Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 13

Chapter 13 3,450 words Public domain Markdown

Quarto die prandio sumto descendimus simul montem Syon, quasi occulte ducente nos Judaeo, qui dixit, quod quaedam occulta nobis vellet ostendere. In descensu autem venimus ad latus australe ecclesiae illius, quae stat juxta templum Domini, et ibi tempore Christianorum fuit ascensus per gradus lapideos ad altam portam, per quam erat ingressus in illam ecclesiam. Ad hanc portam per ruinas murorum ascendimus et murum portae deosculati sumus propter indulgentias plenarias, quae ibi habentur (††). Dicitur enim, quod XV gradus ad illam portam fuerint, per quos Virgo Maria [et] puer triennis sine duce miraculose ascenderat in templum. Ad hos gradus confecit David rex XV psalmos, qui dicuntur psalmi graduum. Hunc locum visitavimus cum timore et silentio, quia in periculo fuissemus, si Sarraceni nos ibi conspexissent, ideo etiam tempus quietis eorum elegimus. Ab illo loco consequenter descendimus et ad vetustissimum murum venimus, fortem nimis, de ingentibus saxis quadratis factum, et murus ille est competenter altus, quamvis multo altior fuerit, sicut ex ruinis deprehendi potest, est enim locus plenus quadratis lapidibus dispersis per gyrum. Dicitur enim, quod super murum illum steterit domus saltus Libani, quae erat domus regia, quam aedificavit Salomon, cujus descriptio habetur 3 Reg. VII., ubi dicit: Gloria in etc. Quae ideo domus saltus Libani nominabatur, quia erat de lignis supernis aedificata, quae erant excisa de saltu Libani. Magister in Spec. Histor. dicit quod haec domus erat de duplici materia, pars inferior erat lapidea, et dicebatur Nethota, i. e. pigmentaria, in qua reponebantur aromata et pigmenta ad usus templi, et domus regia, ut ex beneficio terrae et muri diu vigerent quasi recentia. Pars superior erat lignea, de lignis Libani, unde est dicta domus saltus vel domus Libani vel domus saltus Libani. Quidam tamen putant, eam ex hoc sic esse vocatam, quia circumquaque consita erat arboribus et viridariis mirae (#B#) recreationis, juxta densitatem saltus Libani, et in parte illa superiori reponebantur arma, ut beneficio ligni rubiginem non sentirent, non solum autem arma ad pugnandum, sed ad decorem et ostentationem regii fastus.

Quamvis autem distinctio fiat 3. Reg. VII. inter domum regis et domum saltus Libani, quidam tamen expositores dicunt, fuisse unam, sicut et ego credo. Quod autem hic fuerit domus illa regia, satis videtur Scripturae sacrae consonum, quae frequenter dicit, reges Jerusalem de domo regis adscendisse in templum. Patet Jeremiae .., quod non potest intelligi de domo et palatio regis montis Syon, in qua habitavit David et Salomon ante templi aedificationem, cum mons Syon altior sit templo, a quo fit descensus in templi locum, quamvis et de templi atrio semper fuerit ascensus per gradus in ipsum templum. Sed de illa domo, de qua nunc loquimur, est ascensus aliquantus in templum. Stetimus ergo et murum ingentem mirabamur et colloquebamur de his.

Porro in summitate rupti muri est quidam magnus quadratus lapis, semotus a loco sui ordinis, ita quod singulariter eminet in cornu muri. Hunc lapidem, quia jam supremus est et singulariter videtur, fabulantur illum esse lapidem, de quo habetur psalmo 117. et Matthaei 21.: Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.[TR53] Nam dicit Nicol. de Lyra, quod in aedificatione templi quidam lapis pluries oblatus fuit manibus aedificantium, et nullibi poterat convenienter poni, ideo reprobatus fuit. Sed dum murus deberet muro conjungi per lapidem angularem et capitalem, non est inventus lapis aptior, quam ille reprobatus. Dicitur similiter de ligno, de trabe ligni sanctae crucis, qui etiam fuit in aedificatione illius domus abjectus, ut patuit fol. 178.

Videtur tamen mihi, quod lapis ille, quamvis fuerit angularis, non tamen caput anguli, cum murus multo altior monstretur fuisse.

