Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem. Volumen Secundum

Part 10

Chapter 10 2,735 words Public domain Markdown

Alii non minus praedictis exorbitant et scandalizant tam fideles quam infideles. Quidam enim nobiles vanitate ducti nomina sua cum signis progeniei et ingenuitatis suae parietibus templi inscribebant et arma suae nobilitatis depingebant, vel chartas depictas cum hujusmodi affigebant in illa et in aliis ecclesiis. Et quidam eorum cum ferreis instrumentis et malleolis columnis et tabulis marmoreis sua nomina insculpebant, et omnes inquietabant et scandalizabant. Vidi quosdam vanos nobiles ad tantam fatuitatem deductos, quod, quando in capellam montis Calvariae adscendebant et procumbentes supra sanctam rupem, in qua foramen crucis est, orare se simulabant, et circumpositis brachiis occulte acutissimis instrumentis insculpebant scuta cum signis, non dico nobilitatis sed stultitiae suae in perpetuam suae fatuitatis memoriam. Oportebat autem eos hoc occulte facere, quia, si custos sanctae rupis, qui est Georicus, vidisset, cum crinibus eos detraxisset. Eadem insania moti quidam supra tabulam tumbae sanctissimi sepulchri Domini aculeis sua nomina, scuta et signa infixerunt, Dei timorem et reverentiam postponentes, ut memoria insaniae et vanitatis eorum non deleatur, sed jugiter perseveret ad hoc, ut per singulos dies recipiant maledictionem, tam in monte Calvariae coram cruce dominica, quam in monumento ante Domini sepulchrum. Quilibet enim devotus et sincerus peregrinus, qui magnis sumtibus et laboribus et per mille pericula ad ista sancta loca devenit, dum in praefatis locis se ad orandum ponit et vanitatem istam inspicit, statim sub oratione fatuo illi maledicit, qui hanc irreverentiam istis sanctissimis locis facere praesumsit, et ei mortem aut manus ariditatem, contractionem vel abscissionem imprecatur, vel Deum exorat, ut suum honorem in illo vindicet, qui in saxum, positum in titulum divini honoris, praesumsit insculpere signum sui honoris. Putant enim tales, quod omnes arma eorum mirentur, et libenter videant: sed hoc dico, quod inter decem mille peregrinos non unus venit, cui placeant. Si sunt peregrini alieni, qui ejus signa non agnoscunt, videntes abominantur et praesumtionem mirantur, (#217 A#) et fatuum eum praedicant, quem numquam viderunt. Si vero sunt compatriotae, ea detestantur, despiciunt et detrahunt, nisi forte filius ejus venerit, qui imitator paternae stultitiae factus complacentiam habebit. Soli nostri teutonici nobiles hac vanitate utuntur, ac si mundus non haberet nobiles, nisi ipsos. Quantas autem irrisiones ex hoc sustineant tam a fidelibus quam ab infidelibus, ego scio et dolens suffusione vultus et verecundia expertus sum aliquoties inter Christianos et paganos. Longum nimis esset scribere experientias. Novi quendam, qui habuit semper in bursa sua lapidem rubeum, cum quo ad omnia loca, ad omnes parietes nomen suum inscribebat, ascendit hic fatuus nonnumquam altaria et literas nominis sui tabulis altarium vel lapide rubeo vel pugione aut stilo hoc faciebat, et nomen suum antiphonariis, gradualibus, missalibus, psalteriis supra in marginibus vacuis inscribebat, ac si esset auctor libri, cum tamen non unam latinam propositionem intelligeret, quia purus laicus erat. Studebat tamen nomen suum et arma in eis locis depingere singulariter, quae aspectui intrantis vel transeuntis erant patentia. Sed quid accidit huic? dicere pudet et taedet, nec evagatorio nostro inserere ea digna judicavi. Hoc tamen dico, quod praedicti peregrini amici et consanguinei multo auro si possent tollere nomen suum de terra, facerent; sed et hiimet optarent numquam novisse nomen ejus, qui tanto studio ubique id depinxit. Tolerabile esset et ad aliquid utile, quod nobiles nomina sua cum scutis et armis in hospitiis et tabernis, in praetoriis et in curiis, in turribus, castris, portis et moeniis, in theatrorum locis, in foris et in torneamentorum et hastiludiorum plateis et in aliis saecularium locis depingerent et conscriberent, sed in ecclesiis et in locis sanctis hoc facere est injustum et irrationabile et criminosum. Tantum enim quidam studium ad hoc adhibent, et orationem et locorum sanctorum visitationem, imo propriam dormitionem negligunt. Et exemplo horum aliqui simplices mechanici acceptis carbonibus sua ignota nomina et suae rusticitatis signa parietibus apponunt. Sed et clerici et religiosi quidam symea fatuitate depravati idem faciebant et cum incausto, quod ad sancta loca consignanda secum tulerunt, parietes deturpabant. De omnibus his miror, quod non considerarunt vulgare dictum, quod etiam pueri suis coaequalibus objiciunt, dicentes: _Narrenhend beschisen den liuten die wend;_ Stultorum manus deturpant latera domus. Si ergo stulti sunt secundum illud proverbium populare, qui maculant hominum parietes, vere stultiores aestimandi sunt, qui parietes domus Dei et loca dominica maculare praesumunt; stultissimi vero dicendi sunt, qui scuta et arma sua imaginibus Dei et beatae Virginis Mariae, sanctae crucis et electorum Dei superdepingunt vel affigunt; cum tamen frequenter nobilium insignia sint figurae aliquarum animalium, vel larvatae facies, aut monstruosae species, aut inanis colorum aut figurarum ordo, quae omnia ab antiquis idololatris et gentilium stultissimis diis plenis daemoniis sunt accepta. Sicut legimus, quod duo filii[TR46] Osiridis, Anubis et Macedo, peragrantes et vexantes orbem, quorum primus canem, alter lupum suis armis expressos ferebant, et undique templis constructis affigebant in caeterorum deorum contumeliam: sic etiam per nostros nobiles factum est in ecclesia dominici sepulchri, cujus (#B#) parietes jam confusi stant propter scuta appensa super picturas. Per circuitum enim rotunditatis erant olim parietes musaico opere decorati, sed milites et nobiles imaginibus et pretiosis picturis non parcentes sua scuta appenderunt, quibus Christi et beatae Virginis imagines velaverunt et clavis perforaverunt. Hujus despectus suscitavit Dominus ultorem, quadam namque vice venit rex Egypti, Soldanus, Jerosolymam, adorare in templo suo, quod nominant Salomonis, et oratione finita ascendit in Anastasim i. e, in ecclesiam dominicae resurrectionis, ut et ibi oraret; et cum circumspiceret et ecclesiae magnitudinem et ornatum miraretur, vidit scuta nobilium parietibus affixa et picturis super inducta, et cum cognovisset, cujus rei gratia ibi penderent, iratus est valde et cogitavit istam Anastasim totam ad solum deducere, nisi Deus immutasset mentem ejus. Jussit tamen omnia scuta dejici et avelli et a parietibus abradi, et in unum congesta cumulum ignem fecit supponi eaque combussit. Sic ergo iam nec scuta ibi sunt, nec integrae picturae, sed corrosae et confusae.

