# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 27

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Subjugata autem civitate populus fidelium depositis armis in spiritu humilitatis cum lacrimis dimisso templo cruore inquinato ad templum Christi sanguine confertum dominici sepulchri processionaliter properabat, episcopis et sacerdotibus in sacris vestibus praecedentibus. Ingressi autem templum dominicae resurrectionis cum ingenti laetitia cuncti in suis linguis et notis cantabant carmina paschalia et omnia loca sancta templi devotissima processione visitabant, et quod mirabile est dictu et devotum ac delicabile auditu, in omnibus his affuerunt manifeste et patenter milites et peregrini armati, qui dudum cum gladiis infidelium pretiosam mortem susceperant, quos maior pars de exercitu vidit, et juramentis affirmabat, quod dum murum civitatis ascenderunt, stabant supra murum milites defuncti apud Antiochiam et alibi, armati et laeti, et adscendentibus scalas manus porrigebant eosque animabant, nec aestimabatur, quod vivi hac victoria potiti fuissent, si non affuisset adjutorium et consolatio defunctorum in bellis prioribus. Sicut etiam ad preces sancti Basilii beata Virgo resuscitavit Mercurium, fortissimum militem, a Juliano Apostata martyrizatum, ut ipsum Julianum interficeret, sicut et fecit, sic resuscitati sunt strenuissimi a Sarracenis interfecti, ut debitam de iis vindictam sumerent, unde manifeste visi sunt pugnare cum pugnantibus et infideles trucidare et loca sancta cum vivis circumeundo visitare et lateraliter cum eis, quos socios in vita habuerant, incedere. In quo manifeste dabatur intelligi, quia etsi vita decesserant corporali, ad aeternam tamen vocati beatitudinem non sint fraudati desiderio suo, sed quod pio expetierant studio, pleno sunt effectu consecuti. Finita ergo processione urbem et templum mundaverunt, ejicientes maledictorum cadavera extra muros et sanguinem noxium abstergentes, undique erigentes coquinas per urbem et dispensatores necessariorum disponentes, et ita transierunt octo dies.

De hac clarissima victoria habentur multae historiae heroico confectae sermone a disertissimis et eloquentissimis oratoribus, Italicis, Graecis, et Gallicis, qui eam suis adscribunt gentibus. Et quia nulla memoria fit ab eis Theutonicorum, quorum tamen robore Gothfridus omnia haec peregit, unde Aeneas Sylvius, poeta laureatus, in oratione ad principes Alemanniae et ad nobiles Sueviae facta Francfordiae pro occursu Turcorum sic dicit: Scio, inquit, Gothfridum, qui fuit Lotharingiae dux, cum solis transrhenanis Theutonibus et Suevis et aliquibus Gallis et paucis Italis terra marique regna percurrisse et sepulchrum Domini a jugo Sarracenorum liberasse.

Catalogus latinorum regum Jerusalem et regni Jerosolymorum principum apud Christianos.

(#274 A#) Christiani itaque occidentales anno dominicae incarnationis 1099. die quinta decima Julii ceperunt civitatem sanctam Jerusalem, eripientes eam de manu et potentia gentilium, et veris haeredibus eam assignaverunt, filiis regni, fonte baptismatis renatis, Christicolis, a quibus iam alienata stetit in manibus gentilium per annos circiter quadringentos sexaginta vel CCCCXC. Octavo igitur die liberationis civitatis Jerusalem convenerunt principes victores, ut aliquem de suo collegio eligerent, qui regioni praeesset et regiam sollicitudinem impenderet provinciae acquisitae, invocataque Spiritus sancti gratia consonantes ad invicem saepe dictum dominum Gothfridum Lotharingiae ducem unanimiter elegerunt in regem, et a militibus humeris in regiam delatus rex Jerusalem decernitur, regnavitque anno uno.

