Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae
Part 3
Ōlim Iūppiter et Mercurius, ut quālēs essent mortālēs invenīrent, in hominum figūrās versī, ad Phrygiam sē recēpērunt. Diū mendīcōrum rītū vagābantur; ā nūllō tamen hospitiō exceptī sunt. Tandem autem ā duōbus pauperibus, Philēmone et Baucide, hospitāliter sunt exceptī. Quōrum ut benīgnitātem remūnerārentur casam eōrum in collem excelsiōrem sublātam in templum convertērunt, cuī ipsōs pauperēs ut sacerdōtēs praefēcērunt. Oppidum autem eōrum, quod cēterōs cīvēs inhospitālēs habuit, aquārum māgnitūdine obrutum stāgnum est factum.
ĪCARIUS
Cum Līber pater ad hominēs esset profectus, ut suōrum frūctuum suāvitātem atque iūcunditātem ostenderet, ab Īcariō māgnificentissimē hospitiō acceptus est. Eī igitur ūtrem vīnī plēnum mūnerī dedit, imperāvitque ut in reliquās terrās propāgāret. Itaque Īcarius, plaustrō onerātō, in terram Atticam ad pāstōrēs prōcēssit, ut vīnum dulce impertīret. Pāstōrēs autem cum immoderātius bibissent, ēbriī factī, concidērunt; quī Īcarium sibi malum medicāmentum dedisse ratī fūstibus eum interfēcērunt.
TANTALUS
Iūppiter cōnsilia sua Tantalō concrēdere solitus erat, eumque ad epulās deōrum admīttere; sed Tantalus ad hominēs reversus omnia renūntiāvit. Ob id dīcitur ad īnferōs in lacum īnfernum dēpositus ūsque ad medium corpus aquā dēmergī ac semper sitīre. Nam, cum aquae haustum sūmere vellet, aqua recēdēbat. Item pōma eī super caput pendēbant, quae cum edere volēbat, rāmī ventō mōtī semper recēdēbant. Nec nōn saxum super caput ēius ingēns pendēbat, quod semper timēbat nē in sē caderet.
ALCĒSTIS
Admētus Pheraeōrum rēx Alcēstim habuit cōniugem, quī, cum gravissimē aegrōtāret, Apollinis miserātiōnem invocāvit. Cuī respondit Apollō sē nihil in hōc eī posse praestāre, nisi quis dē propinquīs ēius sē prō
[Image: ALCĒSTIS AB HERCULE EX ĪNFERNĪS REDUCTA.]
illō mortī suā sponte offerret. Quod uxor ēius libentī animō fēcit, et sē ipsam interēmit. Quod cum Herculēs intellēxisset, mulieris tantā fidēlitāte misericordiā commōtus, ad īnferōs dēscendit, et Cerberum trīcipitem sibi ad ōstium īnfernūm resistentem, triplicī vīnctum catēnā, ab ōstiō abstrāxit. Quō modō Alcēstim ex īnfernīs redūxit.
PROCRŪSTĒS
Procrūstēs Neptūnī fīlius erat. Ad hunc hospes cum vēnisset, sī longior erat, minōre lectō prōpositō, reliquam corporis partem praecīdēbat. Sīn autem breviōre statūrā erat, lectō longiōre datō, tormentō eum extendēbat dōnec lectī longitūdinem aequāret. Herculēs tamen cum dē hominis crūdēlitāte certior esset factus, ut omnēs ā tālī pēste līberāret, iter ad eum fēcit. Procrūstēs nihil malī suspicātus Herculem hospitiō excēpit, et, minōre lectō adhibitō, pedēs ēius, ut mōs, mutilātūrus erat cum subitō vī superātus ab Hercule est interfectus.
MYRMIDONĒS
Aeacus, rēx Aegīnae, cum gravī pēstilentia plērōsque incolās āmīsisset, assiduīs precibus ab Iove impetrāvit ut quot formīcae in vastātā īnsulā appāruissent, tot versae in hominum faciēs dēsīderātam cīvium multitūdinem explērent. Neque immeritō sī quī ex hūiusmodī animālibus crēverant, Myrmidonēs sunt appellātī. Formīcae enim Graecē μύρμηκες appellantur.
