Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 19

Chapter 19 2,908 words Public domain Markdown

Igitur cum ad mediam piscinam ascendissemus, vidimus juxta eam papiliones et tentoria, in quibus architecti et praefecti operum et exactores et magistri erant et negotia de aquarum gurgitibus per montes fodiendis tractabant. Per circuitum autem papilionum multi Sarraceni et Mauri discurrebant colludentes, quos vehementer timuimus, ne forte ad nos ascenderent, et (nos) turbarent, singulariter tamen de me timor erat, quia solus peregrinus eram et cruce signatus, et sine salvo conductu. Nullus tamen se movit contra nos, sed cum pace super margines trium piscinarum ascendimus. Demum derelictis piscinis convertimus nos ad dextram, et sursum per clivum ascendimus et in campestrem regionem venimus plenam agris, in quibus triticum hoc anno messum fuerat. In illo campo inter sepes occurrit nobis unus vagus Arabs cum spatha et lancea et in via se nobis opposuit prohibens nos transire, quousque pedagium sibi debitum solveremus. Dicunt enim Arabes, quod omnes viatores sint eorum debitores et quod omnes teneantur ad solvendum stipendia. Unus autem de fratribus mecum existentibus dixit sibi lingua arabica, quod essemus pauperes et nulli debitores. Ille autem Arabs digito me demonstrans dixit: etsi vos duo estis pauperes, ille tamen cum cruce est peregrinus et hospes patriae et tenetur mihi ad pedagium solvendum. Et hoc dicto accurrit ad me, et arripuit frenum aselli mei, cogere me volens ad solvendum. Sed frater ille atrociter contendebat cum eo et minabatur sibi, si me citius dimittere nollet, in vallem descendere vellet ad dominos operum praefectos et contra eum querimonias facere. Hoc ut audivit Arabs, dimisit me et fugit a nobis. Porro in medio campo vidimus unam ecclesiam, ad quam properavimus, et est ecclesia sancti Georii martyris. Ingressi autem ecclesiam in ea orationes fudimus, et indulgentias septennes (†) accepimus. Ad latus ecclesiae hujus quondam fuit pulchrum et grande monasterium Cologerorum, sed modo est destructum usque ad parvum tugurium, quod ecclesiae adhaeret, in quo duo degunt monachi graeci. In hoc loco fuit sanctus Georius martyr et miles captus et catenatus pro fide Christi; venerat enim de Cappadocia in Syriam, ubi draconem interfecit juxta Barutum et de illo loco huc in Judaeam profectus est ibique captus, et inde in Lyddam ductus, ubi martyrio fuit consumtus, ut patet supra fol. 84 B. Juxta ecclesiam est locus petrosus, ubi rupes durissima et lata jacet, in qua ostenderunt nobis duo illi monachi impressa equi vestigia, acsi petra aliquando mollis fuisset et equi transeuntis vestigia recepisset. Dicunt autem, quod illa vestigia sint per equum S. Georii miraculose saxo impressa. His visis reingressi sumus ecclesiam ad umbram, (#B#) et protulerunt duo illi monachi catenam unam, quam dixerunt esse illam, cum qua S. Georius vinctus tentus fuerat. Hanc catenam deosculati sumus, eaque colla nostra cinximus prae devotione. Sed et ipsi Sarraceni eam plurimum venerantur, sicut et vestigia equi in rupe, et nonnumquam ad tactum illius catenae infirmi restituuntur sanitati apud Sarracenos. Miro etenim modo omnes orientales S. venerantur Georium prae ceteris sanctis, et in ejus honorem sunt quasi omnes ecclesiae schismaticorum consecratae. Deinde portaverunt nobis duo monachi illi paximacios et aquam et salem, et fecimus collationem cum eis, et libenter communicassent nobis omnia, quae habere potuissent, quamvis schismatici essent. Comedimus ergo et bibimus in ecclesia illa et bene refrigerati fuimus, et quasi duabus horis ibi mansimus et monasterii ruinas diligentius lustravimus.

De aqua, in qua eunuchus fuit baptizatus.

