Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 21

Chapter 21 3,159 words Public domain Markdown

Quamvis autem sancta haec civitas multis et inauditis calamitatibus attrita sit, numquam tamen nec ejus initium, nec ejus status in oblivionem venit, sed ut memoriale perenne jugiter apud cunctas nationes mundi perseverat. Quod tamen de celeberrimis mundi civitatibus, Roma scilicet et Troja, longe aliter contigit. Nam quis conditor urbis Romae fuerit, a nullo umquam pro certo sciri potuit, propter diversitatem, de hoc initio loquentium, ut dicit auctor de mirabilibus mundi; cum Sallustius dicat, eam a Trojanis constructam, et Eusebius a Romulo, et caeteri ab aliis, et per consequens nescitur, quo tempore esse civitas inceperit. Nostrae autem sanctae Jerosolymitanae urbis conditor et tempus conditionis, sacris litteris et auctoribus demonstratur, ut superius patuit. Esto tamen, quod Romulus ille parricida Romam condiderit praedis et latrociniis, ut refert Orosius de illo, longe tamen post Jerusalem condita est, tempore Ezechiae regis Juda, (#257 A#)[TR80] post conditionem urbis Jerusalem annis duobus millibus CCXXX (2230.), ante Christi nativitatem annis DCCLI, anno vero mundi 4484. Et mirum est, quod tantae urbis initium ignoratur, de qua Hieronymus ad Paulinum dicit: habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi aliud extra urbem quaererent. Troja vero, teste Homero IV., erat omnium, quae sub sole et stellifero coelo sunt, urbs quidem insignissima, sed ita deleta est, ut Ovidius dicat: Jam seges, ubi Troja fuit. Et quod his amplius est, quo in loco Troja fuerit, nulli nunc compertum habetur. Ita enim ingens Troja, quae erat totius Asiae columen, exstincta est, ut neque cadaver nec vestigium eius appareat. Insuper et locum, in quo quidam Trojam stetisse suspicantur, in Hellesponto, dicunt penitus nullam proportionem habere ad hoc, ut possit civitas nobilis ibi stare. Sed non ita de nostra sancta Hierosolyma, quae annis mille CCCCLXXXIII ante Trojam est condita et usque hodie insignis habetur. Troja enim tempore Ajoth, judicis Israel, Judicum III., fuit condita, aliqui dicunt in Hellesponto, aliqui in Dardania a Tros quodam sic dicto; et anno 250 a sua conditione fuit destructa, sub tempore, quo judicavit Abdon Israel, de quo judice habetur Judic. XII. De Troja vide Part. II. fol. 174.

Est enim Jerusalem una de vetustissimis mundi civitatibus, ut patet supra fol. 255. Antiquior enim quam Treviris annis mille et VIII. Trojam excedit annis mille 483. Romam vero duobus millibus ducentis XXX, et usque hodie perseverat, quoniam Dominus Deus elegit eam. Igitur dicitur in Psalmo: Elegit eam in habitationem sibi, dicens: Haec Jerusalem requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Et in 2 Paralip. VI.: A die, qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, nisi hanc. Et alibi: Elegi locum istum, ut sit nomen meum ibi usque in sempiternum. Sed diceret aliquis: Fateor, Jerusalem fuisse civitatem electam et sanctam ante Domini mortem, sed tanto scelere ibi perpetrato indignum videtur, nominari sanctam, sed profanam et immundam etc. Ad hoc respondet Jeronymus ad Haedibiam in quaest. de clamore Domini in cruce dicens: Nulli violentum esse videatur, mortuo Salvatore appellari Jerusalem sanctam civitatem, cum usque ad destructionem ejus semper apostoli templum ingressi sint, ob scandalum eorum, qui de Judaeis crediderant, legis exercuerint ceremonias. In tantum autem Jerusalem amavit Dominus, ut fleret eam ac plangeret, et pendens in cruce diceret: Pater, ignosce illis etc. Haec Hieronymus. Sed in epistola Paulae et Eustachii ad Marcellam valde late de hoc disputat, et multa de laude terrae sanctae et Jerusalem ibidem dicit.

