# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 18

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

(#B#) Porro mons ipse, in quo stabamus, mons Engaddi dicitur, similiter cum aliis sibi cohaerentibus montibus. Nominatur tamen Genes. 14. et 2. Paral. 20. Asason tamar, et fuit quondam regio Amalechitarum. Et beatus Jeronymus de distantiis locorum dicit, quod Engaddi est in tribu Judae, in solitudine, quae est in aulone supra mare mortuum, et suo tempore dicit ibi pergrandem vicum stetisse. Ad hunc locum Engaddi confugit David a facie Saul, regis Israel, ut ibi conservaretur tamquam in locis tutissimis, ut habetur 1. Reg. 14. Sunt enim montes alti et petrosi, pluribus cavernis forati, et pleni scissuris, inter illas autem speluncas est una grandis, profunda et obscura, in valle nemorosa ad latus eminentissimae rupis patulum in tractum habens desuper pendentibus abruptis rupibus. Quae spelunca non immerito dici potest misericordiarum David schola. Nam in eum specum submisit se David cum suis armatis, contrahens se ad penetralia ejus, cum audiret Saul regem loco adventurum cum tribus millibus viris, cum quibus evagabatur Saul per loca deserti Engaddi etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus, i. e. capreis silvestribus, perviae sunt. Invidia enim agitabat eum usque ad loca inaccessibilia, quia audire non poterat cantum vulgi, qui in choro canebat, in quo laus praestantior dabatur David, quam sibi, cum cantarent: Saul percussit mille, et David decem millia. Interea Saul descendit cum suis usque in vallem speluncae David, et cum rex ad os latibuli venisset, ingressus est specum, ut murmurantem purgaret ventrem in tenebris, et se denudans ac incurvans naturae opus perfecit, stantibus in dorso ejus David cum suis, vibratis gladiis, pugionibus, hastis et fustibus. Recordatus autem David misericordiae misertus est ejus, qui se sine misericordia quaerebat perimere, et percussit cor suum, confregitque corda virorum suorum, ne regem interficerent, et abscissa ora chlamydis illaesum abire permisit. Ecce invidia Saulis detestabilis et misericordia Davidis imitabilis. Sicut enim, inquit Basilius, rubigo ferrum, sic invidia animam, in qua nascitur corrumpit. Et sicut rubigo ferro adhaerens vix recedit, ita invidia cum difficultate animam dimittit. Quod patet in Saule, qui aliquotiens reconciliatus David promisit securitatem, sed pacta, juramenta et promissa fregit. Nam zelus invidiae sine modo est, unde Saul investigabat David in altissimis montibus, in profundissimis vallibus, in intimis terrae visceribus. David autem, misericordia armatus, ubique mirabiliter evasit et in ea consecutus est sedem regni in saecula, ut dicitur 1. Maccab. 2.

Vinea Engaddi.

Ín his insuper montibus stetit quondam illa nobilissima vinea Engaddi, quae germinabat carissimum balsamum. Hanc vineam plantaverat in loco Engaddi Salomon rex. Nam Magister in Spec. Histor. ex ore Josephi dicit, quod regina Saba, quae venit in Jerusalem a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, sicut habetur 3. Regum 10., attulit ei multa munera pretiosa, inter quae obtulit ei radicem balsami, tamquam pretiosissimum munus, quam rex monti Engaddi inseruit, et in vinea propagata fuit (#247 A#). Istius vineae meminit Salomon in Canticis Canticor. 1. dicens: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Haec vinea nunc est in Aegypto, sed quis eam hinc eradicaverit et transplantaverit, et de bonitate balsami et de cypris dicetur fol. 68 P. II. Legi in quodam peregrinali antiquo, quod quidam terrae sanctae peregrini curiosius in his montibus evagabantur et in quodam loco invenerunt surculos balsami; sed nulla arbusta. Praeter balsamum crevit olim in his montibus vinum praecipuum, de quo creduntur filiae Loth inebriasse patrem suum, ut habetur Geiies. 19. Et si hodie montes illi colonos haberent, fructus pretiosissimos in copia ferre possent.

Regressio in Jerusalem.

