Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 17

Chapter 17 3,516 words Public domain Markdown

Duodecima die surgente sole et nos solo prostrati capita levavimus, dulcem enim somnum et quietem habuimus, quia fessi eramus, et cum hoc in tuto et securo ac mundo loco fuimus. Porro Ameth, ductor noster, videns diem claram clamavit, adhortans nos ad celerem montium ascensum, antequam sol incalesceret. Cum festinantia ergo disposuimus nos. In ipsa autem dispositione ad iter accidit mihi aliquid, quod, quamvis sit puerile et nullius momenti, est tamen jocundum, et volui evagatorio meo factum inserere, quia, ut promisi in principio evagatorii fol. 2., non solum seriosa, sed et jocunda et puerilia recitare placuit. Resedi ergo, et induendo calceamenta laboravi (#243 A#). Erant enim calceamenta mea stricta satis, ita quod non potui nec detrahere nec induere nisi vi et labore, et fuerunt de corio pretioso, gilbo et molli, longa sursum usque ad genua, quasi ocreae. Ita etiam alii milites calceati erant, et fuerunt illa calceamenta nobis pro caligis et ocreis. Accepto ergo dextro calceo ad pedem cum impetu traxi fortiter; cum autem cum pede essem intus, sensi sub pedis planta coagulum humidum et aliqualiter solidum, et obstupui, timens, ne forte aut scorpio, aut bufo, aut serpens complexus calceum intrasset, praesertim cum mihi videretur, quod motum palpitantis bestiae sub planta sentirem. Et quamquam pedis intoxicationem timerem, non tamen detraxi calceum, quia omnes alii jam in asinis sedebant et ascendebant, post quos solus manere formidabam. Fortiter tamen pedem super lapidem pressi, ut bestiam interimerem, et ita mulam meam ascendi non sine timore periculi veneni. Interea in ascensu ad strictum quendam et praecipitem transitum venimus, per quem unus post alium lento gradu propter casum bestiae adscendit, nec potuit unus post alium statim procedere, sed oportebat exspectare omnes infra existentes, quousque praecedens totaliter ascendisset. In illo ergo loco descendi de mula mea, et sedens calceum extraxi, in quo suspicabar vermem contritum jacere. Cum manum immitterem, sensi humidam et liquidam materiam, et statim, ne inficeretur mihi manus, retraxi eam, et digitos inquinatos ad nares applicavi, et odoratu didici, quod nec visu nec tactu cognoscere valui, erat enim non scorpio, nec bufo, nec serpens, nec venenum, sed humanum schwibolum. Quod ut sensi, cum magna indignatione calceum reindui et confusus et male contentus mulam ascendi et post alios profectus sum, tristis mecum cogitans, quis mihi istum despectum et istam turpem trufam fecisset, et quis de militibus tantae irreverentiae esset, quod peregrino et sacerdoti in calceum stercorisaret, et concepi suspicionem de uno domino de majoribus, qui erat mihi multum familiaris, cogitans, quod forte nimia familiaritas peperisset contemptum illum. In tantum autem turbavit me hoc factum, quod deliberato animo penes me juravi et statui, cum illa societate amplius non velle peregrinari, nec per terram nec per mare, et in me peregrinationem montis Synai resignavi, nulli tamen quidquam dixi de facto, sed cum silentio quasi orans processi. Sed domino illo, quem suspectum habui, et omnibus aliis consociis meis injuriam feci, et actorem illius facti indubitanter reperi. Nam dum in Jerusalem in cella calceum deponerem, ut eum et pedem et manus inquinatas mundarem et schwibolum extraherem, inveni in ipso schwibolo crabronem nigrum et magnum, ad cujus aspectum primitus expavi, putans esse scorpionem, quem cum ipso schwibolo contriveram pede. Viso autem crabrone exhilaratus fui, quia pro certo jam scivi, quod nemo alius stercus hoc induxit in calceum, nisi crabro. Sunt enim crabrones, vulgariter _Roßkäfer_, in illis partibus magni, et dum generati fuerint in equorum stercoribus, volant et gradiuntur per vias, et materiam eis convenientem comportant et ex comportata materia coagulum (#B#) vel globum faciunt in quantitate sicut ovum, et ipsum globum aggrediuntur cum posterioribus pedibus, anterioribus in terram positis, et ita trudunt globum post se retrorsum, incedentes sicut cancri, quo naturae instinctus eos duxerit, et dum ad locum suum cum globo venerint, se in globo involvunt, eumque domum et cibum sibi constituunt, Sunt vero globi isti semper de foeda materia, sive de stercoribus alicujus animalis. Saepe substiti in via, ut viderem crabrones per viam globos in duplo se majores mirabiliter trudentes, quod in nostris partibus non vidi, quamvis multi per vias in equorum stercoribus crescant. Sic ergo contigit in facto meo, quod crabro invento schwibulo ipsum rotundum fecit et calceo meo induxit et hospitium meum habere voluit. De post saepe dixi dominis peregrinis totum factum, et turbationem et suspicionem meam.

