# Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/fratris-felicis-fabri-evagatorium-in-terrae-sanctae-arabiae-et-9267ceca/index.md

Sexta ratio est. Dicebant enim, nihil pulchri ibi esse, nec quidquam delectabile essemus visuri, sed habituri gravem laborem, expensas inutiles et timores multos. His et aliis difficultatibus auditis quidam peregrini retrocesserunt, dicentes se non velle, etiamsi eis pretium daretur, descendere. Alii vero his non obstantibus instabant pro deductione, et ita iterum divisi fuimus in duas partes, sicut superius contigit de peregrinatione Galilaeae et Nazareth, ut patet. fol. 222 A. Major tamen pars peregrinorum petebant se duci, nec desistere volebant, etiamsi dominum Naydon, praefectum, petere pro licentia et salvo conductu deberent. His auditis Sabathytanco eodem die misit ad Ameth, praefectum in Bethlehem, Maurum animosum et fidelem, qui erat Arabibus confoederatus nec eos metuebat, adhortans, ut illa nocte cum XIV mulis aut asinis veniret de Bethlehem in Jerusalem ad montem Syon, et peregrinos duceret ad mare mortuum et reduceret pro pretio sibi statuendo. Nos vero disposuimus cibum ac potum pro duobus diebus et una nocte nobiscum ducendis per viam illam.

Peregrinatio ad mare mortuum.

Undecima die, antequam illucesceret, venit Ameth cum mulis, asinis et servis in montem Syon, et pulsantes ad ostium Conventus postulabant peregrinos, nullus autem erat de peregrinis in conventu nisi ego. Cucurri itaque in tenebris de Syon usque in Mello ad domum Elphahalli, in qua domini peregrini manebant, ubi pulsans lapide ostium eos excitavi, et ascenderunt mecum illi, qui peregrinari volebant. Ascensis itaque bestiis de monte Syon descendimus in vallem Siloae et juxta natatoria in profundis Toph et Gehennae descendimus (#B#) per horribilem gehennalem vallem, et adhuc erant tenebrae; noctes tamen videbantur mihi non esse adeo tenebrosae in transmarinis regionibus, sicut apud nos sunt, non enim sunt ibi nebulae aut nubes, quibus siderum obfuscatur coruscatio. Interea aurora consurrexit, et nos continue per vallem arctam ab utraque parte petris superpendentibus descendimus, quousque sol in altum ascendit. Erat autem vallis asperrima, saxis plena et lapidibus, a quibus terra erat deducta per aquarum decursum pro tempore. Tanto enim impetu decurrunt ibi aquae suo tempore, ut magna saxa de suis locis avellantur et deducantur. Et supremum illius vallis est vallis Josaphat et torrens Cedron, nec potui notare ibi esse decursum perennem arcus fluminis, ut supra dixi fol. 232.

