Part 2
XXXVI. Nostra militia est magis disciplinativa. Videmus enim communiter, quod milites sancti sepulchri sunt magis modesti et disciplinati, seriosi et melius morigerati, quam illi milites bellorum.
XXXVII. Est nostra militia fructuosior multis viis et modis. In militia enim nostra miles absque libris studet multa veteris et novi testamenti facta, cum per loca sancta circumducitur. Inde est, quod milites illi ut communiter plus et clarius et certius sciunt loqui de historiis Bibliae, de passione Domini, et de aliis, quam multi sacerdotes. Ut patet fol. 9. A. Ibi miles multis experientiis prudens efficitur, ut patet in 27 articulo. Et praeter haec ibi conteritur, confitetur, indulgentias copiosissimas consequitur, ex quibus omnibus multus fructus crescit in omnia. Vide fol. 8. A.
XXXVIII. Militia nostra est fidelior, quia valde firmi et boni catholici sunt communiter milites sancti sepulchri, vident enim ad oculum, quod nostra fides est ratiocinabilior et virtuosior quam quorumcunque aliorum, de qua fide nulla habetur cura in alia militia.
XXXIX. Patet ex omnibus praefatis, quod nostra militia est magis meritoria vitae aeternae, quam vitam alii milites non solum non merentur, sed demerentur, cum communiter vitiosi actus ad eam requirantur.
XL et ultimo. Militia nostra hierosolymitana est felix militia. Miles enim sancti sepulchri in peregrinatione existens felix profecto est, quia, si in via moritur, statim evolat, nec purgatorium intrabit. Vide de hoc sanctum Thomam in Qu. V. Qu. VII. 7. ar. 2. Insuper, sicut felix est, qui in superna coelesti Jerusalem Deum contemplatur, sic suo modo felix est, qui in terrestri Jerusalem mysteria coelestia imitatur. Et sicut felix est, qui Christum in gloria videt, et beatissimam Virginem Mariam, patriarchas, prophetas et apostolos: sic felix est, qui Christi vestigia et beatae Virginis, prophetarum et apostolorum imitatur et deosculatur. Insuper, sicut felix dicitur, qui felicitatem certa spe habet: sic qui Jerusalem terrestrem vidit, felix est, quia dicitur, quod illi, qui civitatem sanctam Jerusalem ad Dei laudem adierunt et viderunt, indubitanter etiam et pro certo[TR5] in coelestem Jerusalem intrabunt, et ibi regem in suo decore videbunt, quem in terrestri Jerusalem in praesepi, in cruce et in sepulchro quaesiverunt. Quid hoc dictum veritatis habeat, nescio, sed spero. Ex his patet praeeminentia militum sancti sepulchri supra alios milites. Ad hos milites hierosolymitanos scribit S. Bernhardus sermonem longum, in quo eorum conversationem et vitam militarem describit et vitia reprehendit militum carnalium in IV capitulis.
De divino Officio illius noctis in S. sepulchro peracto.
Militum creatio sive percussio in dominico sepulchro fit modo dicto, fol. 184 B. Longam autem accepit moram, antequam omnes percuterentur, nec potueramus Missas celebrare ante finem percussionis. Vigilavimus tamen omnes et loca sancta cum luminibus perlustravimus. Porro vigiliam illius noctis et peregrinationis per loca sancta templi et jejunium et orationes meas ac devotiones, quae, pro dolor! tepidae, taediosae et paene inutiles erant, ordinavi pro his, quibus promiseram, quod in locis sanctis memoriam eorum habere vellem, et pro meis dilectissimis fratribus, et benefactoribus, qui mihi manum adjutricem porrexerant, contribuentes impensas ad illa sanctissima loca. Medio enim tempore, quo milites percutiebantur, ascendi ad sanctum montem Calvariae, et accenso lumine et atramento posito ante me, sedi juxta rupem sanctissimam, in qua sancta crux cum Crucifixo steterat, et omnium conscripsi nomina, pro quibus orare in singulari promiseram,[TR6] et pro quibus tenebar. Et nominibus signatis, sicut in litaniis, accessi cum charta ad ipsam rupem sanctam, et ibi genu flexo ipsam chartam super rupem sanctam posui, et pro quolibet signato et pro aliis, qui memoriae occurrebant, orationem singularem fudi cum devotione tantilla, quantam Deus sua benignitate mihi miserrimo dignatus est dare, supplicans Deo, ut in virtute efficacissimae orationis, ibi in cruce factae, hanc meam exilem orationem acceptare dignaretur, et si non propter mea merita, tamen propter merita eorum, pro quibus orationem fundere decreveram vivorum et defunctorum. Deinde ad alia loca sancta descendi cum charta, et eam super sanctissima loca expandi, commendans inscriptos generaliter et singulariter.