Perspecto muro ab extrinseco ducente nos Judaeo contra ipsum murum adscendimus per ruinas usque ad murum, et ibi unus de magnis quadris maxima vi avulsus est ex muro, ita, quod foramen est per parietem ad intra in Nethotam. Curvavimus ergo nos, et unus post alium ingressi sumus, et primo nihil penitus videre poteramus, quia oculorum natura est, ut post solem umbras intrantibus coeca omnia videantur. Sed cum paululum stetissemus, visum paulatim recepimus et grandia aedificia arcuato opere facta vidimus. Nam ibi erant VIII ordines columnarum, testudines sustentantes et superiora aedificia, quae olim erant superaedificata, jam vero superius est viridarium olivarum ad latus templi. Dicunt autem Judaei et Sarraceni, quod illa subterranea habitacula fuerint equorum Salomonis stabula; sed melius est dicere, quod ibi fuerint Nethota, hoc est pigmentaria et apotheca aromatum, ut supra patuit (#229 A#). Huc enim reposuit aromata illa pretiosissima, quae regina Saba attulit, ut habetur 3. Reg. X. Nec credendum est, quod rex Salomon bestias locaverit in nobilissima domo, de qua mirabatur Sibylla Saba, praesertim cum esset prope templum, in cujus irreverentiam cessisset equorum stabulatio, sed alibi pro curribus et equis et equitibus habitacula construi fecit, ut habetur 3. Reg. IX.

Porro sub testudinibus illis erant multi cumuli lapidum erecti in altum, de quibus Judaeus ille, qui nos in locum duxerat, dixit nobis, quod ipsi Judaei erigunt istos cumulos ad praeoccupandum locum: sperant enim, se terram sanctam citius rehabituros, et ideo peregrini eorum, qui de longinquis terris veniunt, loca praeripiunt, in quibus post eorum reditum habitare se sperant. Superius in uno loco testudinis est grande foramen et ruptura, per quam Sarraceni purgamenta templi et atrii injiciunt. Cum magno timore ibi fuimus, quia si Sarraceni nos ibi invenissent, male profecto nos tractassent. Si timorem non habuissemus, per immunditias potuissemus in templi atrium adscendisse. Igitur visis his, quae dicta sunt, exivimus per foramen, per quod intravimus, et montem Moria, qui est mons templi, gyravimus, et sursum usque ad angulum, in quo murus orientalis cum australi nectitur, per clivum adscendimus ad murum civitatis sanctae. In illo muro vidimus majores et longiores lapides, quam unquam viderim in aliquo civitatis muro. Non tamen erant adeo egregia saxa, sicut Josephus memorat habuisse murum Jerusalem, quae XX cubitorum longa et X lata erant, lib. VI. c. 8. Respicit autem murus ille vallem Josaphat et torrentem Cedron, e regione montis Oliveti. Porro in illo muro a terra sursum in altitudinem VI cubitorum est immuratus lapis, quasi pars fuisset columnae marmoreae, quae partim muro est inserta et partim a muro exit, extenta extra, ita, quod homo superius existens posset super lapidem stare, et dorsum ad murum habere, vel sedere desuper, sic ut homo sedet in equo cum dependentibus cruribus. De hoc lapide fabulantur Sarraceni, quod in die judicii, cunctis existentibus in valle Josaphat, veniet Machometus, et sessum accipiet super lapidem illum ad judicandum mundum. Et hunc lapidem honorant tamquam tribunal Machometi. Non sunt autem multi anni elapsi, quod quidam propheta pseudo Sarracenorum venit in Jerusalem, quem omnes tanquam sanctum Dei honorabant; hic quodam die convocavit populum de civitate ad locum illum, dicens: quod vellet eis gestus et verba dicere et modum mundi dijudicandi monstrare, quem Machometus in extremo judicio cum Sarracenis esset habiturus. Dum autem cuncti in clivo starent, ut viderent et audirent judicii formam, ascendit diabolicus ille sanctus per scalam super lapidem, seditque dorsum habens ad murum, et vultum ad populum infra stantem, et prophetare coepit. In loquendo autem, dum magis se movere inciperet, et lubricitatem politi lapidis non attenderet, ecce, subito inclinatus ad latus deorsum corruit et confractis cervicibus et toto corpore dissoluto exspiravit, et populus fatuus confusus in civitatem et loca sua rediit, et ita contra suam (#B#) intentionem propheta ille falsus vera non verbis sed factis ostendit. In hoc enim conveniunt Sarraceni nobiscum, quod credunt futurum judicium in novissimo die, sed de loco judicii omnes discordes sunt. Nam Sarraceni in Jerusalem, in Judaea et Palaestina degentes nobiscum dicunt, quod omnes gentes congregabuntur in valle Josaphat, et ponunt tres judices, Deum, Jesum et Machometum. Deus sedebit in culmine templi Domini; Jesus in summitate montis Oliveti; Machometus, consiliarius utriusque, sedebit supra lapidem praedictum. Sarraceni autem in Syria, Mesopotamia et Cappadocia dicunt, quod judicium erit in Damasco in culminibus turrium. Sarraceni Arabes dicunt, quod erit in Mecha, ubi sepulchrum est Machometi. Sarraceni de Egypto et Lybia dicunt, quod in Chayro erit. Alii dicunt in Constantinopoli. Ita unusquisque confingit hoc, quod sibi placet, et innumeros fatuitates componunt.

