# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 24

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Anno Domini 313 converso ad fidem nostram Constantino et Helena, ipsa mulier crucis cultrix effecta Jerosolymam venit et locum mortis et resurrectionis Domini in profano et immundissimo templo reperit, unde zelo Dei accensa idola ejecit et templum funditus eruit, scopulum Calvariae et petram sepulchri mundavit et per laboriosas terrae ejectiones in profundum fodi fecit, ubi pretiosum lignum sanctae crucis cum aliis passionis Christi insignibus invenit, ut supra fol. 114 et 115 et 130 relatum fuit. Cumque haec nota fecisset filio Constantino, statim expensas misit, et Maximio, tunc Jerosolymarum episcopo, mandavit, in loco illo sancto celebre templum facere ad votum matris suae Helenae. Sicque inchoatum est opus grande et perfectum, et templum magnum erectum cum pretiosissimis ornamentis, ita, quod non erat ei simile in orbe, et multi judicabant pretiosius hoc templum esse, quam illud fuerat, quod Titus destruxerat in area Arnae, quae area illo tempore non templum, nec oratorium, sed vulgarium quorundam habitationes continebat, omni honore privata. Ad hoc ergo templum translata fuit sedes antistitis de Syon, et clerus et omnis curia ibi residebat. Sed et mirandum praedictum folio praecedenti ibi renovatum est de igne sacro paschali. Nam dum in solemni die in vigilia paschali omnia essent exstincta lumina per totum templum, clero populoque orantibus ecce subito fulgur de coelo cecidit et cereum paschalem et omnes candelas et lampades accendit. Hoc autem prodigium singulis annis in sabbato sancto paschae accidit in templo illo, et quamdiu apparuit, ecclesia illa ab inimicis fidei nullam injuriam tulit. Erat autem tunc consuetudo, ut omnis ignis per totam Jerosolymam adveniente sancto sabbatho exstingueretur, nec quisquam aliqua arte alium ignem accendere ausus fuit, nisi de templo ministratum. Unde omnis populus in templo et in domibus insistebat orationibus pro coelesti igne, quod pro rectissimo signo propitiationis habebant. Eo autem de coelo lapso omnes lumina accendebant et ad alias ecclesias longe lateque transmittebant, sicut nunc chrysma transmittitur, et ad domos etiam privatas portabant per totum annum nutrientes eum. Quod autem fuerit signum divinae clementiae, patet in (#B#) vitis patrum de quodam monacho facto probato, a quo multi virtutum exempla acceperunt. Qui acquiescens tentationi sub specie pietatis descendit in Aegyptum et incidit in fornicationem; ex ejus casu multi valde per Aegyptum scandalizati sunt graviter.[TR94] Tandem autem ad eam reversus ad desertum festinavit et se ipsum ad arctissimam cellulam reclusit, ostium obstruxit, nec quemquam ad se ingredi permisit, sed die noctuque cum lacrymis precabatur Mariam, optime suam recognoscens miseriam. Cumque diutius se diversissime castigasset, appropinquante paschali festivitate spe magna de salute sua ex divina Maria consolatum se invenit, quod delictum ei esset remissum. Die autem paschae ipsa nocte resurrectionis tulit lampadem novam, et oleum ac lychnum imposuit, eamque in cacabum novum locavit et ligneo operculo texit, et se ad orationem devotissimam contulit, dicens: pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui in hac sanctissima nocte templum tuum, quod est in Jerusalem, coelesti igne illustras ad tuorum fidelium consolationem, ad barbarorum conversionem, ad tuae misericordiae ostensionem, illustra, quaeso, Domine, lucernam meam, et tenebrosum domicilium cellae meae illumina etc. Quumque diutius orasset, cum magna spe accessit levans operculum, sed lampadem accensam non invenit. Et rursum ad orationem lachrimosam se contulit, nec ignem reperit. Tertia autem vice cum orasset, accessit et disiecto operculo lampadem clare ardere vidit, accensum eodem decoro igne, quo lampades in templo dominici sepulchri accendi solebant in Jerusalem.

