Part 11
Recesserunt ergo in nomine Domini a Jerusalem domini patroni ambo cum dominis peregrinis, cum quibus misimus duos de nostris, ut de galeis res nostras, quas in ipsis reliquimus, adducerent in Jerusalem. Venerunt ergo in Ramulam, quae communiter Rama dicitur, et ibi multis diebus fuerunt detenti et multum vexati. Sunt enim in eadem civitate pessimi nequam, ut patet fol. 85 B. Semper enim recedentes plus vexant quam advenientes. Post illos dies descenderunt in Joppen, et in isto descensu Sarraceni duos peregrinos valde tribulaverunt, et in speluncis foetidis Joppe etiam aliquos dies jacere permiserunt, de quibus dictum est fol. 75 A. In illis speluncis fuerunt plures (#220 A#) peregrini debiles effecti, tum propter loci foetorem, tum propter defectum necessariorum, tum et maxime propter vexationes et tribulationes Sarracenorum et juvenum Maurorum, ut patet fol. 77 B. Importunius autem eos in reditu vexaverunt, unde in tantum exasperati et amaricati fuerunt peregrini contra paganos juxta mare, quod conspiraverunt et conjuraverunt, quod in ingressu navis jugulare et interficere vellent, quotquot ad manus eorum occurrerent Sarraceni, juvenes et senes. Ab hoc tamen proposito fuerunt revocati propter nos, qui mansimus in Jerusalem. Nam si unum hominem interfecissent, nos omnes captivassent et forte aliquos ex nobis occidissent in ultionem effusi sanguinis. Frequenter enim contingit, quod in recessu peregrinorum a paganis male se salutant, et quam boni amici fuerint per terram sibi ipsis antedicunt. Unde non sunt multi anni elapsi, quod peregrini concitati a Sarraceni et Sarraceni contra ipsos in portu Joppe acies ordinaverunt ad invicem, et congressionem fecerunt cum eis. In prima mea peregrinatione quatuor diebus mansimus in portu Joppe, vexati et tribulati usque ad ultimum. Sic etiam modo peregrinos vexaverunt, et sicut praemisi, si illorum peregrinorum, qui in Jerusalem remanserunt, periculum non timuissent, sine sanguinis effusione galeas non intrassent. Cum pace ergo propter pacem nostram, qui in Jerusalem fuimus, peregrini barcas ingressi in galeas navigaverunt, quae usque huc immobiles stabant in locis, ubi eas primo posueramus, et galeis solutis a tonsillis et levatis ancoris erexerunt nostri vexilla galearum et cum bombardis contra turres Joppe lapides miserunt et cum magnis clamoribus contra Sarracenos a portu recesserunt. Venientes autem in Cyprum multi ibi infirmati fuerunt, et quidam nobiles milites ibi obierunt. Deinde processerunt a Cypro contra Rhodum, sed tarda erat eorum navigatio, ita, quod aquae defectum patiebantur magnum; unde contra Napuliam [Natoliam?], quae proxima regio erat, in qua Turci degunt, navem direxerunt, ut inde aquam tollerent. Sed dum portum quendam ingressi fuissent, et auditum fuisset a Turcis, quod essent galeae peregrinorum Jerosolymitanorum, nequaquam volebant eis dare nec aquam nec panem, nec salvum conductum ad exeundum praestare volebant, sed recedere de eorum finibus citius compulerunt. Recesserunt ergo tristes propter defectum aquarum. Deus tamen quam statim misit eis ventum bonum, qui eos tulit usque insulas Cycladum, in quibus ad Rhodum applicuerunt, et ibi refocillationem acceperunt multos dies ibi agentes. De Rhodo autem navigantes, cum (in) altum maris venissent, ecce navis piratica armata, ad invadendum galeas parata, eis occurrit, quod videntes gubernatores verterunt galeas contra Rhodum, quas navis piratica velocissime sequebatur, et nisi Deus vento (#B#) novo et singulari eis adjutorium praestitisset, profecto piratarum manus non evasissent. Cum enim piratae iam prope essent, venit ventus et ambas galeas repente rejecit in portum Rhodianum. In crastinum ulterius navigaverunt et prospera navigatione percursis provinciis orientalibus, Graecia, Achaja et caeteris, usque in