# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 26

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Tolerabile autem fuisset, si quod passi fuissent Christiani ab inimicis et ab infidelibus, sed mala, quae sibi ipsis inferebant, et impedimenta Ungarorum et Graecorum, et strages, quas in bellatores faciebant, dura nimis et intolerabilia erant. Nam, ut de multis unum referam, erat quidam sacerdos theutonicus, nomine Gondecalcus, vir fortis et audax, magis ad proeliandum quam ad celebrandum dispositus: hic ex Alemannia de plebe collegit exercitum quindecim millium armatorum, qui, cum in Ungariam venissent, et quasdam villas propter suas necessitates rebus spoliassent, consurrexit contra eos rex Hungariae et immanissimam stragem in eos exercuit, non distinguens inter innocentes et noxios, et ita exercitum illum contrivit, quod non unus homo intravit ad propositum certamen, pauci autem, qui gladium Ungarorum evaserunt, cum dolore in Alemanniam reversi sunt. Quantas injurias imperator constantinopolitanus populo Dei intulerit, longa narratione vix posset exprimi. Contigit Christianis in hac expeditione sicut Romanis olim in expeditione Carthaginensi, qui maximo collecto exercitu in Africam profecti sunt contra Carthaginem pugnaturi, sed ad quendam fluvium venientes erupit contra legiones ingens bestia, serpens crudelissimus, quae multos occidit, et in tantum per unicam bestiam fuerunt infestati, ut totius belli apparatum contra eam cogerentur dirigere. Multis ergo pereuntibus tandem victa fuit bestia et lapidibus prostrata, cujus corium LXX pedes fuit, quod Romam ductum cunctis admirationem intulit et terrorem. Igitur cum magnificus vir Gothfridus cum suis copiis usque ad Constantinopolim devenisset, caetera agmina ibi exspectare decrevit, quia iam in finibus infidelium Turcorum erant nec ingressi Hellespontum procedere valebant nisi manu armata per terras Turcorum. Cum ergo legiones convenissent, factus est unus Dei viventis exercitus et recensito legionum numero inventi sunt peditum sexcenta millia, equitum vero loricatorum centum millia. Multi tamen continue sequebantur et se legionibus adjungebant. Hi ergo omnes Constantinopolim relinquentes navibus ascensis Hellespontum, hoc est, sancti Georii brachium, transierunt de Thracia in Bithyniam. Est enim Hellespontus strictum brachium a canali, per quod mare mediterraneum decurrit contra aquilonem in Pontum Euxinum. Itaque hoc negotium habens potest uno die tribus aut quatuor vicibus de Thracia in Bithyniam, de Constantinopoli in Chalcedoniam et e contra venire. Cum autem in Bithyniam Asiae minoris provinciam venissent, relictis omnibus villis et oppidis ad Nicaeam urbem populosissimam descenderunt, quam obsidentes obsederunt (#271 A#) eam atque ceperunt anno Domini 1097. die 20. Junii. Evasit autem magister eorum, Solymannus Turcus, dominus Nicaeae, cum multis aliis, qui currentes per provinciam collegerunt exercitum contra nostros. Ordinata autem Nicaea movit se exercitus de loco et de Bithynia in Pamphiliam descenderunt cum multis laboribus, et ibi occurrit eis obviam Solymannus cum ingenti paganorum exercitu, et coëuntes Deo propitio nostri paganos fugaverunt et tria millia electorum armatorum prostraverunt, de nostris autem ex quasi inermi populo ceciderunt ad sex millia. Deinde ex provincia Pamphiliae in regionem Ciliciae descenderunt, Tarsum Ciliciae civitatem vetustissimam et nobilissimam fugatis hostibus ceperunt cum aliis civitatibus ejusdem regionis. De quo vide Part. II. fol. 138. Inde autem moventes exercitum ex Cilicia per multas diaetas in Coelesyriam venerunt ad gloriosam civitatem Antiochiam, quae quondam tertiam post Romam dignitatem grandem sortita omnium provinciarum, quas tractus continet orientalis, princeps et moderatrix erat. Haec priscis temporibus dicebatur Riblatha, 2. Reg. 25. et 6., Jerem. 39. et 6., et in ea occisi fuerunt filii Sedechiae regis Jerusalem in oculis suis, et regi oculi eruti etc. Hanc post mortem Alexandri Magni Macedonis Antiochus muris et turribus munitam sedem regni sui fecit eamque ex suo nomine Antiochiam vocavit. In hac Apostolorum princeps, Petrus, septem annis episcopus sedit, doctrinis et miraculis illustris. In ea primus fidelium habitus est conventus, in quo etiam Christianorum nomen dedicatum est; prius enim, qui Christi sectabantur doctrinam, Nazaraei vel discipuli dicebantur, postmodum a Christo deducto nomine auctoritate illius synodi universi fideles dicti sunt Christiani, sicut patet Actor. II. Ejus vero civitatis patriarcha XX provincias in sua jurisdictione habere dicitur.