Iam autem medium noctis transerat, et militibus expeditis Missas legere incepimus in quatuor locis signatis fol. 110 in 6 art. Et habui locum in loco unctionis corporis Domini illo mane, et in Missa habui chartam cum nominibus carorum meorum ante me, et ipsam Missam pro eis ordinavi. Die autem facto cantavimus summam Missam in dominico sepulchro de resurrectione Domini, ut patet infra fol. 180 B. Et ita finitum fuit Officium.
Postquam autem omnia completa fuissent, et dominos Mauros exspectaremus, ut nos emitterent, ecce, subito orta est concertatio et corrixatio inter nobiles milites novellos, et tumultus gravis, ex eo, quod quidam de peregrinis se ingesserat, et miles factus fuerat, qui tamen multis rationibus (in-)habilis erat. Erat quidem bonus et jocundus socius, sed dignitati militiae disproportionatus. Hunc peregrini milites, comites et barones, pro temeritate increpabant, alii vero milites sibi consocii eum defensabant, et ita contra se in sancta ecclesia stabant et conclamabant. Cum autem ad Fratrem Johannem memoratum fol. 183 B caussa devoluta fuisset, convocavit omnes milites in ecclesiam golgathanam ante altare majus, et illum, propter quem litigium ortum fuerat, per nomen Dei adjuravit, et omnes suos socios, ut dicerent conditiones illius viri. Quibus auditis, declaravit dictus Frater Johannes, illum nullo modo esse militem, nec pro tali habendum. Et ita res illa fuit (#188 A#) quietata et pacificata. Et ille bonus socius a militia fuit absolutus. Statim autem adhuc nobis de hac re loquentibus venerunt Mauri et nos de templo ejecerunt, et ad loca nostra transivimus ad manducandum et quiescendum. Illa vice non ascendi cum fratribus ad montem Syon, sed rogatus a dominis meis novellis militibus, ut cum eis illo die in hospitali manerem et aliquem sermonem pro commendatione militiae[TR7] sacrae eis facerem, quod et feci in hunc modum, licet vulgari et teutonico sermone, cum latino sermone ignari fuerint, dum illi saeculares.
Exhortatio militum, ut exsequantur ea, ad quae se obligaverunt in susceptione militiae in S. sepulchro.