Parentiam Histriae Dalmatiae advecti sunt. Est autem Parentia ultimus portus, a quo incipit mare Venetum, per quod galeae et naves magnae non possunt transire, nisi sit singularis quidam ventus, quo non flante oportet in illo portu diu manere, quam diu non flaverit. Unde semper sunt in portu illo barcarii cum magnis barcis, et quando aliqui festinant venire Venetias, conducunt barcam et in ea navigant Venetias. Sic etiam fecerunt multi peregrini in mea prima peregrinatione. Cum ergo nec jam venti utiles essent ad navigandum gulfum Veneticum, conduxerunt peregrini barcas, et contra Venetias navigaverunt. Sed ecce, motus factus est in mari, et naviculae jactabantur magnis fluctibus, ita, quod nec spes evadendi mortem esset. In his enim angustiis[TR50] ruptum fuit gubernaculum barcae, in qua erant domini mei, et in maximo erant periculo, et aquae vento agitatae incidebant undique. In alia vero barca eis collaterali fractus fuit malus, et velum cum antenna per ventum ejecta fuerat, et isti erant in majori periculo, et omnino erant desperati, confitebantur sibi invicem et vota vovebant, sicut moris est periclitantium, Deo autem eis in tribulatione assistente evaserunt et integro numero portum Venetianum ingressi sunt, licet madidi, trementes et miseri. Per aliquot autem dies manserunt Venetiis, et inde egressi repatriaverunt et circa festum S. Galli in propriis terris fuerunt. Obierunt multi nobiles et servi, sed de dominis meis et de servis eorum non remansit nec unus in via, nisi ego, qui remansi in Jerusalem juxta votum dominorum meorum, ipsi vero et servi eorum omnes sani et integro numero in propria venerunt recepti cum ingenti laetitia et gaudio suorum parentum, uxorum, filiorum et amicorum.
DEO SIT LAUS.
Finit peregrinatio communis Iherosolymitana.
Hic incipit peregrinatio
terrae sanctae, quam fecerunt illi peregrini per terram ipsam, qui volebant peregrinari ad montem Synai post aliorum peregrinorum recessum a Jerusalem et a terra santa.
(#221 A#) Vicesima tertia, quae est sancti Apollinaris martyris, die convenerunt mane in monte Syon peregrini montis Synai et accersito patre Gardiano et fratre Johanne de Prussia et caeteris patribus conventus eos rogaverunt multis precibus, quatenus locum in conventu eis assignare dignarentur, in quo manere possent et hospitari interim, quod essent mansuri in Jerusalem. Patres autem rem illam omnino difficultabant et gravamina multa assignabant, propter quae eos in conventu habere non possent. Milites hoc audito eos auro ad hoc inclinare conabantur, et productis multis ducatis unus eos obtulit fratri Johanni dicens: hos aureos, frater, accipite, et hospitium, quaesumus, date et provisionem procurate, et dum aurei illi consumti fuerint, alios dabimus. Sed nec sic profecerunt, aurum enim accipere renuerunt, et militibus responderunt: ecce, domini milites peregrini, experientia longa edocti [sumus], melius est vos extra manere, quam nobiscum; juvabimus ergo vos extra apud aliquem conducere hospitium, et conventus consolationem semper ad manus habebitis, et si quis inter vos infirmatus fuerit, illum in nostrum infirmitorium reponemus et curam ejus cum caritate habebimus. Et ne omnino videamur petitiones vestras repellere, accipimus ad nos, sicut in adventu vestro accepimus, socium et comperegrinum fratrem Felicem, qui debet manere in cella, quam habet, et ibi quiescere et in refectorio nobiscum manducare et bibere, quamdiu manseritis hic in civitate sancta. Hoc audito peregrini a coepta petitione desierunt, ego vero Patribus gratias egi pro caritate mihi oblata et cum gratiarum actione hospitium possedi, quamdiu in Jerusalem fui, ingrediens et egrediens cum illis venerabilibus fratribus sicut domesticus et sine timore et sine Sarracenorum vexatione. Et sine expensis mansi in conventu optime provisus.