Eusebius, L. III. c. 2. et L. 5. c. 12. de praeparatione evangelica, nominat crabrum[TR61] scarabaeum, de quo antiqui Aegyptii dicebant, quod esset animal rerum divinarum indoctis abominabile, sed doctis summe venerabile, cum sit animata solis effigies, et in omni individuo virilem sexum habet, et spermate in stercus infuso pila exinde confecta pedibus involvit, veluti sol coelum et mensem lunarem exspectat. Ut etiam patet part. II. fol. 137 B.

De regionibus, quas vidimus in montibus Engaddi.

Redeundo ad propositum, a quo digressus sum, cum noctem in clivo montis Engaddi egissemus, ut dixi, orto sole consequenter adscendimus in altum montium, in eminenti autem ad quendam locum venimus, in quo plures cumulos lapidum comportatos reperimus, quos faciunt Sarraceni in honorem Moysis, cujus causa statim patebit. In illo ergo loco substitimus, ut regionem contemplaremur, quia in alto eramus, et longe lateque poteramus regiones videre eis Jordanem et trans Jordanem, ultra mare mortuum et citra illud, et quasi totam Sodomam: genera ejus, regiones et loca, quae vidimus, hic brevi sermone volo describere, sicut et partem descripsi in monte Quarentinae fol. 210 B.

Primo ergo conjecimus oculos contra orientem et vidimus montana Arabiae, intra quae praeeminet mons Trimonius, qui in inferioribus dicitur Abyrim, in medio Nebo, in vertice vero vocatur Phasca. In hunc montem jussit Dominus Moysen ascendere, ut inde contemplaretur terram sanctam, in quam intrare non poterat, ut habetur Deut. 34. Sub isto monte est vallis grandis et profunda, quae vocatur Galmoab, in qua Dominus mortuum Moysen sepelivit, et sepulchrum ejus nemo unquam invenire potuit, ut habetur Deut. ultimo. Dicunt quidam, quod Moyses in vertice Phasca existens et terram sanctam cernens vidit omnia mysteria sacramentorum Christi, incarnationem, nativitatem, vitam, passionem et mortem Christi, et in hac dulcissima contemplatione mortuus fuit in monte, et Dominus sepelivit eum, in valle ipsum abscondens, ne populus ad idololatriam pronus, si ejus corpus invenisset, sibi divinum honorem impenderet. Ideo diabolus, idololatriam inducere volens, conabatur ostendere corpus Moysis, contra quem Michael altercatus prohibens hoc fieri, ut habetur in canonica Judae. Jeronymus tamen, super Amos, videtur velle, quod Moyses ad instar Enoch et Heliae divinitus in coelum[TR62] raptus sit. Sic enim dicit: aedificat ascensionem suam, ascendit cum Helia, ascendit cum Moyse, cujus sepulturae locus, quia in coelum ascenderat, inveniri non potuit. In valle ista, in quam Dominus dicitur sepelivisse Moysen, abscondit Jeremias ignem sanctum, arcam Domini et altare holocaustorum et tabernaculum, ut habetur 2. Maccab. 2.