De laude civitatis sanctae, ut illam extollant, tradiderunt Judaeorum Rabbi mira mendacia, Unde Rabbi Johann dicit: eam altius elevandam tribus leucis. Sed Rabbi Rava dicit: Quod prima Jerusalem habuit tres leucas in altitudine. Et quando dicebatur ei, quod labor erat ascendentibus, respondit: non ibant, sed volabant, juxta id: qui sunt isti, qui ut nubes volant? Rabbi Relachis ampliora mendacia addit, dicens: Quod Deus addat sacrae Jerusalem 269 milliarium viridariorum, et 210 milliarium turrium, et 146 millia magnarum navium, et 300 millia parvarum navium, quas borgas nominant, et in qualibet erant tot fora, quot fuerunt in Tripoli tempore suae pacis. Alius mendax Rabbi Joce dixit: Quod Jerusalem habuerit 140 millia fororum, in quibus solum vendebatur ciborum variorum delectatio. Nam eorum Rabbi crapulosissimi erant, adeo crassi et praepingues, ut musca insidens fronti, cum figere se non posset, et aliquibus capilli percrassi, ne cadebant. Ideo glossa dicit: Jerusalem praedicabant pro solatio crapulositatis eorum. Haec ex talmudicis fatuitatibus. Sed est hic circa finem considerandum, quod sicut non propter locum gentem, sed propter gentem locum elegit Dominus, ut dicitur 2 Maccab. V.; sic non propter civitatem templum, sed propter templum civitatem elegit Dominus. Idcirco nunc de templis agendum erit.

De templo Domini, quod dicitur Salomonis et Halachibis et Bethel.

Civitas Jerusalem gloriosa et sancta est ex templis, de quibus etiam redditur major in magna quantitate. Sublatis etiam ex ea duobus templis cum attinentibus capellis et muschheis, nihil remaneret nisi vile oppidum, quod etiam in nostris civitatibus est. Tollantur ecclesiae, monasteria et capellae cum attinentiis de Colonia, remanebit civitas parva. Sic et Venetiis: si tollerentur monasteria et ecclesiae, non magnum remaneret oppidum.

De templis ergo Hierosolymitanis locuturus primo de vetustiori erit dicendum. Scimus ex sacris litteris, quod cum Dominus terram Canaan promitteret patribus nostris, insinuavit, esse in terra illa locum quendam pro templo et sacrificiis, quem electurus sit, et eis (#B#) suo tempore demonstraturus eum sit. Unde Deuter. XII.: Cum ingressi fueritis terram, quam Dominus dabit vobis, subvertite omnia idola de cunctis locis. Vos autem non facietis in cunctis locis altaria et sacrificia, sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester, ut nomen suum ibi habitet, et veniatis et offeratis in illo holocausta et vota vestra. Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, sed tantum in eo, quem elegerit Dominus, ad illum perges cum primitiis et decimis tuis, et ibi confiteberis coram Domino Deo tuo. Haec ibi. Ubi autem locus ille esset, Dominus non demonstravit usque ad David regem, cui per Angelum demonstrata fuit area Arnan Jebusaei in monte Morija. Hic Arnan erat gentilis Jebusaeus, dives, et magnam partem civitatis possidebat. David ergo aream demonstratam sibi emit ab eo et altare ibi jussu Angeli erexit et Salomoni filio suo commisit in eodem loco aedificare templum. De his habes 2. Reg. XXIV. et 1. Paralip.[TR81] XXI. et manifestius 2. Paral. III.

