# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 16

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Liber Genesis cap. XIX. dicit nobis originem maris mortui. Ab initio enim creationis non erat ibi mare, nec lacus, nec aqua stans, sed Jordanis fluvius per illud spatium in suo alveo decurrebat, vallemque et universam illam regionem irrigabat. Erat autem vallis amoena et fertilis, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus, ut dicitur Genes. 13. Ob hoc enim dicebatur vallis illustris Gen. 12., propter singularem abundatiam omnium bonorum. Dicebatur etiam vallis silvestris, propter arborum et frondium densitatem, quia erant ibi pomeria et viridaria sicut silvae, et ligna fructifera multa. De hoc habetur Gen. 14. Dicebatur etiam vallis campestris, quia ab una parte Jordanis erant arbores, ab alia vero campi arabiles, et ita utroque nomine dicebatur vallis silvestris et vallis campestris. Insuper vallis Aspalti, vel Asfalti, vel Alphanites, quae omnia idem sunt, dicebatur, quia in eo erant multi putei bituminis, ut habetur Genes. XIV., quo utebantur loco caementi, et fortissimi muri fiebant ex eo. In arena illius vallis inveniebantur lapides pretiosi, ut saphiri et hujusmodi. Sed et aurum inter glebas reperiebatur, ut habetur Job. 28., ubi de ista valle videtur loqui. In illa illustrissima et nobilissima valle erant quinque grandes regales civitates, scilicet Sodoma, Gomorra, Adamae, Sebaym et Bale, quae est Segor, quae nominantur Genes. XIV. Ideo dicebatur regio illa a Graecis Pentapolis, a penta, quod est quinque, et polis, civitas, propter quinque egregias civitates, quarum Sodoma metropolis fuit. Erant autem homines regionis illius pessimi, et peccatores nimis coram Domino, Genes. 13 (15), ducentes vitam turpissimam, qua nimis execrabiliter rationis limites excedebant, ut coeci, ratione carentes. Unde Sodoma interpretatur coeca. Et cum in illis quinque civitatibus fuerit maxima hominum multitudo, omnes tamen vitiosi erant, ita, quod in nulla earum fuerint duo probi homines, qui si reperti fuissent, numquam Deus terram illam subvertisset, ut habetur Genes. 18. Fuerunt autem peccata illorum principalia sex, quae enumerantur Ezech. XVI. Primum fuit superbia, quae caput est omnis mali, quam de se praesumserunt, (#240 A#) et caeteros contemserunt. Secunda fuit saturitas panis, quia crapulose vixerunt, semper ebrii et pleni. Tertium fuit abundantia, quia divitiis male acquisitis abundabant. Quartum fuit otium, quia filii et filiae eorum, senes et juvenes, otio vacabant, et sine labore abundabant propter terrae fertilitatem. Quinto manum pauperi et egeno non porrigebant, quia immites erant, et nullum hospitio recipere volebant alienum, ut patet Genes. XIX, quia alienis non erat hospitium, nisi platea publica. Fecerunt enim municipale statum (statutum) ne quis adventantes hospitio reciperet, quia regio erat abundans, et multi pauperes de alienis regionibus ad vallem illam confugiebant propter facilem nutritionem. Putabant autem se gravari a pauperibus, ordinaveruntque expelli pauperes et hospites, unde puellam quandam necaverunt saeva morte, quia hospitalitatem exhibuerat et panem obtulerat cuidam pauperi se petenti. Ex his quinque sequebatur sextum, detestabilissimum sodomiae vitium, quod unum est de quinque vitiis clamantibus in coelum. Unde Genes. 18. et 19. dixit Dominus: clamor Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est etc. Nec fuit inventus innocens, hoc vitio non maculatus, nisi Loth. Quo per angelos educto pluit Dominus ignem et sulphur in regionem illam, et universa consumta sunt usque in terrae viscera igne coelesti terribiliter grassante, versaque est regio illa in locum sterilem salis et foetidum, usque in hodiernum diem. Cessante enim igne, Jordanis et alii torrentes in locum. exustionis incidentes voraginem et hiatum, quem ignis terram consumens reliquerat, impleverunt in longum et latum, et ita factus fuit lacus salis. Quamvis autem Jordanis et alii torrentes aquam dulcem loco inferant, statim tamen salsissima efficitur, ultra omnes aquas salsas caeterorum marium, quia quadruplicem causam habet suae salsedinis, scilicet naturalem, rationalem, catholicalem et divinalem.

