# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 23

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Secundo, an ad praedicandum fidem muscheam liceat intrare? Et videtur, quod non sit licitum, quia sic intrans exponit se mortis periculis, quia secundum Alcoranum talis statim occideretur et ita se ipsum interimeret sine fructu. Sed contra multi fidei zelatores ad templa Sarracenorum ingressi sunt et praedicaverunt cum fructu, nec tamen occisi fuerunt. Ut sanctus Vincentius Ordinis Praedicatorum, qui multa millia Sarracenorum ad fidem convertit. Ideo non sequitur: tu dicis vel facis, quo ab aliis occideris, ergo te ipsum occidis, nam et sancti fidem catholicam confitebantur, cum tamen ex tali professione se a tyrannis occidendos minime dubitarent, quos ut Dei martyres colimus. Sic legimus fecisse fratrem Levinum Ordinis Minorum, qui Sarracenis congregatis in una muschea in illam ingressus est zelo animarum accensus, audacter et constanter clamavit, praedicans, quod eorum cassae forent orationes, et sine fide Christi in aeternum supplicium essent ituri, et quod leges Machometi essent injustae, fraudulentae, phantasticae et falsae. Quo sic praedicante irruerunt in eum Sarraceni et occiderunt. Hunc autem fratrem inter martyres connumerat dominus Antonius in citato loco. Non enim ex ejus superstitione sed ex Spiritus sancti instinctu creditur ingressus fuisse. Si quis etiam zelo indiscreto aut iracundia motus intraret et contra eos clamaret, et occideretur, praesumtuosus magis quam martyr judicaretur. Sic contigit quibusdam graecis Christianis, quorum duo ante paucos annos in Jerusalem ingressi sunt cum magna furia templum, et libris eorum arreptis eos laceraverunt et suppeditaverunt, dicentes, omnia esse conficta et falsa; quos statim comprehenderunt et crudeli tormento consummaverunt per medium eos secantes.

Tertio, an Christianus sine peccato possit muscheam intrare et contumeliam, derisionem et truffam aliquam facere; libros vel fenestras vel lampades destruere, lutum aut stercora ponere. Videtur, quod, salvo judicio meliori, non sit licitum, quia tales maledictiones et irrisiones non videntur ex caritate procedere, sed potius ex ira, displicentia, livore, vel ex superbia, nec honor Dei in talibus factis crescit, sed blasphemia in Christum et inimicitia in fideles concitatur et nulla in eis emendatio sequitur, et ita sine fructu mortis periculo se exponunt. Existimant autem simplices, obsequium se praebere Deo, quum aliquam arrogant truffam in muscheis Sarracenorum, vel in synagogis Judaeorum. Sed Dei obsequium non est, nam sancta mater ecclesia tolerat synagogas Judaeorum, nec destruit, sicut posset; ideo ecclesiae filii non debent hoc, quod mater tolerat, foedare. Et idem est judicium de muscheis. Ergo contra quidam miles socius peregrinationis meae fecit. Nam in Palaestinae partibus noctem egimus in quodam diversorio, cui conjuncta erat una muschea, ita, quod de testudine domus, in qua eramus, potueramus adscendere super connexum testudinis muscheae. Erat autem in ejus summitate foramen, per quod respicere poteramus in muscheam, sicut et fecimus. Miles autem praefatus nocte surgens (#B#) ascendit super testudinem muscheae, et per foramen in eam stercorizavit; magnum inter nos risum concitavit, libenter etiam vidimus omnes. Sed quod virtuose fecerit, non video, nec aliquod bonum potuit inde sequi, sed magnum malum. Si enim Sarraceni factum scivissent, vivi extra terram non venissemus. Quamvis enim in muscheis ficte colatur Deus, tamen propter honorem veri Dei aedificatae sunt et possunt consecrari et fieri ecclesiae Christianorum, sicut frequenter fit, quando Christiani a Sarracenis aut Turcis aliquando civitatem capiunt; muscheas non destruunt, sed eas in ecclesias consecrant, et similiter faciunt ipsi de nostris ecclesiis muscheas, et propter istam aptitudinem et non propter ritum manet quaedam reverentia ad gentilium templa, quia nec Apostoli templa destruxerunt, sed idolis amotis ecclesias Christi constituerunt. Saepe legimus fuisse correctos etiam illos, qui idolorum templa dehonestaverunt, sicut patet de Medusa Phorci filia, quae cum speciosissima mulierum esset, habuit inter alia decoris sui spectacula crines non solum flavas, sed aureas, quarum splendore captus Neptunus cum ea concubuit in templo Minervae, ex quo concubitu Pegasus equus natus. Quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo injecta maneret inulta, crines Medusae mutavit in angues, et sic ex pulchra monstrosa facta est. Et quid Pompejo acciderit, et quantis infortuniis subjectus fuerit, postquam equos suos in Jerusalem in templo stabulavit, nemo est, qui ignorat, nisi is, qui nihil legit. Taceo de Antiochi et Nicanoris infortuniis ex templorum spoliatione eis illatis, et de Heliodori plagis,