A loco illo nos consequenter movimus, et in progressu ad clivum quendam venimus, de quo aquae vivae in pluribus locis emanabant, quod tamen rarum est in terris orientalium. Supra in alto vidimus ruinas rupti castri, quod antiquitus dicebatur Bethsura, et erat firmissimum fortalitium, de quo dixi fol. 189 B. De quo contra vallem fertilissimam processimus non remote a domo Zachariae, de quo dictum est folio ubi supra. In illa valle vidimus multa domicilia et hortorum viridaria, consita ficulneis, vitibus et olivis. Tandem autem pervenimus ad ripam viventium aquarum, quae de saltu erumpunt et per viam cum impetu in vallem decurrunt. Ascendimus ergo per viam usque ad locum, ubi emanant, et ibi invenimus ruinas magnas destructae ecclesiae, quae tempore Christianorum ibi stetit. Est enim ibi locus ille, ubi Philippus baptizavit Aethiopem, eunuchum Candacis reginae, ut habetur Actor. 8. Erat enim Candace regina Aethiopiae, quod regnum non nisi per foeminas regebatur, et omnes reginae dicebantur Candace, sicut omnes reges Aegypti dicebantur Pharaones, et omnes Romanorum imperatores dicebantur Caesares. Sunt, qui dicunt, eam reginam Aegypti et Arabiae fuisse, quia deficientibus Pharaonibus regibus Aegypti successerunt Candaces, ut habet Boccacius de claris mulieribus Cap. 41. Erat autem regina illa foemina devota, et misit suum eunuchum aethiopem, custodem omnium thesaurorum suorum, cum multis muneribus et donariis ad templum in Jerusalem, ut ibi adoraret et dona offerret. Quo facto in currum descendit, ut ad propria remearet, et tam sedulus ad divina fuit, ut etiam sedens in curru prophetias legeret. Quem jussu Spiritus S. accessit Philippus eumque instruxit et in loco hoc baptizavit. In hoc ergo loco genu fleximus, et orationibus dictis indulgentias recepimus (†). Deinde ad fontem sedimus et ea, quae de Bethlehem tuleramus, de sacculis produximus, et comedimus panes et bibimus aquam, quae clara, frigida, recens et sana erat. Est autem fons adeo celebris, quod usque ad eum divites et honesti de Jerusalem equitant pro solatio et refrigerio. Sic ergo nobis sedentibus juxta fontem multi Sarraceni pertransierunt, quia via publica ibi (#251 A#) descendit in Gazam, i. e. in Africam, ut dicit Glossa et Magister in Spec. Histor. Nec tamen aliqua injuria aut molestia nobis fuit illata a quocumque. Illis autem, qui juxta fontem substiterunt et biberunt, dedimus de nostris panibus, et sederunt nobiscum quam plures Sarraceni. Tandem venit quidam cum sporta plena optimis et dulcissimis botris, et nos ei exhibuimus saccos nostros cum panibus, quae commutatio fuit sibi gratissima, et ita manducavimus et bibimus simul in loco et usque ad solis declinationem simul ibi mansimus. De hoc loco dicit Beda super Actus Apostolorum: Bethsaro vel Bethsura in terra Juda euntibus ab Helia Hebron, i. e. a Jerusalem in Ebron, XX. lapide, juxta quem est fons ad radices montis, ebulliens ab eodem, in quo gignitur, absorbetur humo, in quo Philippus baptizavit eunuchum. Cum ergo bene in illo loco recreati fuissemus, bestias adscendimus, et festini contra Jerusalem properavimus, quia sperabamus, eodem sero nos ingressuros in dominicum sepulchrum; nisi enim illa spes fuisset, in Bethlehem cum fratribus per aliquot dies mansissemus, vel noctem in deserto S. Johannis Baptistae fecissemus. De quo dictum est supra fol. 192 A., quod valde libenter fecissemus. Nam antra illa, in quibus tener puer Johannes habitavit, videtur et in eis morari delectabile valde esse. Sed desiderium ingrediendi dominicum sepulchrum magis urgebat. In processu dimisimus desertum S. Johannis et domum Zachariae et ecclesiam sanctae crucis et domum Simeonis, de quibus omnibus prius dictum est, et ad Jerusalem properavimus. Cumque ad vineas montis Gyon venissemus et jam civitatem sanctam prae oculis haberemus, ecce mulieres aliquae in vineis laborantes congregatae in via se locaverunt cum lapidibus, et transitu nobis interdixerunt, nisi eis solveremus tributum, quas interrogari fecimus, an essent arabicae vel Sarracenae? Quae cum dixissent, se esse Sarracenas, vi per medium ipsarum penetravimus, easque derisimus dicentes, pedagium esse debitum Arabum, et non Sarracenorum. Quae cum magna indignatione miserunt lapides contra terga nostra, et post nos contumeliosis vocibus clamaverunt. Porro cum iam prope civitatem essemus, venit nobis obviam quidam magnus dominus infidelis, cum multis famulis et copioso comitatu armatorum in equis et mulis, et qui praecedebant exercitum significabant, quod unus Amiraldus sequeretur. Quod ut audivimus, statim de asinis nostris resilivimus, stantes sic secus viam, quousque universi praeterierunt. Si enim per nos de bestiis non descendissemus, cum furia et contumelia nos dejecissent. Consuetudo enim patriae illius hoc habet, ut semper pauperes, rustici, peregrini et personae humiles deferant (#B#) hoc modo nobilibus et divitibus sibi obviantibus. Quam statim enim ut ignobilis et advena videt contra se nobilem venientem, descendit de bestia sua, quousque pertransierit dominus cum suis famulis; si autem descendere negligit, famuli domini eum vi dejiciunt. Si vero duo divites sibi obviant, minus dives, qui alteri deferre vult, non descendit, sed cum bestiis suis secus viam se contrahit, quousque ille praetereat. Si vere dives civis obviam habuerit nobilem armatum, ut puta Sarracenus Mamaluccum, tunc honor, quem dives ille deferat nobili, [est], ut de via se contrahat, pedesque extra strepas trahat et dependere sinat. Quod si non fecerit, eum armatus de equo dejicit. Sic ergo, postquam dominus ille transivit, reascendimus asinos nostros et in civitatem sanctam ingressi sumus ad montem Syon. Cum venissemus, intelleximus, peregrinos non intromittendos in ecclesiam S. sepulchri, et dolui, quod non ad duos vel tres dies foras in Bethlehem mansi.