ŌTUS ET EPHIĀLTĒS
Ōtus et Ephiāltēs mīrā māgnitūdine dīcuntur fuisse. Hī novem digitōs singulīs mēnsibus crēscēbant. Itaque, cum essent annōrum novem, in caelum ascendere sunt cōnātī, quī aditum sibi in hunc modum faciēbant. Montem enim Ossam super Pēlion posuērunt, aliōsque montēs cōnstruēbant. Quae cum fēcissent, Apollō, ob audāciam īrātus, inter eōs cervam mīsit, quam illī, furōre incēnsī, dum iaculīs interficere volunt, alter alterum interfēcērunt.
PHILOCTĒTĒS
Philoctētēs cum in īnsulā Lemnō esset, coluber pedem ēius percussit. At aliī Achīvī, cum ex volnere taetrum odōrem diūtius ferre nōn possent, in Lemnō eum cum sagittīs dīvīnīs, quās ob beneficium acceptum Herculēs eī dederat, relīquērunt. Posteā tamen, cum ōrāculō respōnsum esset sine Herculis sagittīs Trōiam capī nōn posse, Ulixēs et Diomēdēs explōrātōrēs ad eum vēnērunt; cuī persuāsērunt ut in grātiam redīret atque ad expūgnandam Trōiam sibi auxiliō esset.
ULIXĒS
Agamemnōn et Menelāus, cum ad Trōiam oppūgnandam coniūrātōs ducēs colligerent, in īnsulam Ithacam ad Ulixem vēnērunt; cuī respōnsum ōrāculō erat, sī ad Trōiam iisset, post vīcēsimum annum, sōlum, sociīs perditīs, egentem domum esse reditūrum. Itaque cum scīret ad sē ducēs ventūrōs, īnsāniā simulātā, pīleum sūmpsit, et equum cum bove ad arātrum iūnxit. Quem Menelāus, ut vīdit, simulāre sēnsit, et Telemachum fīlium ēius ē cūnīs sublātum arātrō eī subiēcit et, "Dēpositā," inquit, "simulātiōne, inter coniūrātōs venī." Tunc Ulixēs fidem dedit sē ventūrum.
ULIXIS ERRŌRĒS
I
Ulixēs cum, Īliō captō, in patriam Ithacam redīret, tempestāte ad Lōtophagōs est dēlātus, quī lōtum edēbant, quae tantam suāvitātem omnibus praestābat, ut quī gustābant, oblīviōne captā, domum redīre nōllent. Ad eōs sociī duo ab Ulixe mīssī, cum herbam ab incolīs datam gustāssent, oblīviōne, ut fierī solēbat, obrutī, ad nāvēs nōn reversī sunt. Quōs cum Ulixēs diū frūstrā exspectāsset, cum aliīs sociīs, ut quid agerent illī invenīret, profectus est. Quibus inventīs, diū persuādēre ut sēcum redīrent cōnātus est; dēnique arcessītīs vinculīs, omnēs ad nāvem redūxit vīnctōs.
[Image: ULIXĒS AD ĪNSULAM CYCLŌPUM NĀVEM APPULIT.]
II
Inde profectī ad Cyclōpem Polyphēmum, quī mediā fronte ūnum habēbat oculum et
[Image: POLYPHĒMUS ET ULIXĒS.]