Igitur cum omnia praecedentia vidissemus, dorsum orientalibus locis dedimus et montana contra Jerusalem ascendimus. In quadam autem curva via, nescio qua de causa, mula, cui insidebam, cursum incepit et praecurrere conabatur caeteros, quam cum freno retinere vellem, abjecit me, et casum valde gravem accepi. Quod videns Ameth, ductor noster, de equo suo desiliit, et me jacentem levavit, membra mea delinivit et traxit ad reaptandum juncturis et unum de servis suis in vallem currere jussit, ut mulam meam, quae lasciviens decurrebat, reduceret, et tantam pietatem Maurus iste gentilis ethnicus exhibuit mihi in mea anxietate, quantam Christianus misericordissimus facere potuisset. Me reintegrato potenter in mulam sublevavit, quia brachiis me juvare non poteram, nullum tamen membrum fuit mihi confractum, de quo Ameth mirabatur et laetabatur, quia in cursu mulae impetuose in scopulos cecidi. Oro autem Deum, ut misereatur illi Sarraceno gentili, sicut et ipse misertus est mei. Ameth ergo et ego post socios meos festinavimus, qui longe antecesserant, et similiter per vallem Gehennae ascendimus, et dum adhuc in profundo vallis essemus, tandem de profundo suspicientes civitatem sanctam Jerusalem in altissimis situatam refulgentem vidimus, in cujus aspectu contigit nobis, sicut patet fol. 215 B. Ingressi autem civitatem sanctam enarravimus fratribus nostris, qui remanserant, quae vidimus et quae nobis in via acciderunt.

Sollicitudo peregrinorum pro recessu ad montem Synai.

Tertia decima die, quae est Hyppolithi et sociorum ejus, mane audita Missa in monte Syon abierunt domini peregrini ad semetipsos, et super nostro recessu, quem optavimus, consolati sumus. Videbatur enim nobis Calinus major, Trutschelmannus noster, recessum nostrum de Jerusalem impedire, et longior tardatio nobis nimis praejudicialis futura esset, non quidem ideo, quod taedium esset nobis manere in civitate sancta, in qua libentissime et jocundissime morati sumus, sed timuimus, quod negligeremus naves alexandrinas onerarias, in quibus in Italiam navigare decreveramus (#B#), et in Alexandria hiemare cogeremur, quod nobis fuisset plurimum poenale. Simul ergo transivimus ad domum domini Naydon, praefecti Jerusalem, cum quo et dominum Vaccardinum invenimus et intromissi sumus ad eorum conspectum. Qui auditis causis nostris vocari jusserunt nostrum Trutschelmannum Sabbathytanco et hortabantur eum, ut citius nos educeret, et habita longa collocutione inter se dixerunt nobis, quod adhuc oporteret nos X diebus manere in Jerusalem, post quos sine dilatione essemus desertum ingressuri. In his, inquiunt, diebus disponite vos cum omnibus per viam necessariis, cum paximaciis, caricis, vino et aliis. Et his dictis licentiaverunt nos ad loca nostra.

Eodem die incepimus nos parare, et duos ducatos pro persona Gazelo solvimus, ut daret nobis facultatem comparandi vina a Christianis et a Judaeis. Est enim Gazelus Christianus de cinctura officialis Soldani, ad hoc negotium praepositus, ut nulli Christiano liceat vinum emere, nisi soluto ei tributo, et si contrafactum fuerit, et perceperit, irrumpit loca, ubi vina emta fuerint locata, et vinum ad se recipit, vel vasa frangit et vinum effundit. Multas sollicitudines et labores habuimus ab hac die et deinceps usque ad nostrum recessum de provisione facienda per desertum, et omnia, quae disposuimus, comportavimus in montem Syon ad Conventum fratrum in capellam S. Francisci, quae sub ecclesia est, et in paucis diebus capellam ipsam replevimus sportis, saccis et brillis sive vasis, et magnum comportavimus cumulum rerum per tres societates. Eodem die, cum advesperasset, transivi cum duobus militibus ad vallem Josaphat pro quodam negotio expediendo, quo expedito visitavimus loca sancta montis Oliveti, et cum essemus in ejus cacumine in ecclesia ascensionis Domini, occubuit sol, et antequam possemus urbem intrare, praeoccupati fuimus tenebris et magno timore per vicos civitatis transivimus et cum hoc oberravimus gyrantes hinc et inde. Tandem autem ad vicum nobis notum venimus et cum pace ad loca nostra ingressi sumus.