Cum autem descendendo venissemus ad duo milliaria germanica bona, incipiebat fieri vallis acrior et asperior, et in ista arctitudine venimus ad monasterium S. Sabbae Abbatis, et ingressi monasterium a Cologeris monachis graecis reverentialiter suscepti fuimus. Reperimus autem in monasterio multos Arabes deserti, colonos et viarum praedones, ad quorum aspectum vehementer exterriti sumus, suspicantes, nos esse traditos. Et ipsum ductorem nostrum, dominum Ameth, suspectum habuimus, quod malum contra nos machinari vellet. Hoc ut notavit, venit cum praefecto illorum praedonum Arabum ad habitaculum, in quod ducti fueramus, et ambo datis dextris nobis promiserunt securitatem in rebus et corporibus. Si autem eos curtusia vel aliquibus bibalibus honorare vellemus, paratos eos haberemus etiam ad descendendum nobiscum ad mare et ad defendendum. Dedimus ergo eis certos madinos, quos accipientes stabant contenti, et nos eramus quieti et securi. Eduximus ergo de sacculis nostris ea, quae in Jerusalem praeparavimus, et viascos cum vino, et comedimus et bibimus.[TR57] Ductori etiam nostro et Arabibus paximatios dedimus, monachi vero apportaverunt nobis aquam frigidam pro pedum lotione et potione. Post refectionem et refocillationem ingressi sumus ecclesiam, et adorato Domino indulgentias septennes accepimus (†) et ingressi ad sepulchrum S. Sabbae oravimus. Hoc sepulchrum vacuum esse credo, quia Venetiis corpus illius Sancti quiescit, ut patet fol. 40. Visis ergo his domini peregrini in umbra super humum prostrati dormierunt, ego vero nullatenus[TR58] dormire nec quiescere poteram, sed solus evagatus sum per universa monasterii loca in valle et supra, et cavernas et tuguria antiquorum sanctorum monachorum perlustravi cum multa ammiratione, et cum periculo casus in ascensu et descensu, per scopulos et rupes, et ruinas antiquorum aedificiorum. Sed et hoc periculum mihi accidit in illa solitaria evagatione: veni ad quendam strictum transitum, qui est juxta cellam S. Sabbae, ubi rupi paries eminet ab una parte, ab alia autem parte nihil est nisi horribile patens praecipitium, vel supercilium petrae, et per illum (#237 A#) transitum non potest nisi unus homo transire, et non dico simul et simul, sed unus cum cautela, ne labatur deorsum. In hoc transitu obvium habui unum Christianum orientalem, qui forte erat famulus monasterii. Hic cum vidisset me, processit contra me, cum tamen bene retrocessissem, et ut vidit me paventem, coepit mecum jocari, ac si vellet me in voraginem praecipitare, cumque signis, quibus poteram, eum peterem, ut me cum pace transire permitteret, non acquievit, sed significavit mihi, quod me praecipitare vellet, nisi sibi pecuniam darem. Hoc audito bursam aperui, et sibi unum madinum dedi, quem accipiens dimisit me. Ab illa hora et deinceps horrui illorum Christianorum consortium amplius quam Sarracenorum aut Arabum, et minus eis confisus fui. Et quamvis ille forte non praecipitavisset me, etiamsi nihil dedissem sibi, nequam tamen fuit in eo, quod lusit cum homine, quem prius numquam viderat, in loco tanti periculi, et pecuniam accepit pro pace. Si Arabs mihi obviasset et hoc fecisset, gratus mihi ludus fuisset, eumque probum paganum praedicassem, sed de illo Christiano nihil boni praesumo. Cumque revenissem ad dominos peregrinos, recitavi eis, quid mihi ille Christianus fecisset, et diximus factum Ameth, nostro tutori, qui eum durissimis verbis increpavit, et male de eo contentus fuit, dixitque nobis, Christianos illos orientales esse infidelissimos homines. Mansimus autem in monasterio illo ad quinque horas, quousque furor solis remitteretur.

De monasterio S. Sabbae Abbatis nota.

