Part 14
Septima die ante solis ortum dictis matutinis cum aurora illucesceret, steti in ambitu superiori claustri fratrum montis Syon, et conjeci oculos profunde deorsum usque in vallem Gehinnon; pulsabat autem me desiderium, ut eodem mane descenderem tam profunde in vallem ipsam, quousque montem Syon videre amplius non possem, ut et fontem Rogel quaererem, et lapidem Zoelech, de quibus habetur 3 Reg. 1., et ut viderem locum Toph et Tophet, de quibus fit mentio Jerem. 7. et per totum caput Jer. XIX. Hic locus est vallis filiorum Ennon, quae dicitur vallis Ennon, vel vallis Jehennon, et Gehenna, Jos. 18 et 4. Esd. 1,, et inde descenderem profundius in vallem, ut considerarem, an torrens Cedron in profundioribus locis aquas fluentes haberet, ut multi opinati sunt, sicut patebit, et post hoc in montem offensionis ascenderem, cujus radices usque in Gehennam extenduntur. De hoc monte habetur 3 Reg. II. Haec etiam videre et experiri desideravi. Itaque a loco, in quo stabam, me movi, ut irem ad patrem Gardianum, ut peterem eum pro socio fratrem, cum quo praedicta visitarem, sed non ausus fui venerabilem virum illum excitare, qui adhuc in quiete sua erat. Assumsi ergo animum, et solus iter hoc grande aggressus sum, adhuc enim mane erat, et Sarracenos scivi ante solis adscensum non se levare de cubilibus suis. Descendi ergo de monte Syon et perveni in hortum regis, qui pertinebat antiquitus ad regis curiam, per quem rex Zedechias fugit cum omni exercitu, ut habetur 4 Reg. 25 a facie Assyriorum. In ipso autem horto reperi optimas ficus maturas, de quibus jejunus manducavi usque ad saturitatem. De horto demum regis descendi ad natatoria Siloae, et voraginem originis fontis Siloae, et intravi et bibi de aqua sancta, et oculos et faciem lavi. Numquam vidi prius aquas illas in tanta abundantia fluere, sicut illa hora, non enim jugiter fundit aquas nec semper aequaliter fons ille, ut supra patuit fol. 160 B. Refrigerio sumto et indulgentiis (††) plenariae remissionis juxta fontem sacrum consequenter de latice fontis exivi et descendi usque in vallis fundum, in torrentem Cedron, nec vidi hominem aliquem. Sol autem jam ortus fuerat, qui cacumen montis Syon et civitatem sanctam et aliorum montium culmina illustrabat, sed juxta me erant (#B#) adhuc quodammodo tenebrae, et roris antelucani destillatio. Descendi ergo usque in vallem Gehenne et cum festinantia progressus in asperrimo torrente, usque quo recurvabatur vallis, ita, quod nec montem Syon nec montem templi amplius videre poteram. Et his subtractis substiti, et torrentem consideravi, tantamque ariditatem ejus ibi vidi, sicut superius infra Jerusalem, nec quovis modo videre poteram, quomodo ibi subterraneum cursum haberet in profundissima valle et rupibus repleta. Ad hanc considerationem me moverunt quaedam terrae sanctae descriptiones, in quibus legeram, quod torrens Cedron esset fluvius perpetui cursus, sed propter frequentes destructiones civitatis sanctae, cujus muri et ruinae fuerunt in vallem dejectae, alveus fluminis repletus fuit. Sed quia vero proverbio dicitur, nemo potest se opponere torrenti, dicunt, quod ipse fluvius, quem torrentem nominant, sub ipsis ruinis adhuc suum naturalem et perpetuum cursum habeat, ut superius patuit fol. 142. A. et multis fol. 170. Sed hoc habere veritatem videre jam non poteram, cum longe infra ruinas Jerusalem fuerim, nec guttam aquae fluere viderim. Sed et alia vice descendi usque ad mare mortuum per eandem vallem, ut patet fol. 236 per totum, sed aquas decurrentes nullas vidi. Possibile tamen est, olim ibi fluvium fuisse et jam non esse, sed ei contigisse sicut Numicio, fluvio Laurentis agri, qui Maronis carmine et aliorum latinorum poetarum celebris factus est, in quo dicunt Aeneam Trojanum cecidisse, et ex eo solo veteres consuevere in sacris Deae Vestae libare. Sane, hic fluvius hodie non est, paulatim enim decrescens primum in fontem redactus est, demum et fons ipse exaruit. Ut habet Boccacius in Tract. de Flum. Verum ex vetustissimis scripturis sacris colligi non potest, quod per torrentem illum fluvii decursus continuus fuerit, sed solum tempore hiemali de pluvia et nive resoluta fit ibi ad horam decursus aquarum. Et tantum de illo.