Zelus devotionis et Dei magni amoris, milites optimi, in vobis spiritum excitavit, quo tamquam viri magnanimi sic allecti estis ad obsequia Redemtoris, ut vobis delectabile putaretis, velle rem propriam exponere derelicto solo natalis regionis, quaerentes has peregrinas et sanctas, pio quidem moti proposito, ut scilicet loca haec sanctissima venerantes deoscularemini et indulgentias consecuti militiae sacramentis informaremini, in qua sacra militia usque ad mortem fideli certamine contra hostes fidei et crucis aemulos et ecclesiae Dei inimicos luctaremini, In hac itaque pia vestra intentione, precor et hortor, perseverate, et animas vestras, quas pro militiae consecutione in multiplici periculo posuistis, nunc ad exsecutionem ejus viriliter extendite et singula, quae spopondistis[TR8] in militiae susceptione, totis viribus adimplere conamini, et hoc spiritu mentis vestrae renovemini de die in diem, ut semper induti novo homine, qui secundum Deum creatus est, protecti sitis armatura Dei, qua possitis stare adversus insidias diaboli. Accendantur, oro, ut ignis, corda vestra ad zelandum ea, quae Dei sunt, praecipue tamen ad dominici sepulchri et terrae hujus sanctae necessitatibus succurrendum, et affectus auctis piae considerationis ardoribus inflammetur, et sub spe coelestis auxilii proelium Domini proeliate. Accendatur unus quisque gladio suo potentissimo super femur suum ad ulciscendas Dei injurias. En, vident in praesentiarum oculi vestri, quod praeclara nostri Salvatoris haereditas, proh dolor! versa est in alienos; et locus ille sanctissimus, ubi coeli regem Virgo puerpera genuit, locus Redemtoris nostri pretiosissimo cruore perfusus, locus, ubi poni meruit dominici sepulchri fundamentum, et locus, quem resurgens Christus a mortuis suae resurrectionis gloria multipliciter illustravit, alienarum subvertitur imperio nationum. Quis igitur, nisi ferreum pectus habens, vel adamantis durissimi cor gerens, terrae illi non aperiat viscera pietatis? Quis non provocetur ex intimis, quis non accendatur ad iram, et animetur audacter ad actum debitae ultionis? Absit, ut miles sancti sepulchri relinquat arma rubigini. Absit, (#B#) ut animum neget victoriae, cum non desit victoribus corona gloriae. Milites enim Christi, qui contra infideles arma sumunt, quam secure, quam sancte proelia Domini sui et sponsae ejus ecclesiae proeliantur, quibus metuendum nequaquam sit aut de hostium caede peccatum aut de sua nece periculum, quando quidem mors pro Christo ferenda sit vel inferenda. Miles inquam talis et securus interimit, aut interit securior, quia et sibi praestat obsequium cum interit, et Christo cum interimit, neque dum occidit malefactorem homicida, sed ut ita dixerim malicida, et plane vindex et defensor reputatur Christianorum. In morte enim pagani Christianus merito gloriatur, quia Christus glorificatur. Expergiscimini ergo, milites strenuissimi, et ad ulciscendam Dei nostri injuriam et populi christiani opprobrium consurgite ad instar quondam robustissimorum Machabaeorum, et occisis aut profligatis perfidis in christianae reipublicae haereditatem Domini reducere studete. Et quidem illatis quisque suis subditis injurias ulciscitur, et Dei sui non vindicabit injurias tam atroces? Ad haereditatem quilibet suorum manus invasorum extendi non sustinet, et patienter haereditatis dominicae tanto tempore detentores sustinebit? Ne igitur, qui crucem adorant, in Crucifixo dissimulent, quod juste non tolerarent in homine. Pungat ergo mentes et animas vestras contumelia Redemtoris, et zelus fidei ejus corda accendat, et nequaquam formido retrahat ab hac[TR9] gloriosa pugna, in qua semper est victoria et perpetuae gloriae corona.