Monasterium hoc S. Sabbae Abbatis est unum de mirabilioribus, quae ego vidi in evagatione. An autem hoc coenobium fuerit illius S. Sabbae, de quo in vitis patrum legitur, ambiguum est apud me. Dicitur enim, quod S. Abbas habuerit in Syria monasterium, et praefuerit pater XIIII millium monachorum. Hoc autem monasterium est in Judaea situatum, quanquam et ipsa Judaea sit Syriae pars vel natio. Et dicunt monachi, qui hodie degunt in monasterio, quod S. Abbas, illus monasterii institutor et pater, habuerit simul et simul in coenobio XIV millia monachorum, quod auditu vix credibile est; sed dum homo locum videt, assentit, etsi non in tantum numerum, tamen videt, ibi habitasse multorum monachorum examen. Fuerunt autem monachi illi, et hodie sunt, ordinis et regulae S. Basilii, Graeci, sicut sunt monachi sub monte Synai in monasterio S. Catharinae. Unde autem tanta multitudo monachorum habuerint victum et amictum, plurimum miramur nos monachi occidentales; qui vero monachorum orientalium mores, victum et amictum viderunt, mirari desinunt. Victus noster est abundans et copiosus, amictus multiplex et pretiosus, domus et monasteria varia, polita et sumtuosa, quod totum non est nec hodie apud monachos orientales. Ego pro certo teneo et credo, quod unus Conventus XX fratrum monachorum occidentalium majores (#B#) faciat expensas, quam Conventus fratrum centum monachorum orientalium. In structuris enim parvos faciunt sumtus, habent enim tuguriola ex vilibus texta virgultis, in quibus non nisi quasi curvatus potest consistere. Nec ecclesiae eorum sunt multo ambitiosiores tabernaculis monachorum, quae similiter de contextis virgulis parietes habent luto obtectos, altitudine duntaxat praestantiores monachorum tabernaculis. In vestitu eorum nihil pretiosum, nihil decorum apparet, etiam hodie, quamvis moderni monachi orientales longe sint a perfectione suorum antecessorum, qui in melotis et pellibus caprinis et contextis de plectis palmarum palliis incedebant, et plerique nudi diei calores et noctis algores sustinebant multis annis, non habentes alia habitacula nisi petrarum cavernas, nec certo loco manebant, sed deserti intima penetrabant, longius se ab hominibus elongabant, et hi nec pro convictu nec amictu sollicitabantur. Cibus etiam omnium orientalium et potus, et potissime monachorum, est tenuissimus, et vinum saeculares communiter non bibunt nisi raro, monachi numquam. Et ita parcissimis expensis vivunt. Sed monachi occidentales e contrario lautissimis expensis nutriuntur. Unde S. Jeronymus in quadam epistola contra eos invehitur dicens, eos usque ad vomitum satiari. Propter quod dictum inimicabantur sibi occidentales monachi. Quidam autem vir sanctus, monachus occidentalis, cum id diceretur dictum a S. Jeronymo, respondit: Jeronymum in hoc reprehendisse quosdam crapulosos monachos orientales, dicens, quod edacitas, quae occidentalibus est natura, orientalibus est gula, ut habetur in Spec. Histor. L. 18. c. 10. et 12. Ubi etiam habetur, quod quidam monachi occidentales desertum Aegypti ingressi, ut viderent monachos orientales, quidam ad cellam cujusdam senis venissent, et post orationem et exhortationem ad mensam invitati a sene sedissent, apposuit ipsis quinque fratribus dimidium panem hordeaceum et fasciculum herbae, quae similis mentae erat, exuberans foliis mellei saporis. Hanc annonam quinque fratribus appositam cum unus devorasset, et nullo modo satiatus fuisset, licet pro decem monachis orientalibus sufficiens fuisset. Inaequalis nempe est conditio corporum orientalium et occidentalium, quia dissimili affluxu afficiuntur corporum coelestium. Et ideo certa veritas est, quod multa sint occidentalibus necessaria ex natura, quae orientalibus essent superflua, et vitiosa gula, et hoc tam in domibus vel habitaculis, vestibus, et cibis et potibus. Insuper, antiquitus monachi terram colebant, et dabatur unicuique de fructibus portio sua, quam poterat expendere pro lubitu, et tantum abundabat, quod in oriente eis pauperes deficerent, et frumenta cogerentur ad transmarinas partes mittere pauperibus in occidentem. Ex quibus patet, quod multi monachi centeni et milleni simul poterant habitare, sicut hic in monasterio S. Sabbae.

Porro regrediendo ad propositum ipsum praefatum monasterium talis dispositionis est. Vallem Gehennae, per quam descendimus, occupat per longum spatium, quae vallis est ibi profunda et arcta, et utrumque latus praeruptis rupibus eminet, quibus vallis tamquam muro est munita per non modicum spatium deorsum, et hoc totum spatium fuit monasterium, rupes autem ab utroque latere sunt cavernosae, non quidem cavatae, sed per se cavae, ita quod aptissima praestant monachis habitacula orationi et contemplationi vacare volentibus. Teguntur autem cavernae ipsae desuper pendentibus petris (#238 A#) et minacibus saxis. Quodam autem naturali opere factum est ab almo opifice, ut cavernae per longum continuae sint et in ordine positae loco cellarum. Inferius enim, in pede rupis, sunt cavernae per ordinem, et super eas altius est cavernarum ordo, super quas tertius est in alto, et in cacumine arte humana murata sunt habitacula, ita quod quatuor ordines cellarum praestat unum latus. Ad inferiores cellas vel cavernas erat introitus a torrente sine ascensu. Ad superiores erat ascensus, et ante cavernas est rupes protensa extra foraminibus antrorum, ita quod ante ostiola est transitus patens; ita etiam est in ordine super illum. Sunt autem cavernae unius ordinis distinctae quasi cellulae unius lateris dormitorii, non quidem humano opere et arte, sed conditoris naturae. Porro in locis, ubi natura non sufficit ad habitaculum completum praestandum, ars humana supplevit, et quando duae cavernae foratum parietem habent, muro foramen est obstructum; vel ex una magna caverna sunt facta duo vel tria habitacula per muros intermedios; vel quando caverna erat nimis arcta per incisionem petrae est ampliata. Quicumque autem frater cavernam habere non poterat in ipsa valle, muro sibi cellulam construxit vel in alto supra rupes, unde usque hodie sunt in valle et superius tantae murorum ruinae, ac si civitas ibi fuisset. Nihilominus adhuc aliquae muratae cellulae stant, et tuguria de maceria multa. Insuper ibi videntur turres altae fuisse et solennes habitationes et domus magnae supra rupes, in rupibus et infra. Ecclesia loci adhuc stat integra, et est competenter magna et est supra rupem fundata, quae rupes de latere extenditur supra vallem, nec habet rupes illa fundamentum, sed est libera per circuitum, demto loco, ubi de pariete progreditur.