carne hūmānā vescēbātur, dēvēnērunt. Hūius in spēluncam Ulixēs et sociī ēius īnsciī intrāvērunt. At Polyphēmus, postquam pecus in spēluncam redēgit, mōlem saxeam ingentem ad iānuam opposuit, quā Ulixem cum sociīs inclūsit, quōrum nōnnūllōs coepit cōnsūmere. Ulixēs tamen, cum vidēret sē eī resistere nōn posse, vīnō, quod ā Marōne accēperat, eum ēbrium reddidit; cuī, cum quid sibi nōmen esset rogāvisset, respondit sē Nēminem appellārī. Dēinde cum oculum eī truncō ārdentī exussisset, sociōs suōs ad pecora alligāvit, nē ā Polyphēmō, dum exeunt, caperentur, et ipse sē ad arietem. Quō modō tūtī ēvāsērunt. At Polyphēmus clāmōre suō cēterōs Cyclōpēs convocāvit, quibus interrogantibus quam ob rem ita vōciferārētur respondit Nēminem sē interficere. Itaque illī dērīdendī causā Polyphēmum hōc dīcere ratī eum neglēxērunt.
III
Inde ad Aeolum vēnērunt, cuī ab Iove ventōrum cūstōdia fuit trādita. Is Ulixem hospitiō līberāliter accēpit, follēsque ventōrum eī plēnōs mūnerī dedit. Sociī vērō aurum et argentum inesse arbitrātī, Ulixe dormiente, follēs clam solvērunt; quibus solūtīs, ventī ēvolāvērunt. Unde accidit ut omnēs iterum ad Aeolum tempestāte sint dēlātī, quōs ille ē fīnibus suīs ēiēcit, quod deōs eīs esse īnfēnsōs putāvit.
IIII
Dēinde ad Circēn, quae, pōtiōne datā, hominēs in ferās commūtābat, ēvāsērunt. Ad eam Ulixēs Eurylochum cum vīgintī duōbus sociīs mīsit, quōs illa in porcōs statim commūtāvit. Posteā Ulixēs, cum sociōs quaesītum profectus esset, Mercuriō obviam iit, quī omnia
[Image: CIRCĒ ET COMITĒS ULIXIS.]
eī exposuit et, remediō datō, quōmodo Circēn dēcipere posset mōnstrāvit. Itaque, cum ad Circēn vēnisset, pōculum ab eā accēpit, sed remedium Mercuriī monitū iniēcit, atque ēnse strīctō, minātus est sē Circēn interfectūrum nisi sociōs sibi restitūisset; quae, fidē datā sē nihil tāle iterum commīssūram, sociōs Ulixis ad prīstinam fōrmam restituit.
V
Tum ad Sīrēnēs vēnit, quae partem superiōrem corporis muliebrem habēbant, immānem autem īnferiōrem. Hārum fātum fuit tamdiū vīvere, quamdiū eārum cantum
[Image: ULIXĒS ET SĪRĒNĒS.]
mortālis audiēns nēmō praetervectus esset. Ulixēs tamen ā Circē monitus, sociīs aurēs cērā obtūrāvit, sēque ad mālum cōnstringī iūssit, et sīc praetervectus est. Quō factō, Sīrēnēs sē in undās praecipitāvērunt.
VI
Posteā Ulixēs ad īnsulam Siciliam, ubi Sōlis pecus erat sacrum, nāvem appulit. Hōc pecus Ulixēs ā Tīresiā monitus erat nē attingeret; sed sociī ēius, dum ipse dormit, nōn nūllōs bovēs interfēcērunt; quōs cum coquerent, carnēs ex aēnō dedērunt mūgītūs. Quō prōdigiō perterritī omnēs sēsē fugae mandāvērunt.
VII
Tandem Ulixēs post vīcēsimum annum, sociīs āmīssīs, sōlus in patriam rediit. Statim ad casam Eumaeī, subulcī suī, sē contulit. Sed Eumaeus dominum suum nōn āgnōvit. Canis autem, quī Ulixem facile āgnōvisset, eī blandīrī incēpit. Quō factō, Ulixēs omnia Eumaeō exposuit, et quōmodo rēs ibi sē habērent quaesīvit. Cuī Eumaeus, "Post profectiōnem tuam," inquit, "cōnfestim procī ad Pēnelopēn in cōniugium petendam vēnērunt. Quōs hāc conditiōne Pēnelopē differēbat: _Cum tēlam texuerō, nūbam_. Noctū autem quae diē texuerat retexēbat; quō modō procōs semper differēbat." Quibus audītīs, Ulixēs, cōnsiliō cum Eumaeō initō, procōs omnēs interfēcit.
