Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae

Part 2

Chapter 2 3,266 words Public domain Markdown

Nōn ita multō post dominus meus, cum ut molās versārem nōn efficere posset, duōbus frātribus mē vēndidit, quōrum alter pīstor, coquus alter erat. Hī tabernam quamdam habēbant, ubi māgna placentārum crūstulōrumque erat cōpia. Iūxtā hūius tabernae parietem erat stabulum meum. Itaque, capite per forāmen immīssō, crūstula placentāsque edere poteram; et faenī mē adeō taedābat, ut nōnnihil ē tabernā cottīdiē fūrārer. Quis cibum auferret frātrēs nesciēbant, et alter alterum accūsāvit. Tandem autem mē tam pinguem fierī percēpērunt, ut suspicārī incēperint fierī posse ut ego essem fūr. In tabernā igitur latēbant, et mē caput per forāmen īnserentem vīdērunt.

XIII

Quae cum frātrēs vīdissent, omnī suī damnī cūrā dēposita, rīsū māximō dīrumpuntur, vocātōque ūnō et alterō et deinde plūribus amīcīs, īnfandam asinī gulam dēmōnstrant. Tantus dēnique āc tam frequēns cachinnus cūnctōs invāsit, ut ad aurēs praetereuntis quoque cūiusdam pervenīret; quī tabernam ingrēssus ita novitāte spectāculī est dēlectātus, ut frātribus persuādēret ut mē sibi vēnderent. Solūtā pecūniā, domum mē ēgit; et, cum suīs ipse manibus ad triclīnium mē perdūxisset, mēnsā appositā, omne cibī genus appōnī iūssit. Quem ad modum dum cēnāmus, ego asinus, homō ille, ūnus ex praesentibus, "Date," inquit, "sodālī huic aliquantulum merī." Quō dictō, servus mihi vīnum subministrāvit; at ego, labrō īnferiōre prōlātō, grandissimum illum calicem ūnō haustū dēvorāvī.

XIIII

Quod tam bene hūmānās imitābar āctiōnēs, dominus meus valdē gaudēbat. Mox, cubitō suppositō, mēnsam accumbere, deinde luctārī, etiam, sublātīs pedibus, saltāre mē docuit; quodque mīrābilius erat omnibus, verbīs nūtum ita accommodāre, ut quod nōllem, sublātō, quod vellem, dēiectō capite, mōnstrārem. Quae omnia, ut dominō meō mōrem gererem, perfacile fēcī; quī cum nimiōs vidēret mē spectātum domum suam frequentēs, obserātīs foribus āc singulīs modo spectātōribus admīssīs, stipēs ob spectāculum accipere coepit. Pūblicum dēnique spectāculum adhibēre cōnstituit. Erat mulier quaedam quae īnfandī crīminis accūsāta ad bēstiās erat damnāta. Dominus igitur meus, quī magistrātus erat, mē cum hāc muliere, priusquam ad bēstiās iacerētur, in pūblicō cēnātūrum esse ēdīxit.

XV

Diēs mūnerī dēstinātus aderat. Ad novum inūsitātumque spectāculum multī in theātrum convēnērunt. Omnēs caveās complēbant. Dēnique inter plaudentium clāmōrēs ego in scaenam dēdūcor; iamque torus fēstus pulcherrimō ōrnātū decorātus in mediō est appositus, nec nōn mēnsae variō āc dēlicāto cibō cumulātae. Deinde mīles quīdam, postulante populō, illam dē pūblicō carcere mulierem petītūrus ex theātrō abīvit. At ego, praeter pudōrem pūblicē cēnam obeundī, praeter contāgiōnem scelestae pollūtaeque fēminae, metū etiam mortis māximē cruciābar; nam hunc in modum mēcum reputābam. "Sī ad mulieris exitium bēstia erit immīssa, nōn adeō vel prūdentiā sollers vel abstinentiā frūgī erit ut accumbentem mēcum laceret mulierem, mihi vērō quasi indemnātō et innocentī parcat." Quae cum ita reputārem, occāsiōnem nactus cursū celerrimō aufūgī.