Sita autem est ipsa in provincia Coelesyriae habetque commodissimam et amoenissimam positionem. Est ea fontibus et rivis paene tota irrigua, intra ambitum autem civitatis clauduntur duo montes nimiae altitudinis, in quorum alterius vertice, qui videtur eminentior, situm est praesidium munitissimum, qui duo montes valle profundissima sed angusta separantur, per quam torrens dimissus per medium influit civitatem. Longitudinem autem civitatis quidam duo, quidam tria milliaria italica habere asserunt, et a mari distat decem vel XII milliaribus. Hujus egregiae urbis jamdudum Turci sibi usurparunt dominium, quam tamen ipse Machometus dum viveret, accedere ausus non fuit. Verum in suo Alcorano ponit quatuor civitates, duas benedictas et sanctas, scilicet Jerusalem et Mecham, et duas maledictas, scilicet Antiochiam et Romam.

In ejus obsidione dominabatur ibi quidam Turcus magnus, dictus Evexianus de Perside. Venientes itaque nostri hanc munitissimam civitatem octo continuis obsederunt mensibus, in qua obsidione noster exercitus sane cruciabatur et frequenti civium inopinata eruptione molestabatur, et multa sustinuit ante eam incommoda. Unde omnis vulgus clamabat, ut solveretur obsidio, et nisi quidam capitaneus fuisset, qui obstitit, ne solutio fieret, cum ignominia facta fuisset. Ille enim capitaneus occulte practicabat civitatis proditionem sibi fieri, sicut et facta fuit. Capta est autem urbs ista anno Domini 1098, et ingressi urbem occurrentes occiderunt et plagam maximam in ea fecerunt. Porro alimenta in ea non erant, quia propter longam obsidionem consumserant omnia. Auri et argenti et omnium desiderabilium (#B#) infinitam copiam repererunt. Die autem tertia post ejus captionem Corbonach quidam, princeps potentissimus Persarum, advocatus ab Antiochenis in adjutorium venit cum maximis copiis et undique civitatem vallavit. Sic populus Christianus, qui paucis ante diebus eam obsederat et obsessam sibi vindicaverat, violenter versa vice, sicut rerum solet esse vicissitudo, obsidionem sustinens supra modum gravi inedia molestabatur et inclusis nec egredi nec ingredi alicui licuit, et facta fuit conditio nostrorum longe deterior. Tantus autem erat defectus victualium in urbe, ut populus cogeretur ad turpia et inhumana declinare, non erat in escis etiam apud delicatos differentia, nec erat mundorum ab immundis legalis distinctio. Quid plura. Camelos, asinos, equos, mulos et immunda quaelibet, quoties dabatur ex his habere, pro summis reputabant deliciis, et pro hujusmodi habendis, quod intueri miserabile est, transibant demissis vultibus, mendicando per vicos et plateas, robusti et nobiles inter plebeios. Nec aliqua continet historia tantos principes, tantum exercitum, tantum defectum, et tam patienter tulisse molestias. Dum igitur sic affligeretur populus Christi, vidit Dominus afflictionem illorum et consolationem jucundam immisit. Erat in exercitu quidam vir simplex, valde devotus sancto Andreae Apostolo, cui dormienti aperuit beatus Andreas dicens, inimicos illos fugari non posse nisi cum lancea, qua perforatum fuit latus Domini Jesu in cruce, et certis indiciis ostendit Apostolus suo devoto locum in ecclesia beati Petri, ubi lancea illa sancta sub terra jacuit. Mane surrexit homo et episcopis atque principibus visionem enarravit; ad locum ergo praemonstratum processerunt et aliquantulum in altum effossa terra lanceam repererunt, quam cum ingenti laetitia dum circumferrent, multi deridebant et dubitabant, quidam autem miles in media platea ignem XIII pedum fecit et accepta lancea per ignem eam portavit nihil laesus, ex quo exercitus Domini valde roboratus fuit. Exorta etiam fuerat dissensio in civitate propter tribulationes, et multi principes occulte cogitabant et tractabant, quomodo possent saltem salva vita evadere; sed post lanceae sacrae inventionem novis juramentis se