Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 25

Chapter 25 3,160 words Public domain Markdown

Ecce, quam longe compellit me evagari per mundum evagatorium nostrum! Jam Jerosolymam revertar, quae post discessum (#268 A#) Caroli M. aliquibus annis in pace stetit, et occidentales sine omni gravamine ad loca sancta admittebantur, nec pagani, qui regnum Jerosolymitanum tenebant, advenientes peregrinos infestabant. Non enim restituerat Carolus regnum Christianis, nec illud sibi subjecerat sed tantum pacem inter Christianos et paganos reformaverat, quae diu durabilis non erat. Stante tamen pace cum magnis turmis occidentales loca sancta cottidie perlustrabant et noctibus in ecclesia dominici sepulchri dormiebant, quia nullum hospitium pro Latinis in civitate erat, nondum enim erant hospitalia nec aliqua ecclesia latina, sed ecclesiam sancti sepulchri et alias ecclesias Graeci inofficiabant. Accidit autem illis diebus, quod mercatores de Apulia quasdam peregrinas merces, quas oriens prius non noverat, lucri faciendi causa Alexandriam deferrent, quas credunt fuisse avellanas, sicut patet Parte II. fol. 118 A. Has merces tamquam pretiosas detulerunt ad regem Aegypti, qui et Arabiam, Palaestinam et Judaeam gubernabat. Rex autem allectus novitate mercium mercatoribus illis in recompensam gratiam, quam peterent, se praestiturum pollicebatur. Petierunt ergo et obtinuerunt, ut in Jerusalem, in quocumque loco voluissent, construere possent habitaculum pro peregrinis Latinorum. Sicque ante januam ecclesiae dominicae resurrectionis aedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae Virginis et abbatem et monachos latinos imposuerunt. Et quia Latini id fecerunt, locum ipsum nominarunt ad Sanctam Mariam de Latina, eratque dicta ecclesia vix ad lapidis jactum sita a dominico sepulchro. Abbas autem et monachi, viri religiosissimi, maxima cum caritate peregrinos ultramarinos recipiebant et humanissime tractabant. Confluente autem multitudine peregrinorum, virorum et mulierum, viri quidem recipiebantur intra monasterium, in domum hospitum, foeminae vero alibi, prout poterant, extra manebant et nonnumquam a Sarracenis molestabantur et defectum patiebantur. Unde monachi illi invocata Maria adjutrice peregrinorum aedificaverunt prope suum monasterium ad murum ecclesiae sancti sepulchri monasterium aliud foeminarum ad sinistrum templum ingredientis, quod ad sanctam Mariam Magdalenam dicebant, et in illo recipiebantur mulieres peregrinae et bene tractabantur. Sicque facta est peregrinorum occidentalium melior conditio in Jerusalem tempore paganorum, qui tamen eos pluribus aliis angariis gravabant et loca sancta visitare non sinebant, nisi pax pecunia ab eis emeretur, sicut et hodie est. Et stetit sic res Christianorum ultra centum annos, a Caroli tempore usque ad tempora Heinrici I., quo tempore anno Domini 1015 surrexit quidam homo nequam, instrumentum diaboli, flagellum populi christiani, dissipator sancti sepulchri, Calipha dictus, rex Aegypti, qui pacem et concordiam factam per Carolum Magnum inter Christianos et Sarracenos percitus de terra tulit. Hic habuit matrem christianam, et dum rex factus fuisset Sarracenorum, saevire coepit in Christianos, ne videretur matrisare, et ipsos Christianos coepit compellere ad abnegationem fidei et gravissima tributa eis imposuit ac pluribus aliis modis molestavit. Concitabatur autem ejus in Christianos crudelitas, quando objiciebat sibi, quod esset de sanguine christiano, de quo plurimum verecundabatur, et ideo mira crudelitate in eos saeviit, ut facto ostenderet, se non habere guttam sanguinis nec motum affectionis a Christianis (#B#) Inter caetera autem perniciosa opera hoc egit: cum exercitu grandi civitatem sanctam ingressus est et coronam Christianorum in terram dejecit, nam ecclesiam dominici sepulchri a Constantino primo et Magno sumtuose aedificatam funditus dejici et destrui mandavit et ecclesiam montis Syon et Bethlehemitanam violavit et mahometicae spurcitiae dedicavit. Et hoc facto incepit conditio fidelium in Jerusalem deteriorari ex moestissimo dolore, quem ex casu ecclesiae acceperant. Prohibuit etiam, ne ulterius Christiani sacras suas festivitates peragerent et ne congregarentur ad divina celebranda. Sicque erant in tribulatione gravissima propter cottidianas vexationes et in moerore tristissimo propter dominici sepulchri et ecclesiae dissipationem.