XVI

Vītātīs omnibus, ad lītus contendī, ubi, sēcrētō recēssū ēlēctō, mē somnō dedī. Circā prīmam ferē noctis vigiliam pavōre subitō experrēctus lūnam candōre nimiō flūctibus ēmergentem vīdī. Ita fulgēbat lūna, ut mihi quidem nūllum esset dubium quīn dea quaedam esset. Eam igitur statim precātus sum ut fīnem labōribus meīs tandem pōneret. "Rēgīna caelī," inquam, "dēpelle quadrupedis dīram faciem, redde mē cōnspectuī meōrum, redde mē mihi. Āc sī quod offēnsum nūmen inexōrābilī mē saevitiā premit, morī saltem liceat, sī nōn licet vīvere." Hunc ad modum fūsīs precibus, iterum dormītum iī, et, ecce! pelagō mediō voltum etiam deīs venerandum ērigēns dīvīna ēmergit faciēs; quae, excussō pelagō, ante mē cōnsistere vīsa est. "Ēn adsum," inquit, "tuīs, Lūcī, commōta precibus. Flētūs et lāmentātiōnēs iam mītte. Crās meī honōris causā cīvēs hūius oppidī pompam sacram dūcent. Huic pompae sacerdōs inerit, quī corōnam rosīs intextam dextrā portābit. Eī appropinquā, ut corōnam dēvorēs."

XVII

Posterō diē, simul āc dīlūxit experrēctus, oppidum petiī. Pompa iam dūcēbātur, et māgna virōrum fēminārum puerōrum puellārum multitūdō tōtās complēbat platēās. Ut multī pompae inerant! mīlitēs balteōs ferēbant, cuspidēs et vēnābula vēnātōrēs; alius soccīs aurātīs et sēricā veste amictus fēminam imitābātur; alium porrō ocreīs, scūtō, galeā ferrōque īnsīgnem ē lūdō putārēs gladiātōriō prōcēssisse. Nec ille dēerat sacerdōs, quī sīstrum sinistrā, dextrā corōnam rosīs intextam ferēbat. Eī statim appropinquāvī, corōnamque ē manū abreptam avidē dēvorāvī. Prōtinus mihi dēlābitur dēfōrmis et ferīna faciēs. Prīmō quidem pilus dēfluit, deinde cutis crassa fit tenuior; pedum plantae per ungulās in digitōs exeunt; manūs nōn iam pedēs sunt! Aurēs ēnormēs prīstinam repetunt fōrmam, et quae mē potissimum anteā cruciābat, cauda omnīnō ēvānēscit. Iterum homō sum factus.

LATRŌ

Latrō quīdam, nōmine Alcimus, cum dormientis anūs, perfrāctō tuguriō, ad cubiculum ascendisset, rēs singulās per apertam fenestram sociīs scīlicet rapiendās forās coepit dīspergere. Et cum nē torō quidem aniculae quiēscentis parcere vellet, eā lectulō suō dēvolūtā, vestem strāgulam subductam similī modō per fenestram erat iactūrus, cum genua ēius amplexa sīc callidissima illa fēmina dēprecātur: "Quid, ōrō, fīlī, vīlēs pānnōsāsque vestēs miserrimae anūs vīcīnīs dōnās dīvitibus, quōrum haec fenestra domum prōspicit? "Quō sermōne callidō dēceptus Alcimus nē ea, quae prius mīserat, nōn sociīs suis sed in aliēnam domum iēcisset est veritus. Itaque omnia perspectūrus caput per fenestram immīsit. Quae cum vīdisset anus, repentīnō et inopīnātō pulsū nūtantem āc pendulum eum ē fenestrā praecipitāvit.

ACTAEŌN

Diāna cum in valle quādam aestivō tempore ex assiduā vēnātiōne dēfatīgāta esset, ad fontem ut lavārētur sē contulit. Actaeōn autem vēnātor, cum ad eundem locum ut sē

[Image: ACTAEŌN VĒNĀTOR Ā CANIBUS SUĪS LACERĀTUR.]

et canēs suōs refrīgerāret vēnisset, in cōnspectum deae incidit. Cum tamen nēminī mortālī deam invītam vidēre licēret, Actaeōn, nē glōriārī posset sē Diānam vīdisse, in cervum est conversus, ita ut prō ferā ā suīs ipse canibus est lacerātus.

ZĒNŌ ET SERVUS

Zēnō philosophus ūnum ex servīs suīs quem in fūrtō comprehenderat, lōrāriīs caedendum trādidit. Servus autem, ut supplicium dēprecārētur, fātō affīrmāvit dēcrētum esse sē fūrem fore. Quibus verbīs servus dominī suī sententiam spectāvit; Zēnō scīlicet omnia fātō fierī cēnsēbat. Servō tamen tālia affīrmantī, "Et fātō," inquit, "dēcrētum est fore ut vāpulēs."