VOLCĀNUS
Volcānus Iovī cēterīsque deīs solia aurea suum cuīque idōneum argenteāsque soleās, quās in officīnā suā ipse fabricātus est, dedit. Quibus dōnīs acceptīs, omnēs valdē gaudēbant; soleās pedibus quisque suās indūxit, et in soliō suō quisque cōnsēdit. Iūnō tamem, cum sēdisset, sē ā soliō līberāre nōn potuit. Itaque Volcānus arcessītus est ut mātrem, quam dēligāverat, solveret; sed ille īrātus quod dē caelō erat praecipitātus, sē mātrem nullam habēre dīxit. Līber pater autem, cum eum ēbrium reddidisset, in concilium deōrum adductum, Iūnōnem līberāre coēgit.
[Image: DAEDALUS ET ĪCARUS.]
DAEDALUS ET ĪCARUS
Daedalus cum iamdiū rēgem Mīnōem, ā quō in cūstōdiā tenēbātur, effugere vellet, pennās sibi et fīliō Īcarō cērā aptāvit, quibus, ut volucrēs, ē rēgis fīnibus possent effugere. Hīs ad umerōs affīxīs, Daedalus Īcarum monuit nē sōlī dum volat appropinquāret. Īcarus tamen, quī praeceptīs parentis obtemperāre nequīvit, altius Daedalō sē pennīs ērēxit. Pennae igitur, cērā sōlis radiīs liquefactā, ex umerīs dēcidērunt; ipse quoque Īcarus in īnsulam prōnus dēcidit, quae ab ēius nōmine Īcaria est appellāta. Daedalus autem, sepultō fīliō, in Siciliam effūgit.
MYCILUS
Mycilō cuīdam, cum quiētī sē dedisset, Herculēs vīsus est appārēre atque eum ut patriam relinqueret monēre. Quae eum facere extimēsceret, quia lēx patriam dēserere atque in aliam trānsīre cīvitātem vetāret, rūrsus ab eōdem admonitus est. Nōn sine timōre igitur penātēs suōs dēstituit, ideōque in iūdicium pūblicum est dēvocātus. Iūdicibus calculī albī āc nigrī datī sunt, ut ātrīs damnārent, absolverent candidīs. Namque ut dīcit Ovidius:–
Mōs erat antīquīs niveīs ātrīsque lapillīs, Hīs damnāre reōs, illīs absolvere culpā.
Itaque Mycilus, cum nē capitis damnārētur timēret, Herculem invocāvit ut labōrantī sibi, quia ēius iūssīs obtemperāsset, ferret auxilium. Cūius precēs nōn incassum sunt mīssae. Nam cum calculī mōre patriae ex urnā essent dēductī, omnēs appāruērunt in colōrem album conversī.
CŪR APUD FŪNUS TUBICINĒS ADHIBENTUR
Tyrrhēnus, Herculis fīlius, tubam prīmus hāc ratiōne invēnit: cum carne hūmānā comitēs ēius vescerentur, omnēs ēius regiōnis incolae ob crūdēlitātem eōrum diffūgērunt. Tunc ille, cum ex societāte suōrum discēssisset, conchā perforātā, omnēs, ut būcinātor, convocāvit, fidemque dedit sē nēminem posteā ēsūrum, sed sī quis mortuus esset, sepultūrae datūrum. Et hodiē igitur Rōmānī, sī quis vītā dēcēssit, amīcōs convocant, et tubicinēs cantant, tēstandī grātiā eum neque venēnō neque ferrō interiisse.
CŪR SUPER HOSTIĀS MOLA SALSA SPARGITUR
Cerēs Triptolemum, alumnum suum, frūgēs docuit serere, quī cum sēvisset et sūs, quod sēverat, effōdisset, suem comprehendit, et ad āram Cereris, ut immolāret, addūxit. Prīmō tamen, ut dēmōnstrāret cūr immolārētur sūs, frūgēs quās effōderat super caput ēius posuit, deinde mactāvit. Unde et apud nōs molam salsam super hostiās impōnendī mōs est ortus.