Quarto videre restat, an Christianus sine peccato possit muscheam intrare, non ad adorandum, nec ad perditionem, nec ad ignominiam aut truffam faciendam, sed solum ad videndum, tam muscheam quam ritum ejus. Credo, si sine periculo ingredi poterit et sine nota, quod non committat magnum peccatum, quamvis curiosus videatur esse, nisi devotio eum et non curiositas impelleret. Si enim muschea stat in loco aliquo sancto, et Christianus occulte potest et sine nota et periculo habere ingressum et egressum, tum merito potest ingredi et terram deosculari et orationem fundere, sicut fecimus in muschea, quae est supra sepulchrum David, de quo fol. 97. B. Et libenter fecissemus idem in muschea Ebron, quae est super duplicem speluncam, sicut patet Part. II. fol. 8. Si autem non potest haberi ingressus nisi cum periculo vel cum gravibus expensis, non prudenter facit, qui talem locum ingreditur. Novi militem, et hodie in humanis vivit, qui desiderio videndi templum, de quo loquimur, tractus, pactum cum quodam Mamalucco fecit, ut eum indutum habitu sarracenico induceret, quo facto vetus Mamaluccus cum veste indutum socium nostrum induxit usque ad introitum atrii templi, ubi dum essent et iam intrare vellent, tantus terror invasit militem, quod prae tremore vix stare poterat, nec ausus fuit intrare, sed reversus venit ad nos, gaudens se liberatum a proposito. Nec mirum, quod timuit propter vitae periculum, cum de fidelitate sui ductoris certus non fuit. Quamvis etiam ego ipse libenter nova et curiosa videam, (#263 A#) ad templum tamen illud ingrediendum numquam fui tentatus, suffecit mihi aspectus ejus, quo fateor me persaepe fuisse turbatum et scandalizatum, dum templi illius munditiem, ornatum et compositionem ad nostras comparem ecclesias, quae, pro pudor! quasi stabula bestiarum sunt. Stant enim nostrae ecclesiae immundae, perviae ut diversoria, spurcitiis inquinatae, in nostram maximam confusionem, et in sacramentorum contemtum et vilipendium. Ingens confusio est, videre in Jerusalem ecclesiam resurrectionis Christi stare paene absque decore, tamquam hospitale fumosum et cernere ecclesiam Machometi nitidam et mundam, tamquam regale palatium. O quam dissimilis proportio et aliena comparatio Christi et Machometi, cum iste sit filius Dei, ille vero primogenitus diaboli;[TR91] ille Dominus incarnatus, iste diabolus incarnatus; iste pater salvandorum, ille seductor miserorum; ille instruxit, iste destruxit; ille salvavit, iste damnavit; ille redemit, iste peremit. Et tamen Christi templum execratur, profanatur et despicitur; et Machometi templum ornatur, decoratur et extollitur.