Consequenter reverti me ad Jerusalem, a qua semper peculiaris [?] fuit mihi clangor, at per torrentem ascendi festinus usque ad locum, in quo videre poteram civitatem sanctam, cujus jocundissimo aspectu novo quodam gaudio et securitate animatus fui. Timueram enim in inferioribus existens, nam horribilis est vallis Gehennae, potissime inferius, ubi caret illustratione desuper ab alto rutilantis civitatis sanctae. In ipso autem ascensu Gehennae perveni in locum, ubi vallis Siloae jungitur valli Siloae (Syon) et ibi dicitur fuisse fons Rogel, ubi hodie stat cisterna magna et profunda, sed non fons. Et juxta fontem erant olim viridaria et erat locus solatii, in quo juvenes tentabant et probabant fortitudinem, ad quem ibi fuit positus lapis Zoelech, i. e. tractus, quia qui lapidem illum trahere poterat, fortis erat. Ibi ergo nec fontem nec lapidem vidi, sed cisternam et rupes multas. Ibi Adonias convivium habuit et tractatum de regni invasione. Ibi luci et idolorum cultus erant, et multa mala in valle illa Ennon vel Gehennae (#233 A#) sunt perpetrata. Vallis ista et locus dicitur Gehennon, ab Ennon, quondam possessore sua. Ennon autem idem est quod cursus mortis, vel fons tristitiae, et significat, quod in extremo judicio per illam vallem reprobi in locum mortis deducentur, ut habetur fol. 170 B. Omnia enim illius vallis nomina horrorem important. Dicitur enim 1) Ennon, i. e. cursus mortis. 2) Gehenna, vallis tristitiae. 3) Hennon, vallis interfectionis. 4) Jehenna, profunditas mortis. 5) Toph, poena stultorum. 6) Tophet, ampla poena moeroris. 7) Cedron, inutilis dolor. 8) Chela, incendium Domini. 9) Chrinarus, judicium ignis devorantis. Praeter haec nominatur vallis ista Jerem. c. 19. vallis occisionis; et Jerem. c. 7. dicitur vallis interfectionis. Quam destestabilis autem haec vallis sit et maledicta, vide supra Jeremiae in praefatis capitibus et cap. 32. Et quae supra fol. 170 A. B. Frequenter autem fit mentio in Scriptura de excelsis Toph, in valle Ennon, quod ita intelligendum est, quia in valle illa profunda excelsa stabant altaria idolorum. Hanc vallem cum monte zelosissimus rex Josias contaminavit, quasi excommunicationem in ea ponens, quam tulit super ingredientes, et omnes sacerdotes vallis trucidavit in ea, ut habetur 4 Reg. 23. Sicut enim vallis Josaphat erat sancta et benedicta cum monte suo Oliveti: sic vallis Ennon erat profana et maledicta cum monte suo offensionis. Ideo ab illa valle transsumtum est nomen hoc, Gehenna, ad significandum vallem infernalem perpetuae damnationis,
De monte offensionis Domini, et Moloch idolo.
Igitur cum vallem praefatam aspexissem, converti me ad latus ejus orientale, ad radices montis offensionis, et per clivum ejus in montem subii, quae humilior est, quam mons Oliveti, in cujus accubitu est situatus ad latus ejus australe. In vertice autem illius montis inveni domum magnam, vacuam tamen, de quo optime contentus fui, non enim fuissem hospes gratus habitantibus in ea Sarracenis. In hoc monte erexit Salomo duo profana aedificia, scilicet templum idolo Moloch, et domum suis concubinis, ex quibus valde offendit Deum. Ideo mons offensionis dicitur, ut habetur 3. Reg. II.