AUTOLYCUS
Autolycus Mercurī erat fīlius, cuī pater ōlim concēssit ut omnium fūrācissimus esset, in fūrtō tamen numquam dēprehenderētur, sed ut quicquid subripuisset in quamcumque vellet effigiem mūtāre posset, ex albō in nigrum, vel ex nigrō in album. Is Sīsyphī pecus assiduē fūrābātur, nec ab eō dēprehendī potuit. Tandem Sīsyphus, quī fūrtum eum sibi facere sentīret, quod illīus pecoris augēbātur numerus, suus in diēs minuēbātur, ut eum dēprehenderet in pecorum ungulīs notam imposuit. Haec cum solitō mōre fūrātus esset Autolycus, Sīsyphus ad eum vēnit, et pecora sua ex ungulīs āgnita domum redūxit.
ACHILLĒS
Thetis cum scīret Achillem fīlium suum, sī ad Trōiam expūgnandam iisset, peritūrum, eum in īnsulam Scȳrum rēgī Lycomēdī commendāvit. Quem ille inter virginēs fīliās, mūtātō nōmine, habitū fēmineō servābat. Achīvī autem cum intellēxissent ibi eum occultārī, ad rēgem Lycomēdem ōrātōrēs mīsērunt, quī rogārent ut Achillem adiūtōrem Danaīs mitteret. Rēx cum apud sē esse negāvisset, potestātem eīs fēcit, ut in rēgiā quaererent; quī cum intellegere nōn possent quis eārum esset Achillēs, hōc iniērunt cōnsilium. Ulixēs, mūneribus fēmineīs in rēgiae vestibulō expositīs, inter quae clipeus et hasta erant, subitō tubicinem iūssit canere, armōrumque crepitum et clāmōrem fierī. Quō audītō, Achillēs hostem adesse ratus, vestem muliebrem abscidit, clipeumque et hastam arripuit. Quō modō āgnitus est, operāsque suās Achīvīs prōmīsit.
LĀOMEDŌN
Lāomedōn, cum Īlium conderet, Apollinem et Neptūnum ōrāvit ut operam sibi ad exstrūendum mūrum darent. Quibus perfectīs, pactum aurum Lāomedōn negāvit. Neptūnus igitur, perfidiā rēgis offēnsus, in agrōs ēius mare ita mīsit ut omnēs frūctūs obrueret; cētum quoque mīsit quī Trōiam vexāret. Quam ob causam rēx ad Apollinem mīsit cōnsultum. Apollō īrātus ita respondit: si Hēsionē fīlia ēius cētō trādita esset, fīnem pēstilentiae futūrum. Quā līberātā ab Hercule, rūrsus in fraude cōgnitus est Lāomedōn; equōs enim, quōs ob salūtem virginis pactus erat, eī abnegāvit. Herculēs igitur īrā incēnsus Īlium expūgnāvit.
TĪBIAE
Minerva ex osse tībiās prīma fēcit, quibus cum in convīviō deōrum cecinisset, ēiusque īnflātās buccās deī omnēs irrīsissent, illa ad fontem sē contulit, faciem suam speculātūra, et, cum turpem adiūdicāsset buccārum īnflātum, tībiās abiēcit et imprecāta est, ut quisquis eās sustulisset, gravī afficerētur suppliciō. Quibus repertīs Marsyās satyrus Apollinem dē cantibus in certāmen prōvocāvit. Midam rēgem sibi iūdicem dēligunt; quem Apollō, quod nōn rēctē iūdicāsset, asinī auribus dēprāvāvit. Marsyās, quod deō cēdendum nōn putāvisset, suspēnsus āc cute nūdātus est. Midās autem aurēs suās tōnsōrī tantum ostendit, affīrmāvitque sē eum, sī dēfōrmitātem cēlāvisset, participem rēgnī suī factūrum. Itaque tōnsor aurēs abscīsās in dēfossā terrā operuit. Posteā in eōdem locō calamus nātus est, unde pāstor quīdam sibi tībiam fēcit, quae cum percutiēbātur canēns, "Midās rēx," inquit, "aurēs asinīnās habet."