Orationis finis. Oratione hac finita regratiabantur mihi milites plurimum, et se ad terrae sanctae redemtionem paratissimos esse dicebant, dummodo reges, principes et duces christiani populi eodem zelo accensi praecederent, sine quorum motu nemo ad proposita utiliter movetur, cum res haec grandis non nisi per populos totius occidentis agi valeat, sicut anno Domini octingentesimo secundo Carolus Magnus Imperator vocatus a patriarcha hierosolymino Zacharia et ab Imperatore Constantinopolitano cum toto occidentali populo orientem ingressus civitatem sanctam et totam terram de manibus infidelium Sarracenorum eripuit. Quibus iterum amissis et per Sarracenos possessis expulsis Christianis exules fuerunt a terra sancta ultra CC annos. Post quos surrexit infatigabilis et illustrissimus dux Lotharingiae, Gottfredus do Bullion, anno Domini 1099, et collectis electis bellatoribus totius occidentis intrepide terra marique transgresso post plurimam infidelium stragem, usque Jerosolymam devenit, in qua erant XL millia Sarracenorum armatorum, demto communi populo, et urbem nostri milites 39 diebus obsederunt, et capta civitate in templo, quod nominant Salomonis, et in ejus atriis Christiani cum paganis bello conserto tanta in eos caede[TR10] debachati sunt, ut in sanguine occisorum equitarent usque ad genua equorum, et ita iterum (#189 A#) dominicum sepulchrum per illos illustrissimos milites ad suos possessores devenit, et mansit apud eos nonaginta octo annos, et deficientibus tandem auxiliis occidentalium regionum et Deo populo christiano irato propter eorum peccata, ut fol. 189 B. [dictum est], Jerusalem iterum capta est ab infidelibus, et tenta manet usque in hodiernum diem, jam per trecentos annos usque ad infelix hoc tempus nostrum. Et bene infelix tempus nostrum dixerim, in quo fidei vespera mundo advenit, nocturnumque[TR11] chaos fraudis abundat. Languet justitiae lucifer, hujus vix umbrae remanet umbra superstes. Nam lex recessit a sacerdotibus, a principibus justitia, consilium a senioribus, a populo fides, amor a parentibus, a subditis reverentia, charitas a praelatis, religio a monachis, a juvenibus honestas, disciplina a clericis, a magistris doctrina, studium a saecularibus, a judicibus aequitas, protectio a militibus, a civibus concordia, timor a servitoribus, a rusticis communitas, veritas a mercatoribus, a nobilibus virtus, castitas a virginibus, a viduis humilitas, dilectio a conjugatis, a mulieribus verecundia, patientia a pauperibus etc. Ita agmine praecipites per antra criminum et mundi aream tetra caligine coeci aberramus. O infidus rerum mortalium status, et sine te, Deus bone, calamitosum omne quod vivimus! O tempora et mores! Tempora turbatissima! Tempora calamitosa! Mores reprobi! Mores perditi et cleri et populi! Tempus, de quo tandem dicitur: venit summa dies et ineluctabile tempus. Tempus, in quo juxta vetustum prophetae vaticinium omne caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo ulla sanitas. Propter peccata ergo nostra et iniquitates parentum nostrorum Jerusalem et terra illa et sancta loca in opprobrium nostrum subjecta gentibus dehonestantur et conculcantur a canibus, atque a perfidis jam ecce CCC annis profanantur, et in sanctissimi nominis Christi dedecus maledictis illis Sarracenis et blasphemis manet subjecta, neglecta adeo a [TR12] nostris et inculta, tantisque repleta haeresibus et malis, nostrorum haud dubio culpis et negligentiis. Nec modo lugendum devoto cuique Christiano hisce pensatis aerumnis, sed et recurrendum assiduis ad Deum precibus, clamandumque ad Deum in fortitudine, incessanterque orandum, quatenus vel reliquae parti sortis suae misereatur, illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri, gentemque auferat perfidam credentium de finibus, ut sibi laudes debitas persolvamus alacriter, Amen.
Si cui placet legere luctuosam orationem super desolationem terrae sanctae et civitatis Jerusalem, et lamentabilem deplorationem ecclesiae orientalis, et miserabilem planctum ecclesiae occidentalis super ejus vitioso et miserrimo statu, et fidelem exhortationem regum, principum et nobilium occidentalium, videat peregrinatorium domini Bernhardi de Braitenbach, decani ecclesiae Moguntinensis, compositum ornate per egregium sacrae theologiae magistrum Martinum Roth, studii Heidelbergensis regentem, Ordinis[TR13] Praedicatorum; et ibi videbitur clare de omnibus antedictis, videbit etiam brevibus verba alia, quae ego multis expressi, et concordantiam ipsius peregrinatorii et mei evagatorii inveniet, demto, quod ego ex industria, coactus ratione, quandoque mutavi dies, dicens: hoc factum tali die, quod ipse alia die factum dicit, in quo nulla vis aut discordantia, cum etiam apud evengelistas hoc factum fuisse constet legenti scripturas.
De Officio divino et expulsione peregrinorum ab ecclesia dominici sepulchri.