Alii per templum circumiverunt cum occultis ferreis instrumentis, et ad loca sancta accedentes lapides sacros radebant. et rodebant de eis particulas descindentes et discerpentes, ut ad suas partes deferrent pro reliquiis. Hoc quamvis speciem pietatis habeat, impietate tamen et vitiosa curiositate minime caret; privare enim loca sancta suo decore, et truncare artificiose laboribus et expensis ornata et deformare, quae ratio dictat nisi errans, vitio obfuscata? Ex hac stulta corrosione lapidum devenimus in magnas angustias, non semel, sed plus. Quadam namque vice post peregrinorum recessum cum per noctem in Anastasi mansissemus, inventum est mane, quod rupes Calvariae corrosa fuit et tabula monumenti et lapis inunctionis Domini. Quod dum alii Christiani orientales vidissent, clamaverunt in ecclesia contra nos sicut contra fures et raptores, et excitata est seditio in nos periculosa, et comminati sunt nobis, quod vellent conqueri de nobis dominis Mauris et Sarracenis. Hoc audiens Pater Gardianus expavit, considerans, grande nobis imminere periculum, et omnes nos ad capellam beatae Virginis convocavit et auctoritate apostolica excommunicavit corrosores nec de ecclesia exire permisit, quousque petiae decisae fuerunt sibi praesentatae. Et ita cum ignominiosa confusione stetimus, et omnes in nos tamquam in sacrilegos fremebant. Venimus etiam propter similem causam in magnam tribulationem ad sanctam Catharinam in Arabia, et profecto horrore et tremore concutior, quando recordor. Fuimus enim traditi a Calogeris ipsis Arabibus, quousque amara necessitate coacti fuimus ablata reponere. Has corrosiones non faciunt devotionis causa, sed aliqui nobiles curiosi, aliquarum ecclesiarum vel altarium patroni hoc faciunt, ut illis rebus suis ecclesiis concursum hominum excitent et quaestum habeant, et ita avaritia eos instigat, ut talia (#218 A#) attentent contra prohibitiones peregrinis factas, fol. 89 B in quinto et XVI. artic., et fol. 110 B, in IV. et XII. art. Secus autem est de illis, qui colligunt lapillos de sanctis locis et tollunt reliquias de eis sine locorum sanctorum decalvatione. Hoc sanctum et devotum est, ut patet fol. 253 A. His noctem illam quidam deduxerunt, alii divinis vacabant, et a media nocte usque ad claram diem Missas celebravimus.