DEUCALIŌN ET PYRRHA
Iūppiter propter mortālium audāciam, quī sceleribus suīs etiam deōrum potentiam affectārent, orbem terrārum prōfūsīs imbribus dīluviō inundāvit. Et cum duo, Deucaliōn et Pyrrha, pietāte cēterōs mortālēs antecēssissent, et in Parnassum montem imbrium prōluviem effūgissent, Iūppiter hōs servāvit; sed omne genus hūmānum praeter hōs interiit. Hī tamen cum propter sōlitūdinem vīvere nōn possent, ab Iove petiērunt ut aut hominēs daret aut sē parī calamitāte afficeret. Iūppiter igitur novae generandae prōlis veniam dedit. Imperāvit enim ut lapidēs post tergum iacerent, ex quibus hominēs nāscerentur. Quibus factīs, omnēs ā Deucaliōne mīssī lapidēs in virōs vertēbantur, ā Pyrrhā autem, in fēminās.
ARACHNĒ
I
Arachnē, Lȳdia quaedam virgō, cūius māter studiō lānificiī fāmam quaesierat, cum māternā industriā cūnctās praecēssisset in opere faciendō, fēstīs quibusdam diēbus īnsolentius glōriābunda, quam mortālem decuit, ēlocūta est. Nam Minervam, ā quā docta fuerat, in certāmen prōvocāvit. Quae in anum versa, ut tantam audāciam pūnīrētur, ad eam vēnit. Quam cum in certāmine prōpositō vīdisset permanentem, in suam speciem reversa, opere prōpositō, in certāmen dēscendit; et singula, quae sequuntur, īnseruērunt tēlīs, prior Minerva, dehinc Arachnē.
II
Minerva incēpit. Itaque tēlae suae intexuit contentiōnem dē urbe Athēnārum inter sē Neptūnumque habitam; quī lacū salsō in arce ēditō suam possessiōnem vindicābat: ipsa olīvā arbore ā sē inventā. Multās aliās variāsque rēs Minerva tēlae suae īnseruit āc fīnem operis suī explicuit. Arachnē autem ut vidērētur per opera respondisse contentiōnī, tēlae suae intexuit Iovem in taurum versum ob Eurōpae amōrem. Eundemque fēcit in aquilam multāsque aliās in fōrmās conversum. Sed cum omnia perfēcisset, ā deā compulsa est sē suspendiō interficere. Sed propter studium quod ā deā accēperat, in arāneam versa est, ut operī inūtilī tōtam impenderet vītam.
Comae, nārēs et aurēs dēflūxērunt; minimum factum est caput, tōtumque corpus parvum. In latere prō crūribus digitī exīlēs haerent, cētera pars est venter, dē quō stāmen remīttit, et, arānea facta, antīquās exercet tēlās.
CŪRĒTĒS
Iuppiter Sāturnī erat fīlius, quem pater interficere voluit, quod sciēbat sī quis sibi fīlius nātus esset, sē rēgnō prīvātūrum esse. Ab uxōre igitur petiit ut fīlium sibi trāderet. Illa autem lapidem incūnābulīs involūtum ostendit, quem Sāturnus statim dēvorāvit. Quō factō, māximō cruciātū affectus est; sed ut Iovem quaereret per terrās est profectus. Iūnō autem ut Sāturnum ēlūderet aliās adhibuit īnsidiās. Iovem in Crētam īnsulam dēlātum in cūnīs dē arbore suspendit ut neque caelō, neque terrā, neque marī invenīrētur. Praetereā, nē puerī vāgītus exaudīrētur, iuvenēs quōsdam convocāvit, quibus tympana aēnea et hastās dedit, iūssitque eōs circum arborem euntēs concrepāre. Hōs aliī Cūrētēs, Corybantēs aliī appellant.
