# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 22

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Porro quo tempore et a quibus hoc templum, quod hodie stat in area sancta Arnan Iebusaei, sit aedificatum, a pluribus miratur. Verum Magister in Specul. Histor. de excitatione templi in incendiis sic dicit: templum Domini, quod modo Bethel dicitur, quis aedificaverit, nescitur. Quidam tamen aedificatum ab Helena post crucis inventionem cum templo sancti sepulchri; quidam ab Heraclio, cum de Perside triumphans crucem retulit, quidam a Iustiniano Augusto; quidam a quodam rege Aegypti in nomine Halachibis, i. e. Summi Dei. Et hoc verum esse veraci reperi historia fideliter conscriptum inter [Itinerar.] Antonini, P. II. Tit. XIII. Cap. IV. §. 4. Anno etiam Domini 619, post Julianum 243 annis, regnante Heraclio imperatore et rempublicam feliciter gubernante pluribus annis, finem regiminis non bene conclusit, in haeresin enim Molechitarum [Monotheletarum] lapsus est et turpiter defuncta uxore sua incestu se maculavit. Quapropter Hamor, rex Aegypti, Machometi successor, cum infinitis Arabum copiis Syriam et Palaestinam[TR85] ingressus omnia de manibus Christianorum diripuit, et in isto tumultu civitas sancta Jerusalem capta ab infidelibus fuit, et populum christianum in ea sibi subegit. Cum autem moram in Jerusalem faceret, Sempronianus, episcopus Hierosolymitanus Christianorum, sibi familiaris effectus est, ita, ut cum eo ingrederetur ecclesiam sancti sepulchri ad videndum ejus ornatum. Inter collocutiones autem quaesivit Hamor ab episcopo de loco, in quo templum, quod a Tito principe Romano cum urbe dirutum fuerat. Qui duxit eum ad aream Arnan, quae jam repleta aliis aedificiis vulgaribus erat, et ostendit ei per aliqua signa vetusti operis adhuc exstantia templi Domini locum. Mandavit ergo Hamor, mundari locum areae, et sumtibus, qui ad hoc sufficere possent, designatis ad impensam artificibus templum reaedificare coepit. Et cum fundamenta jacta fuissent, mox demergebantur, nec structuram erigere poterat. De quo cum Hamor miraretur, dictum est ei a quodam divinatore, quod, quamdiu crux alta, quae in monte Oliveti ex opposito erat, ibi staret, structura non teneret, ea autem remota templum perstaret. Siquidem Christiani in monte Oliveti altam crucem e regione civitatis erexerant, sub qua crebrius orabant, quorum orationes adeo efficaces erant in virtute crucis, ut infideles nequaquam possent suae perfidiae templum erigere, nisi cruce remota et orationibus cessantibus. Et si Christiani tantae virtutis essent, quod illam crucem a paganis conservassent, numquam templum hoc erectum fuisset; puto enim hanc crucem a sanctis positam in signum protectionis civitatis Jerusalem, ne in ea templa alieni cultus erigerentur. Audenter enim dico, quod si templum hoc constructum non fuisset, numquam Christiani Jerusalem et suum templum amisissent; quia tanto zelo Sarraceni hoc templum zelant, ut eo stante Christiani pacem non habeant in Jerusalem; ideo melius esset a fundamentis id evellere, quam Christi nomini consecrare, ut frequentius factum fuit. De cruce praedicta habes intra...; de templo sequitur. Structuram ergo illam intra modicum tempus perfecit et multis possessionibus dotavit. Et hoc templum stat hodie in loco ultra annos octingentos, et numquam destructum fuit ab aliquo, sed primo Sarracenorum oratorium fuit, postquam autem Christiani dominari in terra sancta iterum coeperunt, ipsum templum Christo dedicaverunt; quod potius debuissent comminuisse et in nihilum reduxisse, cum sit ecclesia perditionis Jerusalem. Sed rursum etiam Sarraceni civitatem capientes templum ipsum in usum sui cultus reduxerunt, et ita aliquoties nunc in illorum nunc in istorum manibus templum praedictum pervenit, et hodie Sarraceni ipsum in maximo habent honore, ut patebit. Et ita, postquam templum hoc a paganis est constructum, quamvis saepe in libellulis legerim, a sancta Helena fuisse aedificatum, quod tamen templum hoc (#260 A#) mihi curiosius inspicienti non videbatur, cum illud omnino sit paganico modo factum, nec formam habeat ecclesiae christianae, nam ipsum principale ostium praebet introitum ab oriente, quod non vidi in ecclesiis Christi.