Sed hic incidit quaestio, quamvis extra propositum evagatorii nostri, et est illa: quare Dominus locum illum non nominatim expressit, ut, sicut dixit: perges ad locum, quem Dominus elegerit, et ibi offeres; dixisset: perges in Jerusalem ad montem Moria, quem elegit ad sacrificia. Respondeo, hoc factum est propter tria. Primo, ne gentes appropriarent sibi locum. Nam si fuisset auditum in gentibus nomen loci, statim ibi templa et fana construxissent, nec dubium, si Jebusaeus aream suam scivisset esse a Domino coeli nominatim electam, eam nullatenus ipsi David vendidisset, vel si vendere voluisset, non nisi pro maxima auri summa eam dedisset. Secundo, ne gentes incredulae et infideles locum hunc magis dehonestarent et in Dei contemtum foedarent. Tertio, et ratio melior, ne filii Israel pro loco illo certarent et quaelibet tribus conaretur sortem habere in termino illius loci et propter hoc contentiones facerent in terrae divisione. Josua enim, distributor terrae sanctae, si locum electum scivisset, nequaquam possessionem in monte Ephraim accepisset, sed montem Syon, cui adhaeret mons templi, pro se elegisset. Et si suis temporibus cantum illum audivisset psalmisticum: Repulit Dominus tabernaculum Sylon et tribum Ephraim non elegit, sed elegit tribum Juda, montem Syon, quem dilexit, non utique fecisset partem suam deteriorem eligendo, quem Dominus repulit. Si ergo locus expressus nomine fuisset, intolerabilis contentio in tribubus exorta fuisset, et si non pro loco, tamen pro vicinitate loci, sicut videmus, quod homines libentius morantur in domibus prope ecclesiam, ut sine labore et fatigatione ad eam transeant. Nec tribus Ruben, Gad et dimidia Manassis elegissent possessionem trans Jordanem, si distantiam tantam inter se et templum aedificandum scivissent. Et ideo non fuit locus demonstratus, nec templum aedificatum, quousque esset rex potens, qui posset litigia compescere, et remotiores ad visitationem templi compellere etc. Aliud dubium incidit: quare in Veteri Testamento non fuit nisi ille unicus locus designatus pro templo et sacrificiis, et in Novo in omni angulo permittitur capellas erigere, sacrificare, et Missas legere? Dicendum, quod hoc idcirco factum est, ut ostenderetur, quod cultus veteris legis corporalis non erat Deo per se acceptus, ex opere operato, et ideo compescebatur, ne ubique offerrent, sed tantum ibi. Cultus autem novae legis, in cujus sacrificio spiritualis gratia continetur, est secundum se Deo acceptus, ex opere operato et ex opere operante. Ideo multiplicatio ecclesiarum, altarium et sacrificiorum in nova lege acceptantur. etc.

(#258 A#) Igitur Salomon quarto anno regni sui templum illud toto orbe celeberrimum aedificare coepit et VIII annis complevit, ut dicitur 2. Paralip. II. Aedificabatur autem hoc templum anno a mundi constitutione 4169, a nativitate autem Christi futura 1033, ab egressu filiorum Israel de Aegypto anno 1480. Erat autem templi illius longitudo cubitorum geometricorum LX, latitudo XX, altitudo CXX. Ejus intrinsecus totum laminis aureis inaurari fecit, et pavimentum pretioso marmore strari. Altare quoque aeneum cubitorum XX longitudinis in eo fabricatum fuit. De hoc templo vide pulchra in Cusa de ... [?] l. 9. c. 4.

