Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae
Part 4
Glaucus, Minōis fīlius, dum pilā lūdit in dōlium melle plēnum cecidit; quem cum parentēs quaererent, Apollinem scīscitātī sunt dē puerō. Quibus Apollō ita respondit: Mōnstrum apud vōs nātum est, quod sī quis solverit, puerum vōbīs restituet. Minōs, sorte audītā, mōnstrum ā suīs coepit quaerere; cuī dīxērunt nātum esse vitulum, quī ter in diē colōrem mūtāret, prīmō album, secundō rubrum, deinde nigrum. Quō audītō, Minōs ad mōnstrum solvendum augurēs convocāvit. Quibus congregātīs, Polyidus mōnstrum arborī mōrō simile esse dēmōnstrāvit. "Nam prīmō," inquit, "album est, deinde rubrum, et postquam mātūruit, nigrum." Tunc Minōs eī, "Ex Apollinis respōnsō," inquit, "fīlium mihi restituere dēbēs." Deinde Polyidus dum augurātur, noctuam super cellam vīnāriam sedentem, apēsque fugantem, vīdit; et, auguriō acceptō, puerum mortuum dē dōliō ēdūxit. Cuī Minōs, corpore inventō, "Nunc," inquit, "spīritum restitue." Quod Polyidus cum negāret posse fierī, Minōs iūssit eum in monumentō cum puerō, gladiō appositō, inclūdī. Quibus factīs, dracō repente ad corpus puerī prōcēssit, quem Polyidus, puerum ēsūrum aestimāns, gladiō occīdit. Alter tamen serpēns, cum prīmum occīsum vīdisset, ē sepulchrō prōgrēssus herbam attulit, cūius tāctū spīritum priōrī restituit. Quibus vīsīs, Polyidus eādem herbā Īcarium perfricuit. Ambō deinde vōciferāre incēpērunt, dōnec Minōs monumentum aperīrī iūssit et fīlium incolumem reciperāvit.
ATALANTA
Schoeneus Atalantam fīliam, virginem fōrmōsissimam, habuit, quae virtūte suā cursū virōs omnēs superābat. Haec ā patre petiit ut sē virginem servāret. Itaque cum ā plūribus in cōniugium peterētur, pater ēius certāmen procīs ēdīxit: Atalantam ēius futūram cōniugem quī sē cursū pedum antecēssisset; victō autem necem statuit. Hūiusmodī enim erat certāmen: procī inermēs fugere dēbuērunt, Atalanta tamen cum tēlō īnsequī; quōs sī intrā terminum cōnstitūtum assecūta est tēlō interficiēbat, quōrum capita in stadiō affīgēbantur. Plērōsque cum superātōs occīdisset Atalanta, novissimum hospitiō excēpit Hippomenēn. Huic enim tria māla aurea īnsīgnis fōrmae Venus dederat, quae in cursū virginī prōiceret: futūrum enim ut cupiditāte eōrum tardāretur Atalanta, ea dum peteret. Quae omnia prōsperē ēvēnērunt. Hippomenēs enim dum fugit māla aurea prōiēcit, quae ut caperet dēclīnāvit Atalanta; quō modō Hippomenēs victōriam est cōnsecūtus.
ARĪŌN
Arīōn, citharoedus praeclārissimus, cum per cīvitātem artem suam illūstrāvisset, permāgnam sibi parāvit pecūniam. Quod cum famulī ēius intellēxissent, cum nautīs coniūrāvērunt ut eum interficerent. Cuī Apollō per somnium vēnit, eumque monuit ut ōrnātū suō et corōnā amictus dēcantāret, et eīs sē trāderet, quī eī praesidiō vēnissent. Quem cum famulī et nautae interficere vellent, petiit ab eīs ut dēcantāre prius licēret. Cum autem citharae sonus et vōx ēius audīrentur, delphīnī circā nāvem vēnērunt. Quibus vīsīs, Arīōn sē in mare praecipitāvit, quem delphīnī sublātum Corinthum ad rēgem attulērunt. Quō cum perventum esset, delphīnus quī eum portāverat in lītore est exanimātus. Rēx igitur delphīnum sepelīrī iūssit, et eī monumentum fierī. Nōn ita multō post rēgī nūntiātum est nāvem, quā vectus esset Arīōn, Corinthum tempestāte esse dēlātam. Quibus audītīs, nautās ad sē perdūcī iūssit, quī, cum rēx dē Arīone ab eīs quaesīvisset, eum obiisse respondērunt. Quibus rēx, "Crās," inquit, "ad delphīnī monumentum iūrābitis." Intereā eōs cūstōdīrī iūssit, et Arīonem monuit ut eō ōrnātū, quō sē in mare praecipitāvisset, in monumentō delphīnī māne dēlitēsceret.