Ex his patet, quod ecclesia dominici sepulchri, quam Helena construxit, stetit septingentis annis, post quos penitus eversa fuit. Dum iam anno Domini MXLIX, affuit divina clementia consolationem non modicam rebus deperditis offerens. Praedicto enim tyranno rebus humanis erepto dereliquit haeredem meliorem se, et cessavit quassatio, siquidem Daher, filius ejus primus, regno accepto iniit foedus pactum cum imperatore constantinopolitano et satis pius erat ad Christianos. Quando autem Leo, ejus nominis nonus, sanctus Papa, natione Alemannus, percepit modo in somnibus, impulit constantinopolitanum imperatorem, sepulchrum Domini in Jerusalem a barbaris jam septem et triginta annis dirutum restituere, Unde ad rogatum imperatoris constantinopolitani Daher sarracenicus concessit Christianis, reaedificare templum dominici sepulchri in Jerusalem. Cum magno ergo gaudio ascenderunt Christiani et aedificare super sepulchrum Domini novam ecclesiam inceperunt ad instar prioris, ad cujus restaurationem imperator Constantinus largiter expensas contribuit. Sicque templum sepulchri dominici, quod hodie est, aedificatum fuit anno praenominato et ante terrae sanctae recuperationem XXV., quae facta fuit per Gethfridum, sicut sequentia declarabunt. Et sicut Judaei et populus Israel duo tantum habuerunt templa sibi succedentia, scilicet Salomonis et Esdrae vel Zorobabel, sic et Christiani duo habuerunt templa, scilicet templum Helenae et illud, quod hodie stat. Primum stetit DCC annis, secundum vero, quod hodie est, stat iam annis CCCCL, cum simus nunc in anno 1488. Templo autem reaedificato cum Christiani more suae devotionis visitarent, non sinebant eos pacifice per loca sancta transire Sarraceni, sed pecunia multabant vel verberibus vexabant, et odium magnum et indignatio inter utrosque fuit. Dominabantur etiam tunc Sarraceni illi regioni et in advenas Christianos fremebant, unde tota christianitas peregrinorum querimoniis commota in ipsos fremebat Sarracenos et eorum jugum, quo nimis diu et graviter premebantur, excutere a se exoptabat. Nam a tempore Hamor, principis Sarracenorum, qui tempore Heraclii imperatoris Aegypti gubernacula suscepit, usque ad tempora Gothfridi, primi regis Latinorum in Jerusalem, qui fuit tempore Heinrici tertii, civitas sancta jugo subdita Sarracenorum fuit, per annos circiter quadringentos nonaginta. Licet enim Heraclius imperator et Constantinus III. et Carolus M. civitatem sanctam et dominicum sepulchrum liberaverint a tanto, numquam tamen a toto, sed semper mansit imperium gentilium in Christianos, quod praefati imperatores alleviaverunt, sed non tulerunt, sed per pacta pacem reformaverunt (#269 A#) inter eos, sicque erant liberationes imperfectae, quae non potuerunt durare, quia faciliter rumpuntur pacta et juramenta, praecipue inter eos, qui ad eandem sectam induci non possunt, sicut sunt Christiani et Sarraceni, inter quos est etiam naturalis inimicitia et odium disparis naturae, conditionis, moris et sectae.

Tractatus

De totali liberatione Jerusalem et dominici sepulchri per occidentales populos.