Porro anno Domini CCCXXIII. mortuo Maximio episcopo Jerosolymorum, Ariani ecclesiam Dei per orbem infestare coeperunt, et ingressi Jerosolymam templum dominici sepulchri in suam potentiam traxerunt, Conradum episcopum Jerosolymorum catholice et rite ordinatum degradarunt, cumque archidiaconum constituerent sicque statum ecclesiae Romanae ibi mutarent, pluribus annis sanctam illam Golgatanam ecclesiam rexerunt, eam sua perfidia inficientes. Illis autem temporibus, quibus Ariani haeretici templum sancti sepulchri possederunt, celebrata fuit Synodus Nicaena. Post quam Constantinus venit Jerosolymam et in tantum auditum praebuit Arianis, ut persuasus ab eis descenderet ad Jordanem et iterato baptisma reciperet ab Arianis, ac si baptismus S. Sylvestri inefficax esset. Hoc reperitur scriptum de Constantino. Sed ego omnino credo esse confictum ab Arianis, ut partem suam tanti imperatoris infamia solidarent. Et potuit esse, ut descenderet cum clero et populo ad Jordanem et propter devotionem lavaretur in eo, sicut semper faciunt peregrini, et ex hoc acceperunt Ariani occasionem dicendi, imperatorem esse rebaptizatum. Quamdiu autem Ariani illam ecclesiam rexerunt, numquam datus est coelestis ignis ad paschalia lumina, sicut sub Catholicis fieri solebat. Hoc etiam certo experimento habetur compertum, quod, quando in romana occidentali ecclesia sunt scissurae et discessiones, quod semper sepulchrum Domini ablatum est Catholicis, et vel haereticis, vel schismaticis, vel Sarracenis traditum. Et ego firmiter credo, si hodie ecclesia occidentalis uniretur, quod sine gladio et bello sepulchrum Domini possidere possemus. Cum ergo Ariani illam sanctam ecclesiam gubernarent, et passim Catholicos ejicerent, nec peregrinos in Domini sepulchrum intrare admitterent, et ab his cottidie homicidia fierent et gravissima litigia inter Arianos et Catholicos, conglobati Sarraceni contra Christianos illos et istos de ecclesia ejecerunt, (#266 A#) et omnes seditiosos sive catholicos sive haereticos de Jerusalem expulerunt, ipsam autem dominici sepulchri ecclesiam .... destruxerunt Sarraceni. Sed non diu mansit illa desolatio: nam omnes episcopi catholici orientis cum caeteris fidelibus circa annos Domini CCCLXXI adeuntes Jerosolymam expulerunt Sarracenos cum Arianis, et ecclesiam dominici sepulchri reformaverunt in structuris, eamque reduxerunt ad veritatem ecclesiae catholicae magno cum labore, quia Ariani potentissimi fuerant facti per orbem, et episcopi, clerici, reges et principes favebant ipsis. Habuit autem haec damnosa haeresis ortum ab Ario, presbytero Alexandrino, qui apud Alexandriam insaniens discordiam in orthodoxa fide serere conatus est, separare etiam Filium ab aeterna et ineffabili Dei Patris substantia, ut Gratianus 24 d. 1. habet, conabatur. Purgata autem ecclesia Jerosolymitana ab haeresi illa, mira cepit pullulare sanctitas in clero et plebe in toto terrarum orbe per trecentos annos usque ad tempora Heraclii imperatoris. Nam inter Constantinum Imperatorem, qui regnavit anno Domini 313. et Heraclium, qui anno 611. regnavit, floruerunt illuminatissimi et clarissimi viri, et cum his perversissimi et periculosissimi haeretici, quorum principalis fuit Arius. Et erat tempus illud sanctum et periculosum. Sanctum quidem propter sanctos tunc viventes, nam ut de aliis taceam, in medio duorum illorum imperatorum floruerunt quatuor egregii ecclesiae doctores: Ambrosius, Augustinus, Jeronymus et Gregorius. Sanctus etiam Nicolaus, Antonius Magnus, Zenon, Veranensis episcopus, Paulus, primus eremita, Paulinus Trevirensis, Eusebius, Hilarius, Athanasius, Macarius, Maria Aegyptiaca. Et multi eremitae tunc erant per deserta Aegypti, Arabiae, Palaestinae, Lybiae. Singulis autem annis confluebant devoti Christiani de universo mundo ad diem solennem paschae Jerosolymam, multi tamen non propter Jesum tantum, sed ut miraculum ignis coelestis in vigilia paschae cernerent, venerunt, et prodigium in die ascensionis Domini in monte Oliveti, sicut patet supra fol. 131 et fol. 149 A. Divina etiam tunc virtus manifestis prodigiis locum illum magnificare non desiit multiplicibus signis. Unde anno Domini DLXX. monachus Bernhardus, non ille Claraevallensis, sed alius sanctus, vidit ignem saepe dictum de coelo descendere in templum dominici sepulchri, qui multa de eo scribit in suo peregrinario. Magni autem tunc reputabantur Christiani propter ignem illum paschalem. Ostendebatur etiam tunc sancta crux et reliquae reliquiae a sancta Helena ibi reconditae. Unde legitur S. Mariam Aegyptiacam adhuc peccatricem cum aliis in Jerusalem adscendisse ad videndam sanctam crucem, sed admissa non fuit, quousque emendationem vitae vovit, ut patet in ejus Legenda.