[Image: ARĪŌN ET DELPHĪNUS.]
Itaque, cum nautās ad monumentum adductōs rēx per delphīnī mānēs iūrāre Arīonem obiisse iūssisset, Arīōn ipse caput ē monumentō prōtulit. Itaque nautae stupefactī, quōmodo servātus esset, obmūtuērunt, quōs rēx iūssit ad delphīnī monumentum interficī.
HALCYONĒ
Cēyx, rēx Trāchīnius, prōdigiīs agitātus, Mīlētum ad ōrāculum Apollinis contendit, cōniugīque Halcyonae profectiōnem suam ob dēsīderium tardantī sē intrā alterum mēnsem reditūrum affīrmāvit. Sed aliter āc spērāvit rēs ēvēnērunt; naufragiō enim, dum redit, vītam āmīsit. Cūius adventum Halcyonē in diēs exspectāvit; et, cum gravissimō lūctū afficerētur, Iūnōnem assiduīs precibus fatīgābat ut marītum suum sibi incolumem redderet. Itaque Iūnō misericordiā commōta fīlium suum, ut omnia nārrāret, ad Halcyonēn mīsit, quī per somnium eī appāruit, et marītum interiisse affīrmāvit. Illa igitur, excussō sopōre, lūmen īnferrī iūssit. Deinde ad lītus ubi marītum dīmīserat dēcurrit, et, cum corpus apud proximum lītus flūctuantem perspexisset, sē in mare praecipitāvit. Ambō posteā in volucrēs quae ab Halcyonae nōmine _halcēdinēs_ appellantur conversī sunt. Hae volucrēs hībernō tempore per septem diēs in mare nīdum pōnunt, pullōsque, quī cāsūs māiōrum suōrum dēplōrent, in lītore expōnunt.
ANAXIMENĒS
Anaximenēs rēgem Alexandrum hunc in modum dolō circumvēnit. Cum Lampsacēnī Persārum partibus studērent, Alexander īrā praeter modum commōtus gravissima quaedam illīs est minātus. Illī igitur, cum et uxōrēs et līberī et patria perīclitārentur, Anaximenem mīsērunt, quī supplicibus precibus calamitātem ab sēsē dēprecārētur. Alexander autem, cum cōgnōvisset quam ob rem adesset ille, per deōs iūrāvit sē contrāria illīus precibus factūrum. Ad haec Anaximenēs, "Hanc," inquit, "ā tē grātiam, Rēx, petō, ut uxōrēs et līberōs Lampsacēnōrum in servitūtem redigās, ut templa incendās, ut urbem solō aequēs." Alexander vērō, cum hās precēs nūllā arte ēlūdere posset, quod iūrisiūrandī necessitāte cōnstrīctus tenērētur, Lampsacēnīs invītus veniam dedit.
PENTHEUS
Pentheus monita Tīresiae auguris, ut, Līberō deō appropinquante, Thēbānī hederā redimītī prōcēderent āc sacra susciperent, contemptuī habuit. Suōs igitur hīs monitīs pārēre prohibuit, et famulīs imperāvit ut in cōnspectum suum Līberum vīnctum adtraherent. At Līber, ut rēgem vēsānum ēlūderet, in Acoetēn versus ad Tyrrhēnōs effūgit, ēosque rogāvit ut sē Naxum dēferrent. Ab hīs autem propter eximiam pulchritūdinem captus prō praedā nāvī est impositus; quī cum sē in aliam dūcī regiōnem intellēxisset, armamenta nāvis in ferās āc serpentēs convertit. Rēmōs in thyrsōs commūtāvit, vēla in pampinōs, rudentēs in hederam. Quō prōdigiō perterritī Tyrrhēnī in pelagus sē praecipitāvēre, quōs in delphīnōs et panthērās Līber mūtāvit. Post haec in montem Cithaerōnem dīgreditur, ubi Agāvēn, Pentheī mātrem, furōre aliēnātam impulit ut ipsīus fīlium, quī sacra deī prōtrīvisset, suā interimeret manū.