Porro caeteri peregrini conduxerunt hospitium in domo Elphahalli, minoris Calini, Sarraceni, quae domus est intra montem Syon et Jerusalem in clivo, quo est descensus ad ecclesiam sancti sepulchri. In illa domo erant tres camerae et unum parvum solarium et in medio unum atrium vel una curia competenter magna, in qua stabant vites plenae botris, et sub domo erat magna piscina pro baptismatibus Sarracenorum. Duas ergo cameras dedit peregrinis Calinus, ipse vero et frater ejus retinuerunt tertiam cum suis supellectilibus, et peregrinis (#B#) in domo manentibus ipsi duo nec manducaverunt nec dormierunt in domo, sed eam liberam peregrinis dimiserunt, ex qua intrabant et exibant, et in ea quiescebant et manducabant, ementes necessaria eaque coquentes pro suo libitu. Diviserunt autem se peregrini in tres partes, facientes tres societates, ut eo melius et copiosius procuratio necessariorum fieri posset per desertum, et ut pax melius servaretur inter eos, quae difficulter servaretur in tanta multitudine. Prima tamen et secunda societas semper simul manserunt, sed tertia remansit similiter.
In prima societate erant sex peregrini, scilicet:
Dns. Johannes comes de Solms, junior omnibus, sed nobilitate generis clarior.
Dom. Bernhardus de Braitenbach, nunc decanus ecclesiae moguntinensis.
Dominus Philippus de Bichen, miles, praefati comitis custos.
Erhardus, quidam socius armiger et servus comitis.
Johannes, dictus Hentgi, procurator et cocus expertus.
Johannes Knuss, interpres linguae italicae.
In secunda societate erant octo peregrini, horum haec sunt nomina:
Dominus Maximus cognomento Sinasinus, baro de Roppelstein.
Dominus Fernandus de Mernawe, baro, miles.
Dns. Caspar de Bulach, miles.
Dns. Georius Marx, miles.
Dns. Nicolaus, dictus major Inkrut, miles.
Conradus barbitonsor, lutanista, cocus et procurator.
Pater Paul Güglinger, Ordinis Minorum sacerdos.
Frater Thomas, conversus ejusdem Ordinis, multarum linguarum peritus.
In tertia societate erant sex peregrini, quorum haec sunt nomina:
Dominus Hainricus de Schauenberg, miles.
Dominus Caspar de Siculi, miles.
Dns. Sigismundus de Morspach, miles.
Dns. Petrus Velsch, miles.
Dns. Johannes Lazinus, archidiaconus et canonicus ecclesiae Transsylvaniensis in Hungaria.
Frater Felix, Ordinis Praedicatorum de Ulma, hujus evagatorii expositor, qui praefatum dominum archidiaconum societati nostrae inserui. Non enim peregrinationem illam assumsisset, nisi sub mea confidentia, quia erat purus Hungarus, non unum verbum teutonicum sciens, sed in latina lingua et sclavonica et italica et hungarica peritus erat. Fuit autem vir nobilis, virtuosus et doctus, orator magnus et mathematicus, qui, ut praemisi, mihi adhaesit semper, ut patebit in sequentibus, Porro Elphahallo, Calinus minor, in cujus domo peregrini manebant, de quo prius saepe facta est mentio, et in sequentibus saepe fiet, venit hic describendus. Nam hospiale et peregrini Christiani habent in Jerusalem duos magistros, superiorem et inferiorem. Superior dicitur Sabathytanco, et Calinus major. Inferior vocatur Elphahallo, Calinus minor, i. e. magister hospitalis et peregrinorum. Ambo etiam Calini dicuntur Trutschelmanni, i. e. defensores et ductores, sive provisores Christianorum peregrinorum (#222 A#). Sunt enim in qualibet civitate aliqui, quibus Soldanus concedit, ut Christianos per terram ducant et eos protegant, et sunt magistri officiales de curia domini Soldani et dicuntur Trutschelmanni. Sic etiam Judaei habent suos Trutschelmannos sive Calinos. Et in locis, ubi est magnus et frequens adventus peregrinorum, sunt duo Calini, major et minor, sicut in Jerusalem et in Chayro. Et illi duo sunt subordinati, et minor