Decima septima die, quae fuit dominica XII p. Trinit. infra octavas assumtionis, habui desiderium celebrandi Missam in loco defunctionis beatissimae Virginis Mariae, et eportavi omnia paramenta ad locum, et altare paravi cum fratre mihi ministraturo. Dum autem starem sub divo in altari, cecidit ros abundans et infudit corporale, et humectata sunt palle et liber, et hostia sacramenti adeo liquefacta fuit, sicut pasta non cocta, ita quod elevare eam nequaquam potui, nec manibus eam, ut ritus habet, tradere, et fui in magna angustia in illa Missa. In illis enim terris raro pluit, et coelum, praesertim aestivo tempore, serenum existit, sed semper in solis ortu abundanter rorant coeli desuper, et hac infusione conservatur viror terrae. Post prandium convenerunt peregrini ad tractandum de nostra peregrinatione per desertum.

Decima octava die ante solis ortum ad fontem Siloae descendi. Audivi autem intus juxta gurgitem tumultuantes Sarracenos, cerdones vel fullones, et diverti a fonte sancto, nec ingredi praesumsi, faciem tamen et oculos lavi in ripa defluenti,[TR71] et deorsum usque in medium torrentis Cedron descendi, per ejus siccum alveum et asperum adscendi usque ad ecclesiam sepulchri et assumtionis b. Virginis Mariae, quam apertam reperi, et gavisus fui. Descendi ergo per gradus in ecclesiam et eam repletam graecis Christianis inveni, qui illo die ibi divina celebrabant, et laudes b. Mariae concinebant, ad quorum Officium steti, considerans ritum et mores eorum. Deinde ascendi de ecclesia, et specum agonizationis Domini nostri Jesu Christi (#252 A#) intravi, in quo inveni chorum Armenorum, divina ibi celebrantes et suis dissonis cantibus Deum laudantes, cum quibus mansi ad spatium parvi temporis, et eorum modum in divinis admiratus fui. De specu demum egressus in Galilaeam ascendi et inde in jugo montis Oliveti ad ecclesiam ascensionis Domini perveni, in quam ingressus chorum Jacobitarum in ea reperi, Deum suis modulis, mihi insolitis, laudantes. Sed et Abessini vel Indiani, supervenerunt, ut sua Officia perficerent. Exspectabant etiam ibi Nubiani eadem ratione. Totus enim mons Oliveti repletus erat orientalibus Christianis illo die, quae autem causa fuerit congregationis orientalium illo die, ignoro. Transivi autem ego solus Latinus inter illos orientales, nec aliquis molestiam mihi aliquam fecit, nec me a suis Officiis repulerunt. Ammirabantur quidem de me, respicientes me et habitum meum et mores meos. Sunt illi praenominati orientales communiter omnes nigri, et colore, vestitu, lingua, ritu et moribus nobis difformes. A loco ascensionis Domini descendi in Gethsamini, et rupem, quae praefert corporis Christi impressuram, quam accepit in captivatione Christi, diligentissime quaesivi, sed minime invenire potui. De hac rupe vide fol. 146 A. Post haec ad montem Syon reascendi ad prandium.

