aegypti quam Syriae regna possedit, nec quievit in diebus suis, quousque quantocius orientis dominium usurparet. Erat enim vir acris ingenii, in armis strenuus, consilio altus, liberalis supra modum, maxime in viros militares, in quos omnia effundebat. Fuit praeterea clemens in devictos et in verbo valde stabilis et in omnibus clarissimus, cui nihil aliud ad suam laudem defuit, nisi christiani nominis caracter, et quia eo insignitus non erat, contra Christum et christianum populum se erigebat, et fuit factum flagellum Christianorum in oriente, ipse (#279 A#) etiam expugnavit Christianos, expulit Latinos, terram sanctam debellavit et Jerosolymam cepit et dominicum sepulchrum sibi subjecit et ornatum ecclesiae orientalis tulit et coronam ac gloriam fidelium Christi in ignominiam vertit, ut sequentia monstrabunt.

Hoc autem notabile legitur in quadam chronica de hoc Saladino. Dum enim moriturus esset, mandavit, in sui funeris trophaeum tale ante corpus suum deferri spectaculum: pannum videlicet vilem et nigrum, in lancea suspensum, cui praecederet praeco, clamans: Saladinus, Asiae dominator, ex tanto regno tantisque opibus moriens nil aliud secum defert nisi hunc vilem panniculum.

Igitur Almaricus, rex Jerusalem, videns Saladinum, Aegypti et Syriae regem, prudentem et cautulosum et ad alia loca obtinenda adspirantem, misit solemnes nuntios[TR106] ad principes occidentis, ut insinuarent omnibus regni Jerosolymitani importabiles necessitates et Christianorum in ibi afflictiones et casuum imminentium pericula. Nuntii ergo illi feliciter ad partes occidentales venerunt et praedicantes regni Jerosolymitani pericula nihil profecerunt, nec fuit auditus in principibus nec in praelatis ecclesiae.

Porro Saladinus quotidianas irruptiones fecit in regnum Jerosolymitanum et hostium incessanter angebatur minis et gravibus molestiis fatigabatur regnum, unde anno Domini 1171. anxiatus rex Almaricus alios solennes nuntios misit in occidentem, ipse etiam per se in propria persona cum classe X galearum ad imperatorem Constantinopolitanum accessit, ei necessitates regni Jerosolymitani proponens et negotio peracto rediit in Jerusalem. Tandem rex Jerusalem Almaricus, cum aliquibus mensibus febre fatigatus decubuisset, mortuus est anno ab incarnatione Domini 1175, regni ejus anno 12. et aetatis suae 33. Sepultus est autem inter praedecessores suos, secus fratrem, in eadem linea ante locum Calvariae.

Septimus rex Jerusalem.

Almarico VI. rege Latinorum Jerosolymis defuncto successit illi in regno Balduinus ejus nominis quartus, ipsius filius. Erat autem annorum XIII, tempore quo pater ejus obiit et sex annis[TR107] regnavit in Jerusalem. Hic vivente patre, cum esset annorum novem, deprehensus est in morbum elephanticum incurrisse. Quidam enim scribunt, eum ab infantia lepra fuisse infectum, et licet gravatus infirmitatibus esset, regnum tamen constantissime ac prudentissime gubernavit. Nam Saladinum fortissimum ac industrium virum duobus devicit proeliis, uno saltem apud Ascalonem, altero apud Tyberiadem. De quibus proeliis longa habetur historia contexta.