Vigilia assumtionis sic celebratur in Jerusalem.

Quarta decima die, quae est vigilia assumtionis beatissimae Virginis Mariae, transacta meridie incepimus nos ad celebritatem futurae festivitatis tali modo disponere. Ingressi sumus sacristiam fratrum et inde tulimus linteamen latum, quod eportavimus ad locum migrationis beatae Virginis. De quo loco habes folio 105. B. Hoc linteamen super illum locum extendimus in modum tentorii sustentaculis et funibus, et tapecias loco parietum circumduximus et capellam pulchram fecimus. Altare autem, quod in loco est, vestivimus pretiosis et ornavimus depictis tabulis et imaginibus (#248 A#) et monstrantiis et candelabris cum cereis positis. Attulimus etiam ramos frondium de olivis et palmis, et gramina ac flores sparsimus et ornatum lucum divinum fecimus. Cum autem vespera adesset, induit se pater Gardianus cappa pretiosa, et cantores, cruciferarius, thuribularius et acoluthi sacris induti stabant in ecclesia fratrum, et paratis omnibus cum solemni apparatu ordinata processione transivimus de ecclesia Syon ad locum migrationis beatae Virginis cum cantu: Et ibo mihi ad montem myrrhae etc. Quo finito in capella, quam feceramus, cantavimus vesperas et completorium de festo altis vocibus, nec aliquod impedimentum Sarracenorum passi sumus, sed audientes clamores nostros accurrebant et stabant cum suspenso ore. Interea confluebat multitudo Christianorum orientalium, qui statim nostro Officio finito ingressi sunt cum suis sacerdotibus capellam et sua Officia perficere inchoabant et Missas eodem sero celebrabant juxta suum ritum. Nos vero Conventum ingressi sobriam, ut jejunantes decet, collationem fecimus. Post collationem descendimus simul de monte Syon in vallem Josaphat ad ecclesiam sepulchri beatae Virginis et onustum asinum nobiscum duximus, cui imposuimus ornamenta et paramenta pro loco decorando et pro Officiis celebrandis. Cumque in ecclesiam descendissemus, invenimus eam repletam orientalibus Christianis, viris et foeminis; reduximus ergo nos in angulum nostrum ad altare Latinorum, et inde aliis Christianis, qui locum praeoccupaverant, detrusis, lumina accendimus. Non enim habet locus ille de coelo lumen, sed de igne incenso. Locum ergo nostrum circumdedimus tapeciis et altare ornavimus et multas candelas accendimus, et cum solenni cantu completorium cantavimus. Ad Salve Regina vero de loco nostro processimus cum ornata processione et per sepulchrum beatissimae Virginis Mariae transivimus gyrantes usque ad locum nostrum. Post Salve ad vigilandum per noctem ad sepulchrum Virginis gloriosae nos disposuimus, et qui vigilare non poterant, capita sua ad parietem reclinabant sedentes. Parvam tamen quietem habuimus, quia alii Christiani in suis locis per noctem ululabant in suis Officiis. Porro nullus locus fuit nostro ornatior, nec aliquis cantus solemnior, parva enim festa faciunt orientales in suis Officiis, nec cantum videntur facere sed planctum. De hac ecclesia et ejus dispositione et locorum distinctione vide supra fol. 143 B. Sic ergo nox illa transivit.

De festo assumtionis gloriosae beatae Mariae Virginis.

Quinta decima die in noctis medio incepimus Officium matutinale, quo solenniter cantato Missas privatas celebravimus in sepulchro beatae Virginis, qui locum poterant habere, qui vero non poterant in eo locum habere, in altari Latinorum celebrabant. Ut autem factus est dies, cantavimus (#B#) Officium Missae in nostro loco altis vocibus, nec audiebantur voces et ululatus aliorum Christianorum inter clamores nostros. Officio autem terminato paramenta deposuimus et ad montem Syon praemisimus, nos vero loca sancta montis Oliveti visitavimus et indulgentiis receptis in montem Syon ad prandium sumendum ascendimus et post prandium ad quiescendum nos locavimus propter vigilias praecedentes.