Stetimus ergo sub lapide praedicto et tam Machometi insanias quam prophetae sui casum satis derisimus, et ita a muro descendimus et in civitatem Judaeorum venimus, quae est in clivo super vallem Josaphat, in quo Judaeum, qui nos ducebat, derisimus, dicentes sibi, quod prudenter Judaei suam civitatem in loco judicii locaverint, ut sine fatiga veniendi resurgant, in perpetuum damnandi. De illo coemeterio[TR54] ad communem viam descendimus, per quam ad montem Syon adscendimus ad loca nostra. Ingressi autem hospitium dominorum peregrinorum invitaverunt domini milites me et duos patres minores, et duos Judaeos et unum Sarracenum et unum Mamaluccum ad coenam, et habuimus simul laetam coenam, quamvis diversi essemus fide et moribus. Propter hujusmodi autem communicationes cum infidelibus necesse est habere licentiam domini Papae, dum quis vult Jerosolymam peregrinari.

Ouinta die, quae est gloriosa patris nostri S. Dominici, patriarchae fratrum Praedicatorum, Officio et prandio finito venit Sabathytanco, Calinus major, et exegit a quolibet peregrino quinque ducatos in defalcationem conscripti pretii, dicens, se non habere in promtu tantum, ut dispositionem facere inciperet pro nostra per desertum ductione. Ne ergo in posterum diceret, nos fuisse causam tantae tardationis, tradidimus sibi pecuniam, quilibet V ducatos. Qui accepto auro factus fuit hilarior et promisit nobis, quod omnia, quae ab eo peteremus, adimplere vellet, si posset. Petimus ergo eum, ut nos introduci faceret in locum nativitatis beatissimae Mariae Virginis, in quo nondum fueramus. Qui respondit: rem difficilem, o domini peregrini, postulastis, quia non potestis in habitaculum nativitatis Mariae Virginis ingredi, nisi per muscheam unam Sarracenis devotam, in quam vos intrare fas non est, nec ullo pacto videntibus Sarracenis vos introducere ausus sim, ideo oportet exspectare tempus vespertinum, et tunc mittam vobis Abre, filium meum, et per vicos occultos vos ducet ad locum, et disponam, ut intromittamini. Ego vero cum dominis consulibus ero, occasionem retinendi vos simul quaerens, ne vos notent illum quem petitis visitare locum. Sic ergo (#230 A#) vir a nobis recessit. Vespere facto exspectavimus quasi usque ad solis occasum, aestimantes, quod vir nobis illusisset. Sed ecce, filius ejus Abre, forte XIX annorum, venit cum uno famulo ad nos in montem Syon et duxit nos per vicos occultos Jerusalem usque ad portam Ephraim, quae est porta S. Stephani, et ad ecclesiam, quae iam est Mameria, venimus. Qua reserata muscheam ingressi sumus et de ecclesia in ambitum transivimus. Ad latus autem ecclesiae est una fenestra super terram, sicut fenestrae habitaculorum, in quibus operantur textores, vel sicut sunt fenestrae cellariorum, per quas lumen et aer ingreditur. Et per illam fenestram est ingressus ad locum nativitatis beatae Virginis, quia ostium cryptae, quod erat in ecclesia, obstruxerunt infideles, quia de loco illo nulla est eis cura. Unus ergo peregrinus pedibus primo intromissis in fenestram deorsum in cryptam se dimisit, qui inferius stetit, et singulis pro scala fuit; habuit enim manus erectas ad parietem, et descendere volens primo pedes posuit super suas manus, et inde alium pedem super caput, vel humeros ejus, et de humeris resiliebant in terram, et ita omnes super illum peregrinum, qui erat miles insignis genere, descendimus in locum, et accensis candelis, quia tenebrosum erat, circuire incepimus. Venimus autem in unum specum, in quo dicunt primo fuisse sepultos Joachim et Annam, parentes beatae Virginis Mariae. Deinde progressi in aliam subterraneam capellam venimus latiorem, quae quondam erat pulchre depicta, et ibi creditur esse beatissima Virgo Maria nata. Incepimus autem ibi jocundis vocibus cantare carmina de nativitate beatae Virginis, signata in processionali terrae sanctae, et indulgentias (††) plenariae remissionis accepimus, et terram juxta morem peregrinorum deosculati sumus. Sub choro ecclesiae est locus ille sanctus, ubi fuit triclinium, in quo genuit Anna beatam Virginem Mariam, sicut locus nativitatis Christi est sub choro ecclesiae bethlehemitanae, in confutationem mendacissimi Alchorani, qui ponit, ipsam Virginem Mariam natam in Aegypto, et esse filiam Mirjam, sororis Aaron, ut patet supra fol. 140 B. Viso ergo loco, iterum unus peregrinus per alios adjutus per fenestram sursum in ambitum ascendit, qui protensa manu deorsum omnes nos ad se successive eduxit. Circuivimus ergo ambitum, et cellas superius et inferius vidimus de pulchris aedificiis, fuerat enim in tempore Christianorum monasterium monialium ordinis S. Benedicti. Ingressi autem ecclesiam, quae nunc est muschea, eam diligentius perspeximus, et notavimus, eam ecclesiam ornatam et pulchram fuisse, parietes enim depicti fuerant, sed Sarraceni picturas calce deleverunt et dealbaverunt, in pluribus tamen locis calx decidit, et iterum Christianorum picturae videntur. Porro historia conceptionis et nativitatis beatae Virginis Mariae fuit ibi depicta, quomodo Joachim propter sterilitatem de templo fuit repulsus, et quomodo cum suis pastoribus in deserto deguit, et quomodo ibi sibi angelus apparuit, et quomodo sub porta aurea in amplexus suae uxoris ruit, et quomodo Anna Mariam genuit. De illa pictura legi in quodam peregrinali, quod Sarraceni eam de Machometo suo exponant. Unde fuit quaedam vetula, habitans juxta illam ecclesiam sarracenicam, quae magnis (#B#) fletibus solebat hominibus exponere picturam de Machometi vita, et de ejus paradiso, et carnaliter omnia interpretabatur. Haec omnia cum vidissemus, de ecclesia exivimus dolentes, quod tam pulchra ecclesia et tam egregium monasterium in tam sanctissimo loco est in Sarracenorum usu.