Porro Moloch idolum crudelissimo cultu colebatur, ideo singulariter Levit. 20. prohibitum strictissime fuit, sacrificare ei. Quo tamen non obstante Salomon, inductus per mulieres, in illo monte templum erexit Moloch, et populum ad ejus cultum induxit, et sacerdotibus idoli stipendia contulit. Tali autem hoc idolum colebatur ritu, ut necarentur infantes. Erat enim Moloch imago hominis magna, de aere fusa, et ab intus cavata per universa membra, stabatque in medio templi supra columnam, extensis manibus et brachiis, quasi desiderans et exspectans munus accipere ad brachia, in modum piae matris, quae extendit brachia ad suscipiendum suum infantem; sic enim erant formata brachia idoli, ut puer (#B#) in eis accubare posset, tamquam in maternis brachiis. Tempore autem sacrificiorum, quando erat ibi puer immolandus, ponebant sacerdotes ardentes carbones in corpus idoli, ipsumque candens et ignitum faciebant, et puerum innocentem unum et sanum de manibus parentum, qui eum immolandum attulerant, accipiebant, et brachiis idoli imponebant. Et ne parentes et amici circumstantes ex ejulatu pueri nimium turbarentur, astabant sacerdotes, cum sonorosis tympanis, cymbalis et tubis fortiter concrepabant, ne parentes vocem pueri morientis audire possent, et tam diu sic sonabant, quousque puer sic in brachiis idoli adustus exspiraret. Quo sic consumto sacerdotes, et omnes qui sacrificio aderant, jocundis vultibus parentibus congratulabantur, pro eo, quod digni habiti fuissent habere puerum in consortium deorum assumtum. Ex eo autem die omnes idololatrae totam illam genealogiam tamquam nobilitatam honorabant et credebant, quod omnes amici pueri immolati meliora fata et fortunas essent deinceps habituri. Similis ritus apud gentiles observabatur in sacris Saturni, et forte, quod Graeci Saturnum nominant, hoc Hebraei Moloch vocant. Erat enim statua Saturni aenea, magnitudine mirabili, cujus manus in terram extensae ita erant in gyrum ut, qui ad idolum pervenire adolescentes cogebantur, ingentem foveam igne repletam inciderent. Hinc et Hebraeorum Scriptura reprehendit eos, qui haec imitati fuerint. Haec Casa de Ev. Spir. Lib. 4. c. 7. Multa enim idola, imo daemones in idolis, non placabantur nisi mortibus innocentum. Et mos fuit propter plures causas pueros immolare. De quo vide Casa de Ev. Spir. L. IV. c. 7. et 8. Cessavit autem hominum immolatio tempore Eliae Hadriani Imperatoris. Huic crudelissimo ritui in hoc monte et in valle profani operam dabant, et Deum haud dubio plurimum offendebant. Ideo mons offensionis dicitur. De hoc idolo Moloch mentio fit Jerem. 32. et Amos V. et Actor. VII.
Insuper in hoc monte instituisse dicitur Salomon domum suarum concubinarum, quarum erat non modicus numerus. Unde Cantic. 6. dicitur: Sexaginta erant reginae, et LXXX concubinae, et adolescentulae sine numero. Et 3. Reg. II. dicitur: Salomo adamavit mulieres alienigenas multas, quibus copulatus est ardentissimo amore, fueruntque ei uxores septingentae, et concubinae trecentae, et adolescentularum non est numerus. Si ergo textus illi conferantur et intelligantur de Salomone litteraliter, sine spirituali intellectu, necesse erat eum habere multas domus pro tot mulieribus. Reginis ergo construxit castella et palatia, concubinis autem hanc aedificavit domum, adolescentulis autem aptavit loca in domibus parentum eorum. Filia autem Pharaonis, de qua cecinisse creditur canticum canticorum, cui dixit: Una est columba mea, formosa et electa mea, secum in monte Syon mansit. Sed quia eadem domus sanctificata erat propter inhabitationem arcae Domini, aedificavit ei domum juxta suam domum in Mello, ut dicitur 3. Reg. 9., ut semper esset ei propinqua.
