Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 12

Chapter 12 3,213 words Public domain Markdown

Porro Pater Gardianus die praecedenti miserat duos fratres de monte Syon in Bethlehem, quos quidam Sarracenus invaserat in via eosque percussionibus non paucis laeserat usque ad sanguinis effusionem. Illum Sarracenum accusavit pater Gardianus dominis illis, qui promiserunt ei, quod eum vellent punire, eumque taliter tractare, quod amplius nullum Christianum turbaret. Post querimonias Patris Gardiani accessimus nos peregrini et conquerebamur de illo Sarraceno, qui noluit nos in ecclesiam Ascensionis Domini intromittere, ut patet sub XXVII. die, et petivimus, quatenus indulgerent nobis, libere loca sancta visitare. Responderunt: quod nihil deberemus illi dare, qui ostium ecclesiae Ascensionis Domini observat, nec amplius esset aliquid a nobis postulaturus. De libera autem locorum sanctorum visitatione dixerunt: habeatis, inquiunt, liberam voluntatem eundi, quocumque placuerit, suademus tamen, ut semper aliquem Sarracenum vobiscum habeatis ambulantes, ne juvenes insolentes, quos arcere non possumus, vos molestent. Et ita transivit illa dies, in qua tam in prandio quam in coena excessum feci manducando nimis avide melunas, quod in malum meum feci.

Tricesima die fui totus debilis, et una acutissima febris invasit me, et ardebam calore nimio incensus, credo, quod propter melunas, quae sunt in Jerusalem dulcissimae et pingues. Infirmarius autem frater, Baptista, curam sollicitam mihi adhibuit, meque statim curavit procurans mihi sudores. Et ita illa die de cella non sum egressus.

Tricesima prima audivi, quod duo de sociis meis peregrinis essent infirmi, et assumto baculo pro sustentamento a monte Syon descendi cum magna difficultate propter debilitatem meam ad hospitium dominorum peregrinorum, licet sit via satis longa descensus et ascensus, infirmosque infirmus visitavi, et mansi illo toto die cum eis; in sero vero duo milites reduxerunt me ad locum meum bene recreatum et paene sanatum (#B#) in montem Syon, in quem dum venissemus, invenimus totum conventum ante monasterium in cottidiana visitatione sanctorum locorum vacantem, cum quo et ego circuivi, sicut alias consueveram, et cum fratribus pariter ad dormitorium me reduxi in cellam meam etc. Hanc enim laudabilem et sanctam consuetudinem habent fratres montis Syon, quod omni sero, cantato et finito completorio, visitant loca sancta pro indulgentiis acquirendis, hoc modo. Primo transeunt ad majus altare, ubi est locus institutionis eucharistiae, et ibi se prosternunt, locum deosculantur et indulgentias percipiunt. Deinde ad locum lotionis pedum procedunt, et post hoc super ambitum circumeunt ad locum missionis Spiritus Sancti, et ibi descendunt ad capellam S. Thomae Apostoli, et ambitu circuato capellam S. Francisci ingrediuntur prope portam et columnam Domini; ibi deosculata porta exeunt claustro ad locum oratorii beatae Virginis Mariae et inde ad locum praedicationis Christi, et ibi convertunt se ad sepulchrum David et aliorum regum sanctorum, et inde in coquinam Domini perveniunt, et ab ea ad sepulchrum S. Stephani procedunt, a quo circumeunt, usque ad specum poenitentiae David descendunt. De specu vero ad cornu montis Syon procedunt, convertuntque se genibus flexis contra orientem ad montem Oliveti, una et brevi oratione omnia ejus loca venerantur, et inde in vallem Josaphat respiciunt, ad ecclesiam Assumtionis beatae Virginis orant, ut ejus meritis et intercessione futurum judicem ibi laeti videamus. Deinde convertunt se in eodem loco contra aquilonem et civitatem sanctam Jerusalem respiciunt, et contra templum Salomonis orant, et uno intuitu omnia loca civitatis sanctae contemplantur. Hoc facto magis ab aquilone contra occidentem se convertunt ad ecclesiam sancti sepulchri dominici, Anastasim, de qua tamen nihil aliud videre possunt, nisi supremum culmen campanilis vel turris ejusdem ecclesiae, objiciente se monte Syon, et contra hanc devotius orant. Post hoc consurgunt et ante domum Hannae pontificis venientes orant, a qua usque ad domum Caiphae procedunt, et ibi oratione fusa convertunt se ad monasterium, et ad locum divisionis Apostolorum veniunt. Inde ad capellam S. Johannis, in qua Missam celebrare consuevit et cottidie beatam Virginem communicavit. De illa capella transeunt in beatae Virginis domicilium, in quo diem suum clausit supremum. Et ab hoc loco ad locum electionis S. Matthiae in apostolum, S. Jacobi in episcopum, septem virorum bonorum in VII diaconos, et inde transeunt in coemeterium suorum confratrum ibi sepultorum, eos alloquuntur et pro eis orant. Et hoc facto per portam reingrediuntur et cum silentio quilibet se in cellam suam recipit ad quiescendum, Et hoc modo cottidie cum eis circuivi, me cum eis manente.