Templum Domini modernum tale est, ut hic subjicitur.

Templum Domini in area Arnan Jebusaei, in qua Salomon domum Domini aedificavit, ab Hamor Sarraceno, rege Aegypti constructum antiquo illo Salomonis famosissimo impar quidem structura, quod pagani nominant Halachibis, Christiani docti nuncupant Bethel, vulgares et indocti templum Salomonis, est domus inclita et pretiosissima, grandis et rotunda in modum turris magnae et latae; per circuitum vero rotunditatis super terram est alius murus circumiens totum templum, inter quem et templum est grande spatium, et ille murus sustentat testudinem per circuitum ab una parte, alia pars testudinis reclinatur in murum templi, vel super columnas, de quibus consurgit templi altitudo. Ab intus enim est circulus columnarum marmorearum, supra quarum capita recurvantur arcus per gyrum, et de arcubus est murus per circuitum in altum erectus; murus autem exterior, columnas cingens, habet altitudinem columnarum, a quo, ut dixi, testudo recurvatur super columnas. In muro exteriori per circuitum sunt fenestrae magnae, oblongae, vitreae, sicut in ecclesiis, et spatium inter fenestram et fenestram est tantum, quanta est fenestra, quod spatium est de opere musaico ab extra pretiosissime depictum, ita quod campus picturae rutilat auro, ipsa autem pictura sunt formae arborum, palmarum et olivarum, et figurae Cherubinorum: non enim patiuntur alias imagines vel sculpturas ad eorum muscheas. Pars vero templi altior, quae de columnis ab intus procedit, in altum sursum erigitur, quasi ex illa iam dicta lata circumferentia cresceret. Habet supra per gyrum fenestram ad fenestram cohaerentem, quae fenestrae tamen sunt breviores, parviores inferioribus. In summitate habet tectum cameratum plumbo, quod auro quondam fuit obductum, sicut optime adhuc potest notari, et in culmine tecti stat luna cornuta, sursum cornua habens, sicut super omnes muscheas ponunt. Lunam autem ponunt in summitatibus suarum ecclesiarum et muschearum supinam, in modum naviculae, cujus[TR86] una ratio est, quia Mahometistae conantur media quadam via incedere, ita, ut nec Christiani, nec Judaei videantur, et tamen ab utrisque participent. Judaei ergo cum nihil singulare super suas synagogas (ponant), nec etiam templum Salomonis legitur in culmine aliquid habuisse, nisi ipsum culmen; Christiani vero crucem cum gallo ex institutione prima habent in culminibus suarum ecclesiarum. Ut ergo Sarraceni ab utrisque differant, crucem refutaverunt et gallum retinuerunt in culmine sine cruce. Et quia etiam cum gallo videbantur christianizare, mutaverunt gallum in lunam cornutam vel supinam: et hoc fuit facile, quia gallus erecto collo et cauda stans speciem habet supinae lunae. Ideo etiam in ecclesiis ubi galli sunt, dicunt ipsi esse lunam. Sic in omnibus ritibus fecerunt quasdam mutationes, ut differant a nobis. Alia ratio est ex parte Machometi, qui totus lunatus dicitur fuisse et luxuriae deditus, ad quae luna prae aliis sideribus influit, cum sit naturae humiditatum, ita, ut etiam mare redundet vel contrahatur ex lunae motibus. Aliae rationes ex parte legum Machometi assignari possent, ut: Deus indiderat eis lunam supinam habere, quia lex eorum a superis vacua est, sicut luna supina, sine gratia etc. et aversa a sole, semper inanis, tenebrosa et vacua est, et aufert a nobis solis claritatem, dum inter nos et solem venit, estque instabilissima planeta et habet in concentu coeli gravissimum sonum et inter erraticas stellas habet vagum et incertum motum habetque brevissimum circulum, et bestiis nocturnis provenit. Haec omnia legi et ritui conveniunt Machometi, quae nullam[TR87] rationem habet a superis, sed aversa a sole Christo manet obscura, conversa autem habet lumen, quia in multis et de beata Virgine magnifica confitetur