MOERUS
In Siciliā Dionȳsius tyrannus crūdēlissimus cum esset, suōsque cīvēs cruciātibus cōnficeret, Moerus tyrannum interficere est cōnātus; quem satellitēs cum armātum dēprehendissent ad rēgem perdūxērunt, quī interrogātus sē rēgem voluisse interficere respondit. Rēx igitur morte eum afficī iussit. Moerus autem petiit ut trīduum sibi parcerētur, dum sorōrem suam nūptiīs collocāret; rēgīque cūstōdiendum dedit Selīnuntium, amīcum suum et sodālem, quī spondēret sē tertiō diē esse reditūrum. Itaque rēx cum dīxisset Selīnuntium, nisi ad diem rediisset Moerus, eandum poenam passūrum, eum ad sorōrem collocandam dīmīsit. Moerus tamen cum, collocātā sorōre, iam reverterētur, ad fluvium quemdam vēnit, quī, tempestāte āc pluviīs ortīs, ita erat auctus ut neque trānsīre neque trānsnatāre posset. Ad rīpam igitur cōnsēdit et flēre incēpit nē amīcus prō sē perīret. Intereā tyrannus cum hōrae sex tertiī iam diēī essent, neque vēnisset Moerus, Selīnuntium in crucem tollī iūssit; cuī Selīnuntius diem nōndum praeteriisse respondit. Sed cum iam nōna adesset hōra, iterum Dionȳsius eum ad crucem dūcī iūssit. Quī cum ductus esset, vix tandem Moerus, dēminūtō flūmine, quī carnificem erat cōnsecūtus, dē longinquō clāmāns, "Dēsiste, carnifex," inquit, "adsum, quem spopondit." Quō nūntiatō, Dionȳsius ambōs in amīcitiam recēpit, vītamque Moerō concēssit.
ARCHELĀUS
Archelāus rēgnō ā frātribus ēiectus in Macedoniam ad rēgem Cisseum exsul vēnit; quī, cum ā fīnitimīs oppūgnārētur, Archelāō rēgnum et fīliam suam sē in mātrimōnium datūrum esse pollicētur, sī sē ab hoste tūtātus esset. Itaque Archelāus, cum hostēs ūnō proeliō fugāvisset, ab rēge prōmīssa petiit. Ille tamen, cum amīcī pactiōnem dissuāsissent, Archelāum fidē fraudātum per dolum interficere cōnstituit. Itaque foveam fierī iūssit, et multōs carbōnēs eī impositōs incendī, et super virgulta tenuia pōnī. Quibus factīs, rēgis quīdam servus omnia Archelāō patefēcit; quī, rē cōgnitā, sē cum rēge, arbitrīs sēmōtis, sēcrētō velle colloquī dīxit. Quō aditū datō, rēgem abreptum in foveam suam coniēcit.
HARMODIUS ET ARISTOGĪTŌN
Harmodius, cum tyrannum Hipparchum interficere vellet, prīmō porcum occīdit, et ad Aristogītonem amīcum suum cum cruentō ēnse vēnit, cuī dīxit sē mātrem interfēcisse; deinde, ut invenīret utrum fidēs eī habenda esset necne, ōrāvit ut sē cēlāret. Quī cum ab eō cēlārētur, Aristogītonem rogāvit ut prōgrederētur, rūmōrēsque, quī essent dē mātre, sibi renūntiāret. Ille prōgrēssus nūllōs esse rūmōrēs renūntiāvit. Harmodius autem, quō magis fidem amīcī perīclitārētur, mendācium ēius increpāre incēpit. Unde vespere lītem per īram ita contrāxērunt ut alter alterī māiōra obiceret; nec ideō Aristogītōn voluit obicere amīcum suum mātrem interfēcisse. Quae cum Harmodius intellegeret, fidem amīcī expertus, sē porcum modo interfēcisse dīxit, tyrannum autem interficere velle. Ōrāvit praetereā ut sibi auxiliō esset. Cum tamen ad rēgem interficiendum vēnissent, ā satellitibus dēprehēnsī in rēgiam perdūcēbantur. Aristogītōn vērō effūgit, et Harmodius sōlus ad rēgem est perductus, quī, cum ille quis fuisset comes quaereret, nē amīcum prōderet, linguam dentibus sibi praecīdit eamque rēgis in faciem exspuit.