Inter praefatos duos imperatores, Constantinum et Heraclium, regni gubernacula suscepit Julianus Apostata anno 363. Hic invidit gloriae Christi et Christianorum, propter quod Judaeos omnes congregavit, et expensis datis Jerosolymam misit, ut in area Arnae templum aedificarent in praejudicium gloriosi templi dominici sepulchri, quod per universum mundum magnificabatur; sed cum quanta confusione ab opere cessare coacti fuerunt patet supra fol. 279. clare.

Depulsa haeresi Ariana ab ecclesia Jerosolymitana, cum jam universi fideles copiose ad sepulchrum Domini defluerent, ac jam pax et sanitas floreret et in his beatissimus Jeronymus Bethlehemi degeret, aliud exortum est in ecclesia Jerosolymitana malum, schisma quoddam pro jurisdictione. Nam sanctus episcopus Salaminis Cypri, Epiphanius, veniens Jerusalem cum in templo sancti sepulchri disputaret contra haeresin Origenis, indignatus episcopus Joannes Jerosolymitanus et omnes clerici ejus silere jusserunt de hac materia sanctum virum; eo autem in suum redeunte locum prohibuit Johannes episcopus, ne pro sacerdotibus haberentur, qui ab Epiphanio fuissent ordinati, et omnes contra sanctos excommunicavit, unde accidit, ut solis haereticis pateret ingressus ad dominicum sepulchrum et ad sanctum osculum crucis. De his loquitur Jeronymus in libro ad Pammachum contra Johannem Jerosolymorum episcopum schismaticum. Post annorum multorum curricula sancto Gregorio sedem Petri tenente anno Domini DLXXXIV. inventa fuit in Masphat prope Jerusalem tunica Domini inconsutilis in arca marmorea, quae cum jejuniis et fletibus S. episcopus Gregorius Antiochenus, Honorius Jeresolymitanus, Johannes Constantinopolitanus, transtulerunt in Jerusalem ad ecclesiam Golgatanam cum multo vulgi gaudio et devotione.

Anno Domini sexcentesimo nono surrexit in oriente singularis ferus Cosdroë, rex Persarum, qui collecto gentili exercitu Aegyptum, Syriam et Palästinam devastavit seque omnibus modis Romanis (#B#) legibus opposuit. Post multorum autem civitatum suppressionem ingressus Judaeam sanctam civitatem Jerusalem repletam devotissimis Christianis obsedit et cepit et in ea triginta millia hominum interemit, quorum corpora extra urbem in torrentem Cedron projici mandavit. Quidam autem ingens leo a Deo missus accurrit et cadavera Christianorum tulit eaque in monte martyrum prope Jerusalem sepelivit, ut habetur in ecclesiast. histor. et supra fol. 272 A. Aliquos autem nobiles et captivos inclusit, inter quos etiam Zacharias episcopus Jerosolymitanus tentus fuit. Murum ergo civitatis sanctae cum dissipasset, ingressus est templum dominici sepulchri, ut eo spoliato destrueret. Accepta autem sancta cruce, quam Helena thecis aureis inclusam ibi posuerat, cum ad templi destructionem manum mittere praesumsisset, quaedam divina virtus e sepulchro Domini resplenduit, qua perterritus cum suis a coepta destructione destitit et cum spoliis et sancta cruce et captivis in Persidem rediit. Post haec vastatis ecclesiis in oriente misit filium suum ad partes aquilonis in Syriam, ut et ibi gentes subjugaret et ecclesias vastaret, et transcensis multis regionibus consedit juxta Danubium, contra quem Heraclius imperator processit et vicit, ut habetur de exaltatione sanctae crucis. Eo autem victo et patre occiso et regnis restitutis sanctam crucem et Zachariam episcopum et omnes captivos et spolia retulit in Jerusalem, et diruta templi et urbis reparavit, et Christianis restituit ordinationes, omnia secundum ecclesiasticum ritum. Steterat etiam civitas sancta decem annis in desolatione et miseria, sed Heraclius eam reformavit et Constantinopolim rediit et vitiosam vitam ducere coepit.