MŪCIUS
Mūcius, nōbilis Rōmānus, potestāte ā senātū acceptā, in castra Porsenae rēgis, quī Rōmānōs obsidēbat, sōlus intrāvit, eō animō ut rēgem occīderet. Sed cum rēgem cōgnōscere nōn posset, ūnum ex purpurātīs prō rēge occīdit. Propter quod comprehēnsus ad rēgem perductus est; quī cum extrēma illī supplicia comminārētur, Mūcius iniectam in foculum dextram sponte suā exussit, partim ut eō documentō docēret sē vel exquīsītissima supplicia facile posse contemnere, partim ut poenam eam ā dextrā suā exigeret, quae satellitem purpurātum prō rēge occīdisset. Admīrātus igitur hominis fōrtitūdinem Porsena eum līberum dīmīsit. Cūius beneficiī nōmine, cum rēgī grātiās ille reddere vellet, indicāvit illī trecentōs iuvenēs similī modō in eum coniūrāsse. Quā rē territus Porsena, acceptīs obsidibus, bellum pāce mūtāvit.
PȲRAMUS ET THISBE
Pȳramus et Thisbē, quī urbem Babyloniam, quam Semīramis rēgīna mūrō cīnxerat, incolēbant, cum et aetāte et fōrmā pārēs essent atque in propinquō habitārent, per rīmam parietis collocūtī amōris initia inībant. Cōnstituērunt itaque mātūtīnō tempore ad monumentum Nīnī rēgis sub arborem mōrum convenīre. Et cum celerius sub lūcem Thisbē, occāsiōnem nacta, ad locum dēstinātum vēnisset, cōnspectū leaenae perterrita, abiectō amictū, in silvam refūgit. At fera ā recentī praedā cum ad fontem tumulō vīcīnum sitiēns dēcurreret, relictam vestem ōre cruentō lacerāvit. Cūius post discēssum Pȳramus, cum ad eundem locum vēnisset, et amictum sanguine aspersum invēnisset, Thisbēn ā ferā cōnsumptam esse ratus, ferrō sē sub arbore interfēcit. Deinde Thisbē, dēpositō metū, cum ad eundem fuisset reversa locum, sē causam mortis adulēscentis exstitisse rata, nē diūtius dolōrī superesset, eōdem ferrō sē trāiēcit.
ANCAEUS
Ancaeus, Neptūnī fīlius, agrīs colendīs studiōsissimus, cum vītēs in vīneā sereret, nimiō labōre servōs premēbat; ē quibus ūnus dominum frūctum ex eā vīneā umquam perceptūrum negāvit. Ancaeus vērō postquam mātūruērunt ūvae, laetus eās colligēbat, collēctāque vindēmiā, dum vīnum ē prēlō sibi haurīrī iubet, increpuit eum quī futūrum praedīxerat ut numquam ēius vīneae vīnum biberet. Cum ōrī calicem admōtūrus esset sermōnem illum in memoriam servō redēgit; cuī servus, "Multa," inquit, "inter calicem suprēmaque labra cadunt." Dum haec aguntur, alter, ecce, famulus accurrēns quam māximum aprum vīneam ingrēssum vastāre nūntiāvit. Ancaeus igitur, abiectō pōculō, cum ad aprum interficiendum fēstīnāvisset, dentibus ēius lacerātus interiit.