Porro ante ecclesiam stat una arbor magna et antiquissima, quam dicunt fuisse plantatam a beatissima Virgine Maria, dum adhuc esset infantula, sub cura parentum, qui hic in hoc loco creduntur habitasse; licet enim Joachim et Anna multis annis deguerint in Nazareth, tamen quando beatissima Virgo Maria concipienda et parienda fuit, migraverunt ex instinctu Spiritus S. a Galilaea in Judaeam in Jerusalem, ut ibi dies suos clauderent in Dei servitio, juxta templum Domini, ignorantes, ad quantum mysterium Deus eos sine fructu servaret. Venientes autem a Nazareth in Jerusalem emerunt domum prope templum super piscinam probaticam, in qua concepta est et nata beata Virgo Maria, testante Damasceno, qui sic dicit: parturitur autem Virgo Maria in probatica Joachim domo, nam piscina probatica juxta est. Successu autem temporis aedificaverunt Christiani ad locum illius sanctae domus ecclesiam, cum annexo monasterio monialium ordinis S. Benedicti, et erant ditissimae dominae etiamnunc ultimo, quando capta fuit civitas a Sarracenis, anno Domini 1187. In ipsa autem captione civitatis contigit in hoc monasterio factum perenni memoria dignum, quamvis quidam referant alibi factum fuisse in quodam monasterio S. Clarae. Cum enim jam esset civitas capienda per Sarracenos, et cuncti se ad evasionem et vitae suae liberationem disponerent, jussit Abbatissa pulsare capitulum, omnibusque dominabus congregatis dixit: ecce, filiae meae, jam tradenda est civitas et nos et omnia nostra in manus gentilium Sarracenorum. Homines autem isti, sicut frequenter audivimus, bestiales sunt, et foeminas christianas repertas sine verecundia foedant et polluunt, singulariter tamen in virgines Deo dicatas inardescunt et furiunt. Nunc ergo si placet integritas, munditia, et castitas, hoc, quod me videritis facere, facite, et inviolatae de manibus istorum vitiosorum evadetis. Et hoc dicto omnibus sororibus eam intuentibus et mirantibus, quid factura esset, mox cultrum, quem sub veste texerat, eduxit, et eo statim pectore et vultu intrepido proprium sibi nasum detruncavit propriis manibus, quod facere etiam egregiorum virorum corda nutant, et persaepe trepidant animosa pectora. Cujus exemplo caeterae motae ad simile processere certamen. Et si quae adolescentiores, delicatae et teneres, cruore viso timore concutiebantur, nec sibi ipsis injicere manus poterant, prosternebant se ad fortiorum pedes, exhibentes eis cultros et nasos extendentes, fletibus magnis rogabant privari naso, quo vultus speciem retinet, et inimicos pudicitiae irritat, ne inquinamenta carnis et spiritus contrahere possent. Omnibus ergo abscissis nasis, confusis faciebus, et (#231 A#) conspersis cruore stantibus, et lacrimosis vocibus Deum invocantibus, ecce inimici crucis monasterii ostia infringunt, et claustra rumpunt, et avidissime in monasterium irruunt, cum clamore et armorum strepitu, ut effoeminatae libidini, insatiabili cupiditati et crudelitati bestiali operam darent. Et ingressi ecclesiam invenerunt athletas Christi in suo ordine stantes in Dei servitio. Quas ut viderunt sanguine aspersas et mutilatas, conterriti stabant, ac si exercitum ferocium armatorum invenissent, nec fuit, qui aliquam tangere ausus esset, sed eas intactas de monasterio et civitate repulerunt, quae cum aliis Christianis expulsis in partes fidelium navigaverunt, reportantes praeclarum et perenne testimonium suae castissimae et illibatae fidei. Sic, sic decus servatur foemineum, virginitatis thesaurus custoditur, pudicitiae cordis testimonium redditur, et profecto monstratur, quomodo non salis sit ad cordis sinceritatem testandam lacrymis et querelis se violentiam