De exitu peregrinorum a dominico sepulchro et de conventu eorum in montem Syon ad tractandum de recessu eorum a Jerusalem.

Vicesima secunda, quae est festum S. Mariae Magdalenae, cantavimus Missam in dominico sepulchro de dominica resurrectione, in qua solemnis mentio fit S. Mariae Magdalenae. Missa autem finita currebant peregrini recessuri per loca sancta eaque cum lacrimis deosculabantur eis valedicentes cum moerore propter instantem separationem. Habent enim pro certo loca sancta vim quandam attractivam, qua in fine magis attrahebantur peregrini, et in dominicum sepulchrum convolabant, exibant et intrabant tamquam apes in alvearium. Interea venerunt Sarraceni nosque de ecclesia ejecerunt, praecipientes nobis, ut omnes simul ascenderemus in montem Syon, quia ibi aliquid nobiscum tractare vellent. Exeuntes autem ecclesiam ingressi sumus capellam sanctae Mariae Magdalenae, quae est in atrio ecclesiae, de qua habetur fol. 122 A, et ejus patrocinia ibi postulavimus, cantantes hymnum: Lauda mater ecclesia etc. cum antiphona: O mundi lampas etc. Et his peractis ascendimus in montem Syon et invenimus fratres jam inchoasse Officium de sancta Maria Magdalena, cui et interfuimus usque ad finem, erat enim adhuc mane, necdum hora prandii affuit.

De separatione peregrinorum montis Synai ab aliis, et de conventione eorum.