Hic Gothfridus fuit de regno Francorum, provincia Remensi, civitate Bolonia, comes Gallariae. Ejus pater fuit dominus Eustachius, mater vero, Yda dicta, soror ducis Lotharingiae. Qui Dux cum esset sine liberis, hunc nepotem suum Gothfridum in suum filium adoptavit, verum eodem defuncto illi in ducatu Lotharingiae successit, eratque dux ille praeclarissimus, vir religiosus, clemens, pius, justus, serius in verbo et stabilis, saeculi contemnens vanitates, quod in illa aetate praesertim in militari professione rarum est. Fuit praeterea in orationibus jugis, in operibus pietatis assiduus, erat etiam affabiliter insignis et liberaliter gratiosus, fuit etiam corpore pulcher et magnus, robustus, facie venusta, capillo et barba flavus, in usu armorum et exercitio militari omnium judicio quasi singularis, ejus opera semper fuerunt magnifica et admiratione digna. Unde quadam vice sicut alter Samson aut David, aggressus leonem furentem interfecit, ut dicitur in Fasciculo temporum. Promotus autem in regem Jerusalem regni titulum licet non abnuerat, coronam tamen auream rejecit, dicens, indignum esse, hominem christianum illic regio et aureo diademate uti, ubi Christus rex regum spineam coronam pro humani generis redemtione pertulit, unde quidam minus humiliter sentientes eum in catalogo regum hierosolymorum latinorum non connumerant. Mihi autem non solum rex sed regum optimus, lumen et speculum videtur aliorum; non enim consecrationis munus sprevisse credendus est, sed pompam saeculi, perituram humiliter declinasse coronam, ut immarcessibilem alibi consequeretur. Postquam igitur Deo devotus princeps regnum obtinuit, sicut vir religiosus erat, statim regni sui Domino coepit offerre primitias, nam protinus in ecclesia dominici sepulchri et templo Domini canonicos instituit regulares eisque ampla beneficia assignavit. Adduxerat etiam secum vir Deo amabilis monachos disciplinatos de claustris, qui toto itinere horis diurnis pariter et nocturnis divina illi ministrabant officia. Misit etiam in Italiam et Franciam pro viris clericis et religiosis, quibus parochias divisit, et ecclesias ac monasteria construxit.

In illis diebus inventa est in parte ecclesiae sanctae resurrectionis portio una dominicae crucis, quam ob metum (#B#) gentilium fideles occultaverant, quae res magnam fidelium attulit consolationem et toti ecclesiae gloriationem. Sane, cum usque ad illos dies Jerosolymitana vacasset ecclesia, de communi omnium voluntate dominum Daybertum, virum venerabilem, Pisanum archiepiscopum, qui post captionem civitatis in terram sanctam cum multis de Italia navigio venerat, in sedem collocaverunt patriarchalem. Ordinatis itaque ecclesiis processit piissimus rex Gothfridus ad sacri regni Jerosolymitani ampliationem et assumtis fratribus suis et universo bellatorum exercitu in manu forti egressus e civitate sancta descendit in Palaestinam contra Clementem Babyloniorum regem, qui cum grandi infidelium exercitu armatorum Ascalonem civitatem inhabitabat ad insidiandum Christianis. Rex ergo Gothfridus, oppugnata civitate, ipsam cepit, et ipsum Clementem cum XXX millibus interfecit tantumque auri et argenti ibi deprehendit, quantum umquam alio loco deprehenderat, indeque cum fratribus suis mira felicitate victoriae usus et Joppen et Ramulam urbes obsedit expugnavitque, atque alias similes urbes.

Tandem autem reversus Jerosolymam rex gravissima febre correptus in lectulum incidit extremae aegritudinis; qui sentiens mortem sibi imminere assumto salutis nostrae viatico, tamquam verus Christi confessor, viam universae carnis ingressus est sicque consummatus in brevi explevit tempora multa. Sepeliverunt autem eum fratres sui in ecclesiam dominici sepulchri, in pede rupis Calvariae, cum ingenti omnium Christianorum planctu et honore etc. De isto Gothfrido intelliguntur et exponuntur quidam textus ad litteram in Apocalypsi Cap. 17. et 18. ut habet Nicolaus de Lyra, et Anth. in Chron. Parte I. Tit. 6. Cap. I. §. 14. 15. Multae narrantur de eo virtutes, de quibus transeo.

Secundus rex.

Mortuo Gothfrido, primo Jerosolymorum Latinorum rege, anno Domini millesimo centesimo successit in regnum dominus Balduinus, frater suus, comes Edessanus, vir strenuus et liberalibus disciplinis convenienter imbutus. Fuit autem naso aquilo, gravis in incessu et in verbis serus, chlamidem semper portans in humeris, ita ut ignotis magis episcopus quam saecularis princeps videretur. Ad ejus coronationem cum multi advenissent principes, eduxit eos extra Jerusalem in Bethlehem et in loco dominicae nativitatis coronam regni cum ingenti animi laetitia accepit.