Porro anno Domini 1178. Saladinus cum suis copiis iterum regnum Jerosolymitanum ingressus est, quod postquam regi innotuit, suis convocatis contra inimicos fidei processit, in quo congressu multi de nostris gladio corruerunt, et dominus Addo, magister templi, captus fuit et in carcere obiit et multi alii capti fuerunt, rex vero cum paucis vix evasit. Hac victoria elatus Saladinus infinita damna eo anno regno intulit. Tandem autem quibusdam intercedentibus inter Christianos et Saladinum treugae factae sunt ad biennium. Rex ergo Jerusalem Balduinus invalescente infirmitate uxorem ducere noluit et nec filios nec filias habuit, sed duas sorores, quarum maior natu vocabatur Sibylla, quam tacitus regni haeredem fecit eamque Gwilhelmo cognomento Longaspata, filio marchionis Montis ferrati, uxorem dedit. Hic Gwilhelmus jussu regis Balduini multa contra infideles viriliter gessit eratque vir nobilissimus, adeo, quod in nobilitate parem non habuit. Nam mater regis Francorum, Philippi, germana ipsius fuit, mater vero ipsius (#B#) Gwilhelmi soror fuit domini imperatoris Conradi, sed post tres menses consummati matrimonii dictus Gwilhelmus decessit, uxore praegnante dimissa, quae dum tempus partus advenit, filium edidit, quem Balduinum nominavit. Dominam autem Sibyllam, iam dictam sororem suam, rex tradidit nobili juveni, Guidoni Lusignano, parvulo filio, nepoti suo, consulturus, quem ipsi Guidoni ac Raymundo, comiti Tripolitano, in tutelam dedit hac lege, ut dum Balduinus parvulus in provincia esset, regnum ambo gubernarent et post pueritiae annos ipsum regnum nepoti traderent. Sed ut hoc sine impedimento fieret, puerum ipsum coram omnibus regni militibus in regem inungi fecit super regnum Jerosolymitanum. Et ille est nonus rex Jerusalem, inunctus ante mortem octavi regis, patrui sui. Non multis autem diebus evolutis dictus Balduinus puer rex Jerusalem nonus defunctus est et ex industria ejus defunctio multis diebus est per matrem ejus occultata, quia videbatur ei, quod antiquus leprosus rex Balduinus morti esset etiam propinquus et eo mortuo et puero vir ejus Guido succederet in regno, sicut et accidit. Non enim multo post Balduinus octavus [septimus] rex Jerusalem obiit. et in sepulchris regum in loco Calvariae sepultus est. Nepos vero ejus Balduinus puer, rex nonus, sepultus est in ecclesia dominici sepulchri, extra tamen capellam loci Calvariae, in quo alii reges sepeliri consueverant, quia videbatur non fuisse rex, cum infans esset.

Octavus rex Jerusalem.

Mortuis Balduino, hujus nominis IV., rege Jerusalem VII., et nepote suo Balduino V., rege civitatis sanctae, successit in regnum Guido Lusignanus, Sibyllae Balduini leprosi sororis maritus et sororius quarti Balduini, et regnavit duobus annis in Jerusalem. Hic cum difficultate ad regnum pervenit et in magnis angustiis regnavit et cum maximo diffortunio regimen finivit et regno Jerosolymitano lamentabilem finem dedit. Nam mortuis duobus praefatis Balduinis regibus, comes Tripolitanus, tutor pueri Balduini defuncti, ad regnum aspirabat et multi principes et comites in ejus parte consentiebant, et domino Guidoni, marito Sibyllae, qui haeres regni erat, insidiabantur. Domina autem Sibylla, ut vir suus Guido inungeretur et coronaretur in regem Jerusalem, largitionibus ac blanditiis a patriarcha Jerosolymitano et magistro templi et proceribus obtinuit. Hoc autem Raymundus praeses Tripolitanus graviter tulit, unde inter ipsos, Guidonem scilicet et Raymundum, maximae ortae sunt dissensiones, in quibus Raymundus, Saladino Turco amicus occulte factus et confoederatus maximum detrimentum Guidoni et reliquis Christianis acquisivit. In tantum etiam facinus invidia Raymundum deduxit, ut Christi fidem abnegaret et circumcisionem susciperet ac ritum Machometi profiteretur, licet occulte.