(#244 A#) Hanc vallem sanctam Galmoab vidimus a longe ultra mare mortuum, et verticem eminentem Phasca montis Abyrim. In hoc vertice est respectus usque ad terram Madian, et in eo videtur mons Synai et Oreb. Vidimus etiam campestria Moab, et super ea montem, in quo Balaam propheta, conductus a rege Moab, qui dicitur Agrispecula, ut dicit Jeronymus de distantiis locorum, ut malediceret populo Israel, stabat, populo in campestribus habitanti benedicebat, ut habetur Num. 23. Consequenter visum ab oriente detraximus contra austrum, longe deorsum trans mare mortuum, ubi vidimus Petrae deserti regionem, ipsam autem Petram deserti videre non poteramus. Fuit autem Petra deserti ab antiquo castrum fortissimum in terra Moab, de quo fuit nata Ruth, Moabitis illa virtuosa, de qua dicitur Ruth 3.: scit omnis populus, qui habitat intra portas urbis, mulierem te esse virtutis. Haec Ruth fuit uxor Boas, de qua nasciturus erat Christus per genealogiae continuationem. Ideo propheta Esaias ibidem C. 16. postulat mitti Christum de Petra deserti in Jerusalem, dicens: emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Syon, i. e. ad Jerusalem. Ubi petit propheta continuationem genealogiae per puellam natam de petra deserti. Ideo in libro generationis Christi Ruth manifeste nominatur. Unde Jeronymus in epistola ad Paulinum dixit: Ruth Moabitis Esaiae explet vaticinium: emitte agnum etc. Et idem in Epistola ad Paullam dicit: Ruth alienigena, ex cujus semine Christus oritur. Et in epistola ad Fur. Ruth inducit de gentilitate assumtam in Christi propitiationem. Sed praetermisso mystico illo sensu possumus dicere, quod propheta cernens civitatem Jerusalem in angustia positam et in gentium dentibus, petit emitti dominaterem de Petra deserti, quia est castrum inexpugnabile et multae gentes castellano ejus erant subjectae. Et sic petit, quod dominus Petrae deserti mittatur in defensionem filiae Syon, quae est Jerusalem, quo misso nemo Jerusalem molestare praesumeret. Hoc castrum Balduinus, II. rex Jerusalem de Latinis, adeo munivit, quod totus mundus eum capere non potuisset, nam tribus muris eum circumdedit:[TR63] intra primum murum consurgit rupes altissima, rotunda, in cujus supercilio aedificia longe spectantia eminent, et sub rupe de pede rupis tres fontes vivi, clari et sani erumpunt, quibus ipsum castrum copiose adaquatur, et tota terra subjaciens irrigatur. Intra secundum murum sunt vineae speciosae, in quibus copiose vinum crescebat. Inter tertium sunt agri et horti, in quibus frumentum, oleum et alia necessaria in magna crescebant copia. Hoc insigne castrum numquam cepissent Sarraceni, si non fuisset dolose eis traditum a quibusdam falsis Christianis. Capto autem eo Soldanus tunc existens filium suum primogenitum posuit ibi castellanum et Petrae deserti dominum, et omnes thesauros suos in eo recondidit tamquam in loco tutissimo, et hodie est camera thesaurorum Soldanorum regum Aegypti.

Hoc nobile castrum Latini nominant Petram deserti, Sarraceni Krach, et Graeci Schabat. Cum ergo satiati visione loci essemus, contra locum genufleximus, laudantes Deum, qui de Petra (#B#) deserti in Ruth misit nobis Christum, dominatorem terrae, Deumque deprecati sumus, ut hoc castrum ad manus Christianorum deveniat, et Jerusalem diutius captiva non stabit.