Prima causa salsedinis illius maris est naturalis, et est eadem, qua et alia maria salsa sunt, ut patuit supra fol. 43. Et de hac[TR60] causa disputat Aristoteles 2. Meteor. per multa argumenta. Ubi etiam manifeste in textu fit mentio de illo mari et excessiva ejus salsedine.

Secunda ratio ostendit, hoc mare esse magis salsum aliis, ex fideli ratione, cui quis potest consentire vel non. Cum enim ignis coelestis terram illam incendit, et in profundis consumsit, mansit ipsum abyssale fandum ignitum, sicut ferrum igne incensum, et aquae super infusae non solum non possunt calorem illum exstinguere, sed calor ipse magis activus proximas aquas fervidas reddit et inspissat in salque decoquit. Ideo tota illa aquae copia calidior est, spissior et salsior caeteris, et perpetua evaporatione fumigat.

Tertia ratio sumitur ex fide catholica, qua credimus, extremum judicium futurum in valle Josaphat, et damnandos per igneum fluvium ducendos per vallem Gehennae usque in hunc locum, ibique demergendos in profundum inferni, ut supra patuit fol. 170. A. B. Ex quo patet, quod ibi est os inferni, secundum Christianos, quia credimus, infernum esse in centro terrae, et civitatem sanctam supra in montibus locatam esse in terrae (#B#) medio, sicut gentiles et poetae aestimaverunt, Cretam insulam esse mundi medium et sub ea esse infernum. Ideo in Ydo monte de Ydolo ibi posito fluebant lacrymae usque in infernum, ut patet fol. 17. A. P. II.

Quarta ratio est propter ostensionem singularis displicentiae Domini in odium et detestationem illius nefandissimi vitii sodomitici, qua locum aeternae amaritudini et sterilitati tradidit etc. Propter haec ergo nominatur locus iste multis nominibus in Scriptura. Dicitur enim mare mortuum, Jos. 3., quia ibi Deus peccatores perpetuae morti tradidit, consumens eos repente per saevam mortem temporalem. Vel mortuum dicitur, quia nihil in eo vivit, nec pisces ibi possunt vivere, ut habet Aristot. 2 Meteor. et Magister in Speculo Historiali. Et non solum nihil in eo vivit, sed si quid vivum injectum fuerit, non immergitur, sed rejicitur, non vivum autem impositum statim absorbebitur. Hoc probavit Titus imperator, dum obsideret Jericho, qui, dum quosdam morte plectendos captivos haberet in exercitu, colligavit eos, et projici eos vivos in hoc mare mandavit, qui ligatis manibus et pedibus supernataverunt, nec immergi poterant. Haec Josephus narrat Libv V. cap. 9. de bello Judaico. Dicit etiam Magister in Speculo Historiali, quod navicula vacua vel rebus non habentibus vitam onerata statim in eo absorbetur, sed navicula cum hominibus vel animalibus viventibus non immergitur. Insuper lucerna vacua si injecta fuerit, absorbetur, sed si cum lumine ardenti immissa fuerit, supernatat, quamdiu ignis in ea ardet. Et multa talia de eo dicuntur mari, de quibus dicit Josephus, quod fabula maris mortui fidem habet.

Dicitur etiam hoc mare in Scriptura mare salsissimum, Numeror. 34. et Josuae XII. Ideo autem in Scriptura in superlativo nominatur salsissimum, quia nullum mare mundi est eo salsius, nec aliqua aqua dulcis potest tantum saliri sale nostro, quod ad mensuram illius salsedinis et amaritudinis perveniat.

Dicitur etiam mare salis Gen. 14., quia sal ibi copiose habetur, et aqua hausta ex hoc mari et ad solem posita statim sal efficitur. Nonnumquam etiam mare salinarum, quia multae salinae ibi quondam erant, et possent esse hodie. Sunt etiam juxta hoc mare montes salis, et saxa contrita sal sunt. In opposita regione Moabitide vidimus montem album saxosum, cujus tota congeries sal est, et lapides ejus contriti sal optimum est, sicut et ejus arena. Et hoc sal, sic de terra sumtum, dicitur proprie sal terrae, cui coaequat Dominus suos discipulos, Matth. V. dicens: Vos estis sal terrae. Quod utique sal optimum est et magis pretiosum quam sal aquae, quod ex decoctione est, sicut est sal nostrum, et sal in salinis factum ad solis calorem, sicut saepe vidi etiam in littoribus maris nostri. Diversa enim genera salis in orbe reperiuntur. Nam in Sicilia est sal, quod aquae injectum induratur, et igni applicatum dissolvitur.