Vasa ad templi cultum necessaria ex auro pretiosissimo fuerunt confecta. Intulit praeterea Salomon aurum et argentum multum, quod David devoverat. Et peractis rite omnibus illud celeberrimo ritu Domino dedicavit, inferens in id arcam testamenti Domini, in qua duae tantum tabulae testamenti erant, et urnam habentem Manna, et virgam Aaron. Et deinceps solum licebat ibi sacrificare in hoc templo, quamvis populus longo post tempore sacrificaret in excelsis, de quo pluries reprehenduntur reges Jerusalem, quod stante templo excelsa non abstulerunt. Porro evolutis 442 annis a constructione templi videns Jeremias propheta, imminere finem templi, tulit ex eo arcam foederis, et transtulit eam trans Jordanem in vallem sub montem Abyrim, quae dicitur Galmoab, sicut dictum est fol. 243 B, et precibus eam absorberi fecit in petra, petram vero digito designans impressit Dei nomen tetragrammaton, et factum est sigillum in similitudine sculpturae, quae ferro cavatur, et ipsum Domini nomen nubis operimento ita celatum est, ut externe nec locum quis cognoscere queat, nec ipsum nomen legere usque in hunc diem et usque in finem, nec aliquis arcam educere poterit, nisi Moyses et Aaron. De his habetur 2. Maccab. II. et in Spec.[TR82] hist. in libro Tobiae ante finem. Translata autem arca Domini, quae erat gloria templi, venit Nabuchodonosor et cepit Jerusalem et Sedechiam regem, et combussit eam cum templo Domini, ut habetur 4. Reg. IV., et populum terrae transtulit in Babylonem. Et stetit locus civitatis et templi desertus LXX annis usque ad tempus Darii, regis Persarum, qui indulsit Judaeis reaedificare templum, et sub Cyro rege consummatum fuit opus in XLVI annis, ut habetur Joh. II. Hoc autem templum secundum non fuit simile primo in pretiositate; ideo Judaei, qui primum templum viderant, flebant, ut habetur Esdrae III. Iacta sunt autem fundamenta sub principibus Sorobabel et Salatiel, ante nativitatem Domini DXV annis.

Hoc templum, quamvis saepe fuerit spoliatum et profanatum per gentes, et lignea aedificia incensa, mansit tamen integrum usque ad aurea tempora Domini nostri Jesu Christi, qui in eo et mira praedicavit, et stupenda gessit, ut sacra Evangelii tradit historia. Quod hoc templum solemne fuerit elevatum magnis aedificiis patet ex Evangelio Marci XIII. ex verbis Domini; mansit autem templum post passionem Christi XLII annis. Et totum tempus a secundo anno Darii, regis Persarum, quo fundatum fuit templum, usque (ad) destructionem ejus per Titum, computatur DXC annis. A fundatione vero templi Salomonis usque ad ultimam desolationem per Titum perfluxerunt anni MCII.

De computatione annorum: nempe ab Adam usque ad diluvium MMCCXLII. fluxerunt. A diluvio ad Abraham anni nongenti[TR83] XLII. Ab Abrahamo usque Mosen, qui eduxit Israel de Aegypto, computantur anni quingenti. A Mose ad Salomonem et primam aedificationem templi anni CCCCLXXII. A Salomone usque ad restaurationem templi sub Dario, anni quingenti XII. A Dario usque ad praedicationem Christi anno XV. Tiberii Caesaris sunt anni quingenti XLVIII. Omnes anni usque ad praedicationem Christi quinque milia CCXVIII sunt. Ysidorus autem dicit, cessante Judaeorum regno et sacerdotio nascitur Christus in Bethlehem anno XLII Caesaris Augusti, cui adrestabant XV anni, si regnavit LVII annis. Post eum regnavit Tiberius annos XXIII et ejus XV. anno Christus baptizatus est, cum esset XXX annorum; et anno Tiberii XIX. Christus crucifixus est. Ambrosius dicit: ab orbe condito usque ad Jerusalem conditam anni sunt 4484; ab urbe condita vero, Roma, usque ad nativitatem Christi anni sunt septingenti quindecim.

Titus vero obsidens Jerusalem primo templum incendit et deinde totam civitatem combussit, et muros templi funditus evertit montemque ejus, im quo stabat, abradi fecit et per praeceps in torrentem Cedron projici mandavit, fossata complanavit, coaequans terrae, ut patet de bello judaico Libr. VII. Cap. 16. et alibi saepius.