De hujus regis magnificentia, animositate et virtute et de proeliis multisque victoriis contra infideles paucis dicere non sufficit. Hic aliquotiens Turcos devicit, Sarracenos prostravit et ter Aegyptios humiliavit, occiso Calipha eorum rege in triremi. In diebus ipsius factus fuit ingens terrae motus, ita ut civitas sancta totalem ruinam minaretur, ejus tamen augurium optimum praestabat eventum, nam post terrae motum multas civitates paganorum cepit et multa millia prostravit et regnum Jerosolymitanum valde auxit. Hic Ptolemaidem civitatem potentissimam devicit, et ultra Jordanem castrum munitissimum in Petra deserti instauravit eumque etiam montem regalem apellavit. De quo supra fol. 244 sermo habitus est.

Ejus tempore mortalitas Syriam afflixit et populus latinus quasi totaliter mortuus (#275 A#) periit. Videns autem rex urbem sanctam Jerusalem habitationibus vacuam, adeo, ut non esset in civitate populus, qui saltim ad protegendum civitatis introitum sufficeret, anxius cogitabat, quo modo fidelibus populis eam posset implere. Tandem didicit, quod trans Jordanem et in Arabia multi fideles in villis habitarent, qui sub gravibus conditionibus infidelibus serviebant et hostibus fidei sub tributo. Hos evocans rex cum uxoribus et liberis et universa familia in Jerusalem recepit, sicque jugum grave eis abstulit. Insuper infidelium pueros emit et baptizari fecit et eos in Jerusalem habitare constituit.

Porro anno Domini MCXVIII, virtuosus rex, ut Aegyptiis refunderet pro his, quae in regno saepius commiserunt, cum ingentibus copiis descendit in Aegyptum, urbemque antiquissimam, Farannam nomine, violenter obsessam expugnavit, praedamque militibus divisit. Sita est haec civitas in littore maris non longe ab ostio Nili et antiquitus dicebatur Tammis. In hac civitate cum rex consisteret parans se ad interiora Aegypti penetrare, graviter infirmatus est. Quare indicto legionibus reditu lectica vectus est, ubi morbo superatus migravit ad Dominum; inde Jerosolymam reportatus dominica in ramis palmarum sepultus est juxta fratrem Gothfridum sub Calvariae loco regia magnificentia. Regnavit autem XVIII (annis) in Jerusalem, nec post se reliquit sui seminis superstitem.

Tertius rex Jerusalem.

Post mortem itaque secundi regis Jerusalem, Balduini, hujus nominis I., successit in regnum secundus Balduinus, tertius Latinorum rex ex nostris in Jerusalem, anno Domini MCXVIII. et XIII annis regnavit, fuitque amborum praecedentium regum consanguineus, dictus Balduinus de Burgow, natione Francus, de provincia Remensi, filius Hugonis comitis de Rechest, eratque forma conspicuus, corpore procerus, facie venusta, capillo raro et plano, canis mixto, barbam habens raram usque ad pectus dimissam, ad usum armorum habilis, rei militaris multam habens experientiam, erat praeterea clemens, religiosus ac timens Deum, et adeo in oratione jugis, ut callos haberet in manibus et genubus prae genuflexionibus ac afflixionum frequentia. His et aliis bonis conditionibus non obstantibus multis principibus ejus promotio in regnum valde displicuit. Quare comitem Bolaniensem, dominum Eustachium, fratrem Balduini primi defuncti regis, per nuntios solennes invitaverunt, ut ad regnum, quod sibi haereditario jure debebatur, veniret. Sicque licet invitum et renitentem usque in Apuliam traxerunt, ubi audiens Eustachius, quod medio tempore Balduinus de Burgo rex esset in Jerusalem ordinatus, ad propria retrocedere disposuit, et asserentibus, quod contra jus factum fuerat, nullo modo stare posse, respondisse fertur: Absit hoc a me, ut per me in regnum Domini ingrediatur scandalum, per cujus sanguinem mundus pacem recepit et pro cujus tranquillitate viri virtutum et immortalis memoriae domini fratres mei egregias animas coelo intulerunt. Quare compositis sarcinis ad propria reversus; rex ergo Balduinus confirmatus in regno anno secundo regni sui (#B#) Gazm, Turcorum minoris Asiae ducem, cum magnis copiis Jerosolymam petentem bello superatum conjecit in carcerem. Sequenti anno regem Damasci, ex improviso Jerosolymam cum exercitu hostili animo petentem fudit fugavitque duobus hostium millibus caesis ac mille captis, triginta tantum de suis amissis.