simul confoederavere et jurabant per Dominum, ab invicem non recedere, nisi urbem sanctam pristinae restituerint libertati. Habito ergo consilio prudentum et potentium diem statuerunt, quo congredi vellent et cum inimicis dimicare. Die ergo XXV. suae obsidionis nocte praecedente non erat requies, sed omnes se parabant ad bellandum mane et accincti armis in ecclesiis Missas audiebant in crepusculo et confitebantur peccata sua et communicabantur sumentes corpus Domini. Ex qua communione tanta populo infusa est gratia, ut qui heri et nudius tertius quasi segnes et inutiles vix [pedem supra] limen attollere poterant, nunc in publicum prodeuntes sibi invicem palmam in acie promittebant. Episcopi vero et alii sacerdotes sacris induti vestibus populum ad proelium benedicebant. Ordinatis autem aciebus et portis reseratis, cum iam populus exiret loco, ros dulcissimus descendit et exercitum nostrum perfudit, quo tam homines quam bestiae nostrorum confortati sunt. Gradatim ergo nostri contra hostes processerunt cum lancea Domini et Deo auxiliante post gravissimam congressionem et pugnam confractis cornibus adversariorum dissolutae sunt acies infidelium et cunctae legiones eorum in fugam versae sunt, quas usque ad solis occasum persecuti sunt caedentes et interficientes. Consummato ergo proelio nostri ad castra hostium redierunt, ubi tantum rerum necessariarium repererunt opulentiam, tantas orientalium (#272 A#) divitiarum copias, ut iam auri, argenti, gemmarum et pretiosarum vestium neque numerus esset nec mensura; etiam armentorum et victualium tanta reperta est abundantia, ut iam non scirent, quod eligerent etc. illi, qui prius summa laboraverant inopia; potiti autem sunt hac victoria anno Domini 1098.

Post hoc disposuerunt se ad procedendum contra Jerusalem: in primis ergo calendis Septembris aggressi sunt iter, et transcensis multis regionibus multisque civitatibus expugnatis per oram maris in Syriam venerunt et ad Tripolin civitatem magnam et munitissimam super mare sitam accesserunt, ut eam expugnarent. Tripolitani autem nostris obviam in bellum exierunt, sed statim divinitus territi terga vertentes in civitatem redierunt. Cum autem aliquamdiu civitatem obsedissent, coepit populus noster murmurare prae labore et anhelatione ad Jerusalem. Erat etiam differentia illa inter eos, quod nobiles et principes et potentes omnem locum subjugare intendebant usque Jerosolymam, plebeji autem et vulgus Jerosolymam primo subjugandam esse opinabantur et ex ea per circuitum terram oppugnandam. Principes ergo populo satisfacere volentes solverunt a Tripoli obsidionem et per oram maris descendentes tertia die ad Berytum civitatem magnam maritimam venerunt. Berytus olim Romana erat colonia, ut Jeronymus de vita et obitu Paullae dicit. Nunc autem est Soldani, in eo est portus negotiatorum, Sarracenorum et Christianorum. Inde ad Sidonem civitatem venientes et Tyrum transeuntes in ora maris eas civitates magnas et munitas ad repugnandum paratas invenerunt. Consequenter autem procedentes in planitiem Ptolemaidis civitatis magnae et fortissimae maritimae processerunt. Siluit autem omnis Palaestina maritima in conspectu exercitus nostri et in timore grandi stabant. Ulterius[TR102] venerunt juxta montem Carmeli, deserentes Galilaeam ad laevam, et pertranseuntes Caesaream Palaestinae ad mare sitam non longe a Caesarea in campo castra metati sunt; ibi dum essent, columbam desuper exercitum volantem accipiter unus graviter percussam dejecit, circa quam repertae sunt litterae, quas deferebat, talis sententiae: Rex Acharon duci Caesareae salutem: generatio canina, gens contentiosa venit, contra quam per te et alios legem tuam defende, idem annuntia aliis civitatibus. Haec epistola ad manus nostrorum principum devenerat. Sunt etiam columbae in orientalibus regionibus regum nuntiae, ut patet Part. II. fol. 85.