PALAMĒDĒS
Ulixēs, quod Palamēdis dolō erat dēceptus, in diēs māchinābātur quōmodo eum interficeret. Tandem, initō cōnsiliō, ad Agamemnonem mīlitem mīsit quī dīceret castra eī movenda esse. Agamemnōn igitur castra movērī iūssit. Ulixēs autem māgnum pondus aurī, ubi tabernāculum Palamēdis fuerat, clam noctū obruit; epistulam quoque cōnscrīptam Phrygī captīvō ad Priamum perferendam dedit, mīlitemque suum priōrem mīsit, quī eum nōn longē ā castrīs interficeret. Posterō diē, cum exercitus in castra redīret, mīles quīdam epistulam, quam Ulixēs scrīpserat, super cadāver Phrygis positam, invēnit, quam statim ad Agamemnonem attulit. In epistulā scrīpta sunt haec verba, _Palamēdī ā Priamō mīssa_, tantumque aurī eī pollicitus erat Priamus, quantum Ulixēs in tabernāculō obruerat, sī castra Agamemnonis, ut eī prōmīserat, prōdidisset. Itaque Palamēdēs ad rēgem est adductus, sed factum negāvit. Mīlitēs autem ad tubernāculum ēius iērunt aurumque effōdērunt. Quod Agamemnōn cum vīdisset, vērē factum esse crēdidit. Quō cōgnitō, Palamēdēs, dolō Ulixis dēceptus, ab ūniversō exercitū innocēns est damnātus.
CŪRA
Cūra, dum fluvium quemdam trānsit, crētōsum lutum vīdit. Hōc diū contemplāta in hominis figūram coepit fingere. Dum sēcum dēlīberat quidnam fēcisset, Iūppiter intervēnit, quem Cūra ōrāvit ut sīgnō spīritum daret. Hōc facile ab Iove impetrāvit; sed, cum nōmen suum eī indere vellet, Iūppiter prohibuit, suumque dīxit nōmen eī esse dandum. Dum dē nōmine Cūra et Iūppiter disceptant, accurrit et Tellūs, suumque nōmen eī impōnī dīxit oportēre, quandoquidem ē corpore suō facta esset figūra. Sāturnum iūdicem creāvērunt, quibus ille secus vidētur iūdicāsse:– _Tū, Iūppiter, quoniam spīritum dedistī, corpus recipitō: Cūra quoniam cum prīma fīnxit, quamdiū vīxerit, cūra eum teneat; sed quoniam dē nōmine ēius contrōversia est, Homō vocētur, quoniam ex humō vidētur esse factus_.
CLEOBIS ET BITŌN
Cleobis et Bitōn fīliī Cidippae, sacerdōtis Iūnōnis, erant, quae cum bovēs ad pāscua mīssī ad hōram, quā sacra dē mōre ad templum Iūnōnis dūcī dēbēbant, nōn appāruissent, māgnō terrōre affecta est; nam mōs erat ut sacerdōs, nisi ad hōram sacra essent facta, interficerētur. Quae cum ita essent, Cleobis et Bitōn, postquam sēsē sub iugum mīsērunt, ad fānum sacra et mātrem Cidippen in plaustrō dūxērunt. Perāctō sacrificiō, Cidippē Iūnōnem est precāta, sī sacra ēius castē coluisset, sī fīliī adversus eam piī fuissent, ut quidquid bonī mortālibus contingere posset, id fīliīs suīs contingeret. Quibus fūsīs precibus, plaustrum et mātrem fīliī domum redūxērunt; quō cum vēnissent, fessī somnō acquiēvērunt, neque iterum umquam sunt experrēctī. At Cidippē nihil mortālibus melius quam morī esse intellēxit.
POLYIDUS