PRŌTEUS

In Aegyptō Prōteus, senex marīnus, dīvīnus dīcitur fuisse, quī in omnēs sē figūrās convertere solitus est. Eum Menelāus catēnā alligāvit, ut eum sibi dīcere cōgeret quandō domum reditūrus esset. Prōteus tamen, nē vāticinārī cōgerētur, modo in phōcam, modo in leōnem, interdum in aprum, aliās in anguem atque in cētera animālia sē convertit. Sed nūllō modō īnsidiās Menelāī ēlūdere potuit; quod cum intellēxisset, ā Menelāō compulsus, docuit eum nōn prius domum ventūrum quam centum bovēs interfēcisset. Quibus audītīs, Menelāus cum hecatombēn fēcisset, tūtus in patriam rediit.

OLEĪ AMPHORA ET PORCUS

Olim homō quīdam, cuī līs in iūdiciō agerētur, ut praetōrem pretiō corrumperet, amphoram oleī dōnō mīsit. Adversārius tamen, nē largītiōne vincerētur, ad eundem praetōrem pinguissimum mīsit porcum, quō eum suam in partem trāxit. Itaque cum praetor lītem secundum hunc dedisset, questus est ille sē dōnum ideō mīsisse ut grātiam praetōris in sē conciliāret; cuī praetor, "Vēra," inquit, "nārrās, sed postquam oleī amphoram domum adportāvī, subitō ingēns irrūpit porcus, quī, amphoram ēvertēns, et oleum et operam tuam perdidit."

ORESTĒS

Orestēs, Agamemnonis et Clytaemnēstrae fīlius, postquam ad adulēscentiam vēnit, id ēgit ut patris suī mortem vindicāret. Itaque, cōnsiliō cum Pylade initō, Maecēnās ad mātrem Clytaemnēstram vēnit, docuitque sē Aeolium hospitem esse, quī ideō vēnisset ut Orestem mortuum esse nūntiāret. Haud ita multō post Pyladēs quoque ad Clytaemnēstram vēnit, quī urnam sēcum attulit, quā Orestis ossa condita esse dīxit. Ambō Aegisthus hospitiō laetus excēpit. Deinde Orestēs, occāsiōne datā, mātrem Clytaemnēstram atque Aegisthum interfēcit.

ŌVĪ VITELLUS

Avārus quīdam somniō quondam commōtus ad coniectōrem dētulit somniāsse sē ōvum pendēre ē fulcrō lectī suī cubiculāris; cuī respondit coniector thēsaurum dēfossum esse sub lectō; vitellum enim aurum indicāre, et album, argentum. Quae cum audiisset, avārus ille terram statim fōdit. Quō factō, aurī aliquantulum invēnit, idque argentō circumdatum. Coniectōrī igitur, ut meritās eī ageret grātiās, quantulum vīsum est, dē argentō mīsit. Cuī coniector, "Nihilne," inquit, "dē vitellō?"

ĪPHIGENĪA

Agamemnōn et Menelāus cum Helenam, uxōrem Menelāī quam Paris āvexerat, Trōiam

[Image: CALCHĀS ĪPHIGENĪAM IMMOLĀTŪRUS.]

repetītum īrent, in Aulide tempestāte ob īram Diānae ita retinēbantur ut nāvigāre nōn possent, quod Agamemnōn in vēnandō cervam deae interfēcit. Is cum haruspicēs convocāsset, et Calchās eum respondisset aliter expiārī nōn posse, nisi Īphigenīam fīliam immolāsset, diū ā tam nefāriō scelere abhorruit. Tandem autem Ulixēs eī persuāsit ut vātī pārēret. Ulixēs igitur ad Īphigenīam addūcendam dīmīssus est. Quī, cum ad Clytaemnēstram mātrem ēius vēnisset, ēmentītur eam Achillī in mātrimōnium dūcī. Quam cum adductam Agamemnōn in eō esset ut immolāret, Diānam virginis miseruit. Itaque, cālīgine eī obiectā, cervam prō eā supposuit, Īphigenīamque in terram Tauricam dēlātam templī suī sacerdōtem fēcit.