Tractatus quintus continens acta peregrinorum per mensem Augustum,

cum descriptione locorum diversorum terrae S., ad quam diverterunt, et plura continentur ibi utilia.

(#225 A#) Augustus mensis sua prima die duplicem nobis attulit solemnitatem. Prima est de Petro, principe Apostolorum, quomodo fuit a vinculis absolutus. Secunda est de Machometo, principe daemoniorum, quomodo suis vinculis totus paene mundus est involutus. Prima est nobis nota, secunda nobis incognita, Sarracenis vero solemnissima. Ea quippe die celebrant festum dationis legis Machometi, quia in ea tradita et manifestata fuit lex pravissima Machometi et Alcoranus, errorum pelagus, in publicum productus, quo paene totus mundus est submersus. Haec exsecrabilis et profana lex colorata utriusque Testamenti auctoritatibus est, et quibusdam veris falsa et omnino absurda habet annexa atque venenum, ut moris est omnibus haereticis, sub melle continet occultatum.

Erat enim prima dies Augusti, sexta feria, quae per totum annum est Sarracenis celebris, non quidem quia feria sexta, sed quia dies Veneris. Machometus enim Venerem impudicam semper venerabatur, idcirco ejus diem statuit perpetuo celebrem observari, quemadmodum diem dominicam festivamus, et sabbathum Judaei, longe tamen alia et alia ratione. Idcirco hoc die ausi non fuimus in publicum procedere, sed in locis nostris in occulto consistere, sicut Judaei in die parasceves a nobis secluduntur nec per vicos ire permittuntur. Propter hoc maledictum Machometi festum non potuimus rite peragere festum S. Petri ad vincula; nam peregrini socii mei non audebant de hospitio in montem Syon adscendere pro audientia Missae, sed sine Missa diem illam transigere et ita nolentes coacti fuimus in quiete manere. Hoc enim tenent pagani, quod quando ipsi celebrant vel jejunant vel a carnibus abstinent, aut tristitiae vel laetitiae dies agunt, cunctos advenas hospites et peregrinos hoc idem facere cogunt. Sic etiam faciunt cum vino: ex quo ipsi eo non utuntur, non sustinent, quod peregrini apud eos eo utuntur, nisi occulte, eis non videntibus etc.