In eadem regione est civitas, dicta Ariopolis, quae et Petra vel Petraea dicitur, quae fuit olim metropolis totius Arabiae. Non longe ab hac civitate est alia civitas munitissima, dicta Rabath. Ante hanc civitatem occubuit Urias Ethaeus, procurante David. Et cum jam capienda esset, venit David et cepit illam, tulitque diadema de capite Melchon, regis Rabath, in quo erant gemmae pretiosae et auri talentum, quod conflavit David, et fecit ex eo sibi diadema, in medio gemmarum statuens sardonicem incomparabilem, et imposuit capiti suo. De his habetur 2. Reg. II. et 1. Parat. 20. Post regiones praedictas super littus maris mortui est desertum Idumeae, per quod est transitus a terra Israel ad terram Moab et Ammon, circumeundo mare mortuum, et est solitudo sterilis et inaquosa, in quo periclitati sunt propter aquae defectum tres reges cum exercitibus suis, quibus Dominus miraculose providit de aqua, ut habetur 4. Reg. 3. Et habita aqua cum in terram Moab venissent, eam nimis crudeliter vastaverunt, ut ibidem dicitur. Ab his locis visum reduximus sursum, et intra Jordanem et mare mortuum vidimus locum, dictum Bethagla, in quo filii Israel fecerunt planctum magnum super corpus Jacob patriarchae, defuncti patris sui, quod de Aegypto transtulerant, ut illud sepelirent in Ebron, in spelunca duplici, ut dicitur Genes. ultimo. Bethaglam nominat Jeronymus de distantiis locorum Areaat, distatque una leuca a Jordane, et fuit ibi, parum ante nostra tempora, monasterium Cologerorum, monachorum graecorum. Insuper vidimus in eadem regione civitatem Agrippae, quam nominant Pellam, L. II. Eccles. Hist. c. IIII. Ad hanc civitatem emigravit ecclesia sancta a Jerusalem, praemonita a Spiritu sancto capere fugam ante Titi et Vespasiani obsidionem, ne interesset tantis calamitatibus. Prope ibidem est trans Jordanem alia Bethania, ubi Johannes primum baptizavit, in qua morabatur Dominus Jesus, a Judaea fugiens, ut habetur Joh. IV. Nonnulli affirmant, quod Ephraim civitas, in quam etiam transfugit Dominus cum discipulis suis, ut habetur Joh. XI., sita sit trans Jordanem prope desertum. Communiter enim passi tribulationes transfugerunt ultra Jordanem de Judaea, ut David, tribulatus a Saul, transtulit parentes suos ad regem Moab, ut dicitur 1. Reg. 22. Et ipse David fugiens Absalonem filium suum abiit trans Jordanem, ut habetur 2. Reg. 17. Beatus tamen Jeronymus de distantiis locorum dicit, civitatem Effrem, ad quam confugit Dominus Jesus, esse in tribu Juda, quae non habuit portionem trans (#245 A#) Jordanem. Chrysostomus dicit, Effrem esse Effratam, et Effrata est Bethlehem. Cui consonare videtur Albertus super Johannem, qui dicit, quod in Effräem Dominus venit, quia ibi notos et amicos habuit: sed nec hoc videtur consonare textui, qui dicit, quod Effrem erat prope desertum, cum Bethlehem non sit prope desertum, nisi quis dicere vellet, quod loca deserta supra Sodomam, quae se extendunt usque ad montem Bethlehem, notentur per Evangelistam Joh. II. Multa alia loca contemplati sumus trans Jordanem in terra Galaath, et trans mare mortuum, in terra Ammon et Moab, et post ad propinquiora contemplanda nos convertimus.

De locis circa mare mortuum in parte ejus occidentali et de ipso adhuc quaedam.

Consideratis locis in alia parte maris mortui et Jordanis situatis visum nostrum in ipsum mare defiximus, et ejus fumigationem mirati sumus. Sicut enim Abraham mane stans in montanis intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius, viditque favillam ascendentem de terra, quasi fornacis fumum, ut dicitur Genes. c. 19.: sic et nos intuiti regionem illam vidimus non de igne sed de aqua ascendentem nebulam, quasi fumum fornacis, et omnem locum, quem vapor et nebula illa humectat, inficit et prorsus sterilem et inutilem reddit longe lateque per maris illius circuitum, in perpetuum divinae indignationis signum contra nefandissimos Sodomitas. Tam horrendum enim est hoc vitium, ut sicut fumus ascendens de loco, terram, quam tangit, inficit; sic sonus locutionis de eo procedens per tantum aërem inficit, per quantum audiri potest. Dicunt etiam sancti, quod angeli boni fugiunt de locis, in quibus locutio fit de illo peccato, etiam per modum reprehensionis et detestationis. Sed et angeli mali, dum hominem ad hoc vitium perpetrandum incitaverunt, et dum ad actum procedit, longius ab eo fugiunt. O detestabile peccatum, o inauditum nefas, o mutuum vitium et pariter clamorosum! Cujus punitio usque ad necem innocentum puerorum descendit, cujus locutio aërem inficit, elementa polluit, angelos fugat, humanum genus deformat, coelum quodammodo inquietat! Genes. 18., Deum de coelo ad celeriter puniendum evocat, dilationem salutiferae incarnationis Domini per tot millia annorum causat; incarnari enim Deum distulisse dicunt propter abominationem sodomiae, in humano genere repertae, propter quod in ipso momento dulcissimae nativitatis Domini omnes sodomitae per universum mundum subita morte sunt exstincti.