In Cyronia invenitur sub arena sal aromaticum valde pretiosum. In excrescentia vel decrescentia lunae plerumque in regionibus sunt montes salis durissimi, de quibus ferro sal raditur, et de saxis salis grandes muri et aedificia eriguntur, ut in Pannonia. Reperitur etiam sal nigrum, sal purpureum, sal gilinum sive croceum, item sal candidissimum.

Nominatur etiam mare aspalti, sicut ante subversionem dicebatur vallis aspalti sive bituminis, quia adhuc in ejus littore sunt putei bituminis, quod effossum venditur, quia est materia solidissima pro muris, et juxta puteos illos stant pyramides muratae altae. Ibi etiam (#241 A#) invenitur bitumen, quod de mari per ventos ejicitur ad littus, et cohaeret sibi mutuo fortissime, nec solvi potest, nisi sanguine menstruo, et appellatur gluten Judaicum, et assumitur in medicinis contra arenam et calculum. Evomit etiam hoc mare quasdam nigras glebas bituminis, quae omnia sunt signa ardoris inferioris abyssi, et sunt quasi faeces occultorum decoctionum. Insuper nonnumquam nominatur in Scriptura sacra mare solitudinis, ut Josuae 2., quia terra per circuitum deserta est, ut in plurimum, et usque in solitudinem Pharan linguam suam extendit, dividens terram sanctam a solitudine illa magna, per quam filii Israel transierunt. Dicitur etiam mare orientale, respectu maris magni, quod dicitur occidentale. Nam terra sancta inter haec maria duo est interclusa, et terminant ejus latitudinem. Nominatur etiam aliquando mare novissimum, pro eo, quod a principio creationis non fuit, sed tempore Abrahae fuit factum novissime post omnia alia maria. Alia enim maria fuerunt creata annis 3272 ante hoc mare; ideo est novissimum. Multoties etiam nominatur hoc mare mare sodomiticum, propter principalem civitatem Sodomam, quae hoc mari operta est, vel propter sodomiae peccatum, quod hic punitum fuit. Dicitur etiam nonnumquam mare diabolicum, propter praestigia daemonum et potestatem eorum in hunc locum. Desertus est enim locus per maris illius circuitum propter infestationes daemonum et illusiones multiplices; multa enim ibi fiunt opere daemonum, permittente Deo, sicut, quod penna mari injecta fundum repente petat, et ferrum immissum supernatet, quod dicunt hic fieri. Nominatur etiam mare maledictum, pro eo, quod in maledictionem peccatorum sit factum, et quod in nullo mundi loco tam manifeste desaevit ira Dei in punitionem maledictorum, sicut hic. Dicitur etiam mare gehennale, quia per vallem Gehennae est descensus a Jerusalem in illud, et torrens Gehennae in id vergit, ut saepe superius patuit. Ultimo dicitur mare infernale, quia ibi damnati inducti per igneum torrentem vallis Gehennae demergentur in infernum. Ibi enim infernus dilatabit os suum, ut eos suscipiat quibus dicetur: discedite a me maledicti etc. In hujus signum hoc mare semper fumat tamquam caminus inferni, et quemcumque locum vapor ille contingit, eum inficit sterilemque et inutilem reddit ab utraque parte maris, et si aliquid generatum fuerit, inutile tamen est. Vidimus enim ibi poma illa, de quibus Josephus et Magister in suo Spec. Histor. scribunt, qui crescunt in arboribus non multum proceris, et videtur mihi, quod sint arbores solum unius anni, quae hieme arescunt et aestate recrescunt, in proceritate illa, qua apud nos est caerulea campana, Stipes ejus plures emittit ramusculos, qui ferunt poma multa in quantitate unius pugni boni complicatae manus. Poma illa sunt visu pulcherrima et appetitum videntis movent ad manducandum. Coloris sunt viridia in se, sed a parte, qua sol ea respicit, sunt gilba, rubeo permixto (#B#). Sunt et mollia, ac si essent matura ad manducandum, et dum aliquis pomum deponit et frangit, mox invenit quandam materiam sordidam et foetentem, qua manus inquinantur et nausea concitatur. Dum autem haec poma indurantur, grisea fiunt, et materia ab intus in favillam et cinerem convertitur.