Deinde moverunt castra, et tertia die non longe a Joppe venerunt, juxta quam in campo consederunt. Compertum autem habentes, quod in vicino erat Ramula civitas, nobilis et bona, praemiserunt dominum Comitem Flandrensem cum quingentis equitibus, qui urbem reperientes vacuam nullo obsistente ingressi sunt omnes civitatem; incolae enim urbis audito nostrorum adventu timore perterriti omnia in civitate relinquentes ad montana Judaeae transfugerant, ut vitam salvare possent; nostri autem hoc audito in ipsam civitatem ipsas copias traxerunt et triduo ibi manserunt, habentes sufficientiam victualium, quae ibi repererunt.

Qualiter Jerusalem capta fuit per nostros populos.

Jerusalem civitas sancta hoc modo capta fuit a nostris. Cum enim[TR103] habitatores Jerusalem de Christianorum adventu facti essent certiores atque scientes pro certo, quod omnis, quae dicebatur advenire multitudo, speciale et praecipuum propositum habeat civitatem illam obtinendi, unam, quanta poterat sollicitudine, communierunt, victum et arma diversi generis conquisiverunt, portas, turres et moenia refecerunt innovantes omnia et collapsa vetustate erexerunt et electissimorum bellatorum (#B#) praesidium posuerunt in Jerusalem, XL millia armatorum ad repugnandum Christianis paratos. Ipsam etiam urbem vallis et fossatis circumduxerunt. Omnes denique piscinas vallis aquis evacuaverunt et munitionem super fontem Siloae posuerunt, ne populus aquas inveniret. Communi insuper consilio decreverunt, omnes fideles secum in Jerusalem commorantes interficere et ecclesiam resurrectionis Domini funditus dejicere et dominicum sepulchrum ab ea radicitus evellere rupemque Calvariae eradere de terra, ne occasione illorum adorationis gratia populus christianus deinceps accederet destructis his. Sed tandem prudentiori consilio cognoverunt, quod per haec majora populorum nostrorum contra se conflarent odia, idcirco omnia stare permiserunt illaesa. Christianos autem omnes utriusque sexus, senes et juvenes, qui in Jerusalem secum habitabant, spoliaverunt omnibus bonis usque ad pellem et contumeliis affectos nudos de civitate cum patriarcha expulerunt. Expulsi autem in exercitum nostrorum descenderunt, et omnem civitatis sanctae munitionem et dispositionem retulerunt. Haec ut nostri audiverunt, festinato castra moverunt et de Rama in montana Judaeae ascenderunt, et cum iam sanctam urbem conspicerent, pro qua tot labores et pericula pertulerant, prae gaudio fusis lachrimis Deum glorificaverunt et cum jubilo et cantu civitati appropinquabant. Et dum in agrum fullonis venissent, qui est campus grandis ab occidentali civitatis parte, diviserunt legiones et totam urbem circumdederunt et in monte Oliveti tentoria fixerunt et in monte offensionis et in Gyon eamque urbem sanctam et dilectam quasi inimicam vallaverunt. Multa autem aedificaverant Sarraceni pro munitione urbis extra muros, quae omnia in una hora destructa sunt a nostris. Haec obsidio facta est anno Domini 1099. die VII. mensis Junii, et duravit XXXV dies, usque ad XI. diem Julii. Porro quid de Judaeis in civitate sancta morantibus egerint Sarraceni, non invenio scriptum, credo autem eos connumeratos inter Sarracenos et cum eis mansisse usque ad interitum. Hae enim duae gentes licet sibi invicem invideant, tamen contra Christianos semper concordant, sicut patet in chronicis. Nam tempore Justiniani imperatoris, qui fuit anno Domini DXXIV., conglobati Judaei et Sarraceni sunt in terra sancta contra Christianos, stragem magnam ac crudelem fecerunt in eos conabanturque eos penitus delere, sed praefatus imperator succurrit et horribili plaga Judaeos et Sarracenos prostravit.