Sed quid mirum, si hoc fiat in Jerusalem apud Grossonios, Mauros et Sarracenos, cum etiam fiat apud Christianos catholicos. Respice, quaeso, cum compassione ecclesiam supremam totius mundi, Lateranensem, quae est caput omnium ecclesiarum urbis et orbis, sicut probat Alvarus in suo de planctu ecclesiae lib. 2. ar. 2. c., quod et vide. Qualis decor, quae ejus munditia! Utinam saltem servaretur a ruina. Ibi enim ecclesia Salvatoris et nostra sancta sanctorum cum incomparabili thesauro reliquiarum, et tamen videtur locus quasi derelictus et desolatus, et vix reperiuntur ibi paramenta pro Missae sacrificio. Atria ejus sordent, capellae annexae sunt violatae, altaria profanata, palatia destructa, et religiosi, qui quondam Deo ibi serviverunt, sunt a loco repulsi et alii subrogati, cum quibus cuncta ad ruinam tendunt, et plura jam ceciderunt, non per incursum Turcorum aut Sarracenorum, sed per non-occursum Christianorum. Sic ecclesia[TR92] S. Petri stat sub defectu magno eorum, quae tantae ecclesiae convenirent. Si ergo res sic se habent in principalioribus mundi ecclesiis, in capitalibus catholicorum, in medio fidelium, quid autem potest esse in aliis ecclesiis in corpore? Ecclesiarum immunditia, abusio et deordinatio in structuris, in vasis, libris, vestibus, palliis, in atriis, coemeteriis, in aedibus. Turpe profecto est cogitare, et dicere verecundum. Reperitur etiam ecclesia, et utinam una et non plures, in qua altare, pallae, et sacristiae mappae, et corporale, et involucrum calicis, albae et humerale, tanta sordent immunditia, quod sacerdos illius ecclesiae ea non possit propter abominationem in sua mensa sustinere, imo non pateretur femorale suum tanto squalore sordescere. Foedantur albae, sudore squalet humerale, et omnia paramenta usque ad putrefactionem immunditiis plena sunt, quas nemo in suo habitaculo sustineret. O frater humane, utinam videres Jerosolymis, quam venerabilis est illius exsecrabilis Machometi templi aspectus, et delectabilis ejus aditus, ut patet fol. 227. B., quam munda atria et quieta, quam splendida et clara in omnibus munditia, quam devotus ingredientium processus, quam seriosus orationum gestus, cum quanta disciplina mulieres non nisi velatis faciebus ibi se continent, et viri ab eis segregati in silentio orant! Si hoc in silentio videres, grave scandalum (#B#) vel gravem indignationem sumeres contra fidelium negligentiam et irreverentiam, quae est circa ecclesias nostras. Verum tamen et haec ipsa negligentia in melius interpretari potest, quia cum vera sacramenta habeamus, quorum principales effectus consistunt in mortuorum commendatione et animarum sanatione, ad quam omnis fidelium conatus tendit, ideo minor sollicitudo est circa exteriorum templorum ornamenta. Gentiles vero, qui animae puritatem non quaerunt, cum tanta diligentia exteriorem munditiem sectantur. Si autem Christiani illas immunditias admittunt propter irreverentiam et incuriam, gravis abusio est, sicut patet per Hugonem, qui inter XII claustri abusiones unam ponit, irreverentiam circa altare.

Templum beatae Mariae Virginis in area Arnae.

Ad latus australe Bethel et templi, quod nominant Salomonis, in eadem area Arnae Jebusaei est aliud grande templum et ecclesia perpulchra, ad modum ecclesiarum nostrarum per omnia, quae excedit templum Salomonis magnitudine propter longam ecclesiae navem, et est plumbo tecta, et multis per circuitum fenestris illustrata de die, noctibus vero octingentae in eo ardent lampades, quia est mameria apud Sarracenos sanctissima. Quis autem hanc ecclesiam construxerit et quando constructa sit, plane invenire non potui ab aliquo conscriptum. Apud me tamen indubitatum manet, quod Christiani eam fecerint post ultimam civitatis sanctae recuperationem, tempore latinorum regum Jerusalem, quia forma et aedificii qualitas indicat eam a Christianis constructam. Sicut forma templi, quod nominant Salomonis, manifeste monstrat, quod a paganis est constructum, nec cadit in sensum prudentis Christiani, quod idem templum ab Helena constructum, sicut solent recitare peregrinis, sicut patet superius fol. 259. Sic nec [etiam?] hoc, de quo loquimur templum, est non nisi per Christianos erectum. Nam dum cepissent civitatem sanctam, voluerunt juxta templum Domini esse etiam ecclesiam beatae Virginis, in cujus honorem eam erexerunt, consecrantes eam ob venerationem purificationis ejus in templum et purificationis ejus. Unde quidam nominant eam ecclesiam purificationis Mariae. Alii dicunt eam templum Simeonis. Alii absolute dicunt ecclesiam beatae Virginis. Alii faciunt differentiam inter templum Salomonis, et templum Domini, dicentes, hanc esse templum Domini, aliam vero Salomonis. Alii nominant eam porticum Salomonis. Alii dicunt eam templum Zachariae; illi fidelitatem quasi tenent, quod beata Virgo puella fuerit praesentata Zachariae, patri Johannis Baptistae.

In ea ecclesia domini Templarii sua officia peragebant, sed modo Sarraceni muscheam fecerunt ex ea, et a cultu Christianorum alienata stat, sicut et templum Salomonis. Sub illa ecclesia est structura quaedam subterranea memorabilis et lata, et testudinata, sic quod DC equi commode ibi possent locari. In hoc aedificio fui, sicut supra fol. 228 B. denotavi. Aliud templum prope illa duo jam erigitur expensis moderni Soldani, latum et valde pretiosum, extra atrium et aream Arnae, in quo habentur lampades accensae LXXXVIII. De hac muschea habes supra fol. 227 B.