ĪPHIGENĪA TAURICA

I

Orestēs, cum ob mātrem interfectam furiae eum exagitārent, Delphōs scīscitātum est profectus, quis tandem modus esset aerumnārum. Imperātum est ut in terram Tauricam ad rēgem Thoantem īret, unde dē templō Diānae sīgnum Argōs adferret; tunc fīnem fore malōrum. Sorte audītā, cum Pylade, sodāle suō, nāvem cōnscendit, celeriterque ad Tauricōs fīnēs dēvēnit. Quōrum fuit īnstitūtum ut, quī inter fīnēs suōs hospes vēnisset, in templō Diānae immolāretur. Ubi Orestēs et Pyladēs, cum in spēluncā latērent et occāsiōnem sīgnī rapiendī expectārent, ā pāstōribus dēprehēnsī ad rēgem Thoantem sunt dēductī: quōs Thoas mōre suō in templum Diānae, ut immolārentur, dēdūcendōs cūrāvit.

II

Hūius templī sacerdōs fuit Īphigenīa, Orestis soror; quae cum quī essent, unde vēnissent, ex sīgnīs atque argumentīs repperisset, cēterīs abāctīs sacerdōtibus, ipsa sīgnum Diānae āvellere coepit. Thoas autem templum, ut accidit, ingrēssus, quam ob rem id ageret rogāvit; cuī ēmentīta est Īphigenīa hospitēs scelerātōs sīgnum contāmināsse, quod ad mare expiandum ferre oportēre. Praetereā iūssit eum cīvibus interdīcere, nē quis extrā urbem exīret. Rēx sacerdōtī dictō audiēns fuit. Deinde Īphigenīa occāsiōnem nacta, sublātō sīgnō, cum Oreste frātre et comite Pylade nāvem solvit.

III

Quibus factīs, ad Electram, Orestis sorōrem, nūntius falsus vēnit, frātrem cum Pylade in templō Diānae ab Īphigenīa esse immolātum. Id Alētēs, Aegisthī fīlius, cum audiisset, ex Atrīdārum genere nēminem superesse ratus, rēgnum Mycēnīs obtinēre coepit. At Electra dē frātris nece Delphōs scīscitātum est profecta. Quō cum vēnisset, eōdem diē, ut accidit, Īphigenīa cum Oreste templum est ingrēssa. Itaque Electra truncum ārdentem ex ārā sustulit, āc sorōrī Īphigenīae īnscia oculōs ēruisset, nisi Orestēs intervēnisset. Frātre igitur āgnitō, Mycēnās vēnērunt, ubi Orestēs Alētēn interfēcit.

ARCHITECTĪ

Cum Athēniēnsēs templum quoddam exstruendum locāvissent, inter duōs architectōs, uter opus condūceret, summa orta est contentiō. Tandem ad iūdicium dēlāta est rēs. Uterque apud iūdicēs ōrātiōnem habuit; alter diffūsīs āc flōridīs sententiīs omnēs aedificiī partēs dēscrībēbat, et quibus ōrnāmentīs ipse, sī probātus esset, singula esset ōrnātūrus. Cūius ōrātiōne habitā, alter assurgēns, "Omnia," inquit, "iūdicēs, quae dēscrīpsit hīc, ego faciam," isque operī est praefectus.

HERBAE MAGICAE

I

Iāsōn postquam Mēdēam ā parentibus abductam in Graeciam dūxit, multīs rēbus ingenium ēius expertus, petiit ut parentem suum Aesōnem, senectūte cōnfectum, in adulēscentiam redūceret. At illa nōndum amōre dēpositō, ut nihil eī dēnegāret, aēnum cōnstituit, herbāsque multās, quārum scientiam habēbat, ē multīs regiōnibus quaesītās immīsit. Quās cum coxisset, postquam animadvertit stīpitem, quō herbās versābat, in arborem oleam, bācīs onerātam, esse conversum, omnia iam parāta esse rata, Aesōnem interemptum cum madentibus herbīs admīscuit. Nec Iāsōnem fefellerat, sed patrem ē senectūte in prīstinum vigōrem redūxit.

II

Peliadēs, ut animadvertērunt Aesōnem senectūtem remediīs Mēdēae expulisse, petiērunt ut proindē patrī suō Peliae ferret auxilium, eumque in adulēscentiae vigōrem redūceret. Itaque Mēdēa, quae inimīcum Iāsōnis, datā occāsiōne, pūnīrī cuperet, eīs persuāsit ut parentem interficerent, et lacerāta membra in aēnum fervēns immītterent. Quibus factīs, Mēdēa currum dracōnibus iūnctum cōnscendit, et per āëra ēlāta ē cōnspectū inimīcōrum omnīnō ēvānuit.