Eo tempore Machometus, diabolus incarnatus, primogenitus Asmodei, filius Belial, nuntius Satanae, deceptor orbis, confusio mundi, destructor ecclesiae Dei, propheta falsus, praecursor Antichristi et Antichristus, complementum haeresium, corruptor divinarum legum, persecutor fidelium ac totius falsitatis prodigium, vesaniam suam ostentare coepit, ut compleretur lamentabilis prophetia de eo, Apocal. 13. pronuntiata, quia ipse erat bestia illa horribilis et detestabilis, quam Johannes vidit ascendere de terra habentem duo cornua etc. Vide expositionem in Chron. Antonini Part. 1. Tit. VI. cap. 1. §. 10. Illa mala bestia crudeliter saeviente multae christianae regiones et regna in partem suam cadebant. Quod videns Heraclius timuit, ne ingressus Jerosolymam templum dominici sepulchri destrueret et cruci sanctae irreverentiam exhiberet; praevenit Machometum et tulit sanctam crucem et quaeque sancta et pretiosa de templo transtulitque ea Constantinopolim, quia desperabat se posse resistere Machometo. Illa translocatio sanctae crucis facta fuit anno Domini 623.

Mortuo post haec Machometo tertius ejus successor Hamor, filius Cathap, civitatem Jerusalem cepit anno Domini 634, et in ea civitate aedificavit ingentem muscheam pro Sarracenis et Machometistis in loco, ubi steterat templum Salomonis, de quo dixi supra fol. 256. Nam in captione urbis intendebat templum sancti sepulchri mammeriam facere idque pro Sarracenorum cultu aptare, sed dum templum ingrederetur, divina quadam virtute perterritus destitit a proposito, (#267 A#) et satis benigne se ad Christianos habuit, et hoc propter Sempronii episcopi Christianorum pietatem, et mansueto ejus consilio utebatur in templi novi constructione. Ex his patet, quod templum dominici sepulchri trecentis et quatuor annis stetit ante templum, quod nominant Salomonis. Permisit ergo Hamor ille Christianos in suo templo Deo servire, et Sarracenos coegit in alio templo Machometum laudare. Nondum enim erat populus gentilis Machometi ritibus assuetus, ideo oportebat eos cogere vi. Successu ergo temporis diversae dissensiones in Jerusalem sunt ortae inter Sarracenos Christianosque, et gravabant Sarraceni Christianos multis, a quibus gravaminibus saepe liberati fuerunt per imperatores. Unde anno 670. Constantinus tertius, licet vir esset pessimus, tamen septies liberavit civitatem sanctam et dominicum sepulchrum ab oppressione Sarracenorum. Et post eum Constantinus IV. multas molestias intulit Sarracenis in Jerusalem et alibi, ubi Christianis infesti erant. Verum tamen dominium super Jerusalem tenuerunt Sarraceni, nec poterant jugum graecum imperatores nostri tollere a civitate sancta. Anno Domini octingentesimo tertio, tenente imperium Carolo Magno et christianissimo, erant Christiani in Jerusalem et in toto oriente in tribulatione magna sub paganorum jugo et ingemiscentes postulabant auxilium a Constantino VI. hujus nominis, imperatore constantinopolitano, et ab Irene, ejus matre. Sed quia Graecorum virtus et potestas debilitata nimis fuerat, auxilium tribulatis suis viribus praestare non poterant. Eo tempore Leo, Papa tertius, Carolum Magnum, Francorum regem, pro suis meritis egregiis Romani imperii dignitate, quae quingentis fere annis a Constantino Magno fuerat amissa et iam nimia vetustate oblitterata, magnifice sublimavit et imperium occidenti restituit.

Carolus autem, Augustus appellatus, imperatorum nomen dignitatemque suscepit et imperavit annis 14, mira gessit in toto terrarum orbe suaeque genti, Germanis, gloriam et honorem attulit. Erat etiam Carolus iste theutonicus, sicut manifeste patet per eam venerabilem declarationem et .... .... Decretalium, ubi dicitur in textu: Apostolica sedes Romanum imperium in personam magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos. Et in Appa. 2. idem dicitur. Legitur etiam in chronicis, quod cum ecclesia Romana opprimeretur a Longobardis, petiit Papa auxilium a Constantino et Leone, ejus filio, imperatoribus constantinopolitanis. Et cum nollent patrocinari ecclesiae Romanae, transtulit imperium Romanum in Carolum Magnum, filium Pipini, quem ipse substituerat Ludovico regi Francorum, quem deposuerat.