Anno Domini 1187. Saladinus propter nostrorum discordias vires adeptus congregata multitudine infinita suorum regnum sanctum hostiliter invasit et multas terras Christianis abstulit. Cumque rex Guido undique ab infidelibus arctaretur, de principum suorum consilio dominum patriarcham Jerosolymitanum una cum magistro templi et priore hospitalis misit ad principes occidentis, quod illis denuntiarent, in quanta calamitate esset populus christianus in oriente. Hic primum ad regem Francorum Philippum venerunt, cui claves sepulchri dominici et templi et civitatis sanctae detulerunt, (#280 A#) supplicantes, ut terrae sanctae periturae succurrere dignaretur. Rex ergo piissimus congregatis omnibus praelatis Parisiis concilium celebravit et strenuosissimos milites suis expensis in terram sanctam misit. Interea Saladinus congregata infinita multitudine Turcorum et Sarracenorum ex omni oriente terram Christianorum ingressus Galilaeam provinciam infestabat et Tyberiadem obsidebat. Contra quem rex Jerusalem Guido coadunato magno exercitu progressus est, sed, heu! nostri contriti sunt proditione nequissimi viri, comitis Tripolitani. Nam cum jam congressio facienda esset, comes ille erecto suo vexillo de acie fugit et ordinem nostri exercitus confudit, eumque quique regis Jerusalem inimici et viri dolosi secuti sunt, sicque fit ante fugam et in fuga nostrorum strages horribilis, in quo quidem discrimine Acconensis episcopus, qui ante exercitum Domini crucem dominicam ferebat, graviter vulneratus est, qui mortis sentiens imminere discrimen, cum se super equum non posset erigere, crucem dominicam alteri tradidit, qui eam regi Guidoni portavit. Ad postremum, cum rex usque ad belli finem strenue cum sua cruce dimicasset, undique invadentibus hostibus, suis pro majori parte occisis, et ipse fugere non posset circumdatus inimicis, una cum pretioso ligno vivificae crucis capitur, nec fuit proelium toto tempore Latinorum in oriente, in quo tantus sanguis Christianorum fuit effusus, sicut illo die. Nam eo die totius Christianitatis concidere vires in oriente. Maxime autem Hospitaliariorum et Templariorum virtus enituit. In eo etiam funestissimo proelio omnes nobiles et viri fortes ceciderunt, demtis paucis, qui capti sunt cum rege et magistro templi. Dicit Vincentius in Spec. Histor. L. 30 C. 43., quod ab eo die captivitatis sanctae crucis infantes, qui postea nati sunt, non nisi 20 vel 21 dentes habeant, cum antea 30 vel 33 habere solebant. Saladinus autem post victoriam fortunam suam secutus victorem exercitum ad expugnandas Christianorum urbes atque castella adduxit et maritima loca occupavit et primo omnium Ptolemaidem; deinde Berytum et omnia alia loca munitissima ad deditionem compulit, nec aliquam gravavit, quae sub ejus ditione et tributo manere voluisset, nec fuit ab Accon usque ad Ascalonem aliqua civitas, quae ausa fuisset resistere, utpote de suis defensoribus destitutae. Ascalonitae autem, eo quod inexpugnabilem credebant eorum civitatem, impetum Saladini paulisper retardantes urbem illi tradere noluerunt, asserentes, nulla ratione se civitatem resignare velle donec scirent pro certo, si Jerosolymitani cives eorum urbem sic resignarent. Quo audito Saladinus civitate obsidione vallata diebus X continuis aggressionibus impugnavit, sed nihil efficere potuit, erat enim Ascalon civitas munitissima, quam Gothfridus primus rex Jerusalem cepit, sicut dictum est fol. 274. Cujus memoria habetur in antiquissimis sacrae scripturae libris, ut patet.

Quomodo capta est Jerusalem civitas ab infidelibus et quibus meritis.

Saladinus autem videns, quod domare Ascalonem non posset nisi capta Jerosolyma civitate sancta, obsidionem Ascalonis solvit et cum omni apparatu bellico in multitudine gravi montana ascendit Judaeae, ut Jerusalem in eis sitam exercitu vallaret et caperet, Jerosolymitae autem cives et qui de vicinis locis undique hostium metu illuc confluxerant, audita strage suorum et vivificae crucis amissione et regis captione et Saladini appropinquatione omni se supplicandi genere humiliabant. Agebantur ab omnibus Christianis ibidem (#B#) habitantibus solenniter litaniae et confessiones et jejunia, sed et parvula aetas his spiritualibus exercitiis insistebat. Sed ira Dei in patulo vehemens erat, nec mirum, nam nimis et clerus et populus in luxus varios se effuderat, totaque terra illa facinoribus et flagitiis sordescebat, insuper et qui religionis praeferebant habitum, regularis temperantiae turpiter fines excesserant, pauci erant, quos vel avaritiae vel luxuriae morbus non inficeret. In ministris templi sacer zelus et contentio erat admodum et litigium pro ambitione, nam milites templi et hospitalium ministri contra patriarcham et episcopos decertabant et exemtiones quaerebant suamque falcem in messem alienam mittebant, qui tamen in principio institutionis eorum subesse gaudebant. Simoniacam pravitatem committere pro nihilo ducebant et dominicum sepulchrum et locum resurrectionis personis indignissimis per simoniam introductis cottidie replebant. Propter quod munus gratissimi ignis scilicet coelestis in nocte sacratissimae paschae a divina clementia datus in principio tempore Gothfridi regis et Balduini I. et Balduini II., retardavit descendere ad accensionem luminum ultimorum regum temporibus. De quo igne vide supra. Et si clerus his malis infectus fuit, quomodo Spiritus potuit esse sanctus?