Quinta ergo die, postquam exercitus noster ad urbem pervenit, ad impugnationem omnes unanimiter accinguntur et de muris non parva nocumenta acceperunt nostri. Erat enim civitas, ut dixi, bene munita et in omnibus provisa, quae ad resistendum erant necessaria. Verum illa vice conatus nostrorum effractus est et multi vulnerati in castra reportati sunt. Similiter aliis diebus nostri conabantur et moliebantur destruere murum et nihil reportarunt nisi cadavera suorum fratrum et vulneratos de muris. Insuper necessariorum defectio, panis et aquae, et praecipue aquarum carentia incipiebat nostris fieri intolerabilis, et quia major pars plebis infirmabatur ex ariditate et siti. Quotiens autem civitatem oppugnare attentabant nostri, totiens tam validam manum senserunt repugnantem, quod spem quasi nullam nostri amplius habebant in suis viribus et clare intelligebant, se vincere urbem illam non posse sine adjutorio divino vel sine miraculo aliquo. Quapropter praedicatum est in omnibus legionibus, ut singuli a toto corde se ad Dominum converterent et orando singulis diebus nudis pedibus urbem circumirent, quod et fecerunt, non solum sacerdotes et plebeji, sed principes et capitanei, inter quos semper primus erat magnificus Gothfridus, totius exercitus praelatus et capitaneus. Octavo autem die illius humiliationis, qui est XI. Julii, omnes uno animo urbem aggrediuntur et a mane usque ad meridiem gravissime certabant et multi de nostris occumbebant, nec proficiebant lassati: ergo tantis laboribus remissius agere coeperunt, et paulatim populus fractus laboribus ac (#273 A#) inedia dilabebatur et conari cessabat. Quod cernentes hostes de muris et turribus clamabant et deridentes nostros insultabant, et exercitibus Dei viventis maledicebant et super muros cantabant et saltabant prae gaudio et continuis clamoribus exprobrabant invitantes nostros ad redeundum. Sed non diu mansit gaudium illud vanum, erat enim signum futurae ruinae, quia ante ruinam exaltabatur cor, sicut dicitur Proverbior. XVI. In ea enim re stultos se esse monstrabant, quod tantum exercitium in amaritudine constitutum irritabant, cum dicatur Prov. 17.: Non irrites vel irrideas hominem in amaritudine animae suae, est enim, qui humiliat et exaltat, circumspector Deus; et Prov. XX.: Iram concitati spiritus quis ferre potest? Nec legerunt doctrinam illius magis philosophi inter septem sapientes mundi computati, qui dicit, nequaquam hominem infelicem irridendum.