Ejicit etiam hoc mare, ut dicitur, quosdam pulcherrimos lapillos, quos dum aliquis tollit, per triduum manus ejus sordescunt et foetent. Adeo profundum esse dicitur in medio, quod fundus reperiri non potest per immissionem plumbi longissimo fune immersi. Latitudo ejus est VI leucarum, quae extenditur ab occidentali plaga in orientem. Longitudo vero ejus protenditur ab aquilone in austrum ad IX milliaria alemannica. De hoc etiam dictum est fol. 199 B. Interdum hoc mare crescit et intumescit vehementer, non tamen suos terminos exit. Multae enim aquae, flumina et torrentes, in ipsum dilabuntur, ut Jordanis, qui principalior est, et tempore pluviali et nivium multae in ipsum colliguntur aquae, quae decidunt de monte Libano et de montibus Gilboae et Galaath, et ita augmentatus in hoc mare decurrit. Sic torrentes ab utraque parte in ipsum labuntur, ut torrens Cedron, Jaboch, Arnon, Careth, et caeteri multi. Nam fere totius terrae illius faeces in hoc mare per torrentes deferuntur, et est quasi latrina ambarum provinciarum hinc et inde adjacentium: sicut infernus omnes mundi faeces in se recipiet, sic et hoc mare est cloaca illius terrae. Unde nonnulli opinati sunt, quod hoc mare in aliqua sua parte habeat voraginem, per quem decidant aquae in abyssum vel forte in infernum descendant, quia multae aquae, ut dictum est, in illud decurrunt, nec in aliqua parte exeunt, nec ipsum mare, quamvis ad horam videatur intumescere, suos fines exit. Quidam tamen aestimant, quod per occultos meatus continuetur cum aquis Marath, de quibus fit mentio Exodi 15., ut dictum est fol. 199. B. Ex his patet maris mortui descriptio, collecta ex ejus nominibus.

De deserto beati Hieronymi et de ejus monasterio ibidem.