Sepulchri dominici et civitatis Jerusalem et totius terrae sanctae redemtio et liberatio totalis facta est sub Heinrico, hujus nominis tertio, imperatore theutonico, Bavaro, et Urbano Papa, hujus nominis II., quamvis antecessores eorundem in conciliis et aliis diaetis et congregationibus principum et episcoporum de hoc saepe consilia habuissent et factum ipsum inchoassent, sed sine profectu. Unde tempore Heinrici II. hujus nominis imperatoris, et Victoris II. Papae, Alemanni, in concilio apud Turonem Galliae civitatem celebrato, anno Domini 1055. ordinatum fuit de terrae sanctae liberatione. Porro eo tempore Othus, magni ingenii maximaeque rerum gerendarum scientiae, ad pacem quidem et bellum perutilis, Angleriae comes Mediolanique princeps, insignis erat. Hic ab omnibus, qui Turonensi Synodo advenerant, ejus virtute cognita capitaneus exercitus Domini contra Turcos et Sarracenos ad liberationem sancti sepulchri Domini in Jerusalem electus fuit. Qui pontifici caeterisque regibus uno annuit animo, Jerosolymamque cum reliquis in bellum profectus est. Dumque circa eandem cum reliquis Christicolis hiemaret urbem, multa quidem incommoda et damna Sarracenis intulit et civitatem sanctam angustavit, eam tamen capere nullatenus valuit. Interea eo obsidente, Volucer quidam nomine, Arabs, paganus trans Jordanem princeps, eo viso, ut erat animo audax, ipsum Othum per interpretem ad singulares congressus invitavit, quae res ab eo facillime exorta est, ac sic denique sextam post diem ambo ad duellum processerunt equestres armati. Othus autem septem in scuto serta gestabat insculpta, quia septem fortissimos pugnatores unica gladii fulminatione prostraverat; Volux vero aliter armabatur, nam ex ejus cono vipera aenea surgebat, miris involuta atque implicata spiris, quae infantem exornatum ad usque costas devorasset, humeri autem et brachia exstabant, et bipatenti ore paene vociferare videbatur. His itaque insignibus ambo in campum processerunt in agro fullonis ante civitatem sanctam Jerusalem, et primo quidem occursu Othus Volucem principem ex equo praecipitem dedit et statim clava elevata illi adeo cerebrum confregit, ut per solum universum spargeretur. Quo mortuo Othus illi galeam exuit et ejus universa spolia secum tulit sicque obsidione soluta in Europam remeavit propter sui exercitus exiguitatem; cumque Mediolanum venisset, insigne illud Christo et templo obtulit atque sibi successoribusque suis eam viperam pro insigni portandam perpetuo transmisit, quam usque in hodiernum diem Mediolanenses duces et reliqui Vicecomites gestare cernuntur, suamque monetam imagine viperae signant, quae moneta usualis et cara hodie per Alemanniam dispersa reipublicae plurimum utilis habetur, nominantque grossiones, plaphardos antiquos, minores spagurlinas, medias vero trigeras.

Reversus igitur praefatus Dux Othus summo pontifici et universis occidentis principibus intimavit, Jerosolymam et terram sanctam capi non posse, nisi immani et grandi ac robustissimo exercitu transmisso.