OENOMAUS
Oenomaus fīliam habuit Hippodamīam virginem eximiae pulchritūdinis, quam nūllī ideō dabat in cōniugium, quod sibi ōrāculō respōnsum fuit ā generō nē interficerētur esse cavendum. Itaque, cum complūrēs eam in mātrimōnium peterent, certāmen cōnstituit, sē eī datūrum, quī sēcum quadrīgīs certāsset victorque exiisset, victus autem interficerētur. Oenomaus enim equōs Aquilōne vēlōciōrēs habuit. Multīs interfectīs, Pelops, Tantalī fīlius, novissimē advēnit, quī capita hūmāna super valvās affīxa vīdit. Eōrum igitur quī Hippodamīam in mātrimōnium petierant paenitēre eum coepit. Itaque Myrtilō, aurīgae Oenomaī, persuāsit, rēgnum dīmidium eī pollicitus, ut sē adiuvāret. Fidē datā, Myrtilus currum equīs iūnxit, sed rotās nōn bene affīxit. Itaque, cursū incitātō, currum dēfectum Oenomaī equī distrāxērunt. Pelops cum Hippodamīā et Myrtilō domum victor rediit.
APELLĒS
Apellēs pīctor illūstris erat quī, perfectā operā, tabulam in pergulā trānseuntibus prōpōnere solēbat atque ipse post tabulam latēre, ut vitia quae notārentur auscultāret. Volgus enim dīligentiōrem iūdicem quam sē ipsum esse dīctitābat. Feruntque eum ā sūtōre quondam reprehēnsum quod in crepidā pauciōrēs fēcisset ānsās. Apellēs igitur, cum domum esset reversus, crepidam male pīctam ēmendāvit, posterōque diē eandem tabulam ita ēmendātam eādem in pergulā prōposuit. Mox īdem ille advēnit sūtor, quī, cum quod anteā reprehenderat iam ēmendātum esse vīdisset, superbiā ēlātus crūs quoque cavillārī incēpit. Quae cum audīret Apellēs caput subitō indīgnātus suprā tabulam ērēxit, et, "Heus tū," inquit, "quī sūtor modo es, cavē nē suprā crepidam iūdicēs." Unde fit prōverbium, _Nē sūtor suprā crepidam_.
ACHILLĒS ET HECTŌR
Agamemnōn Brīsēidam, ex Moesiā captīvam, quam Achillēs cēperat, propter fōrmae dīgnitātem ab Achille abdūxit. Quam ob rem Achillēs īrā incēnsus in proelium nōn prōdībat, sed citharā in tabernāculō suō sē exercēbat. Sed cum Argīvī ab Hectore fugārentur, Achillēs obiūrgātus ā Patroclō arma sua eī trādidit, quibus ille Trōiānōs fugāvit; putāvērunt enim Achillem esse. Posteā ipse Patroclus ab Hectore est interfectus, armīsque spoliātus. Achillēs igitur cum Agamemnone in grātiam rediit, contrāque Hectorem inermis prōdībat, cum māter ēius Thetis ā Volcānō arma petiit. Quibus ille Hectorem occīdit, adstrīctumque ad currum circā mūrōs urbis trāxit; quem sepeliendum cum patrī Priamō nōllet dare, Priamus Iovis iūssū, duce Mercūriō, in castra Danaōrum vēnit, et fīliī corpus aurō redemptum accēpit, sepultūraeque trādidit.
VENERĀTIŌ ERGĀ SENIŌRĒS
Athēnīs quīdam prōvectae aetātis, cum lūdōs spectātum in theātrum sērō vēnisset, sēdem vacuam invenīre nōn poterat. Quae cum vidērent nōnnūllī, digitīs sīgnāvērunt sē suās sēdēs, sī modo sibi appropinquāvisset, eī esse concēssūrōs. Senex igitur nunc ad hōs, nunc ad illōs, appropinquāvit; sed omnēs simul atque advēnit ille, lūdibriī causā ōrdinēs suōs ita stīpāvērunt ut senex exclūsus spectātōribus rīsuī esset. Tandem autem ad Lacedaemoniōrum lēgātōs forte pervēnit, quī, misericordiā commōtī, et cānōs ēius et aetātem venerātī, omnēs assurrēxērunt, sēdemque eī inter ipsōs honōrātissimō locō dedērunt. Quod ubi fierī spectātōrēs adspexērunt, pudōre cōnfectī, māximō plausū aliēnae urbis ergā senēs venerātiōnem comprobāvērunt; quibus senex, "Athēniēnsēs vērō," inquit, "quid sit rēctum, satis sciunt; Lacedaemoniī autem faciunt."