Decima nona die accepi licentiam a patre Gardiano, et societatem petii ad visitandum castellum Emaus. Difficilis autem fuit pater Guardianus, dicens, viam esse insecuram; propter instantiam tamen meam licentiam dedit, et duos fratres mihi adjunxit et unum Sarracenum, et simul exivimus de Jerusalem per viam, per quam duo discipuli, Cleophas et Lucas, in die resurrectionis Domini transierunt cum Domino Jesu in forma peregrini eis apparente et corda eorum incendente ignito suo alloquio, ut habetur Lucae 24. Pervenimus autem cum pace usque in Emaus et ibi loca desiderata deosculati sumus, de quibus habetur supra fol. 90 B. Cum timore autem ruinas illius civitatis lustravimus, quia cum sit in via, quae de mari ascendit in Jerusalem, raro est locus sine praedonibus, qui transeuntes sugillant. Beatus Jeronymus, de distantiis locorum, dicit, suo tempore insigne oppidum fuisse, quod etiam ruinae demonstrant.

Deinde ascendimus in montem Sylo, de quo etiam dictum est fol. 90 A. B., et ibi visitare et videre voluimus loca sancta, sed citius Sarraceni supernis domicilia habentes nobis occurrerunt nosque cum lapidibus repulerunt. Cumque in vallem venissemus, ad radices alterius montis venimus et in ejus cacumen conscendimus. Hic mons dicitur mons martyrum, pro eo, quod Leo quidam sepelivit ibi XXX millia corpora martyrum, quos Cosdroe rex Persarum interfecit pro fide Christi, ut habetur in Histor. Eccles. His visis per vallem terebinthi reversi sumus cum pace in Jerusalem, et ita transivit dies illa etc.

Vicesima mane venerant ad cellam meam quatuor fratres Conventus rogantes me, ut irem cum eis in Bethaniam. Sic ergo profecti sumus et cum in valle Josaphat essemus, vidimus de monte Syon post nos descendere caeteros dominos peregrinos meos cum paramentis ad Missam, cumque ad nos venissent, dixerunt, se etiam velle ire in Bethaniam, et ita simul montem Oliveti ascendimus et ab alia parte in Bethaniam descendimus et in ecclesiam S. Lazari super sepulchrum ejusdem Missas celebravimus, cum magno tamen timore, quia circumstabant juvenes Sarraceni, quos arcere ab Officiis ausi non fuimus, et stabant respicientes in manus, ora et oculos consecrantium; timuimus enim, ne forte alicui accideret idem, quod cuidam fratri celebranti Missam accidit in Bethlehem, qui dum in celebratione esset et jam panem in corpus et vinum in sanguinem consecrasset, ecce unus juvenis Sarracenus accurrit ad altare ex improviso et calicem cum sacramento arripuit et sacramentum ebibit, et cum magno cachino ad socios suos recurrit. O ignorantia damnosa, o coecitas caliginosa, o fatuitas stulta, o temeritas praesumtuosa, o irrisio flebilis et periculosa! Verum Domino nos protegente nihil simile nobis contigit in illo loco, finivimus enim Officia cum bona pace, et visitatis sanctis locis Bethaniae et montis Oliveti, regressi fuimus in Jerusalem,