Perspecto ergo loco et monte illo, cursu festino descendi vallem, declinans contra montem Oliveti, et juxta pyramidem Josaphat ad fundum vallis veni, eandemque pyramidem curiosius perspexi, eamque intravi per fenestram scandens. Nonnulli dicunt, hanc pyramidem esse titulum, quem sibi Absalon erexerat, ut habetur 3 Reg. 18; ubi sic habetur: porro Absalon, cum adhuc viveret, erexerat sibi titulum, qui in valle regis est, et vocavit eum nomine suo Manus Absalonis. Sed non videtur posse stare, quia nusquam legitur, vallem Josaphat et torrentem Cedron fuisse nominatum vallem regis. Et Magister in Speculo Historiali dicit, vallem illam duobus stadiis distare a Jerusalem. Nec titulus ille est erectus, sicut de petra excisus, ut supra fol. 196 B. Sed titulus Absalonis fuit lapis politus, marmor (#234 A#) erectus. His ergo visis pertransivi torrentem Cedron, et in montem Syon adscendi, et sudore plenus et calore incensus ad prandium veni. Et mirabatur pater Gardianus et fratres, audientes me sine molestia haec loca perlustrasse.
Octava die ante lucem descendi cum fratribus aliquibus ad specum agoniae Christi, de quo dixi fol. 144., et ibi, quia sexta feria erat, Missas de passione Domini celebravimus, quibus finitis in Galilaeam sursum ascendimus. Porro ad partem aquilonarem Galilaeae montis est mons eminens, interjecto grandi intervallo, quatuor stadiis a Jerusalem distans, in quo Salomon aedificavit templum Chamos, idolo Moabitarum, et in eodem loco tempore Maccabaeorum aedificatum fuit castrum forte, de quo Jerusalem civitas tempore regiminis Graecorum et Romanorum fuit multum tribulata. Consequenter ab illo loco descendimus, non quidem directe contra civitatem, sed contra aquilonem, ubi venimus in vallem satis fertilem, arboribus consitam, per quam est via euntibus a Jerusalem in Nazareth, et in processu venitur in villam, in qua beata Virgo et Joseph requirebant puerum Jesum inter cognatos et notos, et eo non invento, regressi sunt in Jerusalem, ut habetur Lucae II. In hac valle venimus in locum ruinarum antiquarum, ubi quondam dicitur stetisse villa Anathot, de qua Jeremias propheta fuit oriundus, qui in utero sanctificatus, de sacerdotali semine natus, puer exorsus est prophetare, et subversionem Jerusalem praedixit et vidit oculis, ut habet Hieronymus in prologo super Jeremiam. Porro idem Hieronymus nominat villam illam Arabath, de distantiis locorum, dicens, ipsum viculum sacerdotum fuisse. Per circuitum enim Jerusalem possidebant sacerdotes viculos et praedia, unde Gethsamini et Bethphage et Nobe et Anathot fuerunt viculi sacerdotum , in quibus nutriebant pecora oblata pro primitiis sive pro decimis. Ad sacerdotes de Anathot est specialis prophetia, ut patet Jerem. c. 11. Cum ergo Anathot vidissemus in ruinis, quas tamen vix deprehendere poteramus, reversi sumus in Jerusalem, et per portam S. Stephani ingressi loca sancta per civitatem deosculantes in montem Syon devenimus.
Nona die, quae erat sabbathum et vigilia S. Laurentii, mane ante ortum solis transivi cum fratribus aliquibus in vallem Josaphat ad ecclesiam sepulchri beatissimae Virginis Mariae, et ibi divina celebravimus. Omni enim sabbatho mittit pater Gardianus aliquos illac ad celebrandum, et frequenter solitus fui cum eis ire. Missis finitis ascendimus montem Oliveti, et ab alia parte descendimus in Bethaniam, et ibi visis et deosculatis locis sanctis reversi sumus in montem Syon, quo cum venissemus, invenimus omnes dominos peregrinos in monasterio congregatos, qui me exspectabant, ad dandum responsa cuidam Mamalucco, qui sibi omnes peregrinos praesentari mandavit, ut cum eis conferret de certis (#B#). Auditum enim fuerat in curia domini Soldani in Chayro, quod peregrini Christiani de occidente viri potentes et nobiles essent in Jerusalem, et ideo hunc Mamaluccum, Christianorum Trutschelmannum in Chayro, misit de Aegypto ad explorandum, qui