PRŌTESILĀUS UXORQUE ĒIUS LĀODAMĪA
Achīvīs ōrāculō est respōnsum, quī prīmus lītora Trōiānōrum attigisset peritūrum. Cum Achīvī classēs applicuissent, cēterīs cūnctantibus, Prōtesilāus prīmus ē nāvī prōsiluit, quī ab Hectore cōnfestim est interfectus. Cūius uxor, Lāodamīa, āmīssō cōniuge, flētum et dolōrem patī nōn potuit. Itaque simulācrum Prōtesilāō cōniugī simile fēcit, quod in thalamīs positum colere coepit. Quod cum famulus quīdam, quī mātūtīnō tempore pōma eī ad sacrificium attulerat, per rīmam adspexisset, vīdissetque eam simulācrum amplectantem atque ōsculantem, omnia Acastō patrī nūntiāvit. Quī cum vēnisset, invidiā commōtus, nē diūtius torquerētur, iūssit sīgnum et sacra, pyrā factā, combūrī. Lāodamīa autem, cum dolōrem diūtius sustinēre nōn posset, sē in rogam immīsit atque ūsta est.
DĒ ASINĪ UMBRĀ
Dēmosthenēs ōrātor, cum capitis reum in iūdiciō dēfendendum suscēpisset, neque auscultārent iūdicēs, ex imprōvīsō clāmāns, "Lepidam," inquit, "audīte nārrātiōnem: Adulēscēns aliquando Athēnīs Megaram profectūrus asinum condūxit. Merīdiē vērō, ārdente sōle, onus dēposuit, asinīque umbram ipse subiit. Rēiectus autem ab agāsōne vim contrā parat, et asinī etiam umbram sē condūxisse ait. Quae cum negāret agāsō, et asinum dumtaxat conductum affīrmāret, ambō in iūs eunt." Hīs dictīs, ē cōntiōne dēscendit Dēmosthenēs. Retinentibus autem eum iūdicibus atque ut nārrātiōnem perficeret flāgitantibus, cum suggestum iterum cōnscendisset, "Dē asinī," inquit, "umbrā libet, Ō Athēniēnsēs, audīre; virī tamen dē vītā perīclitantis causam auscultāre recūsātis?"
TĒLEPHUS
Tēlephus ab Achille hastā in pūgnā percussus est. Ex quō volnere cum in diēs māiōre cruciātū angerētur, sortem ab Apolline petiit; cuī respōnsum est nēminem eī medērī posse nisi eādem hastā quā volnerātus esset. Quō audītō, Tēlephus ad rēgem Agamemnonem vēnit, et monitū Clytaemnēstrae Orestem īnfantem dē cūnābulīs rapuit, minitātus sē eum occīsūrum, nisi Achīvī sibi medērī vellent. Achīvī autem, quod ōrāculō respōnsum erat sine Tēlephō duce Trōiam capī nōn posse, facile cum eō in grātiam rediērunt, et ab Achille petiērunt ut eum sānāret. Quibus Achillēs respondit sē artem medicam nōn nōsse. Tunc Ulixēs, "Nōn tē," inquit, "dīcit Apollō, sed auctōrem volneris hastam nōminat." Hāc igitur Achīvī Tēlephum perfricuērunt et sānāvērunt; quāpropter cum eīs ad Trōiam expūgnandam profectus est.