(#B#) Vicesima prima die mane descendi ad ecclesiam resurrectionis Domini et ante fores dixi Officium meum et per foramen januae ad dominicum monumentum perspexi. Eadem[TR72] hora venerunt Mauri armati cum arcubus et lanceis, adducentes cum multis tumultibus duos homines, quos captivaverant, et eos in carceres, qui stant ante atrium ecclesiae sancti sepulchri, incluserunt. De quibus carceribus dictum est fol. 124 B. Cum magno ergo timore steti ante ostium, timens, ne et in me saevirent, et tam diu exspectavi foribus inhaerens, quousque recesserunt a carceribus, quia de atrio transire non poteram nisi prope illos. Mansi autem ibi ultra duas horas, et ad Officium in monte Syon adscendi. Post prandium convenerunt omnes peregrini in montem Syon et res comparatas ordinavimus ad aequalia pondera. Quo facto descendi cum eis, et cum venissemus ad arcem David, de qua superius fol. 104 A. facta est mentio, stetimus et castrum ipsum inspeximus. Cum autem castellani filius videret nos subsistere, signavit manu, ut, si placeret, possemus eum sequi et arcem ab intus videre. Secuti ergo sumus juvenem et per pontem fossati transivimus, et prope portam habet pontem in catenis dependentem, qui potest sursum erigi et demitti. Induxit autem nos per duas portas ferreas usque in curiam castri, in qua sedebant foeminae et suebant, (#253 A#) quae, dum nos vidissent,[TR73] operuerunt vultus suos et absconderunt. Duxit autem nos juvenis sursum super muros et turres, et ad omnia habitacula per circuitum, et mirati sumus de spissitudine murorum et multitudine turrium per gyrum. Est enim aedificatum ad modum munitorum castrorum in Alemannia cum muris, moeniis, et foraminibus multis machinarum, et est situm super prominentem petram in occidentali parte montis Syon, et habet ab austro profundam vallem, quae dividit montem Syon a monte Gyon et ascendit a torrente Cedron usque ad agrum fullonis. Ab occidente etiam vallem habet, quae quondam profunda vorago erat, sed iam quodammodo est repleta et per gyrum habuit profunda fossata, quae, quia non mundantur, replentur, et jam castellanus hortum olerum plantavit in parte orientali. Hoc tamen non obstante nihil est tam forte et munitum in tota Hierosolyma sicut hoc castrum. Porro an hoc castrum sit illud, quod Scriptura nominat arcem Syon vel arcem David, diversi diversa tradunt; hoc tamen scimus, quod David munivit montem Syon, et civitas montis dicebatur civitas David, quae quandoque tota nominatur arx David, uti 2. Reg. V. Singulari tamen respectu notavi tria loca, in quibus fuerunt turres et muri fortes montis Syon. Primus est in orientali parte, ubi stat Conventus fratrum. Et ibi nullum est dubium, quin tabernaculum David fuerit, in quo arcam Domini collocavit, et suum habitaculum, de quo habetur 1. Paral. 17. Secundus locus est in occidentali parte montis Syon, in quo stat hoc, de quo nunc loquimur castrum. Tertius vero locus est non in monte Syon, sed ex opposito illius arcis, contra occidentem supra civitatem Jerusalem, prope portam negotiatorum in agro fullonis, ubi sunt ruinae grandes, quas dicunt esse reliquias turris David. Et si hodie ibi esset fortalitium, tota civitas arceri posset ex eo. Ego tamen credo, quod ante tempora Helii Hadriani imperatoris, qui civitatem ampliavit, nihil ibi fuerit, sed post civitatis extensionem fortalitium fuit ibi constructum, et prius destructum. Igitur, dum arcem vidissemus,[TR74] transivimus ad locum nostrum. dum arcem vidissemus,[TR75] transivimus ad locum nostrum.

In occasu solis cum quibusdam fratribus chorum antiquae ecclesiae Syon adscendi, de quo dixi fol. 98 B., et singularem altitudinem montis Syon prae cunctis in circuitu montibus consideravi. Nam montana Arabiae trans Jordanem et mare mortuum, quae tam valde alta sunt, humilia videntur respectu montis Syon. Sol enim oriens primo caput montis Syon incendit, a quo eo occidente ultimo radios retrahit. Hoc saepe consideravi. Nam a monte Syon est descensus continuus, quasi per quinque milliaria teutonica, usque ad mare mortuum contra orientem. Similiter contra occidentem est descensus ejus multorum milliariorum usque in Palaestinam. Et ita mons Syon cunctis montibus praeeminet, ut habetur supra fol. 108 A.

Lapillorum collectio et spinarum de locis sanctis pro devotione.