PHAETHŌN

Phaethōn, sōlis fīlius, patrem suum ut currum ūnum diem sibi dīrigere licēret diū

[Image: PHAETHŌN Ē CURRŪ PRAECIPITĀTUS.]

flāgitābat. Tandem optātum currum ascendit. Monitīs itaque īnstructus patris, per iter īgnōtum equōs summō gaudiō dīrigere incēpit. Equī tamen, īgnōtō agitātōre perterritī, mundī īnferiōrem partem petiērunt. Quamobrem cum propius terram currus esset vectus, cūnctī mortālēs, quod nimiō ārdōre incendēbantur, ab Iove opem implōrantēs petiērunt nē orbem terrārum flammīs omnīnō cōnsūmeret. Itaque Iūppiter precibus commōtus Phaethontem, fulmine ictum, ē currū praecipitāvit, equīque vinculīs ita līberātī, āgnitō itinere, ad suam statiōnem reversī sunt. Indī autem, quod calōre vīcīnī īgnis sanguis eorum in ātrum colōrem versus est, nigrī sunt factī.

MŪSAE IN AVĒS CONVERSAE

Mūsae cum Parnassum montem adversīs tempestātibus petiissent, invītātae ā Pyrēneō, quī Daulida, Phōcidis urbem, incolēbat, tēcta subiērunt. Pyrēneus autem pulchritūdine virginum captus ūnam in mātrimōnium dūcere volēbat. Sed cum nūlla eī nūbere vellet, ad vīm īnferendam, claudī rēgiam iūssit. Mūsae tamen, nē ab eō retinērentur, in volucrēs sunt conversae, quās ille dum per ardua montium persequitur, prōlāpsus per altitūdinem scopulōrum praecipitātus est, ita ut tōtum corpus ēlīsum sit vītamque fīnierit.

MIDĀS

Midās ex Apolline petiit, ut, quidquid tetigisset, aurum fieret. Quod cum impetrāvisset, mūnus in ultiōnem conversum est, nam mūneris eum paenitēre coepit. Quidquid enim tetigerat aurum statim fīēbat. Et cibus et pōtus rigēns aurī māteriā marmoris in modum dūrēscēbat. Quae cum ita essent, Midās, quippe quī neque edere neque bibere posset, fame est cruciātus. Itaque Apollinem ōrāvit ut male optāta converteret; cuī imperāvit Apollō ut caput sub Pactōlī flūminis undās ter submergeret. Quō factō, Pactōlus dēinceps arēnās aureās volvisse dīcitur!

RĪXA

Andromedam belluae marīnae ōlim prōpositam Perseus, quī Medūsae Gorgonis caput ferēbat, ā parentibus cōniugem pacīscitur, sī eam perīculō līberāsset. Quō factō, cum fidēs ā parentibus prōmīssa praestita esset, et nūptiālibus epulīs prīncipēs interessent, Phīneus, cuī Andromeda anteā erat dēspōnsa, contumēliam sibi gravissimam ratus illātam, quod advenae cōnsanguineus postpositus esset, vescentium animōs pūgnā cōnfūdit. Et cum rīxa miserābilis dīmicantium in rēgiā agerētur, āc multī ex utrāque parte armīs cecidissent, postrēmō Perseus, cum adversāriōrum multitūdinem timēret, imperāvit ut ē cōnspectū suō discēderent, caputque Gorgonis statim extulit. Quō vīsō, Phīneus cum auxiliantibus in saxum est conversus.

TRIPTOLEMUS

Cerēs, cum Proserpinam fīliam suam quaereret, ad Eleusīnum rēgem dēvēnit, cūius fīlius Triptolemus īnfāns modo erat, simulāvitque sē nūtrīcem esse. Eam rēgīna libenter fīliō suō nūtrīcem accēpit; quem cum Cerēs valdē amāret immortālem reddere cōnstituit. Noctū igitur eum īgnī clam obruēbat, quod effēcit ut magis quam solēbant mortālēs crēsceret. Quae cum parentēs admīrārentur Cererem cūriōsē observāvērunt; quam īnfantem nocte quādam in īgnem immīttentem vīdērunt. Terrōre perculsī ambō conclāmābant; quod effēcit ut Cerēs, alumnō suō relictō, ē rēgiā effugeret.