CHĪLŌ
Lacedaemonium Chīlōnem scrīptum est in librīs eōrum quī vītās rēsque gestās clārōrum hominum memoriae mandāvērunt, cum diē vītae suae postrēmō imminēret mors, circumstantēs amīcōs sīc allocūtum: "Dicta mea," inquit, "factaque in aetāte longā plēraque fuisse nōn paenitenda, forsitan vōs etiam sciātis. Ego certē in hōc quidem tempore nōn fallō mē, nihil esse quicquam commīssum ā mē cūius memoria reī aliquid pariat aegritūdinis; nisi profectō illud ūnum sit, quod rēctēne an perperam fēcerim, nōndum mihi plānē liquet." Flāgitantibus amīcīs ut quid reī esset nārrāret, hunc in modum perrēxit Chīlō: "Dē amīcī capite" inquit, "iūdex cum duōbus aliīs fuī. Lēx ita fuit, ut hominem condemnārī necesse esset. Aut amīcus igitur reī capitālis erat damnandus, aut lēgī adhibenda fuit fraus. Multa cum animō meō dē cāsū tam ancipitī cōnsultantī optimum vīsum est id quod fēcī. Sed nesciō an rē vērā mē honestē gesserim." Cum amīcī quid ēgisset interrogārent, "Ipse," inquit, "tacitus ad condemnandum sententiam tulī; aliīs, quī simul iūdicārent, ut absolverent, persuāsī."
MELEĀGER
Meleāger Althaeae fīlius erat, quī cum nātus esset, subitō in rēgiā appāruērunt Parcae, Clōthō, Lachesis, Ātropos, quae Meleāgrō fāta ita cecinērunt. Clōthō dīxit eum generōsum futūrum, Lachesis fortem. Ātropos taedam ārdentem in focō adspexit, et, "Tamdiū," inquit, "hīc vīvet quamdiū haec taeda cōnsūmpta nōn fuerit." Hanc igitur Althaea in arcā clausam dīligenter servāvit. Multīs praeteritīs annīs, Diāna īrā incēnsa, quod sacra annua eī nōn facta erant, aprum mīrā māgnitūdine, quī agrōs vastāret, mīsit; quem Meleāger cum dēlēctīs Graeciae iuvenibus interfēcit, pellemque ēius Atalantae virginī, quam dīligēbat, ob virtūtem dōnāvit. Hanc pellem Althaeae frātrēs, avunculī Meleāgrī, eī ēripere voluērunt. Quae cum Meleāgrī fidem implōrāsset, ille intervēnit, et amōre cōgnātiōnī antepositō, avunculōs occīdit suōs. Quae cum Althaea māter audīvisset, fīlium suum tantum facinus esse ausum, Parcārum praeceptī memor taedam ex arcā prōlātam in īgnem iēcit. Ita dum frātrēs ulcīscī volt, fīlium interfēcit.
POLTCRATĒS
Polycratēs tyrannus, quī in Samō īnsulā rēgnāvit, opibus et fēlīcitāte celeber fuit. Nihil enim eī in vītā adversī umquam contigit. Ānulum habuisse dīcitur incrēdibilis pretiī sibique cārissimum, quem, ut nimis sibi prōsperam fortūnam aliquā adversitāte temperāret, in mare abiciendum statuit. Nāvem igitur cōnscendit atque in altum prōvehī iūssit. Postquam ab īnsulā procul prōcēssit, īnspectantibus eīs, quī ūnā nāvigābant, ānulum dē digitō dētrāctum in pelagus abiēcit.
Tribus post diēbus piscātor quīdam captum ā sē piscem grandem sānē āc pulchrum, putāvit dīgnum quō Polycratem dōnāret; eum ad forēs cum attulisset, dīxit sē in cōnspectum Polycratis velle īre. Ā iānitōre admīssus, "Ō rēx," inquit, "hunc ego quem cēpī piscem, in forum mihi ferendum esse nōn iūdicāvī, sed tē tuāque potentiā dīgnum. Eum igitur adferō tibi, dōnōque." Polycratēs piscem ministrīs dedit, quī, cum alvum aperuissent, ānulum ibi latentem invēnērunt.
PROMĒTHEUS
Promētheus prīmus hominēs ex lutō fīnxit; posteā Iovis iūssū mulieris quoque effigiem
[Image: PROMĒTHEUS ET AQUILA.]
fēcit, cuī Minerva animam dedit, cēterīque deī alius aliud dōnum dedērunt. Hominēs multa saecula sine oppidīs lēgibusve vītam exēgērunt ūnā linguā loquentēs sub imperiō Iovis. Sed, postquam Mercurius aliīs linguīs sermōnēs īnstituit, discordia inter mortālēs esse coepit, quod Iovī placitum nōn est. Itaque hominēs in nātiōnēs distribuit. Sed mox īgnem ab immortālibus petere incipiēbant. Hunc cum Iūppiter dare nōllet, Promētheus in ferulā dētulit in terrās, hominibusque mōnstrāvit quōmodo cinere obrutum servāre possent. Quāpropter Mercurius Iovis iūssū eum in monte Caucasō clāvīs ferreīs ad saxum dēligāvit; aquilam quoque apposuit quae cor ēius dēvorāret. Quantum aquila diē ēderat, tantum nocte cor crēscēbat. Hanc aquilam post trīgintā annōs Herculēs interfēcit, Promētheumque līberāvit.