lex Alcorani. Nominant enim Christum Rucholla, quod idem est, quod verbum Dei, vel spiritus Dei, flatus Dei, anima Dei, quae bene et pie interpretata timorosa sunt. Sed et de beata Virgine clara multa fecerunt, ut, quod sit Theothocus, eamque blasphemantes occidunt etc. Insuper lex illa, dum interponitur inter nos et Christum, tollit evangelicam illis claritatem, in certum modum peccant, quia in se intricata est, quod ipsi sectatores non intelligunt, nec rationes intelligunt ponitoris et brevissime durabit. Porro super testudinem, quae circuit inferius et infra superiores fenestras, est per circuitum rotunditatis transitus, super quem stant eorum Muscheti, et horas dierum noctuumque proclamant, et lampades protensas extra certis horis incendunt, Haec omnia ab extra clare et determinate vidi ex nova moschea Soldani, sicut patuit fol. 227 B.

Atrium templi et tota area vel platea vacans undique per circuitum est de candido et polito mamore stratum, et ita mundum, quod stans in monte Oliveti et in atrium respiciens putet templum in aqua tranquilla et albida stare. In parte australi atrii, ubi finita lapidum stratura est, viridarium deliciosum olivis consitum ad nutrimenta lampadum templi (est), quarum ultra septingentae sunt in templo suspensae. Haec omnia ab extrinseco oculis meis vidi, sed quale sit interius, non vidi, sed conjecturam probabilem accepi ex dispositione extrinseca templi et ex aliis muscheis, in quibus fui. Ab intus enim nullum habet (#B#) sanctuarium suarum reliquiarum, in quo aut sacramenta aliqua aut reliquiae sint reconditae, cum nec reliquias nec sacramenta habeant. Legi tamen in quadam chronica, quod pedes et manus Machometis ibi sint repositae et reliquum corpus sit a porcis devoratum. In illo profano templo nullum est altare, nulla imago nec picta nec sculpta, nulla sunt ibi lignea sedilia, nec scamna, nec stallae, sed totum pavimentum vario et polito marmore stratum ubique patet, et parietes sicut extra sic et intus opere graeco sunt ornati, ita quod totus circuitus templi per parietes est vacuus, et nihil penitus est intus, nisi quod lampades de sursum suspensae ex testudine dependent ardentes. Dicunt tamen quidam, in medio templi rupem super pavimentum e terra consurgere ferro undique cancellatum, cui nullus Sarracenorum aut infidelium aliquatenus audet vel praesumit appropinquare. Veniunt tamen et peregrinantur a longinquis partibus rupem illam devote visitare et videre cupientes, et propter hanc rupem etiam templum ipsum in vulgari locutione rupem sanctam nominant. Multa etiam magnalia super rupem illam dicunt esse facta, inprimis namque Melchisedech super eam panem obtulit et vinum, Genes. XIV. Et Jacob patriarcha ibi dormivit, rupem hanc sub capite habens, et ab ea vidit scalam in somniis, cujus summitas coelum tangebat, et Angelos descendentes et ascendentes vidit eamque mane oleo inunxit, Genes. 28. David etiam Angelum super rupem illam stare vidit cum evaginato gladio, ut habetur 1. Paralip. XXII. Insuper quum sacerdotes ponebant super rupem illam holocausta, mox ignis divinus descendit et apposita consumsit. Dicunt etiam, quod Jeremias propheta excidium videns civitatis et templi in hanc rupem conclusit arcam Domini, quae se mirabiliter operuit et arcam absorbsit. Hinc ipsi arbitrantur, arcam eandem adhuc ibi manere inclusam. Super rupem illam Christus fuit oblatus die XL., quum Simeon accepit eum in ulnas suas, Lucae II. Dominus Jesus duodecennis sedit super rupem illam in medio doctorum, Lucae II. Et cum XXX esset annorum, super rupem illam sedens frequenter praedicavit. Haec Sarraceni de rupe illa dicunt, et aliqua jam dicta ad praecedentia non satis consonantiam habent, ut de Melchisedech fol. 255, de Jacob fol. 210 A., de Jeremia fol. instantia est fol. 258.