recipit stipendium a majore, major autem extorquet ea a peregrinis. Et quando illi Trutschelmanni sunt recti et probi, bene stant peregrini; sed quando secus est, tunc sunt peregrini perditi, sicut patebit in processu. Major Trutschelmannus de Jerusalem, Sabathytanco, erat homo longus, senex, dives, et multum de claris moribus, peregrinis durus in continua ductione et gravis in pecuniarum mulctatione, et non satis bene tenuit compactata et in multis promissis cessit; satis fideliter tamen nos defendit, et in quibus eum invocavimus, diligenter adjuvit. Calinus vero minor de Jerusalem, Elphahallo, erat vir senex, credo plus quam octogenarius, simplex et rectus Sarracenus, et multa pollens morali virtute, illius autem erroris fuit, quod credidit, omnes homines salvari posse in ea fide, in qua nati sunt, si illam integram servarent, et ab ea fide apostatas omnes dixit esse damnandos, ideo Mamaluccos suae fidei, a fide Christi apostatas, damnavit, et omnes orientales Christianos dixit esse damnandos, pro eo, quod gentilibus essent conformes et confoederati regibus eorum. Similiter Judaeos inter eos viventes. De fide nostra et salute magna sensit, sed credidit, si ipse suam fidem derelinqueret, in fide nostra salvari non posset, sicut nec credidit, Christianum apostatam in sua fide posse salvari. De his saepe contuli cum eo, scivit enim linguam[TR51] italicam et corruptum malum teutonicum, quod didicerat a peregrinis, cum quibus XLVIII vicibus per desertum ad montem Synai transivit, et tanto affectu Christianis transmarinis afficitur, quod vitam suam cum illis perderet, immo, pro eis se mortis periculis exponit, quia, cum sit senio confectus et in genitalibus ruptus, cum peregrinis tamen deserta pertransit, nullius praemii intuitu, sed ut sit cum eis. Ingens sibi cura est, quomodo peregrini post suam mortem possint duci per desertum et per illas regiones. Sed et mihi ipsi cura est, et mortem ejus horreo, sicut et mortem fratris Johannis, de quibus vide fol. 183 B.
Calinus ille fuit quondam Viennae apud Imperatorem Fridericum III. et Romae apud Papam Nicolaum V., quod sic accidit. Quodam anno milites per desertum duxit, inter quos erat unus potens miles alemannus, qui virum tenerrime dilexit, et eum frequenter instigare solebat et rogare, ut secum transfretaret in Alemanniam, et bene sibi facere vellet et quietem tribuere. Sed ad hoc Sarracenum inducere non potuit nulla ratione. Cumque venissent Chayrum, ubi Calinus solet derelinquere peregrinos et in Jerusalem reascendere, rogavit eum nobilis, ut secum descenderet Alexandriam, et ibi eum vellet dimittere. Et cum essent Alexandriae, practicavit (#B#) nobilis cum patrono, in cujus galea transfretare voluit, ut diem et horam recessus navis sibi soli notificaret; in sero ergo, quando navis erat in nocte futura solvenda, duxit nobilis Calinum secum in galeam, qui nec navis recessum suspicabatur, et aestimabat, se in crastinum rediturum in civitatem. Intempesta autem nocte silentio soluta navi per ventum est longius in altum maris projecta, et ita Sarracenus manere cum eis coactus fuit et transfretare. Duxit autem miles eum ad Imperatorem et ad Papam, et viri bonitatem et pietatem eis exposuit, sed a sua infidelitate averti non potuit, et ita reductus Venetias per mare ad propria rediit. Et interim fideliorem servitorem se omnium Christianorum exhibuit, munera enim magna ab Imperatore et a Papa et a nobilibus, reportavit, et de magna liberalitate et gloria Christianorum solet facere narrationem coram suis. In hujus viri probi domo manserunt, ut praemisi, domini peregrini, ad quos ego quasi cottidie descendi ingrediens et egrediens pro libitu meo. Et tantum de illo.