essemus et unde venissemus, et in commissis habuit, si de regno Franciae essemus, quod captivos nos duceret in Chayrum; quae caussa illius fuerit, ignoro. Sed cum a Sabathytanco, nostro Trutschelmanno, audivisset, quod de Francia non essemus, venit cum eo in montem Syon, et sisti nos sibi mandavit, pacificeque nos salutavit verbis latinis et italicis: et si, inquit, placet vobis, descendatis mecum die crastina in Aegyptum via regia, et in decem diebus erimus in Chayro, et inde transmittam vos cum salvo conductu in Arabiam ad montem Synai, a quo reversi ad me in domo mea manebitis, quamdiu volueritis. His verbis et aliis bonis promissionibus tantum nos movit, quod omnino cum eo recessissemus, si res et negotia nostra[TR55] fuissent aliqualiter disposita, in nullo enim adhuc dispositionem feceramus necessariam ad hoc iter. Gratias autem egimus viro de sua benigna exhibitione, et rogavimus eum, quatenus cum Deo comite de monte Synai in Mathaream hortum balsami veniremus, nos citius inde tollere dignaretur, et Chayrum introducere, et inde statim per Nilum in Alexandriam mittere, ne contingeret nos naves Alexandrinas de Venetiis negligere. Haec omnia nobis promisit fideliter se facturum, et multa plura adjecit, quibus valde consolati fuimus. De hoc viro plura restant dicenda suo loco, cujus nomen erat Tamquardinus. Venit enim ad nos in vestimentis ovium, intrinsecus autem erat lupus rapax, ut patebit fol. 70 P. II. Habito ergo colloquio nobiscum recessit, revertens in Aegyptum. Post prandium transivimus nos peregrini simul ad balneum sive aestuarium, et cum Sarracenis balneati sumus et loti. Hoc aestuarium erat simile illi in Rama, sicut patet fol. 84 A. Post balneationem intravimus ecclesiam sancti sepulchri (#235 A#).
De quinto ingressu peregrinorum in ecclesiam resurrectionis Domini nostri Jesu Christi et in sepulchrum Domini.
Decima die, quae est festum Laurentii martyris, et erat dominica XI. Trinitatis vespere praecedenti iterum intromissi sumus modo supra dicto in ecclesiam sanctissimi sepulchri Domini, et nocte illa ad dominicum sepulchrum vigilavimus, et loca sancta, ut prius, circuivimus, et dictis matutinis Missas celebravimus, et orto sole Missam in dominico monumento cantavimus, qua finita per Mauros de templo ejecti fuimus. Porro tres fratres Minores de monte Syon, juvenes, fuerant nobiscum in ecclesia resurrectionis Domini; hos petivi, quatenus mecum in vallem Josaphat descenderent, quia adhuc mane erat, quod libentissime facere velle dixerunt, dummodo eos apud patrem Gardianum excusarem de non accepta licentia, quod eis promisi et feci. Transivimus ergo per civitatem et in cocorum vicos descendimus, et emi pro fratribus ilis et me a cocis illis pastillos de ovis, et placentas, et pastetas de carnibus, et assaturam, et botros, et ficus, et cum illis comestibilibus descendimus in vallem, et transito torrente in Gethsamini praedio sub olivis in umbra consedimus et laetum jentaculum simul sumsimus, potu tamen caruimus, nisi quod uvas pro potu suximus, quae uvae erant dulcissimae, albae et nigrae. His peractis, et proximioribus locis deosculatis, montem Syon ascendimus, et ad prandium fratrum consedimus. Post prandium venerunt domini peregrini in montem Syon, petentes Trutschelmannum, ut nos duceret in Bethlehem, qui convocatis et conductis asinariis cum asinis venerunt ad nos; sedimus ergo super asinos, et cum Sarraceno Sabathytanco de Jerusalem exivimus, et cum venissemus ad clivum ascensus montis Gyon, ex opposito montis Syon, occurrit nobis exercitus Arabum, qui, nescio quo prodente, iter nostrum exploraverant, et transitum nobis interdixerunt, nisi pedagium et gangfragium eis solveremus, et summam pecuniae satis magnam postulabant, quam dum dare recusaremus, et diu simul litigassemus, vi coegerunt nos reverti in Jerusalem.
Tractatus de peregrinatione maris mortui in Soodomis.