Cum ergo nostri improperia exprobrationem audirent, irrisiones, maledictiones et blasphemias acciperent, stabant inter duo extrema quasi dubiosi, nam injurias illatas sine ultione sequenti sinere nullo modo valebant, sed qua parte civitatem exprobrantium obtinere possent, paene desperabant. Eis sic in confusione stantibus ecce mox divina virtus affuit, quae fidelium rebus jam desperatis intulit consolationem. Nam de monte Oliveti miles quidam armis accinctus fulgentibus terribili insidens equo in nostrum exercitum descendit et signum dedit legionibus cum fulgurante hasta, ut redirent et insultum denuo iterarent, et ita dato signo nusquam comparuit: nec dubium, quod Michael princeps christiani exercitus fuerit, vel ut Legenda Lomb. dicit, sanctus Georius miles erat, resuscitatus in adjutorium exercitus christiani, sicut olim Mercurius contra Julianum Apostatam et ejus exercitum fuit resuscitatus, ut ecclesiastica habet historia. Quo signo viso noster exhilaratus est exercitus et majori animo ad impugnationem rediit urbis tanto fervore animorum, ut qui fessi et laboribus fracti ac vulneribus laesi et debiles prius operam subtraxerant, nunc receptis animis ultro se offerentes instabant animosius. Tantaque excitata est in castris nostrorum laetitia, ut jam quasi certi de victoria infra unius horae spatium vallo complanato et effracto antemurali ad moenia machinas propinquius duxerunt, sub quibus se continerent, ne lapidibus de muris jactatis tangi possent, et de quibus ipsi ad murum accedere possent. Illo enim tempore nondum inventum fuerat terribile bombardarum tormentum, quod quidam, ut dicitur, theutonicus adinvenit circa annum Christi 1360., sed solum machinas ad jactandum saxa grandia habebant. Fecerant autem nostri bellatores grandem sportam et altam, quasi castellum, et eam terra et lapidibus repleverant, et quicumque retro eam stabat, securus erat a missilibus de muris extantibus et stabat sporta vel praesidium illud super rotas et ductilis erat. Hoc ergo praesidium paene usque ad murum admoverunt. Porro hostes procerae magnitudinis arbores ad murum suspenderant, ut machinarum ictus eliderent, quarum duas nostri, qui erant in praedicto praesidio vel castello praecisis funibus, quibus erant ligatae, dejecerunt ad terram. Quo cognito dux Gothfridus qui in ea parte urbem impugnabat, sursum in castellum dictas trabes ferri praecepit, quibus ex una parte in machina et altera super murum locatis vicem pontis praebuit. Ponte igitur sic ordinato primus omnium vir illustris dux Gothfridus cum fratre suo Eustachio ingressus est urbem, post quos multi alii secuti sunt, et stabant super murum extensis vexillis cruce signatis tubisque concrepantes ad advocandum legiones. Quod hostes videntes muros et turres deseruerunt, et omnes armati (#B#) eorum ad atrium templi, quod dicitur Salomonis, transfugerunt. Nostri autem, qui super muros stabant, in vicum proximum descenderunt et ad portam septentrionalem cucurrerunt et effractis seris et repagulis remotis portam patefecerunt et exspectantem foris multitudinem intromiserunt, qui per vicos discurrentes strictis gladiis aetati non parcentes aut sexui in ore gladii perstringebant omnia. Porro virtus bellica hostium tota in templo et atrio erat parata se defendere a nostris; instructa autem acie nostrorum ad templi impugnationem magno cum robore accesserunt et quinquies a Sarracenis repulsi fuerunt nostri. Quinto autem conserto bello tandem cornu eorum dextrum confregerunt, quo dissipato tanta in eos caede debacchati sunt, ut in sanguine occisorum equitarent in nonnullis locis atrii usque ad genua equorum. Numquam fuit visus tantus simul sanguis humanus, nam praeter eos, quos occiderant nostri per domos, vicos et civitatis plateas, in solo templo et atrio decem millia infidelium prostrati et gladio jugulati[TR104] sunt. Inter quos mille gladiis confossus interiit Caliphas barbarus rex Jerusalem, quem nostri repererunt sub murorum ruina latitantem. Sic ergo capta est civitas sancta anno 1099. die 15. Julii, feria sexta, hora 9., anno tertio, ex quo Christianorum populus tantae peregrinationis animos assumserat.