(#B#) Secunda die, quae est S. Stephani Papae et martyris, audito Officio et sumto cibo convenimus ad montem Syon et deliberavimus circuire totam civitatem Jerusalem ab extra et videre ejus munitiones vel potius munitionum ruinas, non obstantibus intensissimis caloribus et solis ardoribus, id enim facere non bene poteramus nisi fervescente sole, quo tempore Sarraceni in umbra manent. Mane enim et vespere, sole tepescente, in hortis sunt, et exspatiantur extra portas, nec passi fuissent nos circuire urbem: ideo horam quietis eorum ad hoc elegimus. Incepimus autem sic circuire. Primo transivimus usque ad arcem David contra occidentem, et ab ea processimus ad portam piscium sive negotiatorum, ubi est angulus occidentalis, in quo murus occidentalis jungitur muro australi. Ab hoc angulo processimus in agrum fullonis, in quo hodie lucus est cum muschea et Sarracenorum sepultura, sicut et fuit tempore beati Hieronymi, ut habetur in libro de distantiis locorum. In agro autem fullonis vertimus nos contra aquilonem, habentes ad dextram civitatis sanctae fossata, supra quae processimus tendentes in aquilonem. Fuerunt autem fossata profunda et lata, et murus civitatis supra rupes aedificatus, et ipsis muris sunt domus insertae, de quibus habetur respectus in fossata. Porro sub ipsis rupibus vidimus cavernas magnas, per quas est introitus quasi usque ad medium civitatis sub terra. Et si habuissemus lumen et facem accensam ingressi fuissemus speluncam, et doluimus nos non accepisse. Has cavernas nominat Josephus lib. VI. c. 8. de bello Judaico speluncas regias; sed ob quam causam sic vocentur, non legi. Opinor tamen, quod forte introitus aliquis erat in civitate in eas, soli regi notus, per quem nullo sciente poterat civitatem exire et intrare, vel a palatio regis erat introitus.

Consequenter processimus satis per longum tractum supra fossata usque ad angulum aquilonarem, in quo murus occidentalis jungitur muro aquilonari. Ante hunc angulum est quaedam altitudo et terrae tumor, in quo ruinae murorum sunt; ibi etiam quondam stetit turris altissima, quae dicebatur Phaselus vel Psaefinas Hippicus, a qua fuit prospectus ad utrumque mare, orientale scilicet, quod est mare mortuum, et ad mare occidentale, quod est mare nostrum magnum mediterraneum, ut habet Josephus de bello Judaico l. VI. cap. 8. De quo tamen miratus sum saepe, cum civitas sancta ad occidentem habeat montana supereminentia civitati.

Ab hoc ergo angulo vertimus nos contra orientem, et supra fossata processimus. Ibi vidimus magnam partem antiquorum murorum; fuit enim murus duplicatus, ita quod per medium ejus fuit transitus intra murum, inferius et superius, et rupes, supra quas murus fundatus est, in multis locis erant arte quadratae, supra quas turres steterant. Ab illa enim parte fuit civitas bene munita, quia ibi potest melius impugnari (#226 A#), unde Saladinus, rex Egypti, ab illa parte civitatem cepit ultimo de potestate et de manibus Christianorum anno 1187. Ulterius in processu venimus ad portam Ephraim vel sancti Stephani, quae est juxta angulum orientalem, in quo murus aquilonaris jungitur muro orientali. Porro murus ille orientalis non habet ante se fossatum, sed vallem Josaphat, supra quam in alto est deductus, et licet sit semita parva ab angulo orientali usque ad angulum muri australis ad latus muri orientalis supra vallem, non tamen ausi sumus continuare circuitionem per semitam illam propter Sarracenorum coemeterium, quod ante portam auream est, per quod transire nobis non licuit, nisi ingenti periculo nos exponere voluissemus, ut patet fol. 82 A. et 141 B. Derelicta ergo semita illa ab angulo descendimus per praeceps in vallem Josaphat, usque in torrentem Cedron, per quem descendimus habentes montem templi et civitatis ab uno et montem Oliveti ab alio latere, et pervenimus usque ad radices montis Syon in vallem Siloae, ibi autem convertimus nos ad occidentem, et per vallem, quae dividit montem Syon a monte Acheldamah et Gyon, adscendimus usque ad agrum fullonis, ubi incepimus circuitum, et per portam piscium ingressi sumus civitatem sanctam, et cum dominis peregrinis ivi in eorum hospitium, et refrigerium accepimus, fuimus enim facti calidi, lassi et multum fessi. Et ita transivit illa dies. Si cui placet videre antiquae Jerusalem spatium et munitiones, inspiciat Josephum de bello Judaico lib. VI. c. 8. Ne tamen omnino praeterire videar aliquid certius loqui de magnitudine illius sanctissimae civitatis, sciendum, quod nequaquam ita magna est, ut communis aestimat vulgus, qui eam judicat ita grandem in circumferentia, sicut est in nominis et virtutis fama. Gloriosa enim dicta sunt de te, civitas Dei, et dicuntur dicenturque quamdiu mundus iste durat. Est namque civitas haec et semper fuit minor maximis, et maior mediocribus, de qua etiam gentiles loquuntur. Nam Hecataeus Abde [rita], philosophus, dicit: Jerusalem urbs munitissima, quinquaginta paene stadiorum habens circuitum, quam plures quam CXX millia homines inhabitant, Et plura prosequitur de ea, ut habetur in Eusebio de evang. praep., libr. 8. c. 2. et 3.