De singulari peregrinatione F. F. F. in Bethlehem et ad alia quaedam loca.

In die assumtionis post meridiem rogavi patrem Gardianum pro licentia ad Bethlehem et pro societate itineris.[TR65] Desiderium enim habui solus esse in Bethlehem sine tumultu peregrinorum. Adjunxit autem pater Gardianus mihi duos bonos fratres et abire permisit. Exivimus ergo nos tres simul clam de Jerusalem omnibus nescientibus, ne plures comites haberemus, et jucunde ambulavimus per viam illam sanctam, de qua supra dictum est fol. 164. B., et usque in Chabrata, ubi est sepulchrum Rachelis, venimus, ad latus autem vidimus villam Bezeth, de qua habetur Judicum 1., in qua filii Israel percusserunt X millia virorum et invenerunt ibi Adonizedech, regem Jerusalem, cui amputaverunt manus et pedes, sicut ipse fecerat LXX regibus, qui sub mensa sua serpebant colligentes ore micas decidentes. Hanc villam desideravi ingredi et videre locum, non enim praetermisi aliquem locum mihi ex canonica Scriptura notum, quin eum visitaverim, in quantum mihi possibile erat. Declinavimus ergo a via communi ad dextram in villam Bezeth eamque pertransivimus. Est enim villa magna et populosa, nec habitant in ea Sarraceni, sed solum Christiani orientales, et numquam fuit a Sarracenis possessa. In hoc tamen anno quidam de hac villa Christianus fidem Christi publice denegavit, et circumcisionem accepit et Sarracenus effectus est et hodie inter Christianos ibi habitat lupus inter agnos. In hac villa optimum et fortissimum crescit vinum, quod quidem potatum pure caput non laedit, sed sua virtute intestina corrodit, ideo debet multum imponere de aqua; non memini me melius vinum bibisse.

A Bezeth consequenter progressi in Bethlehem venimus et cum magna charitate a Gardiano et fratribus recepti sumus et coenam bonam ibi fecimus.[TR66] Post coenam ductus fui in cellam pro quiete, sed dum reposuissem me, fugit me somnus ab oculis meis, et totus vigil ad tempus in lecto mansi, et taedio jacendi victus surrexi et me in specu sacro nativitatis Christi esse optavi, spem tamen non habui, me ante noctis medium posse habere ingressum, sciens, omnia ostia esse serata, verum silenter cellam exivi, et capellam S. Nicolai, in qua fratres horas dicunt, ingressus sum. In eadem capella est occultus introitus per ostiolum in specum sacrum, quem omnibus modis fratres occultant propter Sarracenos et orientales Christianos, qui eum non paterentur, ut supra fol. 172. dixi. Ad hoc ostiolum sine spe accessi eumque reseratum reperi et cum magno gaudio ingressus sum, penetrans petrosum transitum, et ultimum ostium etiam apertum reperi, per quod in sanctissimum specum veni, quem illuminatum multis lampadibus inveni, et duo ostia, per quae est transitus et ascensus in ecclesiam, firmiter clausa reperi. Considerans autem, me solum esse in sacro specu, prae gaudio dixi: Benedictus Dominus, et benedicta sint omnia impedimenta quietis et somni mei, propter quae adeptus celebrare jucundissimas vigilias ad dulcissimum Christi cunabulum. Dedi ergo me sacris vigiliis, et melius quo potui et scivi horas istas transegi, devotissimus enim et dulcissimus est locus iste, ut supra patuit, et vigiliae circa eum sunt delectabiles et leves.

Processus ad loca, quae sequuntur, ad (quae) communiter peregrini non ducuntur.