Reversi autem in civitatem sanctam petivimus Trutschelmannum et Calinum, ut providerent nobis de asinis et de tuta comitiva, cum qua ad mare mortuum descendere vellemus ad ipsum considerandum. Hoc audientes duo illi Calini Sarraceni peregrinationem illam multum difficultabant, inducentes multas rationes, quibus a concepta peregrinatione nos retrahere possent. Prima eorum ratio fuit quasi theologicalis, dicebant enim, quod propter loca sancta, quae Dominus benedixit, et Christus noster sanctificavit, visitanda venissemus de transmarinis partibus, et non propter profana loca, quae Dominus maledixit, (#B#) sicut est mare mortuum, quod ipsi Sarraceni nominant mare maledictum, quod dicebant, omni credenti Scripturis esse fugiendum et detestandum, et quod deberemus esse contenti, quod benedictum Jordanem vidimus. Secunda ratio, quare invite nos ad mare mortuum ducebant, est propter Arabes et Madianitas, qui in illis desertis habitant, et pro praeda discurrunt per regias vias, a quarum invasione non possunt bene protegi peregrini, nisi arcubus et gladiis fugarentur et laederentur, cum sint inermes et nudi. Propter nos autem nolebant eos laedere, sed dicebant potius pati spoliationem nostram, quam laesionem eorum. Sunt enim Arabes illi ita famelici et miseri, quod pro pane inermes armatos invadunt seque morti exponunt.
Tertia. Dicebant per littora maris illius esse multa nociva et venenosa animalia, pusilla cum magnis, ut leones, ursos, apros et serpentes vermes etc.
Quarta. Dicebant esse prohibitum a rege Soldano, ne qui alieni ducerentur ad hoc mare, et hoc propter venenosissimum sed nobilissimum tyrum serpentem, ne forte capi eum contingeret ab alienis et de patria educi, qui nullibi in mundo reperitur nisi in littoribus maris mortui; idcirco sub poena capitis prohibuit Soldanus incolis terrae, ne serpentes illos captos alicui vendant, sed sibi eos in Aegyptum transportent. Hoc tamen pauperes saepe transgrediuntur et christianis mercatoribus eos vendunt, tam in Damasco et Baruto, quam in Alexandria et Chayro. Conficitur enim de hoc serpente efficacissimum et pretiosissimum tyriacum, nec est verum tyriacum, nisi de hoc serpente sumtum, a quo et nomen sortitur. Talis autem formae dicitur esse serpens ille: longitudo ejus est ad ulnae medietatem, grossitudo vero vel magnitudo ut viri pollex, color eius luteus aliquali rubedine mixtus, et naturaliter semper nascitur et manet coecus, et semper saevit velocissime serpens cum sibilo iracundo. Contra ejus venenum nullum noscitur remedium, et nisi in continenti amputetur membrum ejus veneno intoxicatum, mox totum corpus incenditur, inflatur et crepatur. Omnibus bestiis insidiatur, unde nonnumquam grandes belluae juxta hoc mare mortuae reperiuntur ex intoxicatione tyri. Dum irascitur, igneam linguam emittit, quam velocissime circumducitur, corpus ejus ex ira ut ferrum candescit, et caput alias parvum inflat excrescens ultra quantitatem corporis, et habet in facie pilos ut aper. Si equum intoxicat, sessor ejus simul cum eo inficitur et moritur. Et nisi naturae auctor privasset bestiolam illam luminibus, nemo posset de prope accedere, nec capi quovis modo valeret, quia callidissimus serpens est. Hunc serpentem medici et appotecarii[TR56] tali modo in confectione tyriaci assumunt: captum vivum accipiunt, eumque in pelvim ponunt vacuam et latam, in qua possit currere et exitum quaerere, non tamen effugere, et dum (#236 A#) sic circuit, quaerens exitum, accipiunt sudes et acus, et eum pungunt et ad iram vehementem provocant; dum autem incensus inflatusque fuerit, omne venenum, alias per corpus diffusum, in caput et caudam recurrit, et acuto cultro vel rasorio ictu uno utrumque abscinditur, et si solum una pars vel caput vel cauda amputata fuerit, media inutilis erit. Docta est haec bestia naturae industria retinere venena sua, et non nisi arte magna oportet eam circumveniri. Pro magno autem pretio venena illa venduntur, super aurum et lapides pretiosos. Haec duo singularia habet dominus Soldanus rex Aegypti in suis thesauris recondita, quae gignuntur in terra sua, scilicet balsamus et tyrus serpens. Ideo, sicut non intromittuntur peregrini in hortum balsami, nisi cum maximis cautelis, ut patet fol. 65. P. II., sic nec evagari licet ad maris mortui littora propter tyrum et propter gluten judaicum, quod etiam solum ibi est reperibile juxta littus.
Quinta ratio difficultatis est foetor et vapor malus de illo mari consurgens, quo homo non assuetus faciliter inficitur et infirmatur et moritur.