Alius philosophus, Timochares, qui Antiochi res conscripsit, asserit: Hierosolymam XL stadiis circumduci abruptis vallibus undique natura munitam, ipsamque multis aquis in ea emanantibus irrigari, cum tamen per gyrum ad XL stadia nullae sint aquae vivae. Et caetera plura dicit, ut habetur ex Eusebio, uti supra l. X. c. 4.

Josephus autem, Judaeus, insignis historiographus, libro et cap. V. supra allegato dicit: Omne civitatis Jerusalem in gyro spatium XXXIII finiebatur stadiis, et multa gloriosa valde in supra dicto capite refert. Ejusque dictis magis credo, cum fuerit civis et capitaneus populi Judaeorum in Jerusalem, tempore suae destructionis per Titum.

Ex his liquet, quod Jerusalem fuit major ante ampliationem factam per Aelium Hadrianum Imperatorem, quam hodie Ulma, quae est una de mediocribus urbibus. Ulmam enim ego saepe mensus sum, habetque in gyro stadia XXV et LXXV passus magnos, quae faciunt stadium dimidium. Et ita antiqua Jerusalem excessit Ulmam in octo stadiis.

Porro post Josephum multis annis Aelius Imperator destructam Jerusalem restauravit, et locum Calvariae et dominici sepulchri moenibus inclusit, sicque eam pro tanto ampliavit, et secundum illam ampliationem praedicti duo philosophi superserunt ejus terminos et mensuram. Vel si ante ampliationem scripserunt, contulerunt montem Syon civitati, quem Josephus non includit suae mensurationi. Includendo enim montem Syon cum monte Calvariae et Golgatha, fit circulus grandis in circumferentia, non minor, quam contineat Augusta, civitas Suevorum, quae inter magnas Germaniae civitates computatur. Quod tamen contemplanti de monte Oliveti civitatem Jerusalem non videtur, cum sit sita in loco inaequali, non plano, et habeat multa spatia, quae videri non possunt. Nam mons Syon, per se solus, non parvam civitatem contineret, si esset aedificatus sicut fuit, ut ruinae docent. De hac civitate vide infra descriptionem fol. 255 B.

(B) De quarto ingressu dominorum peregrinorum in dominicum sepulchrum.