Igitur cum mare mortuum juxta desiderium nostrum vidissemus, inde velocius recessimus, quia sol jam occasum petebat; processimus autem contra aquilonem supra maris mortui principium, non longe a loco, ubi Jordanis illabitur ipsi, et inde in solitudinem vastissimam venimus Jordanis, in qua nec plantae, nec herbae aut virgulta sunt, sed terra sabulosa, adusta solis ardoribus, plena cumulis arenae per ventos comportatae. In his cumulis et monticulis processimus cum magna nostra et bestiarum fatiga, sicut in nive profunda et densa procederemus. Porro in ipso sabulo deprehendimus vestigia nova asinorum multorum, de quo providi facti fuimus, timentes, ne forte in tenebris incideremus in aliquem cuneum Arabum, aut (#242 A#) quod essent in loco, in quo nos per noctem quiescere decreveramus, et ita suspensi in haesitatione substitimus. Nolebamus enim nos convertere ad montana Israel, sed locum quendam, ut patebit, in illo eremo visitare volebamus, contra quem locum vidimus gregem asinorum per quendam clivum arenosi montis adscendere ante nos, quod cernens Ameth, dux noster, statim cecidit de equo suo, et sui servi similiter, et arreptis gladiis et arcubus suis cucurrerunt sicut cervi per sabulum post gregem illum, volentes praedam rapere, si possent. In illis enim terris nemo ab invasione securus est, sed fortior debiliorem insequitur et aufert arma et spolia ejus, si eum potest apprehendere: ideo a longe contra se praeparantes aut una pars fugit, aut ambae partes contra se invicem acies dirigunt ad dimicandum simul, non quidem pro vita, sed spoliis et praeda. Cum ergo Ameth et sui gregem illum per longum spatium insecuti fuissent, cognoverunt, non esse gregem asinorum domesticorum, sed onagrorum, quos capere nullatenus possent, quia velocissimae ferae sunt, et sunt asini silvestres, et ila vacui reversi sunt ad nos. Itaque ulterius progressi sumus, et in ipsa solitudine ad locum venimus, quem quaesivimus, in quo gloriosus confessor Jeronymus quadringenio (quadriennio) egit poenitentiam, antequam ascenderet in Bethlehem, ut habetur in legenda sua. Est enim hodie ibi ecclesia satis pulchra cum monasterio annexo. Ingressi ergo sumus ecclesiam, et ante altare prostrati indulgentias plenariae (††) remissionis accepimus. Deinde ab oratione surgentes ecclesiam et monasterium perspeximus. Ecclesia ipsa est profanata per Arabes et Sarracenos, et altaria ejus sunt diruta, et aedificia lignea minantur de proximo ruinam. Monasterium vero est monachis vacuum, et pro majori parte est dissipatum, habitacula autem, quae remanserunt, sunt bestiarum stabula, in quibus meridie, fervente sole, umbra gaudent, et est quasi diversorium. Porro, quantum conjicere possum ex terrae sanctae descriptionibus et ex tabulis depictis formae terrae sanctae, locus est Bethagla, quo filii Israel planxerunt Jacob, parentem eorum, cujus funus de Aegypto tulerant, ut habetur Genes. ultimo. Hunc locum nominat Jeronymus de distantiis locorum Areaat, distatque una a Jordane leuca, nec credo, ibi fuisse solitudinem poenitentiae Jeronymo, sed in deserto quodam Syriae deguit. Ob reverentiam tamen Sancti moderni locum illum pro ejus habitatione honorant, quia in antiquis libris peregrinalibus nulla fit mentio de loco illo, nisi sub nomine Bethagla. Ascendimus autem super ambitum, et cum timore et periculo circuivimus, tremebant enim sub pedibus nostris aedificia, quasi iam ruitura. Ibi vidimus pulchras picturas de passione Christi in parietibus ecclesiae et quasdam integras cellulas monachorum. In quo notavimus, quod ante paucos annos ibi fuit Conventus religiosorum. Quidam volunt, quod hoc monasterium tempore beati Jeronymi aedificatum fuerit et semper inhabitatum usque ad nostra infelicia tempora. Suo autem tempore, antequam ascenderet in Bethlehem, ibi Conventum religiosorum habuit, et miraculum de leone non in Bethlehem, sed hic factum fuisse asserunt. Hic est locus ille, in quo divus Jeronymus multa se sustinuisse describit in epistola ad Eustochium. Quotiens, inquit, in illo eremo constitutus et in illa vasta solitudine, quae (#B#) exusta solis ardoribus horridis monachis praestat habitaculum, putabam me interesse romanis deliciis et adesse choreis puellarum. In hoc loco beatus vir continue flebat, et carnem obedientiae inedia subjugabat, die ac nocte pectus verberabat, et sibi iratus et rigidus deserta penetrabat, et socius ferarum et scorpionum erat. Porro in hoc sancto loco decreveramus, quando mane de Jerusalem exivimus, pernoctare, et circumeuntes in ipsis aedificiis et ruinis non invenimus quiescendi locum, nec extra muros in campo manere potuimus propter loci immunditiam. Vidimus enim innumerabilem multitudinem magnarum vespertilionum circumvolantium, quia sol occubuerat, et noctis diluculum erat. Dicebatur autem nobis, quod essent multae alterius speciei vespertiliones majores, omnibus in modis sicut columbae, quae in plenis tenebris circumvolent, insidientur singulariter hominibus et impetuose se ingerant in hominis vultum, aperto ore et dentibus apprehendant hominis nasum, quo in ictu oculi amputato avolent capta illa praeda. Habentes longos nasos sunt in majori periculo. Haec autem audientes diligentius nos observavimus, manu nasum tegentes. Audivimus etiam sibilos multorum serpentum de cavernis murorum exeuntium ad pastum. Locus etiam extra muros, in quo stabamus, ut in eo onera deponeremus, erat repletus foraminibus vermium et scorpionum. Insuper de mari mortuo nobis propinquo exhalabant soliti foetores, quos per noctem sustinere videbatur nobis intolerabile. Sed et ipsos Beduinos Arabes et Madianitas timuimus, ne forte supervenientes nocte nos tribularent. Et his de causis resumsimus asinos, quibus ascensis mari mortuo dorsum dedimus, et in tenebris contra montes Israel processimus per lata et taediosa campestria, in quibus non complacuit nobis manere, sed ad montana Israel festinavimus. Ad radices ergo montium cum venissemus, vallem quandam umbrosam intravimus et per crepidinem in alta conscendimus et ad tutissima loca Enggadi pervenimus paulo ante noctis medium, et invento loco apto bestias famulis nostris resignavimus et consedentes de sacculis nostris reliquias produximus et refecti sumus, et in eo loco, quo quilibet sederat ad comedendum, ibi sibi accepit locum ad dormiendum, et quievimus ibi usque mane sic in vestibus, nisi quod ocreas et calceamenta deposuimus.

De ascensu peregrinorum in montes Engaddi, et de quodam jocundo casu F. F. F.