[Image: a picture showing a mīles (=soldier), denoting I. Galea. = helmet II. Lōrīca. = coat of mail, breastwork III. Scūtum. = shield IIII. Pīlum. = heavy javelin, pilum V. Gladius. = sword VI. Brācae. = trowsers VII Caligae. = soldier's boots VIII. Balteus = belt ]
INDEX VERBŌRUM
Fīnxī puerōs iam didicisse haec verba: prōnōmina, prōnōminālia, praepositiōnēs, cōniūnctiōnēs, numerālia omnia.
NŌMINA.
Aestās, aetās, ager, amīcus, anima, animus, annus, aqua, arbor, auxilium, avis, bōs, caelum, canis, caput, carmen, cāsus, causa, cēna, color, comes, corpus, cūra, cūstōs, dēns, diēs, dominus, domus, dōnum, dux, equus, fābula, figūra, fīnis, flūmen, frāter, frūx, fuga, gaudium, genus, grātiae, herba, homō, hōra, iānua, īgnis, imperātor, īra, iter, iūdex, iuvenis, lapis, liber, līttera, locus, magister, manus, mare, māter, mēnsa, metallum, modus, mora, morbus, mors, mūrus, nāsus, negōtium, nōmen, nox, nummus, oculus, officium, opus, ōrdō, ōs (ōris), os (ossis), pānis, pars, pater, pectus, pecūnia, pellis, pēs, poēta, pōns, puer, rēs, rēx, rūs, sella, senex, sēnsus, servus, sōl, sonus, soror, spatium, speciēs, tabula, tempus, terra, timor, turba, umerus, unda, urbs, uxor, verbum, via, vir, virtūs, vīs, vīrēs, volnus, vōx.
VERBA.
Accipiō, adsum, afficiō, agō, ambulō, aperiō, ascendō, attinēre ad, audiō, bibō, cadō, caedō, capiō, cēdō, cingō, claudō, cōgō, cōnor, cōnsentiō, crēdō, crēscō, cūrō, currō, decet, dēcipiō, decorō, dēfendō, dēscendō, dēsistō, discō, doceō, doleō, dō, dūcō, edō, efficiō, emō, eō, faciō, ferō, fīō, fleō, fluō, frangō, fruor, fugiō, gaudeō, habeō, habitō, haereō, iaceō, iaciō, impōnō, incipiō, indūcō, induō, īnsum, intellegō, iubeō, iungō, laudō, legō, līberō, licet, loquor, lūdō, maneō, meminī, mīsceō, mīttō, mōnstrō, morior, moveō, nārrō, nāscor, nesciō, noceō, numerō, oportet, ōrnō, ōrō, pāreō, parō, pendō, perdō, persuādeō, petō, placeō, pōnō, poscō, possum, praebeō, premō, proficīscor, pūgnō, pulsō, putō, quatiō, rapiō, recitō, reddō, redeō, regō, relinquō, reperiō, respondeō, rīdeō, rogō, scrībō, secō, sedeō, sīgnificō, sinō, soleō, spectō, spīrō, stō, surgō, taceō, taedet, tangō, tegō, tendō, teneō, timeō, tollō, trahō, ūtor, vehō, vēndō, veniō, vertō, videō, vincō, vīvō, vocō, volō (velle).
ADIECTĪVA.