(#B#) Josephus dicit, in illa civitatis exterminatione Judaeorum undecies centena millia fame et gladio periisse et alia centum millia captivorum publice venundata, quia civitas plena Judaeis fuit, qui ad paschalem solemnitatem celebrandam confluxerant; nec aliquis Christianus his calamitatibus aderat, omnia ut dicit Eusebius Caesariensis in Ecclesiastica Historia L. III. C. IV. in fine. Ecclesia, quae in Jerusalem fuerat congregata, responso a Domino accepto emigrare jubetur et transire ad oppidum quoddam, Pellam nomine, de quo supra fol. 244 B., trans Jordanem, quo ablatis ex urbe sanctis et justis viris vindictae coelesti fieret locus tam de urbe sacrilega, quam de populo impio per excidium patriae eversionemque sumendae. Cum autem Romani ab urbe Jerusalem ad solum deductae recessissent, Judaei, qui fuerant in abditis absconditi, reversi sunt in locum et tuguria erigentes, in quibus habitarent, in loco, ubi templum steterat, oratorium construxerunt humile. Sed et ecclesia de Pella ad locum rediit gratia Deo serviendi. Iudaei etiam nondum calamitatibus satis fracti seditiones concitabant, quibus fideles et gentiles ibi habitantes cottidie perturbabant, erant enim siccarii crudelissimi, et jam ad terram prostratam et in sanguine tabefactam Jerusalem novo cruore perfundebant. Et sub his malis stetit locus circiter LXXVII annis, quo imperium sumsit Helius Adrianus anno Domini 119. Qui mortuam Jerusalem repalpitare audiens accelerato itinere ad locum venit mari transmisso. Invenit autem ibi multos Christianos pariter et Judaeos sibi ipsis contrarios propter diversum cultum, et utriusque cultus, utpote gentilis et idololatra, oditor fuit. In locum ergo ubi Judaei oratorium struxerant, ubi quondam arca Domini steterat, posuit suae imaginis statuam, ut locum ipsis Judaeis abominabilem redderet. In locum autem petrae Calvariae, ubi crucifixa fuerant, collocavit statuam Veneris et in specum dominici sepulchri posuit idolum Jovis, ut Christianis loca illa exosa faceret, siccarios autem et latrones repertos in loco trucidavit, effugavit et multos vendidit, et fortalitia et muros a tempore devastationis derelictos destruxit et omnia dissipavit et abiit derelinquens ibi provinciae custodes. Qui dum cum exercitu dorsum provinciae verterent, ut Romam remearent, congregati Judaei sunt in locum Jerusalem et consilio inito columnam Caesaris, quae suam imaginem gestabat, de loco templi, ubi eam Imperator posuerat, eruerunt et eam ejecerunt. Quod dum Imperator percepit commotus in iram omnia negotia postposuit, et festinus ad Jerusalem rediit, Judaeos repertos peremit et multos vendidit, eosque omnes de finibus terrae sanctae ejecit longius mittens, et interdicto publico prohibuit omnibus Judaeis ingressum illius terrae. Videns autem, locum aptum esse pro civitate, propitiatus fuit, contra Judaeos autem magis exacerbatus et ad Christianos mitior factus, aream mundavit et ruinas murorum in fossata partis occidentalis projici fecit, et complanavit, et muro circumducto locum crucifixionis et petram dominici monumenti civitati coinclusit et templum Veneris et Jovis superaedificari fecit. Super portam autem negotiatorum sive piscium posuit exsculptam in marmore suem sive porcum in Judaeorum confusionem, ne quis eorum ingredi praesumeret. Mansit autem status ille civitatis circiter annis 180. Et sicut propter statuam Caesaris locus templi Domini (#259 A#) idola non colentibus exosus fuit factus et alienus, ita locus crucifixionis et resurrectionis Domini in tantum, ut in oblivionem loca illa venirent. Anno vero 38.,[TR84] dum Constantinus Magnus imperium esset adeptus et Christianus effectus, Helena mater ejus cruce inventa et idolis ejectis super loca sancta templum construxit, et conditio Christianorum meliorata est, Judaeorum vero pejor in dies effecta, et ita cum pace magna Christiani in Jerusalem Deo servierunt LV annis. Porro anno Domini CCCLXIII adeptus est imperium turbator pacis fidelium Julianus apostata a fide et a religionis professione. Qui audiens, quod esset in Jerusalem ecclesia solennis et conventus maximus Christianorum, venit illac et arripuit occasionem saeviendi in Christianos et apprehensum sanctum Cyriacum, urbis Hierosolymitanae episcopum, qui crucis sanctae inventor fuerat, eum crucifixit pro eo, quia crucis gloriam praedicavit. Hoc Judaei audientes cum tripudio et gaudio convenerunt et muneribus multis Caesaris favorem acquisiverunt et Christianos apud eum magis odiosos fecerunt. Excogitato autem modo, quo Christianos turbaret, Judaeos exaltare decrevit et convocatis ad se primis et optimis Judaeorum interrogavit, cur non sacrificarent Deo suo, cum tamen eis lex sua de sacrificiis imperet? At illi occasionem se invenisse temporis rati, non possumus, inquiunt, nisi in solo Jerosolymorum templo sacrificare secundum legem, cum autem iam templum non habemus in Jerusalem, sacrificare non possumus, nec hic, nec alibi. Rogamus igitur tuam clementiam, nobis indulgeri, ut templum aedificemus suo loco, et sacrificabimus pro tua et imperii salute. Accepta ergo recuperandi templum licentia in tantam dementiam Judaei venerunt, ut Julianum apostatam sceleratissimum prophetam esse in lege eis promissum ubique divulgarent. Igitur ex omnibus locis et provinciis convenere Iudaei, locumque templi olim igne consumti aggredi coeperunt, comite operis exsequendi ab imperatore concesso, sumtu publico et privato administrato, et res omni instantia gerebatur. Interea Judaei insultare nostris coeperunt et velut reparatis sibi regni temporibus comminari acrius ac saevitiam ostentare, prorsus in magno tumore ac superbia egere.