Sanctitas loci illius, non dico templi, multis ex scripturis patet. Nam locum hunc prae omnibus mundi locis Dominus elegit, ut supra fol. 257. Ibi majestas Domini in fumo apparuit et nebula domum inplevit, itaque sacerdotes in templo manere non poterant, 1. Reg. VIII. Usia ibi thurificare volens, non-sacerdos, lepra percussus est 2. Paral. XXVI. Heliodorus, pro ejus exspoliatione missus, dure verberatus est, 2. Maccab. III. Nicanor cum manum contra templum temerarie extendisset, statim percussus caput cum manu perdidit 1. Maccab. VII. et 2. Maccab. XIV. Antiochus rex festinans hoc templum spoliare misera morte in montibus periit 2. Maccab. IX. Pompejus imperator[TR88] cum locum hunc dehonestasset et equos suos in eum collocasset, qui prius fuerat victoriosus, postea numquam fortunam habuit. In loco hoc beata Virgo nutrita fuit; Angelus Domini ibi Zachariae apparuit Gabriel; ibi virga Josephi floruit. De templo illius loci ementes et vendentes ejecit Dominus Jesus aliquoties. Ibi digito in pavimentum scripsit, Joh. VIII. In loco illo multa praedicavit et miracula magna fecit. Destructo templo in hoc loco non poterant Judaei quidquam aedificare, uti supra fol. 259 A. etc. Sed nec Sarraceni valebant in loco hoc muscheam erigere nisi abjecta cruce, ut supra patet. Demum muschea erecta videbatur indignari Deus, quod in loco sanctissimo exsecrabilis Machometi cultus ageretur, induxit populos occidentis ad locum et irascitur Sarracenis; muscheam Machometis in templum consecrarunt Christiani. Et de hoc templo loquitur Bernhardus in concione ad milites templi cap. V., sic inquiens: Est templum Hierosolymis, in quo milites pariter habitant, antiquo et fastuosissimo illo Salomonis impar quidem structura, sed non inferius gloria: siquidem universa illius magnificentia incorruptibilibus, auro et argento, in quadratura lapidum et varietate lignorum continebatur. Hujus autem omnis decor et gloria, venustatis ornatus, pia est habitantium religiositas et ordinatissima conversatio. Illud variis exstitit spectandum coloribus, hoc diversis virtutibus et sanctis actibus venerandum. Domum quippe Dei decet sanctificatio, quae non politis marmoribus, quam ornatis moribus delectatur, et puras diligit mentes potius quam auratas parietes. Ornata tamen hujus quoque facies templi armis, non gemmis et perantiquis coronis aureis, circumpendentibus clipeis paries operitur pro candelabris thuribulis et urceolis; domus undique frenis et lanceis communitur, quia milites Christi eodem zelo, quo ipse, cum negotiatores flagello expelleret, pro domo Dei ferveant, arbitrantes longe indignius et intolerabilius, sancta pollui ab infidelibus, quam a mercatoribus incestari. In domo sacra cum equis et armis commorantur, ut ab ipsa et a caeteris sanctis locis omni infidelitatis spurca et tyrannica rabie propulsata ipsi in ea die noctuque tam honestis quam utilibus officiis occupantur, honorant certatim Dei templum sedulis et sinceris obsequiis, jugiter in ea denuo vota immolantes, non quidem veterum ritu pecudum carnes, sed veras hostias, pacificas, fraternam dilectionem, devotam subjectionem, voluntariam paupertatem. Haec Hierosolymis[TR89] actitabantur tempore b. Bernhardi, et orbis in devotionem excitabatur. Tepescente autem illo templi zelo militum, mox stulta gens paullo ante expulsa rediit et explosis tepidis et carnalibus crucis cultoribus templum Christi sacrum iterum exsecrantes muscheam profanam fecerunt. Et hoc heu! sic est. Nam Sarraceni loci sanctitatem et magnalia ibi gesta cognoscentes templum valde venerantur mirabili diligentia et cultu exteriori illud mundissime conservant abstersione cottidiana intrinsecus et extrinsecus, (#261 A#) et omnia sunt splendida et polita, ita, ut sit delectabile videre. Sed et ipsi Sarraceni non ingrediuntur hoc templum, nisi suis baptismatibus purificati, et tunc cum maturitate et compositis moribus adveniunt, non simul, sed quilibet solus incedit, etiamsi sit magnus dominus, nec colloquuntur, nec pueros, nec canes secum ducunt, ut nemo patiatur in oratione impedimentum. Mulieres propriam portam habent, per quam atrium et templum ingrediantur, et propriam absidem in templo, in qua orant sine virorum praesentia, et menstruosae in domibus manent, nec quovis modo templo appropinquare permittuntur. Singuli autem discalceati atrium intrant et in atrio ante templum crebras genuflexiones et inclinationes faciunt, et sic ingrediuntur cum gravitate.