Vicesima quarta die convenimus nos peregrini in montem Syon ad tractandum simul de peregrinationibus faciendis in terra sancta. Deliberavimus autem, quod hos dies, quos in terra sancta essemus mansuri, nequaquam otio dare vellemus, sed nunc ad illum nunc ad istum locum peregrinari, et eramus omnes concordes in hac voluntate, sed hoc diabolus sufferre non volens seminavit zizaniam, et discordari coeperunt et sibi invicem dissentire in quaerendo loca sancta, et per consequens etiam in aliis. Nam in domo praedicta propter dissensiones habebant duos ignes, duas coquinas, duos coquos, et distinctas procurationes, quae omnia sub una cura levius et melius expedita fuissent. Unde domini primae et secundae societatis se combinaverunt, et sub uno igne et procuratione una steterunt. Domini vero tertiae societatis, ad quam ego conjunctus eram, singulares fuerunt et miles dictus Petrus Velsch per se cocus et procurator suae societatis fuit, et in sui adjutorium adduxit pretio duos Judaeos pauperes teutonicos, qui secum ibant ad forum pro emendis necessariis. Igitur aliqui de peregrinis habebant grande desiderium ad videndum et visitandum loca sancta in Galilaea, provinciam Nazareth scilicet, montem Thabor, campum magnum Esdrelom, mare Galilaeae, Capernaum, Chorazin, montem doctrinarum Christi et montem refectionum populi et Damascum, et caetera. Et cum super hoc consilium patris Gardiani haberemus et Calini majoris Trutschelmanni nostri, dixerunt nobis multas difficultates illius peregrinationis et excessivas impensas, quas habituri essemus solum ad redimendum vexationes Sarracenorum, qui in eisdem partibus dicuntur esse infensissimi Christianis, ita, quod rarissime audent peregrini Galilaeam intrare. Et pater Gardianus pro certo dixit nobis, quod majora pericula essent in ista peregrinatione, quam ad montem Synai per desertum. Hoc ut (#223 A#) aliqui peregrini audiverunt, a proposito destiterunt, resignantes peregrinationi Galilaeae. Alii autem periculis propositis non obstantibus libenter ivissent, sed ex quo divisi fuimus, intermissa fuit haec peregrinatio, quia una pars sine altera non poterat sustinere expensas tantas; illi etiam, qui transire nolebant, murmurabant contra peregrinari volentes, dicentes: quod, antequam de Galilaea venirent, tempus peregrinandi ad montem Synai adesset, et tunc necesse esset eos exspectare; quod ipsi nollent facere. Sed in hoc errabant, quia trinies venissent ante recessum eorum de Jerusalem, ut patebit. Et ita propter divisionem peregrinorum fuerunt multa omissa, quae faciliter fecissemus, si semper unanimes fuissemus. Si enim concordes fuissemus, cum quinque ducatis pro homine fuissemus ducti per universam Galilaeam et ultra usque in Antiochiam, quae antiquitus dicebatur Reblatha, ut habetur 4 Reg. 15. Praecipue tamen desiderium habuimus videre Nazareth. Nam nunc dicitur parva villula, in qua nullus honor exhibetur nec Christo, nec ministris ejus. Olim tamen tempore beati Jeronymi erat ibi honoratus archiepiscopatus, cui S. Sylvanus praeerat, ut dicit Cyrillus de miraculis S. Jeronymi ad August.
Vicesima quinta die, quae est S. Jacobi Apostoli, antequam sol oriretur, surrexerunt fratres montis Syon, et acceptis de sacristia paramentis exierunt conventum, et ego cum eis, ad ecclesiam S. Jacobi pro Officiis ibi celebrandis. De illa ecclesia dictum est fol. 103. B. Cum autem ad ecclesiam venissemus et fratres intrare permissi, ego veloci cursu ad hospitium peregrinorum processi, et pulsans lapide ostium eos excitavi ad Officium, cum quibus in ecclesiam praedictam reascendi. Cantavimus ergo in capella decollationis S. Jacobi Officium solenne et Missas successive in eodem altari celebravimus et ad loca nostra reversi sumus et in eis nos illa die continuimus, quia erat sexta feria, quae semper Sarracenis solemnis, sicut nobis dies dominica, nec patiuntur nos diebus, quibus ipsi celebrant, evagari per civitatem.