NEMESIS

In īnsulā Cyprō puella, quondam erat, quae fōrmā cēterās omnēs ēiusdem cīvitātis supergrēssa est. Sed, ut pulchritūdine inter omnēs ēminēbat, ita propter aspernātiōnem virōrum omnibus fuit abōminanda. Quam cum Īphis ēiusdem cīvitātis amōre dīligeret, neque aditum ad eam habēret, excruciātus quod in tam gravem sortem incidisset, mortem sibi cōnscīscere cōnstituit. Dēnique, nē diūtius dolēret, noctū clam ante forēs puellae suspendiō sē interfēcit. Cuī cum fūnus prō dīgnitāte hominis per pūblicum māximā frequentiā dūcerētur, crūdēlissima illa puella ex superiōre domūs parte pompam prōspiciēbat. Venus autem ob nimiam ēius crūdēlitātem animīque dūritiam effēcit ut, dum pompae ē fenestrā inhiat, subitō lāpsa sē ad terram praecipitāret.

NAUPLIUS

Īliō captō et dīvīsā praeda, Danaī, cum domum redīrent, īrā deōrum, quod fāna spoliāverant, tempestāte ortā, ad saxa naufragium fēcērunt. Cum fidem deōrum noctū implōrārent, Nauplius, quī eam regiōnem incolēbat, audīvit, sēnsitque occāsiōnem vēnisse ad persequendās fīliī suī Palamēdis iniūriās. Itaque, tamquam auxilium eīs adferret, facem ārdentem eō locō extulit, quō saxa acūta et perīculōsissimus erat locus. Illī hūmānitātis causā id factum ratī, nāvēs eō appulērunt. Quō factō, plūrimae eārum cōnfrāctae sunt, mīlitēsque plūrimī cum ducibus tempestāte obrutī, membraque eōrum ad saxa sunt illīsa. Sī quī autem ad lītus natāre potuērunt, ā Naupliō sunt interfectī.

BŪSĪRIS

Būsīris, Neptūnī fīlius, rēx Aegyptī erat. Ōlim cum Aegyptus novem annōs siccitāte exāruisset, tanta orta est omnium sterilitās, ut Būsīris augurēs ex Graeciā convocāret. Hī Būsīridī mōnstrāvērunt, immolātō hospite, ventūrōs imbrēs. Quae cum rēx audīvisset, sī quī hospitēs ad suōs fīnēs vēnissent immolāre cōnstituit. Herculēs quondam, ut accidit, iter ad Aegyptum fēcit, et quid facere solēret Būsīris certior est factus. Quibus audītīs, Hercules sē passus est cum īnfulā ad āram addūcī. Cum tamen Būsīris deōs imprecārī incēpisset, Herculēs eum āc sacrōrum ministrōs clāvā suā interfēcit.

SATYRUS ET PAUPER

Satyrus quondam pauperem frīgore paene exanimātum in tugurium suum hospitiō excēpit. Quem cum manibus animam inhālantem animadvertisset, rogāvit quō cōnsiliō ita ageret. Cuī pauper, "Hōc," inquit, "faciō quō calidiōrēs fīant manūs." Nōn ita multō post eundem animadvertit animam et pultī, quam eī dederat, inhālāre; cuī statim, "Et quō," inquit, "cōnsiliō ita nunc agis?" Cuī pauper, "Hōc," inquit, "faciō quō frīgidior fīat puls." Quibus audītīs, satyrus pauperem forās ēiēcit: sē enim nihil esse āctūrum cum eō quī adeō esset īnsānus ut omnīnō contrāria sē eōdem modō effectūrum putāret.

EQUUS TRŌIĀNUS

Cum Achīvī per decem annōs Trōiam capere nōn possent, Epēus monitū Minervae equum mīrae māgnitūdinis līgneum fēcit. In equō mīlitēs sunt inclūsī, et in tergō haec verba scrīpta, _Danaī Minervae dōnō dant_. Quibus factīs, castra trānstulērunt Tenedum. Quod Trōiānī cum vīdissent, hostēs abiisse arbitrātī sunt. Priamus equum in arcem Minervae dūcī iūssit; et cum vātēs Cassandra hostēs inesse vōciferārētur, fidēs eī nōn est habita. Quem in arcem cum statuissent, et ipsī nocturnō lūsū āc vīnō fessī obdormiissent, Achīvī ex equō, ā Sinōne apertō, exiērunt, et, portārum cūstōdibus occīsīs, sociōs suōs, sīgnō datō, recēpērunt, et Trōiā sunt potītī.