(#B#) Interim militibus creatis incepimus celebrare et peragere Officia divina, et in loco inunctionis[TR14] Domini habui, ibique de S. Alexio, cujus instabat festivitas, celebravi, quia verus peregrinus fuerat, et clara jam facta die laetissimum cantavimus Officium in dominico sepulchro de resurrectione Domini, sicut cantatur in die paschae. Post quod venerunt Sarraceni, nosque ejecerunt modo dicto fol. 121 B. Et unusquisque contulit se ad locum suum, et noctem sequentem egimus in monte Oliveti, occulte tamen, orantes et quiescentes in specu agoniae Mariae, ante autem lucem claram in montem Syon reascendimus ad Missas.
De transitu peregrinorum a Jerusalem in montana Judaeae ad domum Zachariae, ubi Maria salutavit cognatam Elisabeth.
Decima octava die mane venerunt ductores nostri cum asinariis et asinis in montem, et convocatis peregrinis omnibus sedimus super bestias nostras et de Jerusalem egressi sumus ad australem plagam cum magna festinatione, et in montana Judaeae processimus per vias asperas. Sunt enim montana illa aspera quidem et petrosa, sed fructuosa, fructibus et ficibus et olivis plena. In his pervenimus ad domum quandam, in alto situatam, magnam et altam, destructam, quam tamen dicunt fuisse domum sancti senis Simeonis, qui Christum in ulnis suscepit in templo Domini, Luc. 2. Haec domus multa habet testudinata habitacula, et in ejus summitate est respectus ad Jerusalem et ad Bethlehem. Juxta hanc domum hymnum Simeonis decantavimus: Nunc dimittis etc., et indulgentias recepimus (†). Et inde progressi in vallem valde fertilem descendimus et ad locum declivem inter macerias processimus. In illo monte aedificaverunt Macchabaei fortissimi fortalitium valde munitum contra incursum gentium, dictum Bethsura, id est, domus acerba, sive domus fortitudinis. De quo habetur 1 Maccab. 4 et 6 cap. Hoc fortalitium dolo cepit Antiochus junior et multas molestias ex eo intulit Judaeis, ut dicitur 2 Maccab. 11 et 13.
Ab alia parte montis est fons ille, in quo Philippus baptizavit eunuchum, ut suo loco patebit.
De Bethsura est respectus usque in Jerusalem, et poterant hi, qui in Bethsura habitabant, dare signa his, qui in arce Syon erant, et e converso, tempore bellorum. Consequenter autem Bethsuram posttergavimus et per vallem descendimus.
De fonte beatissimae Virginis Mariae.
Post descensum satis longum venimus inter duos monticulos ad unum fontem in medio monticulorum emanantem, rigidas, claras et sanas aquas habentem, qui effluens vallem pertransit ipsamque irrigat et foecundat, et perutilis est illi patriae. Hunc fontem dicunt meritis beatissimae Mariae Virginis primitus ad ejus praesentiam emanasse, quando de Nazareth ascendit et Elisabeth tribus mensibus servivit. Volebat enim beata Virgo aquam recipere, et puerperae Elisabeth portare tam ad domum inferiorem quam ad superiorem; siquidem Zacharias dives erat sacerdos, et in eodem loco villam habuit, hortos olivarum, ficeta et vineta, et in utroque monticulo habuit domum, et familiam pro se, et pro bestiis alendis, et alternatis vicibus mansit nunc in (#190 A#) illa, nunc in ista, secundum temporis qualitatem, et fons in medio stabat et utrique domui deserviebat. Illo vero tempore, quando beata Virgo venit ad salutandum et serviendum Elisabeth, habitabant in domo, quae humiliori loco stat, sed quum tempus pariendi Johannem baptistam appropinquabat, in superiorem domum ascendebat ipsa Elisabeth cum beata Maria Virgine, et obstetricibus et famulabus. Zacharias vero cum viris et servis inferius manebat. Olim enim non manserunt viri in domibus puerperarum, quamdiu[TR15] tempus puerperii durabat.
De loco, in quo Elisabeth a beata Virgine salutata fuit.