Tertia die, quae est inventionis S. Stephani, et erat dominica X post Trinitatis, in sero sabbathi praecedentis, petivimus dominos rectores civitatis sanctae, Sarracenos, ut intromittere nos dignarentur in ecclesiam sancti sepulchri, et annuerunt, ita tamen, quod solveremus tributum consuetum, pro persona quinque ducatos. Petivimus autem eos, ut mitius nobiscum agerent et rigorem illum remitterent, ex quo pauci essemus, quia intenderemus saepius ingredi ante nostrum recessum, et si non vellent remittere aliquid de tributo consueto, tunc nec jam nec in posterum possemus ingredi. Post multas ergo placitationes et brigas improbitate nostra vicimus eos, et ita convenimus, quod, quotiescumque vellemus ingredi ecclesiam dominicae resurrectionis, toties solveremus simul omnes tributum unius hominis, hoc est, quinque ducatos. Et hoc placuit nobis. Congregatis ergo nobis in atrio templi sancti sepulchri venerunt domini Mauri cum clavibus, et reseratis valvis ingressi sumus et noctem illam deduximus in vigiliis circa dominicum sepulchrum, modo scripto fol. 110 A, et consequenter mane facto cantavimus Missam in capella beatae Virginis, de qua habetur folio praedicto, et privatas Missas legimus ad placitum cum quiete. Quibus omnibus finitis venerunt Sarraceni et apertis ostiis nos ejecerunt. Ascendimus autem omnes simul in sanctum montem Syon et in loco, in quo S. Stephani corpus inventum locatum fuerat, Missam legi fecimus. De hoc loco vide fol. 100 B. Officiis finitis condiximus nobis, quod post prandium ad aliqua loca intra civitatem sanctam vellemus transire, in quibus nondum fuissemus.

Prandio finito convenimus in monte Syon et assumsimus nobiscum Calinum minorem, Elphahallo, et intravimus civitatem Jerusalem per portam sterquilinii vel stercorum, de qua fit mentio saepe in Scriptura, signanter Nehemiae 3. Dicitur autem porta stercorum ab antiquo et hodie, quia omnia purgamenta et fimus per hanc exportantur, et contra vallem effunduntur, unde ex multitudine purgamentorum factus est cumulus sicut monticulus, (#227 A#) in tanta altitudine, quod supereminet muro civitatis in illa parte. Ingressi ergo venimus ad forum pecorum et deinde intravimus vicum quendam arctum, in quo residebant multi Christiani Nubiani, et illorum ecclesiam pulsavimus. Reserato autem ostio intravimus et orationem fecimus. Erat autem ecclesia satis magna, sed obscura, sicut omnes orientalium ecclesiae obscurae sunt et tenebrosae. Haec ecclesia stat in eo loco, ubi quondam stetit domus Mariae matris Johannis, qui cognominatur Marcus, ad quam Petrus per angelum de carcere eductus pulsavit. De quo habetur dulcis historia Actuum XII. Ab hoc loco consequenter progressi paululum ad aliam domum Christianorum orientalium venimus, et intromissi, ostenderunt nobis in curia domus cisternam, dicentes, quod sancto Thomae Apostolo ibi Christus apparuit. Dum enim vellet aquam haurire et staret in una parte cisternae, stabat Dominus Jesus in alia et praecepit sibi, ut iret in Indiam. Hanc historiam dicunt orientales ibi esse factam; sed legenda Lombardica dicit, hoc esse factum in Caesarea, et alii libri nostri. Deinde ad aliam domum venimus, ubi etiam erat ecclesia, in qua dicunt orientales christiani sanctos Apostolos, Jacobum et Johannem, fuisse natos, quia Zebedaeus pater eorum dicitur cum sua uxore habitasse [ibi], sed depauperati migraverunt. inde in Galilaeam et ad mare Galilaeae piscatione se nutrierunt. Ideo dicitur Joh. 19., quod discipulus ille notus erat pontifici. Juxta hanc domum stabat una muschea sarracenica aperta, et quia nullum Sarracenum vidimus, ingressi sumus in eam, sed nihil pulchrum, nihil devotum, nihil desiderabile ibi vidimus, sed tantum habitaculum vacuum, testudinatum, rotundum, per parietes dealbatum, et lampades de testudine dependentes, et pavimentum mattis coopertum, in quibus genuflexiones et incurvationes suas faciunt in orationibus eorum. Hoc viso regressi sumus. Porro loca jam dicta sunt prope templum Domini, quod Salomonis nominant.