passuram dicere, nisi quis in vindictam egregio procedat opere. Hoc Lucretiam urbicam pudicitiae ducem fecisse veterum commendant historiae, quae se ipsam jugulavit in testimonium pudicitiae. Sic et Hyppo, mulier graeca a piratis capta, eo quod spectabili pulchritudine polleret, quae inter consilia praedonum suae pudicitiae contraria cum cerneret, se non posse decus castitatis servare, nisi per mortem, non exspectata violentia in undas se praecipitem dedit, ut sublata vita pudicitia servaretur. Sic conjux Trigigantis, quae in ergastulo posita et catena ligata militem volentem se violare interemit. Sed et Penelope, Ulyssis uxor, arte industri precantes nobiles suspendit, sicque fidem marito servare studuit. Sic Cimbrorum foeminae se suosque infantulos laqueis curruum [suspendentes] vitam sibi extorsere amore pudicitiae. Et Amazones spreto decore, et superata mollitie foeminei corporis, arma inducere, et auream caesariem tegere galea, et latus muniere pharetra, et militari ritu currus et equos adscendere, et pro defensione castitatis regibus et tyrannis gravissima bella intulere. Insuper castitatis lilium, Susanna, filia Helechiae, uxor Joachim, ad supplicium mortis properavit potius, quam pudicitiae frenum solveret. Sic S. Brigitta, pulcherrima, Deum pro deformitate vultus deprecata est, ut pudicitiam facilius conservaret. Sic et aliae quam plures Christi virgines superata fragilitate sexus duros cruciatus corporis pertulerunt pro castitatis decore. Harum autem omnium exemplo monachae nostrae et nunnae, de quibus iam est sermo, informatae pariter et confortatae, nova arte edoctae a Spiritu Sancto, pudicitiae hostes delusere, ita, quod nec se nec alios interemerunt, innocentiam tamen nihilo minus conservarent, et imitandum exemplum post se relinquerent omnibus religiosis. Si placet pulchra de praeclaris gentilium mulieribus legere, vid. Hieronym. in epistola ad Geruntiam, quae habetur Vol. II. lib. 3. Tract. 7. fol. 194. Sexta die, quae est transfigurationis Domini, in aurora convenimus in monte Syon, media autem pars fratrum montis Syon ascenderunt nobiscum in montem Oliveti et ecclesiam ascensionis Domini, cum calicibus et paramentis, et ibi solenniter Missam cantavimus de transfiguratione Domini, ac si fuissemus (in) Thabor. Aderant autem Officio nostro multi Christiani orientales, (#B#) quia diem transfigurationis Domini inter maximas solennitates venerantur. Unde quasi omnes ecclesias suas consecrant in honorem S. Sophiae, i. e. transfigurationis Domini. Et sicut nos depingi facimus in ecclesiis nostris Crucifixum, et extremum judicium, sic in ecclesiis orientalium principalis pictura est transfiguratio Domini cum Moyse et Helia, et tribus apostolis in terra jacentibus. Finitis Missis circuivimus ipsam ecclesiam, et supra ipsam quanto poteramus ascendimus ad circumspiciendum; de ea enim est respectus in mare mortuum et longe lateque per terram sanctam. Porro in ipsa ecclesia stant columnae marmoreae politae, inter quas est una, quam orientales Christiani brachiis circumplexabantur cum risu, et omnes tentabat, si digitis unius manus contingere possent digitos manus alterius. Nisi enim homo habeat longiores digitos, non potest manum manu amplexando tangere, putant autem illi superstitiosi orientales, quod ille, qui id facere potest, sit magis fortunatus, et quod sit signum cujusdam magni boni. Diu steti in loco et eorum phantasias consideravi. Post eos etiam nos occidentales jocando lusimus, mensurantes columnam, et directe potui extremitates longiorum duorum digitorum conjungere, cum forti tamen complexu et pressura. De illa ecclesia vide fol. 148 A.