Ācer, aptus, bonus, calidus, certus, clārus, contrārius, crūdēlis, dīgnus, dīves, dubius, dulcis, facilis, fessus, grātus, gravis, honestus, humilis, inānis, īnsānus, īrātus, iūstus, lātus, levis, longus, māgnus, malus, medius, mīrus, miser, mollis, multus, niger, nōbilis, novus, parvus, plēnus, praesēns, pūblicus, pulcher, pūrus, rēctus, Rōmānus, ruber, sacer, saevus, sānus, sērus, similis, stultus, summus, tacitus, tālis, tūtus, validus, varius, vērus.
ADVERBIA.
Anteā, bene, breviter, celeriter, certē, cūr, deinde, dīligenter, diū, ferē, fortāsse, forte, herī, igitur, interdum, intus, ita, iterum, longē, male, māne, nimis, nunc, nunquam, ōlim, omnīnō, paene, plērumque, posteā, repente, retrō, saepe, semper, sērō, tandem, ūsque, valdē, vix.
abdūcō, -ere, -dūxī, ductum; contrārium quam _āddūcō_.
abeō, -īre, -īvī (-iī), -itum; ex hōc locō in alium eō.
abhorreō, -ēre; ab aliquā rē abhorreō sī horribilis mihi vidētur esse.
abiciō, -ere, -iēcī, -iectum; ā mē iaciō.
abigō, -ere, -ēgī, -āctum; ex aliquō locō in alium agō; dēpellō.
abiūdicō, -āre; iūdiciō habitō aliquid aliī dō.
abnegō, -āre; negō, recūsō.
abōminō, -āre; ōdī; nōn amō.
abripiō, -ere, -ripuī, -reptum; ab aliquō rapiō.
abrumpō, -ere, -rūpī, -ruptum; dīrumpō.
abscīdō, -ere, -cīdī, -cīsum; ab aliquā rē secō.
abscindō, -ere, -cidī, -cissum; āvellō, abripiō.
absolvō, -ere, -solvī, -solūtum; solvō; līberō; contrārium quam _damnō_; _forēs absolvō_ est _forēs aperiō_.
abstinentia, -ae (f.); nōmen est ē verbō _abstinēre_ ductum.
abstineō, -ēre, -tinuī, -tentum; ā cibō mē abstineō sī nōn edō.
abstrahō, -ere, -trāxī, -tractum; ab aliquō trahō; auferō.
absum, -esse, āfuī; contrārium quam _adsum_; _nōn multum abest quīn_ sīgnificat _paene_.
accidō, -ere, accidī; id accidit quod cāsū, vel forte, fit.
accommodō, -āre; aptum vel idōneum alicuī faciō.
accumbō, -ere, -cubuī, -cubitum; iaceō; apud aliquid recumbō.
accurrō, -ere, accurrī, accursum; ad aliquem locum currō.
accūsō, -āre; apud iūdicēs aliquem scelus admīsisse dīcō. Sī quis, "Hominem," inquit, "interfēcistī," mē ut sīcārium accūsat.
Achīvī, -ōrum; Graecī.
aciēs, -ēī (f.); ōrdō mīlitum dum in pūgnā pūgnant.
acquiēscō, -ere, -quiēvī, quiētum; quiēscere incipiō.
āctiō, -ōnis (f.); id quod agō, vel faciō, est āctiō. Nōmen est _āctiō_, verbum _āgō_.
acuō, -ere, -uī, -ūtum; aliquid acūtum reddō vel faciō.
acūtus, -a, -um; id est acūtum quō aliquid facile possumus secāre.
addō, -ere, -didī, -ditum; sī duās rēs tibi dō deinde trēs aliās dō, trēs addō.
addūcō, -ere, -dūxī, -ductum; dūcō ad; _forēs addūcō_ est _forēs claudō_.
adeō; ita.
adferō, -ferre, attulī, allātum; ferō ad; mēcum portō.
adhibeō, -ēre; habeō, mōnstrō, praestō.
adhūc; i.e. ad hūc; ad hōc temporis.
adipīscor, -ī, adeptus sum; capiō, potior.
aditus, -ūs (m.), nōmen est, verbum est _adeō_.
adiūdicō, -āre; iūdicō, cēnseō.
adiūtor, -ōris (m.); is quī aliquem adiuvat.
adiuvō, -āre, -iūvī, -iūtum; auxilium dō.
admīror, -ārī; id quod mīrābile est admīror.