Sexta decima die mane celebravimus Missas in specu sanctissimo, et post Missas ad locum pastorum ascendimus, de quo loco dictum est fol. 173 A., et ibi Gloria in excelsis cantavimus cum angelis. Post hoc reascendimus in civitatem Bethlehem et ipsam curiosius lustravimus et ad prandium fratrum ingressi sumus monasterium. (#249 A#) Porro antequam ad capiendum cibum iremus, in horto ambitus transivimus, in quo fuerunt sepulchra illorum trium hominum, qui resuscitati fuerunt et cum Eusebio reducti, ut in epistola Cyrilli episcopi Jerosolymitani ad Augustinum [legitur]. Post prandium valefecimus patri Gardiano et fratribus et oppidum Bethlehem ingressi sumus ad quendam Christianum graecum, unum de fratribus, qui mecum erat notus. Hic audito, quo pergere intenderemus, concessit nobis quatuor asinos, tres pro nobis, et quartum pro filio suo, quem misit nobiscum ad serviendum nobis et[TR67] bestiis. Ascendimus ergo bestias et de monte Bethlehem descendimus per clivum, gyrantes contra austrum super canale, per quod aquae in Jerusalem ducuntur. Ad villam autem quandam venimus, nomine Bethyr, juxta quam tanta amoenitas est, quantam non vidi per totam terram sanctam. Est enim infra villam tota vallis densata fructiferis lignis et diversi generis arboribus, ac si esset silva. Hunc hortum credunt Salomonem plantasse, et ibi hortum deliciarum fuisse, de quo dicit Ecclesiast. 7.: Feci, inquit, mihi hortos et pomoeria et consevi ea cuncti generis arboribus. Ad hunc hortum vehebatur Salomo aureo curru, circumdatus armatis juvenibus, quando voluptatibus operam dare cupiebat, ut dicit Josephus Libr. VIII. Antiquit. Jud. c. 3. Denique sponsam suam amorosis canticis ad hunc hortum saepe invitat, dicens: Veni in hortum meum, soror mea, sponsa, Cant. V. Et optat ei aërem convenientem, Cant. IV. dicens: Surge aquilo, et veni auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Unde adeo frequenter solebat Salomon morari in hoc horto, quod, quando nesciebatur, ubi erat, inveniebatur in horto. Quapropter, dum filiae Jerusalem quaererent a sponsa: Quo abiit dilectus tuus? respondet: Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut ibi pascatur et lilia colligat, Cant. VI. Plantaverat enim in horto illo herbas aromaticas et virgulta nobilia, ut cypros, cum croco, nardum, et fistulam, balsamum et cinnamomum, cum universis lignis Libani, myrrham et alöes, cum omnibus primis unguentis, ut habetur Cantici IV. Vites etiam et nuces et alia inerant. Hodie autem aromatica defecerunt, et remanserunt arbores pomerantiarum, malogranatarum, ficulnearum, olivarum, mororum, nucum et pomorum, et est, ac si esset paradisus deliciosa, cui convenire videtur illud Cantici 4.: Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.

De piscinis Salomonis regis.

Visis deliciosis hortis illis ascendimus consequenter ab eis per litus rivuli, quo irrigantur, ita, quod canale, in quo currunt aquae in Jerusalem, erat nobis ad dextram, et alveus, per quem aquae hortum praedictum rigantes descendunt, erant nobis in sinistra. Sic ergo per medium ascendimus et ad piscinas grandes tres sibi subordinatas venimus. Has piscinas dicunt esse illas, de quibus dicit Salomon Eccles. c. 2. 6: Exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. Silva illa lignorum germinantium est hortus praedictus, in quem per alveolum transmittuntur aquae a piscinis istis.