Dum rex Soldanus est in Jerusalem et templum ingredi vult, prius pavimentum et templi parietes aqua rosacea lavant, qua et ipse Soldanus baptizatur ante introitum ob templi et regis magnificentiam.

Tantae aestimationis est hoc templum apud Sarracenos, ut eo habito non multum curarent Christianos habere civitatem. Unde anno Domini 1269., dum nostri obsiderent Damiatam, Aegypti civitatem, videns Soldanus quod capienda esset, misit oratores et nuntios solennes in nostrorum exercitum pro pace, petens, ut solverent illius urbis obsidionem, et acciperent Hierosolymam in perpetuam possessionem, demto templo Domini, quod pro se retinere vellet. Insuper obtulit, se suis expensis reaedificare muros Jerusalem, jam per Corradinum, regem Damasci, destructos, et omnes captivos Christianos reddere, et nihil velle retinere eorum, quae ad regnum Jerosolymitanum pertinent, nisi templum Domini in Jerusalem. Hanc conditionem libenter et contanter[TR90] acceptassent Christiani, Rex Jerusalem Johannes et Franci et Teutonici, sed non placuit Pelagio, Cardinali Legato et Italicis, et orientalibus Christianis, nec acceperunt nuntios Soldani. Verum post paucos dies amiserunt captam Damiaten et omnia loca orientis terrae sanctae, ita, ut non haberent lapidem unum in Jerusalem. Et hoc justo Dei judicio accidit in punitionem avaritiae Italorum, qui Damiatam pro eo, quod erat urbs negotiationibus apta, praeferebant Jerusalem et terrae sanctae, aestimantes, se omnia possessuros. Fuissent quidem Sarraceni contenti, totam Judaeam, Palaestinam et Galilaeam dare Christianis, ut templum in Jerusalem solum possidere potuissent, sed hoc eis denegato totum amisimus, et usque hodie terram et civitatem sanctam et templum possident, in ipsum autem templum nullum intromittunt, qui non est sub lege Machometi, et quicunque Judaeus aut Christianus ingressus fuerit et repertus, mox ipsum suam abnegare fidem cogunt, vel tormentis consumunt. Non obstante autem hac prohibitione multi Christiani se periculo dant et modos excogitant, quibus ingressum habere possint, quia secundum sententiam Ovidii nitimur in vetitum semper cupimusque negata. Aestimant vero inexperti Christiani, quod mirabile sit templum ab intra, cum sit ornatum et pulcherrimum ab extra. Sed in rei veritate nulla ornamenta ab intra sunt, nec altaria, nec picturae, nec imagines, sed habitaculum lucidum, amplum, marmore polito et vario stratum et tabulatum, multis lampadibus ex testudine (#B#) dependentibus nocte illustratum. Dicunt etiam, in eo semper ardere septingentas lampades. Et in toto illo templo nihil aliud est, nisi in parte ejus septentrionali simulachrum sepulchri Machometi, elevata quaedam tumba marmorea, quae repraesentat sepulchrum Machometi in Mecca, quod in tanta veneratione habent, ut quoque in omnibus muscheis colant ejus simulachrum. De Machometi sepulchro vide Part. II. fol. 40 et fol. 62 reperies multa de Mecha.