Porro anno quinto regni sui cum rex contra Balach regem Parthorum, infestantem comitatum Edessanum, processisset et die quadam cum domestico comitatu ab oppido Turbessel egressus esset et incaute dissoluto agmine iter ageret, secutus Balach praedictus positis insidiis dictum regem Jerusalem cepit una cum proceribus suis et secum captivos duxit in quoddam castrum ultra Euphratem, in quo eos vinculis alligavit et duobus annis detinuit. Interea princeps Aegyptius audita regis Jerosolymitani captivitate cum infinita suorum multitudine marino itinere Ascalonem pervenit, ut inde ascenderet Jerosolymam. Quod postquam dominus Eustachius Grimer, cui regni gubernaculum commissum fuerat, in regis absentia audivit, ipse una cum regni principibus congregata universi regni militia contra hostes procedere se paravit, pauci contra multos, nihil autem spei nisi Deum habentes: exemplo Ninevitarum utrique sexui jejunium indicunt, pueris etiam lactantibus, infantibus; universo quoque pecori pabula negantur. Dum autem exercitus Domini de civitate sancta exiret, praecessit in acie patriarcha Jerosolymorum, ferens pro vexillo dominicam crucem, et abbas olim Cluniacensis dominicam lanceam portavit, quae nuper inventa fuerat, ut dictum est fol. 271., et episcopus Bethlehemitanus in pixide lac beatae Virginis tulit. Et ita fide armati nostri contra hostes pergunt, atque juxta locum, qui Ybellim vocatur, eos reperientes, illorum spreta multitudine in eos animosius irruunt atque auxilio divino invocato gladiis instantes illos in fugam vertunt, quos nostri insecuti magna ac horribili caede prosternunt, adeo, ut de eis septem millia absque captivis, qui fuerunt infiniti, ea die occidisse referantur. Insuper aliam stragem grandem nostri intulere infidelibus in mari; classem etiam Aegyptiorum fugientem audita caede suorum nostri insecuti eam repererunt, et tanta in eo proelio caedes facta est, ut fide carere videatur: nam mare adjacens de praecipitatis corporibus ad duo milliaria in circuitu colorem sanguineum contraxisse dicitur.

Post haec, dum adhuc rex in captivitate esset, ceperunt nostri inexpugnabilem urbem Tyrum, maximo in ea fuso sanguine Sarracenorum. Est autem Tyrus civitas antiquissima, cui Severus Romanorum imperator ob egregiam in rempublicam Romanorum fidem jus Italicum dedit, quod Romani principes non nisi paucissimis et bene meritis concedebant. Quanta autem huius civitatis antiquissimis temporibus gloria fuerit, non solum gentiles scriptores, verum etiam sacra prophetarum oracula perhibent testimonium, ut patet Esaiae c. 23., Ezech. 26. et 27.