Deinde anno 1063 collectus est magnus exercitus Theutonicorum ad peregrinandum in terram sanctam ad dominicum sepulchrum. Nam archiepiscopus Moguntinus Sifridus et episcopus Trevirensis Wilhelmus et episcopus Babenbergensis Guntherus et Otho episcopus Ratisponensis cum multis nobilibus et comitatu terrestri[TR95] itinere usque Jerusalem properarunt, Pontum Euxinum transire volentes; cumque venissent in Bulgariam, valde fuerunt vexati ab illis aquilonaribus gentibus et cum multis anxietatibus usque in Asiam provecti Syriam finitimam attigerunt. Comperto autem provinciae praeside adventu Christianorum collectis copiis Turcorum contra episcopos nostros venerunt. Multitudine autem nostri arctati in vetustum quoddam castellum transfugerunt et obturatis rupturis antiqui muri praesidium fecerunt, Turci autem moliebantur capere praesidium, sed non potuerunt, et duobus continuis diebus et noctibus insultum faciebant; porro die tertia proclamata ad horam pace ad resumendum vires nostri petierunt a Turcis, ut ad eos venirent eorum capitanaei et rectores ad tractandam concordiam. Ingressi ergo sunt potentissimi eorum VI viri turci ad nostros, et nostri recluso ostio longum habuerunt simul colloquium et diversissimos Turcos invenerunt. Nam episcopi nostri omnia sua eis dare pollicebantur et multa plura promiserunt, tantum ut salva vita remeare possent, sed nulla fuit pietas, nec aliud volebant nisi mortem et extremum servitium illorum dominorum. Interea, videntes nostri extremum suum periculum, emiserunt occulte famulos, quibus nota erat regio, ut ad Ammirandum et Capitaneum de Rama currerent et ut pecunias multas promitterent, quae quantocius paganis istis numerarentur. Emissis autem nuntiis petebant nostri ab illis barbaris veniam et promittebant pecunias, illi autem non nisi eorum personas habere volebant, vel ad mortem, vel ad vilia mancipia, nec aliud poterant habere responsum. Verum nostri ex desperatione exacerbati insurrexerunt contra Sarracenos ad se ingressos, eosque in vincula conjecerunt. Hoc audito exercitus moliebatur[TR96] destruere murum et missilibus, jaculis ac machinis invalidare, nostri autem in periculosioribus locis eorum potentes et capitaneos ligatos apposuerunt[TR97] (#B#) super murum sicque insultum mitigarunt. Invocato autem Deo creberrimis orationibus,[TR98] ecce, adjutorium advenit. Nam Ammirandus de Rama, Sarracenus, collectis copiis Sarracenorum ad[TR99] locum venit et Turcos fugavit de obsidione, quos nostri de praesidio erumpentes insecuti, spoliis direptis et multis captis, patibulis suspenderunt. Postea etiam captos capitaneos diris cruciatibus percusserunt. Haec autem liberatio episcoporum facta fuit in vigilia paschae, sabbato sancto. Decreverant etiam in exitu eorum de Alemannia, quod in locis sanctis in Jerusalem vellent esse per dies passionis Domini et resurrectionis, sed obsidio ista intervenit. Igitur praedictus Sarracenus peregrinos illos salvos perduxit in Jerusalem et remuneratus ab eis ad propria rediit. Quum autem peregrini episcopi redeuntes marino itinere in Alemanniam revenerunt, terrenum dimiserunt iter, ne iterum Turcis praeda fierent. Nam Turci Asiam minorem possidentes usque in Syriam dominantur; deinde incipit Soldani dominium, et saepe inter se Turci ac Sarraceni discordant, quod etiam illis temporibus fuisse opinor.

Anno Domini MLXX. archiepiscopus Trevirensis Theodoricus iter Jerosolytanum est aggressus per mare, sed tempestate maris invalescente confracta navi cum omnibus suis servis periit.