De ecclesia prima Christianorum in Jerusalem, quae creditur fuisse in monte Syon ante templum dominici sepulchri, in qua incepit miraculum de igne paschali.

(#264 A#) Tota descriptio civitatis sanctae Jerusalem paene dependet a duobus his templis, scil. Bethel, quod nominant Salomonis, et Anastasi, quod est dominicae resurrectionis, ex quibus etiam templis omne civitatis bonum evenit, teste Chrysostomo, qui dicit, quod omne bonum et omne malum ex templo Domini in populum transfunditur, sicut allegatur in summa de planctu ecclesiae Libr. 1. ar. 616. Nam crebra civitatis Jerusalem destructio et frequens restauratio civitatis, gloria et exaltatio, ignominia et depressio ex templis venit, tam in veteri quam in novo Testamento, usque ad hunc diem.

Hodie Christiani parum curarent, quod Sarraceni dominarentur in Jerusalem, dummodo in templum nostrum dominici sepulchri pateret nobis libere ingressus et egressus sine timore, sine vexationibus et exactionibus. Nec Sarracenis cura esset, quod Christiani essent domini civitatis sanctae, si templum eis dimitteremus. Sed quia in hoc Christiani et Sarraceni convenire non possunt, passa est misera Jerusalem, patitur et patietur obsidiones, dejectiones, dissipationes et inquietudines majores, quam aliqua mundi civitas. Verum bene potest dicere: zelus domus tuae comedit me. Et vere zelus populorum pro templis comedit, devoravit vel comminuit Jerusalem. Et ut altius aliquod ad hoc inducamus, numquam Romani tam crudeliter et truculenter dilacerassent civitatem illam, si Judaei non obstinatissimo zelo pro templo conservando repugnassent, quo zelo romanum exercitum turbabant et odium exterminativum contra sanctam civitatem et templum concitabant. Destructa autem civitate et templo per Romanos servata creditur civitas David in monte Syon pro arce et fortalitio. In eadem etiam civitate David habuerunt fideles ecclesiam tempore Apostolum constructam, in loco coenaculi dominicae coenae, in qua divina peragebant et concilia et electiones celebrabant et de fide ordinabant ante eorum divisionem. Vel et beatissima Virgo Maria creditur habitaculum habuisse. In hac ecclesia sanctus Stephanus archidiaconi officio functus est et postea in ea sepultus post internecionem. Haec ecclesia Syon numquam passa est exterminium, nec sub Tito, nec sub Helio Adriano, nec sub Sarracenis, sed semper a tempore Apostolorum usque hodie mansit, demtis paucis annis, quibus Romani in Judaeos saeviebant, quando Jerusalem ceperunt; tunc etiam fideles praemoniti a Spiritu sancto transmigrarunt a Jerusalem, ne malis Judaeorum involverentur. Sed statim post abscessum Romanorum in montem et ecclesiam Syon reascenderunt. Unde hoc insigne miraculum de igne paschali, de quo supra fol. 131. A., creditur in ecclesia Syon inchoatum fuisse, sed quo tempore, non legi, nisi quod anno Domini 192 ante Constantinum Magnum et ante Helenam, ante sanctae crucis inventionem, erat Narcissus episcopus Jerosolymorum. Qui dum in sabbato sancto Paschae ad officium peragendum procederet, nuntiatum est ei per ministros, quod non esset oleum nec in lechito nec in lampadibus. Audiens autem vir sanctus, fidelis, fide ministris imperat haurire aquam sibique deferri. Aquam autem sibi allatam post orationem benedixit et infundi lampadibus praecepit. Tunc repente miro et saeculis inaudito genere virtutis natura aquae in olei pinguedinem versa et coelitus accensa, lampades splendorem solito clariorem reddunt. Hoc miraculum factum tempore paganorum (#B#) sub Victore imperatore et Severo imperatore, qui fuit ante Constantinum CCXI annis. Post hunc Narcissum fuerunt multi sancti episcopi in Jerusalem, et multitudo plebis Christianorum utique non sine ecclesia, quamvis ecclesia sancti sepulchri nondum esset fabricata. Et ideo tota solennitas erat in monte Syon usque ad aedificationem templi dominici sepulchri. De cujus initio nunc subjungam.

De initio templi dominici sepulchri.