Porro sub petra ecclesiae est concavitas tenebrosa et grandis, profunde ducens in montem, ex qua emanat aqua viva, modica tamen, qua monachi ibi vivebant, et dicitur fons S. Sabbae. Horret homo, videns ecclesiam simul cum aliis structuris stare supra petram dependentem sine fundamento. Juxta ecclesiam est cella S. Sabbae in petra excisa, ad quam itur per illum formidulosum transitum, de quo supra feci mentionem. Sunt etiam ab alia parte ecclesiae supra petram illam habitacula monachorum, adhuc ibi degentium, numero sex, qui nequaquam ibi manere possent, nisi essent Arabibus confoederati, qui eos defendunt et protegunt a Sarracenis, et est quasi apertum castrum Arabum et eorum refugium, ideo locus numquam est sine Arabibus praedonibus.

Porro supra vallem sunt lati campi agrorum, quos olim monachi coluerunt, et non solum pro se, sed pro pauperibus Syriae et Palaestinae nutrimenta olei et frumenti de illis campis opera manuum conquirebant. Dum hoc monasterium cum terra sancta adhuc esset in manibus fidelium, talem ordinem servabant monachi in officio divino, qui servabatur in ecclesia dominici sepulchri tam nocturno quam diurno tempore. Cum enim aliqua hora pulsabatur in ecclesia resurrectionis Domini, statim domini canonici regulares in monte Syon etiam pulsabant. Post eos pulsabant monachi montis Oliveti per ecclesias. Quo audito in Bethania, fiebat et ibi pulsus per ecclesias, qui (#B#) pulsus usque ad sanctum Sabba sonabat, qui pulsantes audiebantur in locis per circuitum, et ita ordo tenebatur, quod semper primus pulsus fiebat in ecclesia S. sepulchri, et per totam terram sanctam eadem hora pulsabatur. Sed haec omnia jam transierunt, ex quo dominicum sepulchrum in manus devenit infidelium. Omnia laudis divinae organa tenent silentium, et S. Sabbae monasterium est quasi in nihilum redactum. Quomodo autem tantum monasterium in desolationem venerit, ita nobis nunc monachi immanentes retulerunt. Terra sancta postquam ultimo tempore fuit amissa, defenderunt se monachi illi ab incursu Sarracenorum multis mensibus, et commiserunt bella dura cum infidelibus, eosque aliquoties fugaverunt. Tandem rex Soldanus personaliter cum exercitu de Jerusalem ad eos descendit et eos fieri Sarracenos postulavit, qui ei renuntiaverunt, ut ipse Christianus fieri dignaretur, et sibi servire parati essent, sed si hoc nollet, usque ad mortem se defendere vellent. Quo audito Soldanus contra eos exercitum movit et longo congesto bello monachos vicit, et monasterium irrupit, et monachos diversis tormentis ad coelum transmisit, ecclesiam autem ipsam non tetigit, sed omnes cellas destruxit et ascensus ad antra dejecit, illam (que) miserabilem desolationem induxit. Dereliquit tamen ibi quosdam monachos, qui sibi juramenta servitutis praestiterunt. Et ita stat usque hodie.

Recessus a Sancto Sabba.