Post haec inceperunt Sarraceni et Turci non solum Jerusalem et terram sanctam acrius infestare et undique Christianorum terras invadere, verum ea tempestate imperium constantinopolitanum adeo per Turcos imminutum est, ut vix Thraciam, Galliciam, Pontum, Thessaliam, Macedoniam et Achajam obtinere possent; e quibus provinciis nunc Turci, nunc Sarraceni aliique cottidie sibi subtrahebant et ad amaritudinem vitam Christianorum secum habitantium deducebant, praecipue tamen in Jerusalem et in terra sancta male tractabantur Christiani. Nam anno Domini MLXXXII. Boreades sive Turci armata manu Palaestinam ingressi igne et ferro regionem vastabant, sed et civitatem sanctam Jerusalem diripiebant et Christianos ibi repertos miserabiliter trucidabant et dominicum sepulchrum multis turpitudinibus dehonestabant. Interim dominus imperator constantinopolitanus legatos ad romani imperii imperatorem Heinricum III. misit et ad principes occidentis rem gestam intimavit et ad succursum terrae sanctae invitavit. Pontificante igitur Urbano hujus nominis II. Papa et Heinrico III. imperante erat in Galliis quidam eremita, Petrus nomine, prudentissimus, incomparabilis sanctitatis vir. Hic haud dubie instinctu Spiritus motus dimissa quiete solitudinis ad sanctam evagationem se contulit surgensque cum aliis multis peregrinis mari transmisso ad terram sanctam in dominicum sepulchrum pervenit et loca sanctissima deosculans magnam sui spiritus devotionem et fervorem sensit. Videns autem loca illa sanctissima conculcari irreverenter ab infidelibus et venerabilem Simeonem patriarcham loci et suum clerum sperni et despici, aliosque Christianos opprimi et vexari peregrinos, vehementer doluit, et commota sunt viscera ejus super re tam iniqua. Instante igitur festivitate paschali cum aliis peregrinis templum dominici sepulchri ingressus est ad celebrandum vigilias sanctissimae noctis, ut autem quietius et attentius divinis possit insistere laudibus, retraxit se ad secretiorem templi angulum,[TR100] et ibi sobria mente turbato spiritu cum multis lacrymis oravit, dicens: Usque quo Domine Deus sancta tua conculcantur, sacerdotes tui spernuntur, fideles tui opprimuntur et peregrini tui deridentur et vexantur? Attende Domine, et fac, et libera terram, quam dedisti patribus meis, et civitatem hanc, quam doctrinis et miraculis tu semper illustrasti pretiosoque sanguine et cruce sanctificasti, ac gloriosissima resurrectione toti mundo celeberrimam esse demonstrasti. Haec autem et similia vir sanctus dicens fatigatis membris paululum indulgere volens in pavimentum resedit et caput ad parietem reclinavit sicque dormitare coepit corpore, sed animo vigilantissimo attentus mansit in oratione Domini. Et ecce vidit, quod Dominus Jesus de suo sepulchro splendidus processit ad eumque respiciens dixit: Surge Petre et festinus Romam proficiscere, dic Urbano romano pontifici, hoc dixit Dominus: Sicut olim ex oriente illustravi occidentem, sic nunc ex occidente illustrabo orientem et civitatem Jerusalem propter nomen meum magnum, et sepulchrum meum sanctum occidentalibus dabo, ut mihi serviant et incredulis me manifestent et loca sancta redemtionis humani generis venerentur. Et his dictis visio disparuit. Petrus autem, illi non incredulus oraculo, reversus in Europam curiam romanam intravit et audacter adiens Papam Urbanum II. ei legationem sibi injunctam simpliciter enarravit. Aperuit autem Dominus pontifici sensum, et intellexit, rem esse a Deo, statimque concilium generale apud montem clarum Alverniae convocavit anno Domini MXCIV, et expeditionem in Sarracenos pro Jerosolyma recuperanda persuasit et trecenta hominum millia cruce signavit et signatum exercitum beatissimae Virgini Mariae dedicavit statuitque, ut horae de beata Maria Virgine a clericis cottidie exsolverentur, quatenus protectrix exercitus sui fieret. Petro autem eremitae credidit bullas papales misitque eum ad reges et principes occidentis, ut in succursum terrae sanctae properarent juxta mandatum Domini Dei Petro revelatum.