Deinde viso mari mortuo vidimus in parte nostra in littore maris, respiciendo contra australe latus locum, in quo stabat statua salis, in quam conversa fuit Melaseda, uxor Loth, pro eo, quod retrospexit contra angeli prohibitionem, cum adureretur regio illa impiorum. Stabat autem inter Segor et mare. Est autem statua illa lapidea, de albo marmore, quae dicitur adhuc stare, sed mari coopertam esse nunc asserunt. Quando autem in litore stabat, ad eam bestiae congregabantur, (#B#) et lambebant sal de ea. Sunt enim praeter hanc statuam in eadem regione multae rupes et petrae salinae. De illa statua salis Melasedae habetur Genes. 19. Et Josephus dicit, se eam vidisse. Nos quidem vidimus locum, spatium medium inter mare et montem Segor, sed ipsam videre non potuimus, nec adeo prope stabamus, quod rupem hominis quantitatem habentem discernere possemus. Vidimus tamen eam certa fide, quia Scripturae de ea loquenti credidimus, et locum ipsum contemplabamur curiosius, et prodigium hujus stupendae et admirandae statuae ammirabamur. Manifesto autem signo cognovimus, quod in omni ente manet dispositio obedientialis, propter quam plasmator ex ea facere potest, quidquid vult. Sicut enim potens est Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae, sic potest etiam facere lapidem. Quia enim mulier illa contra Domini praeceptum retrospexit, naturae munus perdidit et lapis facta homo esse desiit. Hoc dictum non modicam habet difficultatem tam apud philosophos[TR64] quam apud theologos, quam enodare non est poenitentis speculatoris, siquidem similes transmutationes poetae apud veteres referant fuisse factas. Nam Perseus, Jovis et Danaes filius, Atlantem regem, sibi denegantem hospitium, mutavit in lapidem. Pygmalion etiam, Cylicis filius, statuam marmoream prece mutavit in foeminam, et (quae) ejus usa concubitu mox concepit eique filium haeredem, Paphium, genuit, de quo plenius intra fol. 149 A. P. II. Sed et Niobam mutavit in lapidem. Et diversas bestias finxit antiquitas, quia multum fleverit, ut inducit Jeronymus in epitaphio Nepotiani. Et socii Diomedis in aves transformati; quod Varro conatur vere factum probare, ut August. dicit: sic et socii Ulyssis in bestias sunt mutati. Et Archades transnatantes lacum lupi fuerunt facti. Et Demutus quidam, cum gustasset de sacrificio Archadis, mutatus in lupum fuit, sed anno X. fuit in suam speciem reformatus. Augustinus etiam dicit de quodam Tito Praestantio, qui venenum in caseo sumsit et post hoc multis diebus dormivit, evigilans autem caballus factus fuit, foenum et avenam comedit, onera portavit. Idem Augustinus recitat, cum esset in Italia, de quibusdam mulieribus audivisse, quae viatoribus dabant in caseo diabolica machinamenta, per quae in jumenta converti videbantur. Ad haec possumus etiam vera et non solum ficta inducere. Recitatur in miraculis S. Jeronymi, quod haereticus quidam Sanctum incendio dignum fore dum diffamaret, in ligni speciem est mutatus, et subito cunctis cernentibus ignis coelitus eum invasit et eum totaliter combussit, et totus in cinerem est conversus. Sed an tales transmutationes fere fiant, aut solum apparenter, disputationes theologorum vide, et lege de his in Pantheon Part. VII in chronica de Ulysse et Diomede.

De hoc tamen mirabamur, quare mulier propter respectum punita, et non Abraham, de quo tamen dicitur Genes. 19., quod mane consurgens stetit in montanis, et vidit flammam sulphuream de Sodomis adscendentem. Ad quod dicendum, quod Abrahae non fuit prohibitum, ideo sine peccato respicere potuit; Melaseda autem, uxor Loth, ignem illum respicere fuit prohibita, quia erat ignis horribilis, et foemineae fragilitati intolerabile erat videre tantam stragem. Nec tamen credendum est, quod propter simplicem respectum fuisset tam graviter punita, nisi mala intentione et in contemtum prohibentis respexisset, nam valde doluit de Sodomae subversione, et impiis compatiens contra Deum impatiens erat, et videns ignem Dei justitiam arguebat et blasphemabat. Et hoc Abraham non fecit. Sed quare potius in statuam salis est conversa, quam in aliam speciem? Dicunt Ebraei, quod mulier illa nocte praecedenti peccaverit in sale, et sic punita fuit, ut poena corresponderet culpae. Nam cum Loth angelos, quos putavit esse homines, in domum suam introduxisset, et eis cibum pararet, ut habetur Genes. 19., petivit ab uxore sal pro condimento cibi hospitum suorum; ipsa vero, sicut et Sodomitae, nullum affectum ad hospites habebat, ut superius patuit fol. 240. Et ita sal viro et hospitibus denegabat, ideo in salis statuam conversa fuit.