Porro piscinae illae magnae sunt et maximis laboribus exstructae per ferramenta acuta, quibus rupes durissimae et petrae solidissimae sunt cavatae, rosae et abscissae in longum et latum per medium vallis, cui (#B#) ab utroque latere adhaerent montes alti et petrosi. Ita autem sunt piscinae illae exstructae, quod in suprema et prima decurrit aqua viva et replet eam. Et de illa fluit aqua in secundam sub ea; de secunda in tertiam. De qua consequenter transcurrunt in hortum deliciarum, et per canale de eadem transmittitur aqua usque in Jerusalem ad latus templi, ubi erumpit, sicut patet fol. 227 A. Aqua vero, quae de hortis consequenter transfluit per vallem civitatis, decurrit in Sodomam, et per desertum Thecuae, cui adhaeret contra austrum desertum Macheron, in quo mons Carmelus est, qui fuit possessio Nabal, quem David, dum esset in fuga a facie Saul, rogari fecit, ut mitteret ei de pane et aqua sua, quod ille cum contumeliosis verbis denegavit; propter quod David commotus insurrexit contra eum et universam domum ejus, et nisi Abigail uxor Nabal pro eo intercessisset, omnia dissipasset, sicut patet 1. Reg. 27. Super has piscinas in opposito montis latere vidimus paganos fodientes et laborantes ultra sexcentos pro inductione novarum aquarum ad antiquas in Jerusalem. Inventae enim sunt aquae in desertis montibus non remote ab Ebron, longe a piscinis istis, quas dominus Soldanus conatur inducere usque in Jerusalem ingentibus expensis, immensis laboribus, sagaci industria, multis ingeniis et acutissimis[TR68] artibus, per tot montium cavitates et rupium[TR69] ac petrarum incisiones et saxorum perforationes et dejectiones lapidum, ad spatium octo milliarium alemannicorum gurgitem dirigens per saltus et clivos secundum proportionatas mensuras. Antiqua etiam canalia innovat et retinacula aquarum pluvialium multa facit et omnes modos excogitat, ut civitas sancta Jerusalem aquas habeat, et nec expensis nec laboribus parcit, in quo non modica laude dignum se fecit rex Soldanus. Nam Salomon Ecclesiast. IV. 4. laudans opera magnifica gloriosorum virorum laudat Ezechiam regem pro eo, quod ferro fodit rupem et induxit in medium civitatis Jerusalem aquam, et aedificavit ad aquam puteum. Idem 48. De quo etiam laudatur 4. Reg. XX. et 2. Paral. 32. idem rex Ezechias.

Nec tamen similis fuit labor Ezechiae labori Cathubae Soldani, qui non solum fodit rupem, ut inducat aquas superioris fontis Gyon in civitatem, sed scindit montes a longe distantes, ut inducat aquas. Unde de hoc etiam fol. 141 A. Mirantur Sarraceni, Judaei et Christiani, quid tandem Soldanus velit facere de Jerosolyma, quod tantos labores et expensas facit pro ejus adaquatione. Putant Sarraceni, quod sedem regni transferre velit de Babylonia Aegypti in Jerusalem. Judaei sperant, quod Jerosolyma instaurata eam sit eis resignaturus. Christiani vero opinantur, quod forte fidem Christi, quam abnegavit reassumturus sit et dominicum sepulchrum cum civitate Jerusalem ipsis restiturus. Quod omnipotens Deus in cor ejus dare velit, pro quo incessanter exorandus esset Deus. Si vero in sua perfidia et apostasia[TR70] manere velit, nihilominus Christiani Deum pro eo tenentur orare et pro longaeva vita ejus, quia sepulchri dominici custos est et rex terrae sanctae, et Christianis peregrinis satis pius et mitis. Sic faciebant antiqui patres, dum essent in babylonica captivitate, et orabant et oblationes offerebant pro vita Nabuchodonosoris regis, qui tamen eos captivaverat et templum incenderat et Jerusalem destruxerat. Sicut patet Baruch. I. Sic facere hortatur apostolus 1. Tim. II., ut obsecrationes et orationes fiant in ecclesia pro regibus gentilibus et pro omnibus, qui in sublimitate sunt constituti, quatenus quietam vitam sub eis ducere possint fideles. Et primo Esdrae 6. praecipiuntur fieri oblationes pro vita regis Darii et filiorum ejus et orationes.

Hoc opus, quod Soldanus facit, Pilatus, praeses Judaeae, exorsus fuit, et chorban, sacrum thesaurum templi, ideo exhausit, ut aquas a duobus millibus stadiis induceret. Et dum Judaei contra opus (#250 A#) propter thesauri exspoliationem reclamarent, commotus Pilatus magnam interemit Judaeorum multitudinem et in opere perstitit. Sed dum nec sic Judaei quiescere vellent, timore Imperatoris destitit. De hoc habes Libr. 18, Antiqu. Jud. cap. 8 et de bello Jud. in Libr. II. c. 3.