Ex hac civitate fuit Sichaeus et ejus uxor Dido, quae mirabilem civitatem Carthaginem aedificavit. In hoc regnavit Hiram, Salomonis cooperator in templi aedificatione. Capta autem Tyro rex Jerusalem pretio redemtus est et Jerosolymam rediit ac Christianorum rempublicam jam labentem redintegravit Antiochiamque Jerosolymitano (#276 A#) regno adjunxit, Ascalonitarum regem Jerosolymitanos infestantem unico repulit proelio et Balduinum, Damasci regulum, idem molientem tribus proeliis fudit, multis passim pecudis more caesis. Post haec dedit Deus quietem regi, nec ausus fuit quisquam ei resistere; pace ergo habita ad augmentandum divinum cultum processit, monachos et religiosos diversorum ordinum de partibus Christianorum advocavit et multa monasteria tam pro viris quam pro foeminis instituit et in Tyro universitatem vel generale studium ordinavit, ad quod multi scholares de transmarinis partibus transierunt. Sub eo tres religiones inchoatae sunt in sancta civitate Jerusalem. Prima fuit Hospitaliariorum, quamvis etiam ante recuperationem terrae sanctae fuerint Hospitalarii in Jerusalem, tamen non erat ordo. Legitur etiam, ut superius fol. 268 dixi, quod ante Gothfridum de consensu Soldani Christiani latini aedificaverint prope ecclesiam dominici sepulchri propter peregrinos monasterium virorum, in quo hospitio recipiebantur viri peregrini, postea propter frequentem adventum foeminarum peregrinarum aedificatum est aliud monasterium, in quo manebant foeminae peregrinae. Postea vero confluente multitudine, cum non possent dicta monasteria ad receptionem tantae multitudinis sufficere, fecerunt abbas et monachi quoddam hospitale prope eam capellam in honorem beati Johannis Eleemosynarii, qui fuerat patriarcha Alexandrinus, vir summae pietatis, et in illo hospitali manebant peregrini, et de utroque monasterio ministrabantur eis necessaria per monachos et moniales, quos puto fuisse ordinis S. Benedicti, quia fuerunt Latini in utroque monasterio, nec adhuc inchoatus fuit ordo Hospitaliariorum. Procedenti autem tempore, cum terra sancta recuperata fuisset et rex tertius Latinorum, Balduinus, pacem terrae dedisset, confluxerunt in magna copia peregrini ad Jerusalem, unde abbas monasterii pro virorum servitio deputavit quendam nobilem virum, qui se ad hoc voluntarie mancipaverat, Gerhardum nomine. Abbatissa vero pro servitio foeminarum quandam nobilem Romanam instituit. Hae duae personae Deo devotae praedicto abbati obedientiam fovebant, secundum modum vivendi hospitaliter sc. viventium congruum, eis ab abbate de consensu patriarchae Jerosolymitani praefixum. Eratque vestitus eorum in officio divino mantellum nigrum cum alba cruce, et augmentati sunt in tantum, ut per mundum grandia monasteria constituerentur, quia religiosissimi erant nec malum fieri sinebant. Duplici autem nomine appellari coeperunt: quidam eos nominabant Hospitalarios, quia magisterium hospitalis habebant; alii eos nominabant Johannitas, propter sanctum Johannem Eleemosynarium, cui hospitale Jerosolymitanum dedicatum erat, et hoc nomen usque hodie retinent, et ob majorem reverentiam suam S. Johannem Baptistam in patronum susceperunt, postquam insulam Rhodum possederunt, sicut et regulam beati Augustini profiteri coeperunt post eorum expulsionem a Jerusalem, quia, dum erant in Jerusalem, non Johannem Baptistam patronum habebant nec regulam beati Augustini sciebant, sed sub directione abbatis et patriarchae vivebant. Sic ergo ordo Johannitarum incepit anno Domini 1118. in Jerusalem sub Gelasio Papa sed ad statum regularem deductus est anno Domini 1308. sub Clemente V. in insula Rhodi.

Sunt et alii post hos dicti Hospitalarii, qui non sic nuncupantur ab hospitali Jerosolymitano, sed ab aliis magnis hospitalibus, quibus serviunt, nomen et ordinem sortiuntur et diversimode vivunt.

(#B#) Secundus ordo, qui sub illo rege Balduino initium sumsit in Jerusalem, ex primo ordine crevit. Nam post hospitalis ordinationem et abundantem provisionem, cum peregrini in maximo numero cottidie de universo mundo confluerent, quidam latrunculi per vias absconditi peregrinos spoliabant et nonnumquam necabant et magnas caedes faciebant. Quod videntes quidam zelosi milites in manum patriarchae Jerosolymitani devoverunt, se viam publicam defensuros, et cum hoc professi sunt, perpetuo se velle vivere in castitate, obedientia et sine proprio, nec erant in principio nisi decem, quibus rex in palatio suo juxta templum concessit habitandum. Novem autem annis post eorum institutionem in habitu fuerunt saeculari, tandem nono anno concilio in Francia apud Trecas celebrato anno Domini 1128. instituta est eis regula et habitus albus assignatus cum cruce rubea de mandato Honorii Papae. Et quia prope templum habitationem habuerunt, Templarii dicti sunt, vel milites templi, quibus beatus Benedictus regulam composuit et frequenter eis epistolas scripsit. Sicut autem principium eorum fuit sanctum, virtutibus plenum, ita in posterum degeneravit a prioribus, postquam impinguati et dilatati sunt per mundum. Unde tempore Clementis V., cum a nostris scitum fuisset, illos ad Sarracenos defecisse et in multa vitia propter rerum abundantiam prolapsos fuisse, qui a Christianis comprehensi fuerunt, interfecti sunt, et non modo in Asia, sed etiam in Galliis, cum ignominiose nimium viverent, a Philippo, Francorum rege, concedente summo pontifice Romano exterminati sunt, eorumque bona opulentissima partim Johannitis, praedictis Rhodiis militibus, et partim novis religiosis tributa sunt, et partim occupata per principes saeculares. Verum hodie constat, quod fratres Praedicatores plures possident notabiles Conventus, qui fuerunt domus Templariorum, sicut est Conventus Viennensis, Argentoratensis, Eslingensis, Wormatiensis et caeteri. Hos tamen Templarios quidam excusant, dicentes, quod rex ad eorum deletionem anhelaverit, ut bona eorum haberet, sicut patet in Chronic. Anton. Parte III. Tit. 21. C. 1. §. 3.