Vicesima sexta, quae est festum S. Annae, matris beatissimae Virginis, mane surreximus et ad ecclesiam, ubi locus est domus S. Annae, in qua genuit Dei genitricem, transivimus et inhabitantes locum rogavimus, ut nos intromitterent sed nequaquam adquiescere volebant. Prae foribus ergo oravimus sanctam Annam et filiam ejus honoravimus. De hac ecclesia dictum est fol. 140 A. et locus describitur fol. 229 A. Ab illa ergo ecclesia discessimus et per portam S. Stephani exivimus et in vallem Josaphat descendimus, ut in ecclesia Assumtionis beatae Virginis divina celebraremus. Sed cum ad ecclesiam venissemus, clausa erat, nec ingredi poteramus. Ideo dimisso loco ascendimus in specum orationis et agonizationis Christi et ibi altari parato divina celebravimus, quod tamen prius numquam visum fuerat, quod Latini in hoc celebrarent. De illo loco habes fol. 144 A. Et post Missas alia loca sancta (#B#) montis Oliveti transivimus, et cum ad ecclesiam Ascensionis Domini venissemus, quidam Sarracenus obstitit nec in ecclesiam voluit nos ingredi, nisi daremus pecunias. Cui minati sumus, quod vellemus conqueri de eo domino Naydan, praefecto Jerusalem, sed non curavit verba nostra, et ita reversi[TR52] sumus ad prandium in montem Syon.
Vicesima septima die, quae fuit IX. post Trinitatis, mane venerunt omnes peregrini ad Officium Missae in montem Syon, quod Officium ego cantavi, siquidem frater Seraphinus, hebdomadarius conventus petivit me, ut loco ejus Officium cantarem et fratres non sacerdotes communicarem. Quod libens feci et quasi pro singulari gratia accepi, quod Missam conventus in illo loco cantare merui, in quo hoc sacrum eucharistiae divinissimum creditur institutum primitus, et quod fratres eodem sacramento communicare habui in illo loco, ubi Christus suos discipulos primo communicavit et se ipsum in eodem loco manducavit, ut patet fol. 94 B. Post prandium autem in quiete mansimus.
Vicesima octava die mane descendi cum procuratore in civitatem ad forum et ad vicos cocorum, et magnam rerum venalium abundantiam ibi vidi et hominum copiosam multitudinem et coquinas multas; non enim coquunt homines in domibus suis, sicut apud nos, sed cibos coctos emunt ab ipsis publicis coquis, qui in patentibus coquinis cibos mundissime parant, nec videtur ibi juxta ignem mulier, imo in coquinas nulla mulier ingredi praesumit, et Sarraceni cibos coctos a mulieribus sicut venenum abominantur. Ideo nulla foemina sciret coquere offam, sed solum viri sunt coci per totum orientem. Oportet autem in istis partibus coquinas esse communes, quia ligna sunt ibi in caro foro propter terrae siccitatem, et non potest esse in qualibet domo coquina, sicut apud nos, propter lignorum defectum. Et his visis regressi sumus, post Officium prandium sumsimus.
Vicesima nona die procuraverunt peregrini omnes quilibet pro se lectulum bombyce impletum, quibus uteremur tam in Jerusalem quam per desertum sub tentoriis, de quibus et mihi unum fieri feci, quousque fui in Jerusalem, et per desertum et per mare usque Venetias et a Venetiis duci mihi feci usque Ulmam in cellam nostram, in qua pro reliquiis sacrae peregrinationis eum servavi.
Post prandium venerunt in equis ad montem Syon dominus Naydan, praefectus Jerusalem, et dominus Vaccardinus et dominus Sabathytanco, Sarraceni potentes, ut refrigerarentur. Est enim in monte Syon semper aer recentior quam in Jerusalem, et ideo solent domini aliquotiens per recreationem ascendere et in ecclesia fratrum, quae semper est frigidior, discumbere, ad quorum adventum fratres sternunt tapetias super pavimentum et cussinos sive pulvinaria super tapetias ponunt, et domini desuper (#224 A#) discumbunt ponentes cubitos super cussinos, non enim in terris illis consuetudo est sedere super scamna, aut super sellas vel cathedras, sed cuncti discumbunt super terram, et si sunt magni et divites, sternuntur eis tapetiae. Eis ergo sedentibus fratres apportaverunt eis collationem in una stannea lance, paximatios confectos speciebus, et de panibus eorum, et lebetum et fructus, botros, amygdalas et melunas, et aquam recentem pro potu, quia vinum non bibunt. Ex his cum jucunditate domini illi manducaverunt, quibus fratres Minores et nos peregrini astitimus et servivimus, et famuli eorum sarraceni nobiscum circumstabant. Interrogaverunt vero nos de multis per interpretem, et responsa nostra cum ammiratione audiverunt, et seriose conferebant ad invicem de auditis. Erant enim viri maturi, senes, barbati et experti, principales rectores civitatis sanctae et homines personati.