Sunt ergo in templo illo nulla ornamentorum spectacula, nec sunt in eo sacerdotum aut clericorum officia aut sacramenta. De quibus vide Parte II. fol. 94 et fol. 100. Sic etiam apud Sarracenos non est salus, nec peccatorum remissio, nec virtus aut veritas; sic et templa eorum omni carent sanctitate, consecratione, ornatu et sacerdotio, officiis et sacramentis. Non obstante autem illius templi vacuitate et inania peregrini Christiani, ut dixi, desiderio flagrant, videre in interiora templi hujus, et interdum aliqui propter hoc periculis mortis se exponunt, et ideo convenienter movetur hic quaestio illa, quam movet Antonius i. c. [?] Parte III. histor. Tit. 24. c. 9 §. 17. Utrum Christianus peccet ingrediendo muscheas Sarracenorum? Et videtur, quod non, quia eorum templa praecipiuntur claudi sub poena mortis et amissione bonorum, C. de Paga. et Sarra. et templis eorum L. 1. et 2., et quia per omnia quod ad prohibitiones Judaeis comparantur, et eodem loco ut profanos et ..... p. totum. Pro quo respondet, quod Christianus potest ingredi templum sive Sarracenorum muscheam quadruplici de causa. Scilicet ad Deum laudandum; vel ad Christi evangelium praedicandum; vel ad ipsum templum videndum; vel ad contumeliam ipsi templo inferendum; vel ad consulendum pro ipsius templi conservatione. Quapropter (pro-) fanam ecclesiam non licet Christianum ingredi atque muscheam, ut adoret Deum vel laudet, ne videatur erroribus eorum consentire, cum etiam Sarraceni Deum non laudent nisi cum perfidia et blasphemia Redemtoris et cum praeconio Machometi seductoris, a quibus se Christianus debet omnibus modis abstinere; ideo, ne videatur Machometi fautor esse, debet loca suae laudi deputata, etiamsi sint loca sancta, vitare, nec in eis Dei justo ritu laudes persolvere, cum in actionibus humanis loci circumstantia multum attendatur. Ideo Apostolus prohibuit 1. Cor. VIII., ne fideles recumberent in loco, ubi idolothyta manducabantur, ne frater hoc videns scandalizaretur, judicans ipsum in idoli venerationem hoc facere. Sic prohibetur fideli, ne procumbat ad orationem in loco, ubi idola coluntur, et si hoc facit, peccat mortaliter, quamvis sua intentio non sit adorare idolum. Ideo cum Helius Adrianus imperator in loco crucifixionis et resurrectionis Christi aedificasset Veneris templum et Jovis simulacrum, dereliquerunt Christiani locum illum sanctissimum propter profanum templum. Et si quis ingressus fuisset etiam ad locum sanctum venerandum, tamquam idololatra habitus fuisset. Sic etiam interdictae sunt Christianis ecclesiae schismaticorum et haereticorum, ne in eis orent propter scandalum, et multo magis templa idolorum, synagogae Judaeorum, muscheae Sarracenorum nullo modo sunt causa orationis visitandae. Sic enim gravissime contra fidem ille peccaret, qui in templo idolorum adoraret verum Deum. Sic et ille aeque graviter peccat, et magis, qui mameriam vel muscheam ingreditur Sarracenorum ad orationem faciendam, quia quamvis Sarraceni Mahometistae idololatrae non sint, pejores tamen sunt veris idololatris, ut patet P. II. fol. 98 A. (#262 A#) Et si Dominus fidelibus prohibuit Matth. VI. orare in angulis platearum, ne videantur et judicentur ab hominibus sancti et beati, multo magis prohibitum est stare in templo sarracenico et orare, ne videantur ab hominibus, et videantur mali et infideles. Ex his patet, quod Christianus non potest intrare in moscheam, ut adoret Christum, sine peccato.