Tertius ordo post duos praecedentes non diu initium sumsit in Jerusalem, qui dicitur Sanctae Mariae Theutonicorum, cujus tale legitur fuisse principium. Cum inter populos fidelium maxime Theutonici sint devoti locis sanctis et in numero magno cottidie in Jerusalem venirent, taedio affecti Hospitalarii, qui erant de Francia, minus de Theutonicorum provisione curabant. Quidam autem Theutonicus cum uxore sua domicilium suum transtulit in Jerusalem ibique habitabat. Videns autem suorum Lantzmannorum miseriam et defectum, fecit maximam domum suam hospitale parvum cum capella beatae Virginis de licentia et consensu domini patriarchae Jerosolymitani pro receptione peregrinorum theutonicorum. In illo ergo loco devoverunt se quidam, servituros pauperibus et peregrinis ministraturos, et in dies crescebant ita, ut ultra modum ditarentur, unde Coelestinus Papa hujus nominis III. habitum album cum cruce nigra et regulam tradidit. Sunt autem quidam medii inter ambos praecedentes ordines, nam cum Hospitalariis sive Johannitis servierunt peregrinis et pauperibus et cum Templariis pugnaverunt cum Sarracenis et infidelibus. Unde post terrae sanctae amissionem jussu Papae in Scythiam Europae descenderunt et Bruthenos, gentem adhuc idololatriae deditam, converterunt et ipsam Brussiam, Livoniam et alias terras in oceano germanico multis laboribus converterunt ad Christum.

His igitur ordinibus institutis et (#277 A#) aliis perfectis pius rex Jerusalem Balduinus in gravem incidit aegritudinem, vidensque sibi mortis imminere diem de proprio palatio egressus supplex et humilis regio fastu deposito in conspectum Domini in palatio patriarchae, quia locus dominicae resurrectioni erat vicinior, se transferri praecepit ibique vocatis filia et genero pueroque Balduino jam bimilo coram praesentibus regni principibus curam eis regni tradidit, ipse autem verus confessor habitum religionis assumens vitam regularem professus, si vixerit, ei, qui pater spirituum est, spiritum reddidit anno regni sui XIII. sub monte Calvariae sepultus.

De quarto rege Jerusalem.

Quartus Latinorum Rex Jerusalem, Fulco nomine, gener praedicti Balduini, Andegauensis, Ceromanensis et Thuronensis Comes. Adeptus est autem regnum anno Domini MCXXXI. aetatis suae anno LX. et XI annis regnavit in Jerusalem. Hic cum duobus filiis suis multa proelia gessit non solum cum infidelibus, sed cum imperatore Constantinopolitano et aliis principibus christianis, qui insidiabantur regno ejus. Ejus tempore Aegyptii sub variis ducibus Christianos Jerusalem tenentes infestabant et pluribus locis per eorum urbes irrumpebant; propterea redintegratum fuit bellum, in quo nostri nonnullas urbes ceperunt, et aliquas sibi tributarias fecerunt etc. Inter caetera hujus regis virtutis opera Turcos agrum Persicum incolentes persaepe fudit, et non solum fudit, sed etiam ad tria millia eorum unico impetu interfecit totidemque cepit regnumque plurimum ampliavit.