Cum ergo de fonte beatae Virginis bibissemus, etiam jejuno[TR16] stomacho processimus ad latus sinistrum contra primam domum Zachariae, inferiorem, et cum ad eam venissemus, firmiter clausam reperimus, ad quam lapidibus et fustibus et baculis pulsavimus, sed nemo respondit nobis. Circuibant autem juvenes Sarraceni domum, quaerentes locum, per quem muro ascenso intrarent, et nobis aperirent. Erat autem in ea Sarracenus quidam, homo bestia, qui dissimulavit nos se audire, sed cum videret juvenes Sarracenorum, qui currebant nobiscum, ut alium quaererent locum intrandi, descendit ad ostium et eo patefacto stabat cum fuste in ostio, et uxor ejus cum titione, et observabant, ne quis intraret, quousque sibi aliqua pecunia daretur; quae cum sibi data fuisset, remisit furorem, et ingressum indulsit. Statim autem ut ingredi incepimus, inchoavit cantor alta voce canticum beatissimae Virginis Mariae: Magnificat anima mea etc. Et cum illo cantu ad locum venimus, in quo Maria Virgo Elisabeth salutavit, Johannes in utero exultavit, Elisabeth resalutavit et prophetavit, Maria carmen dulcissimum decantavit maximo mysterio repletum, cujus quodlibet verbum aliquo magno sensu est impraegnatum. In illo ergo loco in orationem procidimus et indulgentias plenariae remissionis accepimus (††). Singularem namque laetitiam in hoc loco habuimus cum beatissima Virgine Maria, quae hoc ineffabile gaudium, quod per angeli salutationem in secreto cordis sui reclusum et absconditum gerebat, hic in publicum amicabili salutatione et dulci cantico promebat. Sed et pueri ambo in maternis uteris ad matrum conventionem resultabant et gaudebant, sicut et ambae matres insolita laetitia affectae erant. In beatissima Virgine Maria omne gaudium, quod in angelica salutatione receperat, hic renovatum fuit, et quodammodo completum. Et si fas est dicere, majus gaudium hic videtur habuisse. Angelus enim in Nazareth ipsam salutans dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Sed Elisabeth voce magna clamavit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Notum (#B#) est autem, quod beatissima Virgo Maria plus dilexit incomparabiliter fructum ventris sui, quam se ipsam; et ad ejus honorem plus gaudebat, quam ad proprium. Angelus autem solum benedictam dixit, sed Elisabeth eam benedictam proclamat et fructum ventris sui, et in hoc gaudium Virginis augmentat. Unde ad angeli salutationem non legimus beatam Virginem laetitiae canticum depromsisse, sed ad salutationem Elisabeth jocundissime dixit: Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus etc. In hoc ergo loco angelica salutatio fuit completa et perfecta. Ideo omne gaudium, quod nos peregrini habuissemus in Nazareth, ad quam venire non potuimus, hic nobis accepimus, et tam cum angelo, quam cum Elisabeth repetitis vicibus: Ave Maria diximus, oscula dantes Virgini, sicut Elisabeth et salutavit et osculum dedit. Dicit enim devotus Bernhardus: Est tibi, o Maria, quasi osculum, audire hunc versiculum angelicum: Ave Maria. Et totiens oscularis, quotiens per Ave salutaris. Ad hanc enim salutationem coeli melliflui sunt, stellae rident, angeli jubilant, mundus exultat, daemones contremiscunt, inferna tabescunt, justi gaudent, peccatores sperant. Quapropter apud plurimos consuetudo inolevit, quod ad quamlibet orationem dominicam addunt semper Ave Maria, etiam in horis canonicis; quod tamen nonnulli dicunt non debere fieri, cum in ordinariis et notulis et rubricis de horis dicendis nulla fiat mentio de Ave Maria, cum Pater noster dicere praescribitur.
De hac re orta fuit disceptatio, ut a quodam accepi, inter praepositos et canonicos ecclesiae Bataviensis. Praepositus volebat, quod ad Pater noster adderent semper Ave Maria; canonici vero et clerus nolebant, dicentes, sibi non esse praescriptum in rubricis. Tandem autem pro pace et concordia facienda causa fuit ad Papam devoluta, qui ad partem affirmativam pro praeposito diffinivit, et bulla confirmavit, dicendum esse Ave Maria post Pater noster.