Post Missam venit dominus praefectus de Jerusalem, Naydan, cum quibusdam senibus Sarracenis, et dominus Sabathytanco, Calinus major, id est, magister hospitalis major, Sarracenus Trutschelmannus, et Elphahallo, Calinus minor, ductor peregrinorum per desertum, et multi alii de potentioribus. Qui omnes conventum ingressi consederunt in infirmaria fratrum in magna camera, quam fratres nominant cameram Venetorum, cum patre Gardiano et fratre Johanne de Prussia et aliis patribus senioribus, quibus etiam consederunt peregrini notabiliores, ut dominus Johannes Wernherus de Zimbern, baro, et dominus Johannes Truchses, et dominus Bernhardus de Braitenbach, camerarius ecclesiae majoris Moguntinensis, et dominus Fernandus (#B#) de Wernawe, et dominus Maximus de Roppolstein. Insuper et duo patroni nostri tamquam principales cum eorum consiliariis ibi praesentes erant, ad quorum omnium conspectum jussi sunt peregrini ingredi. Et cum omnes praesentes essemus, intimaverunt nobis per unum eloquentem, quod peregrinatio hierosolymitana jam esset finita, et nihil amplius restaret, nisi recessus et repatriatio, ad quam omnes celerrime deberent se disponere. Si autem aliqui inter peregrinos essent, qui vellent in Jerusalem manere et ad montem Synai proficisci, illi deberent se modo manifestare, et in camera manere cum dominis. Alii vero deberent exire de camera et se ad recessum disponere, quia peracto prandio vellent eos de Jerusalem educere ad mare. Exierunt ergo omnes peregrini de camera, demtis duntaxat XVIII, qui remanserunt cum dominis, quorum nomina ponuntur fol. 221 B. Incepimus ergo tractare de peregrinatione montis Synai cum dominis, qui quidem tractatus fieri necesse est ante recessum patronorum et comperegrinorum in praesentia patronorum et aliquorum expertorum peregrinorum et patris Gardiani, eo, quod post recessum confratrum pagani remanentes peregrinos pro voto et libitu suo circumvenientes nimis gravarent et angariarent in pecunia solvenda, patronis autem adhuc praesentibus discretius procedunt, quia si indiscretum pretium exposcerent, cum suis confratribus ad mare redirent et peregrinationi montis Synai resignarent. Reduximus autem formam contractus super salva guardia nobis praestanda salvoque conductu dando a Jerusalem Judaeae usque ad Gazaram Palaestinae et a Gazara per desertum Arabiae usque ad montem Synai, a monte Synai per Madian usque in Egyptum ad Mathaream, ubi est hortus balsami. Nam usque ad eundem locum et non ultra durat salvus conductus Trutschelmanni[TR47] de Jerusalem ad sequentes articulos, quos nos cum ipsis et ipsi nobiscum confecimus.

Primus articulus. Quod ipse dominus Sabathytanco, Calinus major, permitteret nobis, quod salvos nos ducere disponeret ab hinc usque in Egyptum per loca praefata, et quod ipse[TR48] in propria persona suis expensis et sumtibus nos comitari deberet a Jerusalem usque in Gazaram. Et hoc fide data promisit.

Secundus. Quod de theloneis sive vectigalibus et exactionibus praestandis ab Jerusalem usque Gazaram ipse pro nobis de suis satisfaceret sumtibus et pecuniis. Et hoc exegimus ab eo, quia scivimus, nos nimis alias per Sarracenos gravari per illam viam.

Tertius. Quod unicuique peregrino pro equitatu asinum disponeret cum ductoribus eorumdem, qui ductores mucreli nominantur, et quod iidem asinarii nostri essent Christiani, et ab hinc usque ad Mathaream Egypti nos ducerent et servirent, et asinis et sibi ipsis in victualibus provisionem facerent, nisi forte sponte propria peregrini eis quippiam ministrarent.

(#219 A#) Quarto, quod omnes res nostras, puta vestimenta et cibaria, suis expensis deferri facerent a Jerusalem, et ad saepe dictam Gazaram, excepto solo vino, quod ipsi nos nostris sumtibus nobiscum ducebamus.

Quinto, quod in Gazara nobis provideret ipsius expensis de camelis, qui omnes res nostras portarent usque ad montem Synai et inde in Egyptum ad Mathaream, et hospitium honestum et competens in Gaza disponeret.

Sexto, quod nobis unum de suis familiaribus deputaret, qui nos loco sui comitaretur a Gaza usque ad Chayrum Egypti. Et petivimus, ut mitteret nobiscum Elphahallo,[TR49] qui dicitur Calinus minor, qui saepe numero, ut patebit, cum peregrinis per desertum profectus [erat], eique teneremur facere provisionem de cibo ex annona nostra.

Septimo, quod cuilibet peregrinorum utrem unum disponeret pro aqua devehenda per desertum, nam ad plures saepe dies nusquam aqua in via illa reperitur.

Octavo, quod concederent nobis licentiam comparandi vina in Jerusalem a Christianis orientalibus, et quod in camelis vel asinis sine insultibus Sarracenorum ducere possemus. Nisi enim singularis diligentia adhibeatur erga emtionem et ductionem vini, cum pace non stabunt peregrini.

Nono, quod disponat nobis tres papiliones sive tria parva tentoria, quae per mansiones singulas figere possemus in locis deserti contra aestum solis.