Praeerat autem tunc ecclesiae Hierosolymitanae Cyrillus episcopus, vir sanctus. Apertis igitur fundamentis lapides grandes, calces, caementa, ligna sunt adhibita, nihilque omnino deerat, quia postero die veteribus deturbatis nova jacerent fundamenta. Episcopus tamen Cyrillus diligenti consideratione habita, vel ex iis, quae in Danielis prophetia de temporibus legerat, vel quae in evangelio Dominus praedixerat, firmiter tenuit, quod nullo modo fieri posset, ut ibi a Judaeis lapis super lapidem poneretur. Res erat in exspectatione. Formidulosi Christiani timebant, fortes nullo modo dubitabant, Judaeos propositum perficere. Mira res! Ecce enim nocte, quae ad incipiendum opus jam sola restabat, terrae motus ingens oboritur, nec solum fundamentorum saxa longe lateque jactantur, verum etiam totius loci aedificia complanantur, et domus, in quibus Judaei commorabantur cum operariis, ad solum sunt deductae, et immanentes compressere. Luce vero orta cum se mala crederent effugisse, ad requirendos eos, qui oppressi fuerant, reliqua multitudo concurrit. Aedes autem in inferioribus templi erat demersa, habens aditum inter duos porticus, qui fuerant complanati, in qua ferramenta aliaque operi necessaria servabantur, de qua subito globus quidam (#B#) ignis emicuit, et per medium plateae decurrens, adustis et exanimatis qui aderant Judaeis, ultro citroque ferebatur. Hoc iterum saepiusque et frequentissime per illam totam diem repetens pertinacis populi temeritatem flammis ultricibus coercebat. Tunc cum ingenti pavore et trepidatione omnes, qui aderant, deterriti solum verum Deum Christum confiteri cogebantur. Et ne hoc contra fidem videretur, sequenti nocte in vestimentis omnium Judaeorum signaculum sanctae crucis ita evidens apparuit, ut etiam qui diluere pro sua infidelitate voluissent, nullo genere valerent abolere. Sic deterriti Judaei pariter et gentiles locum scilicet et coepta inaniter reliquere et ad propria confusi reversi sunt. Et ab eo tempore Judaei numquam ausi fuerunt quidquam attentare in loco templi. Et ita locus ille multis temporibus absque templo stetit.