Post haec gyravimus montem sanctum et loca ejus sancta visitavimus, et ingressi urbem per portam S. Stephani ad domum Pilati deosculandam accessimus. Dum autem intellexissemus, patronum domus non esse in civitate, pulsavimus, et intromissi per ejus filias locum martyrii Christi visitavimus. Si enim praesens homo fuisset, nequaquam nos intromisisset, et ad hoc nec prece nec pretio induci poterat. Filiae tamen ejus jucundae duae nobis apparuerunt, et ad locum, in quo Dominus flagellatus creditur, nos duxerunt. Est enim capella rotunda, testudinata, ad ejus latus est ascensus in domum superiorem, immunde autem et sine honore tenent locum istum sacrum, et est quasi sentina domus, in quam omnia purgamenta injiciuntur. Hoc tamen non obstante descendimus in immunditias, et orationes nostras fudimus, et indulgentias plenariae (††) absolutionis accepimus. An autem Dominus in eodem loco fuerit coronatus, in quo fuit flagellatus, videtur ex Evang. Matthaei et Marci, quod fuerit publice flagellatus extra, et intus in atrio coronatus. Sed Johannis XIX. ponuntur simul flagellatio et coronatio; sic et idem locus ostenditur flagellationis et coronationis. Verum tamen est, quod loca ista propter aedificiorum destructiones et reparationes difficulter possunt reperiri. De illa domo vide fol. 138 A. Ego bina vice intromissus fui. Reputatur magnum, quando peregrinus in loco praedicto fuit, inter mille enim non potest unus ingredi. In exitu nostro dedimus puellis aliquos madinos, quos cum magna gratitudine acceperunt, et per interpretem dicebant nobis, quod quotiescumque pater eorum abesset (#232 A#), libenter nos intromittere vellent. Saevus est enim pater ille ad filias, sicut ad alios homines christianos, quos etiam videre non potest, et ideo ex quo Christiani participant de crudelitate illius viri cum filiabus ejus, afficiuntur nobis et in contemtum patris introducunt Christianos. Erant enim duae speciosae filiae grandiusculae, et in introitu nostro velamen facierum deposuerunt, et jocundis vultibus nobis conversabantur, quod cum Sarracenis ausae non fuissent,

Pulchra peregrinatio F. F. F. per loca subjecta.