Progressus (#270 A#) ergo Petrus ad reges et principes, et terrarum capitaneos et praefectos et tamquam angelus Domini ab omnibus susceptus fuit et benignissime auditus, et continuo cuncti parabant se ad obediendum praecepto Domini et Papae. Magnum profecto hoc erat mandatum, audire hominem pauperem, ignobilem, ignotum, illiteratum, nullo viso aut ostenso miraculo, nec audito sermone rhetorico, sed fidem adhibere simplicibus verbis, quibus Papa et omnes doctissimi cardinales et universus clerus et religiosi obtemperabant et imperator mundi dominus cum omnibus regibus, praefectis et comitibus fidem dabant sine probationibus et sine testibus simpliciter prolatis. Certe melioris conditionis erat populus iste, quam populus Israel, qui ad credendum Moysi etiam visis inauditis et stupendis miraculis vix induci potuit. Cumque illi rumores per Europam volarent, concurrerunt omnes spiritu vehementissimo propulsi, ab Hispania, a Provincia, ab Aquitania, a Britannia, a Scotia, ab Anglia, de Normannia, a Francia, a Lotharingia et Burgundia et Germania, ab Alemannia sive Theutonia septemtrionali ac occidentali, maritima et mediterranea, potentissimis regnis, ab Lombardia, ab Italia, ab Apulia, a Dalmatia, ab Hungaria et Illyrico, ab universis insulis Oceani et Mediterranei et Ponti Euxini marium, et a Graecia Europica, quae ad latus nostrum sita est Hellesponti, continens Thraciam, Macedoniam, Epirum, Achajam et Peloponnesum, quae tum temporis tota erat christiana, nunc vero est turcica usque ad Illyricum, Ungariam, Pannoniam et Dalmatiam. De his omnibus regionibus congregabantur et passim concurrebant quasi leones ad praedam, nec erat uspiam in tot provinciis, quot habet occidens, domus otiosa, vel una, dum hinc pater familias, hinc filius, illinc tota domus ad migrandum se praepararet, cum singultibus et suspiriis dividebantur ab invicem complectentes et supremum sibi dicentes Ave, Ave, Vale. Excessit tamen medicina modum (morbum), quia plus quam debuit in quibusdam voluntas eundi Jerosolymam subrepsit: nam et multi eremitae et reclusi monachi et virgines conclusae et maritati toro adstricti et moniales ruptis vinculis suae obedientiae sine concessu et licentia sua claustra exsilierunt et agminibus armatorum se immiscuerunt. Qui dum cruce signari petiverunt et ab episcopis signatoribus inutiles judicarentur et ad regressum hortarentur, quidam in cruce corporis sui stigmata crucis sibi divinitus impressa ostenderunt, alii eadem se habere jactabant, etiam mulierculae et vetulae. Alii per candens ferrum sibi cruenter adurendo crucem impresserunt et fervor et zelus admirabilis in toto genere Christianorum erat. Cunctis et singulis agminibus duces et capitanei a principibus et episcopis praeficiebantur, toti tamen exercitui et omnibus agminibus praefectus fuit auctoritate apostolica dux et generalis capitaneus insignis et invictissimus vir, dominus Gothfridus, Gallaciae comes et dux Lotharingiae, qui tamquam alter Machabaeus cum fratribus suis et amicis nobilibus bellum Domini agendum suscepit habebatque in suo agmine multos strenuosissimos bellatores, nobiles, barones, comites et milites, quorum omnium curam in spiritualibus suscepit vir eximius Haymarus Padiensis episcopus. Discurrebat autem praefatus Petrus per regiones et grandem et fortem congregavit exercitum ad quadraginta millia armatorum, quos secum ducebat. Sic et alii viri praestantes plebibus bene visi ad se homines attrahebant, et toto triennio profectio illa parabatur, antequam moverent se agmina. Verum congregabantur reges, duces, comites, barones, milites, militares, potentes quoque et tyranni, et comitatum rectores, nobiles et ignobiles, divites et pauperes, cives et villani, liberi et servi, saeculares et ecclesiastici, sacerdotes et monachi, episcopi, abbates, cardinales, religiosi et religiosae, senes et juvenes, vetulae, puellae, viduae et maritatae, (#B#) et in tantum crevit numerus exercitus Dei viventis, quod Guilielmus dicit, numquam tot gentes coire in unam sententiam visae fuerint et opinionem hominum vincebat numerus, nam quadam aestimatione dicebantur sexagesies centum millia hominum praeparatorum ad bellum [?] cruce signatorum. Inter quos, ut dixi, eminebat dux invictissimus Gothfridus, omnium agminum capitaneus generalis, sub quo diversi capitanei diversis agminibus sunt praepositi. Quibus ergo paratis anno Domini 1097 inceperunt se movere agmina de locis congregationum suarum. Sed quia tantam multitudinem nec mare solum, nec terra sola capere poterat, diviserunt multitudinem in agmina, et agmina in legiones, et legiones in exercitus, et exercitus in turmas et singulis praeposuerunt cum capitaneis centuriones et decuriones, et ita sparsim contra mare ad diversas portus procedebant,[TR101] plurimi pedites et equites per Ungariam in Dalmatiam et Graeciam intrabant. Aliqui autem Euxinum Pontum et palum Maeotum cernentes per Colchidem regionem in Capadociam ascenderunt, sicque longissima itinera quaerere multitudo compellebatur.

Quanta autem pericula populo Dei acciderint ex defectu necessariorum, ex intemperantia, ex discordiis inter se exortis, ex peste, ex occursu hostium, non facile narrari potest. Si cui tamen placet de his legere, videat in Vincentio Bellovacensi in Speculo Histor. Lib. 26. Cap. 92, et in Chron. Ant. tit. 16. part. II. c. 13, et in Fortalitio fidei de 97. bello Christianorum cum Sarracenis, et in Chron. Martin. de Heinrico 3. et in Nic. de Lyra super Apoc. Cap. 16 et sequentibus.