Ad contemplandam hanc punitam mulierem (re-) mittit nos Dominus Lucae 17. dicens: Memores estote uxoris Loth. Quasi dicat: Exemplum ab ea accipite, non enim casu sic est punita, sed ex proposita divina dispositione. Sal enim condimentum est ciborum, et uxor Loth respiciens retro versa est in statuam salis, quia punitio ejus dat condimentum sapientiae: primo omnibus fidelibus, ut divinis punitionibus, quas Dominus permittit, non contrarientur, sicut illa fecit, nec justitiam Dei arguant, et observent praecepta Domini. Secundo dat sapientiam poenitentibus, ut ad peccata emendata non respiciant, sed velociter fugiant. Tertio dat sapientiam religiosis, mundum relinquentibus, ut ad mundum (#246 A#) flammatum, qui totus est positus in maligno, id est, in malo igne, non respiciant, cui solemni voto emisso renuntiaverunt. Nemo enim, ait Dominus, mittens manum ad aratrum, respiciens retro aptus est regno Dei. Sic ergo simus memores uxoris Loth.

Supra locum statuae iam dictae vidimus rupem, mari quodammodo superimminentem, in qua civitas Segor fuit, una de quinque civitatibus Sodomorum, quae alio nomine Bale nominabatur, ut Genes. 14. Ad hanc civitatem conscendit Loth, ardente regione inferiori, et propter eum fuit servata ab incendio, sed dum cerneret totam regionem subverti, timuit et in suprema montium confugit. Statim autem, uti dorsum civitati Segor vertit, terrae motu corruit, et tota cum omnibus in ea existentibus praecipitata fuit deorsum et igne sodomitico involuta et consumta est. De hac civitate habetur Genes. XIX.

Super Segor est mons altus, in quem ascendit Loth cum duabus filiabus suis, ne igne consumerentur. Videntes autem filiae Loth matrem suam Melasedam periisse, et patrem senio confectum esse, totamque regionem ardere in parte inferiori, et montana illaesa manere, recogitabant modum, quo suscitarent sibi posteritatem, et patrem vino inebriaverunt. Quo inebriato et ratione sopita senior filia ad patrem nocte in tenebris est ingressa ad eum, qui concubuit cum ea, et concepit. Sequenti die iterum eum inebriaverunt, et nocte junior ad eum venit, cum qua etiam concubuit, quae et foetum concepit. Cumque impletum esset tempus pariendi, peperit prima filium, quem vocavit Moab, secunda etiam peperit filium, quem vocavit Ammon. De his duobus filiis diffusae sunt duae magnae gentes, de quibus habetur Genes. XIX, et in serie sacrae Scripturae nominantur saepius. Hunc montem ad latus habuimus, et dominis peregrinis factum Loth cum filiabus recitavi cum jocunditate. Ad aliud vero latus montes Quarentinae cum deserto Adammim habuimus, de quibus est dictum supra, fol. 211.

Post praedicta conjecimus oculos nostros ad locum, in quo stabamus, et multos cumulos lapidum ibi erectos per Sarracenos vidimus, ut dixi fol. 243, A. Ipsos autem cumulos erigunt Sarraceni in Moysis honorem, quia ibi determinate videtur mons Abyrim, et vertex Phasca, in quo Moyses contemplabatur haereditatem Domini, ut patet fol. 243. Propter hoc factum, quando Sarraceni in hunc locum veniunt, cumulos erigunt, et contra montem orant flexis genubus. Sic etiam Christiani faciunt, quando a longe locum aliquem indulgentiarum videre possunt, cruces erigunt et lapidum cumulos. Non longe ab istis cumulis vidimus unam altam et novam pyramidem muratam, sub qua Sarraceni mentiuntur Moysen esse sepultum, quod est contra canonem Bibliae, Deuteronomii ultimo.

Sic faciunt in omnibus aliis: Bibliam tenent, ubi volunt; sed ubi nolunt, contrarium asserunt pertinaciter, non obstante veritate.