Translatio autem illa imperii a Graecis in Germanos facta est anno Domini 776. Regnante autem Carolo audita fuit Jerosolymis fama virtutis ejus, unde patriarcha Jerosolymitanus pro benedictione in signum subjectionis ei misit claves sepulchri dominici et loci Calvariae et portarum civitatis et montis cum vexillo, ut habet chronic. Anton. P. II. Tit. 14. c. 4. §. 8.

Non longe post haec insurrexerunt pagani contra patriarcham Jerosolymitanum Johannem eumque de civitate expulerunt cum suis clericis, qui emigrans Constantinopolin venit, imperatorem constantinopolitanum invocavit pro auxilio. Cumque imperator sollicitus esset de hac re, visio in somnis sibi apparuit, per quam instructus fuit, quod non ipse, sed Carolus Magnus liberaturus esset Jerusalem, et dominicum sepulchrum (#B#) Christianis restituturus. Imperator ergo Constantinus misit per sancti sepulchri clericos claves et litteras Carolo Magno angustias dominici sepulchri et Christianorum continentes, quas ut legit, lachrimatus est. Mox autem collecto grandi exercitu Teutonicorum et Francorum mare eum transduxit et civitatem sanctam de manibus gentium eripuit et dominicum sepulchrum Christianis resignavit et pacem inter Christianos et paganos fecit tantam, quantam numquam legimus habuisse. Non enim paganos occidit, nec eos de Jerusalem expulit, sed certis pactis cum Christianis concordavit. Dicitur autem tanta pax inter eos fuisse multis annis, ut si alicui vianti in via bestia defecisset, depositis sarcinis in terram missi ad villam proximam pro alia bestia nullum damnum nec rapinam nec furtum relictae res passae fuissent etc. Pace ergo sic refecta et ecclesia Jerosolymitana ordinata illustrissimus Carolus ad sua regrediens venit Constantinopolin, ubi et magnifice susceptus fuit.

In praemium autem laborum obtulerunt ei munera pretiosissima, aurum, argentum et lapides pretiosos et alia concupiscibilia, quae omnia respuit, dicens, esse indecens, munus accipere pro labore, quem pro solius Dei sui susceperat amore. Adjuratus autem aliquod munus accipere, postulavit sibi dari reliquias. Unde apertis thecis dederunt sibi spinas de corona Domini, clavum unum sanctae crucis et partem non modicam de eadem, deinde sudarium Domini, camisiam beatae Mariae Virginis, fasciam, qua beata Virgo strinxit puerum Jesum, praesepii dominici partem, ferrum lanceae, quo latus Domini transfixum fuit, et brachium S. Simeonis et plura alia accepit vir ille magnificus cum maxima devotione et plurium miraculorum ostensatione, sicut patet in Spec. histor. Libr. XXV. c. 5., eaque in Alemanniam detulit, in civitatem sedis suae Aquisgranum, et in ecclesiam b. Virginis, quam aedificaverat, collocavit, quae ibi hodie in honore habentur et ostenduntur de septennio in septennium; ad quam ostensionem innumera confluit fidelium multitudo, et praecipue Ungari cum turmis magnis fines suos egrediuntur et in Aquis congregantur. Has reliquias ego ipse vidi anno Domini 1468.

Aliquas etiam reliquias retinuit in curia sua easque deputavit pro curia imperii, et has cum imperialibus insigniis pretiosissimis ad locum certum imperii deposuit, unde nunc apud Segodunum, quod est Nüremberga, reposita habentur et annis singulis feria VI. post Quasimodo etc. ostenduntur, concurrente ad hoc maxima hominum multitudine.

Si vero princeps aliquis Nürembergam accedit extra praefatum tempus, eidem ea videnda proferunt. Unde anno Domini 1486 dominica Cantate, dum essent fratres provinciae nostrae capitulariter ibi congregati, exhibuerunt nobis illa insignia videnda, palpanda et deosculanda, inter quae etiam ferrum illud sanctissimae lanceae Domini est, quod cives illi singulis fratribus tractandum propriis manibus pro singulari Ordinis reverentia obtulerunt. Ibi vidimus et capitibus nostris imposuimus pretiosissimam auream gemmatam coronam Caroli et sceptrum aureum, pomum aureum, calcaria aurea et caetera imperialia insignia, quae omnia eadem septimana in Nürembergam reducta fuerant a Francofurdia, ubi gloriosus victoriosusque Dux Austriae Maximilianus, filius magni Friderici III., in Romanorum regem electus fuerat et his insigniis sacris investitus.