Post hoc transivimus contra templum, et in vico per ostium quoddam introspeximus, et in curia vidimus multos Sarracenos stantes cum situlis, urceis et amphoris ad tollendum aquam, quae ibi copiose cum impetu de canali erumpebat, de quo vehementer miratus fui, cum semper legerim et audiverim, civitatem sanctam carere aquis vivis. Sed postea experimento didici, quod aquae illae longe a civitate sancta emanant et per gurgites et canalia introducuntur in Jerusalem, de quibus suo loco dicam fol. 249 A. B. Ab illo loco ascendimus contra templum ad unum testudinatum vicum, per quem ad portam grandem, quae ducit in templi atrium, transivimus. Porro, (#B#) in ipso vico erant multae pategae et valvae negotiatorum ab utraque parte, cumque viderent nos contra portam templi properantes, accurrerunt multi ad nos, ut nos ab ingressu templi arcerent. Diximus eis signis, quod non vellemus intrare, sed tantum ante portam adorare Deum, et ita permiserunt nos ad portam accedere, et ibi flexis genibus contra templum Domini oravimus, respicientes in atrium et templum, quod tamen ipsis Sarracenis erat molestum, et clamabant contra nos. Ipsa vero atrii porta erat magna cum gravissimis ferreis vectibus. Dicunt autem, hanc esse portam ferream illam, de qua habetur Actuum XII., per quam eduxit angelus Petrum, et per vicum, quia carcer Petri erat ab intra. Deinde per vicum reversi sumus, et gyrantes ad alium testudinatum vicum venimus, per quem etiam introitus est ad templum, in quo similiter negotiatores sedebant in pategis. Ingressi autem usque ad templi portam accessimus, nec clamores nec murmura Sarracenorum advertimus, nec prohibitionem Calini, ductoris nostri, audivimus, qui modis, quibus poterat, conabatur nos a templi inspectione abstrahere; nam Sarraceni vexabant eum pro eo, quod nos ita prope ad templum sineret accedere. Hanc portam dicunt esse portam templi speciosam, sub qua Petrus curavit claudum, quando cum Johanne ascendit ad horam orationis nonam, et quando dixit: Argentum et aurum non habeo, ut est Actor. 3.

Ab hoc loco consequenter digressi per vicos domorum in templi circuitu ad aliam partem atrii venimus, et ibi ad murum atrii aedificabatur nova muschea pretiosissima pro oratorio domini Soldani, in qua orationes suas faceret tempore praesentiae suae. Accessimus ergo ad locum et ascendere volebamus ad artifices ad videndum, sed dictum fuit nobis, quod nemo ad artifices ascendere ausus esset, nisi de licentia Thadi, episcopi templi Sarracenorum. Intravimus autem domum Thadi, quae juxta erat, ad rogandum pro licentia. Porro domus illius episcopi erat ampla, alta, testudinata, ornata politis lapidibus, et tapetis decorata, sicut ecclesia, praeterquam quod non habuit altaria, et hodie credo, quod sit muschea sarracenica, in quam tamen omnes intromittuntur, propter episcopum, qui sua habitacula habet ei annexa, et suam familiam. Vidi enim per foramen testudinis mulieres respicientes ad nos, et pueros. Egressus est ergo episcopus ad nos, vir maturus, senex, barbatus et seriosus, et cum intellexisset voluntatem nostram, statim annuit, et introduci nos fecit in muscheam, adjungens nobis unum de suis familiaribus. Ascendimus autem in muscheam et multos ibi artifices et laborantes invenimus, subtilissimas tabulaturas de vario et polito marmore facientes, et tam pavimentum, quam parietes (#228 A#) ornantes picturis. Insuper pretiosis et auratis coloribus superiora fulgentia erant, et fenestrae vitreae valde pulchre illustrabant habitaculum. Porro in illo pariete qui consurgit ab atrio templi, erant magnae et altae fenestrae, nondum vitro perfectae, sed patentes, per quas respeximus in atrium templi et ad ipsum templum, et vidimus stupendam pretiositatem ibi, sicut patebit in descriptione templi illius, fol. 260 et ante. His visis dedimus artificibus bibales et exivimus. Non credo, quod post nos aliquis Christianus in muscheam illam venturus sit, quia statim eam suis execrationibus detestabili Machometo consecrabunt: hoc facto nullum Christianum intromittent. Sic ergo regressi sumus ad loca nostra.