Decimo, quod quilibet nostrum ipsi Trutschelmanno pro salvo conductu, teloneis et omnibus atque singulis supra memoratis XXIII persolveret ducatos, mediam quidem partem ejusdem summae in Jerusalem dans, reliquam vero in Gazara, postquam ibi de camelis et aliis supra tactis nobis providisset juxta condictum et tenorem conventionis.

Undecimo, quod totus ille contractus in scriptis redactus sigillis domini praefecti de Jerusalem et majoris Calini in cancellaria signaretur et muniretur.

Duodecimo et ultimo, quod, quamdiu mansuri essemus in Jerusalem, liceret nobis circuire extra urbem et intra ad loca sancta, et quod intromitterent nos in Anastasim, quando peteremus, et in exitu contra montem Synai duceret nos in Bethlehem ibique per aliquos dies nos dimitteret et de Bethlehem in Ebron, ad videndum locum plasmationis Adae et speluncam duplicem.

Hi sunt articuli conventionis, quos composuimus, et multa litigia et difficultates habuimus, antequam concordes fieri possemus, et concordia facta fuit, littera eadem die sigillata, antequam peregrini confratres nostri recederent, et duos ducatos pro sigillo exposuimus.

De recessu peregrinorum a Jerusalem et repatriatione.

Eodem die, scilicet in festo sanctae Mariae Magdalenae, transacta meridie, venerunt domini Mauri et Sarraceni cum exercitu non modico, et omnes asinarii cum asinis in montem Syon, ut inde peregrinos tollerent et ad mare reducerent. Venerunt autem cum forti et valida manu, ut eos ab insidiis (#B#) protegerent in via. Sciebant enim insidias esse paratas peregrinis in via, quia divulgatum jam fuit in patria, peregrinos multos in Jerusalem esse, ad quorum turbationem omnes faciliter conspirant et conjurant.

Interea cunctis currentibus et se disponentibus vocaverunt me domini mei quatuor, cum quibus de patria exivi, scilicet dominus Johannes de Zimbern, baro, miles, dominus Ursus de Rechberg miles, dn. Heinricus de Stöffel, baro, miles, dns. Johannes Truchsas, miles, et ultra omnia bona, quae prius ab eis acceperam, hoc addiderunt, et dederunt mihi aliquos non paucos ducatos in subsidium expensarum ad montem Synai, et rogaverunt, ut Deum pro ipsis orarem in locis sanctis existens et quod loca illa diligenter considerarem et conscriberem. Quibus ego regratiatus fui et uni eorum litteras tradidi deferendas reverendo magistro Ludovico Fuchss ad Ulmam, cui scripsi, insinuans ei fortunam meam per omnia desiderabilem etc. Et his peractis adjuvi servos dominorum meorum eportare ad asinos res eorum. Porro aliqui milites recessuri erant valde infirmi, ita, quod non poterant in asinis sedere, et pro illis fuerunt adducti cameli cum sportis magnis, ab utroque latere dependentibus, in quibus sportis fuerunt infirmi ad mare ducti, unus vero juvenis peregrinus adeo infirmus fuit, quod nec in asino nec in sporta deportari valuit, et illum post se reliquerunt, qui statim post eorum recessum obiit et in coemeterio fratrum montis Syon sepultus fuit. Igitur cum cuncti parati asinos adscendissent et recedere inciperent, multi flebant propter affectum ad loca sancta, a quibus invite recedebant. Alii vero flebant propter separationem a suis sociis et fratribus, quos post se relinquebant, inter quos erant domini mei et aliqui de servis dominorum meorum, qui videntes me flentem se continere non poterant, sed mecum flebant. Magnam enim cordis amaritudinem habui in separatione a benignissimis dominis meis, quia non fuerant mihi domini, sed jocundi socii et fratres. Magis autem flevi calamitatem eorum, quam suspicabar eis superventuram per mare, quam meam propriam derelictionem et miseriam, quam passurus eram per vastissimam solitudinem et per mare in hiemali navigatione, quae semper periculis plena sunt. Recordabar enim miseriarum et calamitatum, quas in prima mea peregrinatione in reditu habuerunt peregrini, ut patet fol. 16 per totum, usque Venetias, et vehementer timui, ne forte et ipsi in has miserias inciderent.