Igitur cum solis fervor remissior fieri inciperet, acceptis sacculis nostris et asinis per periculosum saltum descendimus per scopulos in vallem, ducentes asinos ad manus. Ascensis autem bestiis descendimus in profundiora Gehennae per medium torrentis, conclusi ab utraque parte altissimis rupium parietibus, sub pedibus habentes viam asperrimam, saxosam, non usitatam. Cum taedio ergo processimus tarde per aliquas horas. Optabam autem in Gehenna descendere usque ad mare mortuum, ut vidissem illapsum torrentis Cedron in ipsum mare, sed aliter ductori nostro placuit, nam cum multum descendissemus in aliam vallem, latam, amoenam, et fertilem, si haberet cultores, quae vergit in longum ab austro in aquilonem, sicut vallis Gehennae vergit ab occidente ad orientem. Sunt enim hae duae valles sibi contrariae situ, conditione, et nomine. Situ quidem, sicut jam dictum est, nec aliquo modo jungitur haec vallis mari mortuo, sed montes sanctos disjungit. Conditione, quia illa est infructuosa, petrosa, tenebrosa etc.; haec autem e contrario est fertilis, graminosa, lata et clara. Insuper et nomine differunt. Alia enim dicitur Gehenna, vallis maledictionis, illa autem dicitur vallis benedictionis, de qua habetur 2. Paral. XX. Unde ibidem habetur, quod hoc nomen accepit vallis illa a laude divina, quam Josaphat, rex Jerusalem, et populus Juda ibi perfecerunt, data eis victoria contra hostes. In hac valle vidimus ruinas antiquarum structurarum. In processu venimus in (#239 A#) locum quendam, ubi erant infinita aspidis foramina et serpentum, magna et parva, nullam tamen bestiam vidimus, quia solum noctibus procedunt extra. Dixit autem nobis Ameth, ductor noster, quod ibi essent vermes magni ut hominis brachium, et longi ut cuspides. Cum ergo diu in valle benedictionis contra aquilonem procederemus, iterum valle illa dimissa vertimus nos contra orientem, et per devia montium, per saltus et clivos et praecipitia descendimus, ipsumque mare ante oculos in prospectu habuimus, ac si prope esset, quamvis adhuc multum distaret. Acceleravimus ergo iter nostrum et festinanter descendimus, quia sol ad occasum vergebat, et tandem in regionem Sodomorum venimus usque ad littus maris mortui, in ejus capite, ubi Jordanis faucibus ejus excipitur.

Porro Ameth, ductor noster, et sui famuli Mauri longius a mari manebant, quia ipsum horrebant, et usque ad aquam maledictam descendere dedignabantur, nos autem in bestiis usque ad aquam venimus et colligatis asinis descendimus. Deprehendimus autem, ibi in ruinis stetisse quondam grandem domum de quadris, partem super terram, et partem in mari locatam. Jacebant autem lapides magni de ruinis in littore aqua non operti, et tamen in aqua fundati, super quos transivimus ad XII passus in mare, et aquam illam, de qua tanta mirabilia referuntur, vidimus, tetigimus et gustavimus. Clara quidem est aqua illa, sed salsissima et crassa, propter quod nonnumquam hoc mare in Scriptura mare salsissimum vocatur. Unde, quando quis accipit de hac aqua, et ori eam imponit, statim prae nimia salsedine corroduntur oris interiora, ac si aquam fervidam imposuisset; hoc expertus sum. Insuper, quia aqua crassa est et salsissima, ille, qui manus imponit, sentit in manibus punctiones, ac si essent plenae pulicibus et culicibus, et fricare eas oportet, ac si scabiosae essent, et hoc multis horis sustinebit, nec de facili potest aqua haec de manibus abstergi, ac si eas quis oleo intinxisset. Sed et foetor de aqua illa exhalat, qui abominationem facit, et ad evomitandum concitat, unde peregrini diutius ibi manere non possunt. Lapides, qui in mari jacent, et pro parte supra eminent, extra aquam sunt omnes, ac si essent glacie vestiti, et littus totum prope aquam album est, ac si nive recenti esset opertum; nix tamen non est ibi, nec glacies, sed sal acutissimum et valde amarum. Credo, quod unum cochlear salis illius plus saliret, quam[TR59] X de sale nostro.

Porro reliqua terra, sale non perfusa, juxta tamen est nigra et quasi vehementi igne adusta. Sodomorum luet impudicitiam, ut clarius patebit in sequentibus. Vulgares dicunt, quod ruinae murorum, super quas mare intravimus, sint reliquiae domus Loth, filii fratris Abrahae, qui habitavit in Sodomis, ut dicitur Genes. XIII. Cumque aliquantulam moram faceremus juxta hoc mare, stabant ductores nostri Ameth et sui supra et nos clamoribus vocabant ad recessum, sed et nos (#B#) ipsi a loco recedere festinavimus, quia non delectationem, sed abominationem et pavorem ibi habuimus, ac si staremus in fossa cadaverum, propter foetorem, vel in loco, in quo strictissimo judicio magna hominum multitudo fuisset peremta saevissimis poenis. Timuimus enim omnipotentis iram, ne et nos peccatores involveret Sodomitarum poenis, sed et dies decrescere incipiebat, et sol in occasum vergebat. Ascendimus ergo de mari ad nostros ductores et ad nostras bestias, disponentes nos ad recessum. Porro ante recessum aliqua de ipso mari sunt dicenda.

De valle illustri vel aulone Sodomae, ubi nunc est mare mortuum.