Locus crucifixionis et sepulturae Domini Jesu extra portam civitatis Jerusalem facta fuit, sicut patet Johannis Cap. XVIII. et ad Ebrae. c. XIII. Qui quidem locus ab exordio quasi humani generis celebris habitus est. Dicunt etiam Adam, protoparentem nostrum, in eo fuisse sepultum et inde demto capite in speluncam duplicem, quae est in Ebron, sepultum patriarcham translatum. Ea propter apud pictores inolevit consuetudo: ad Crucifixi pedes Adae caput depingunt, et propter hanc causam filii Adae locum hunc multo tempore venerabantur. Et possibile est, eos fanum ibi propter parentis honorem constituisse, quod mansit usque ad diluvium sub Noë. Post diluvium Sem, filius Noë, qui est Melchisedech, ibi habitans in loco Calvariae occurrit Abrahae cum pane et vino, et benedixit ei. Et postea in eodem loco ad imperium Domini Abraham voluit immolare Isaac. Et serpens aeneus fuit ibi collocatus,[TR93] cui populus immolabat. Imo praecipuum excelsum id erat, quod postea Ezechias abstulit 2. Reg. XVIII. 4. Et propter has causas Judaei miro modo venerabantur locum istum. Insuper et gentiles philosophi hunc locum visitabant, propter mundi medium; hoc ibi esse demonstrabant, ut patet supra fol. 117 B. Dispositio etiam loci illius patet supra fol. 117 B. et fol. 130 A. Mansit autem locus ille honorabilis usque ad tempora Graecorum gentilium, qui in odium Judaeorum oratorium ibi factum dissipaverunt et locum ad malefactorum interfectionem deputaverunt et per hoc abominabilis factus est locus sacer Judaeis. Sed Dominus Jesus adveniens saepe in vita sua locum montis et sepulturae suae visitasse creditur, eum locum sanctum ostendens, quem tandem morte et sepultura et gloriosissima resurrectione consecravit et toti orbi venerabilem fecit. Verum post Domini ascensionem beatissima Virgo Maria, Apostoli et caeteri fideles cottidie locum visitabant et vestigia Domini Jesu deosculabantur, ut patet supra fol. 173. Volunt etiam nonnulli, quod S. Jacobus minor, primus Jerosolymorum episcopus, ab Apostolis ordinatus, sibi sedem et habitaculum in loco resurrectionis Domini sui fecerit ibique divina celebraverit; unum articulum fidei nostrae ad hoc propositum in symbolo posuit, profitens, Dominum passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum et sepultum.

Deinde post sancti Jacobi martyrium anno 42., alii dicunt 45., a passione Domini, peccatis Judaeorum exigentibus, ipsa civitas sancta penitus destructa est, demta civitate David et muro occidentali ex opposito rupis Calvariae et horti dominici sepulchri, quod ideo stare permiserunt, ut custodes regionis habeant praesidium. Post Romanorum discessum regressi sunt Christiani, ut dictum est, in Jerusalem et locum Golgata devotione solita visitaverunt, non tamen ecclesiam vel templum erexerunt ibi propter romanae custodiae timorem, et ne faciem loci mutarent ab ea dispositione, quam habuit tempore crucifixionis et resurrectionis Christi, quam dispositionem nec S. Jacobus mutare voluit, ut memoria ibi factorum clarior haberetur. Et (#265 A#) utinam numquam templum ibi fuisset constructum et clarior haberetur intellectus Evangelii de passione et resurrectione Domini. Credo enim, quod Christiani non mutassent loci dispositionem, si Adrianus imperator hoc non fecisset.

Hic Caesar anno Domini 119 venit in Jerusalem jam aliqualiter per Christianos et Judaeos reaedificatam et iterum Judaeos interfecit et vendidit et extra territorium expulit et novam civitatem Jerusalem exstruxit, vetera dejiciens, quam et ampliavit, et fossatum intra civitatem et locum passionis Christi et hortum sepulchri complanavit, coaequans terrae reliquae, et circumduxit murum includens eum locum inter ambitum civitatis, quia audiverat locum esse sanctum et coli a Christianis. Sed quia gentilis erat et idololatra, voluit ibi honorari deos suos, et exstructo grandi templo Calvariae rupem inclusit et sepulchri dominici specum. In rupem autem Calvariae ad locum, ubi fixa fuerat crux sancta, locavit statuam Veneris, impudicissimae meretricis, et in specum dominici sepulchri posuit idolum scelestissimi Jovis. Unde factum est, ut locus, qui fuerat prius Christianis celeberrimus, fieret iisdem exosissimus. Mansit autem locus ille sub ista prava dispositione centum octoginta annis, usque ad tempora Constantini Magni et sanctae Helenae, sicut habet Jeronymus epistola ad Paulinum, quae incipit: Bonus homo. Et habetur in secundo volumine L. 3 fol. 210.