[Image: EQUUS TRŌIĀNUS.]

PUER PROCĀX

Ōlim puer senem quemdam, quī iter faciēbat, iaciendīs lapidibus lacessīvit. Senex igitur cum, ut dēsisteret, frūstrā precātus esset, pecūniae aliquantulum eī dedit, dīxitque sē paenitēre quod plūs nōn habēret. Mōnstrāvit tamen dīvitiōrem quemdam viātōrem quī ā tergō appropinquābat, puerumque monuit ut, māiōris praemiī accipiendī causā, in eum quoque lapidēs iniceret. Cūius praecepta secūtus, simul atque alter advēnit viātor, in eum quoque puer lapidēs iniēcit. Sed tantum āfuit ut dīves ille pecūniam salūtis causā praebēret, ut servōs suōs puerum ad magistrātum dūcere iubēret; māximāsque poenās puer dedit.

ARMA ACHILLIS

Hectore sepultō, cum Achillēs circā moenia Trōiānōrum vagārētur, āc dīceret sē sōlum Trōiam expūgnāsse, Apollō īrātus Parin sē esse simulāns, tālum, quem volnerābilem habuisse dīcitur Achillēs, percussit, eumque occīdit. Achille occīsō et sepultūrae trāditō, Āiāx, quod frāter patruēlis ēius fuit, ā Danaīs postulāvit ut arma sibi Achillis trāderentur; quae ab Agamemnone abiūdicāta sunt, aliīsque data. Āiāx furōre affectus per īnsāniam pecora sua et sē ipsum volnerātum occīdit eō gladiō quem ab Hectore mūnerī accēpit, dum cum eō in aciē contendit.

THALĒS

Thalēs, vir Mīlēsius, ūnus erat ex septem sapientibus. Astrologiae praecipuē studēbat, et dum noctū ambulat sīdera semper suspiciēbat. Ōlim domō sīderum contemplandōrum causā ēgrēssus caelum sīderibus intentus adeō cūriōsē suspiciēbat, ut in puteum, quem nōn animadverterat, prōnus inciderit. Cuī cum auxilium miserē implōrāret, accurrit servus quīdam, quī simul āc quis in puteō esset āgnōvit, "Quā ratiōne," inquit, "Ō Thalēs, quae in caelō sunt comprehēnsūrum tē arbitrāris, quī ea quae proxima atque ante pedēs sunt, vidēre nōn possīs?"

PYGMALIŌN

Pygmaliōn, sculptor sī quis alius illūstris, mulierum superbiā offēnsus caelebs permanēre statuit; quī, cum sīgnum virgināle ex ebore fēcisset, pulchritūdine ēius captus in summum incidit amōrem. Itaque ā deīs quaesīvit ut eī sīgno, cūius amōre exārsisset, anima īnfunderētur. Quī cum templō ēgrēssus domum pervēnisset, sē vōtī compotem esse factum repperit; namque in locō sīgnī virginem pulcherrimam invēnit, quam statim in mātrimōnium dūxit.

SĪMIĪ QUĪ HOMINĒS SĒ ESSE SIMULĀVĒRUNT

Dīcitur rēx aliquis Aegyptius sīmiōs quondam docuisse saltāre Pyrrhicham, eāsque bēstiās, (facillimē autem hūmānās imitantur āctiōnēs) celeriter didicisse saltāre, purpureīs vestibus indūtās, persōnīsque circumdatās; diū probātum spectāculum; dōnec spectātor aliquis urbānus, quī nucēs sinū gereret, prōiēcerit eās in medium. Tum vērō sīmiī, vīsā rē, oblītī saltātiōnis, repente prō hominibus sīmiī, quod erant scīlicet, factī, lārvās contrīvēre, lacerātīsque vestibus, dē frūctibus invicem dēpūgnārunt– quod rīsuī fuit spectātōribus.

STĒLLIŌ

Cerēs cum fīliam Proserpinam quaesītum, orbem terrārum peragrāsset, aestū torrida ad casam cūiusdam anūs dēvēnit, petiitque ab eā ut sibi aquam ad sitim exstinguendam porrigeret. Quae cum eī pōtiōnem dedisset, et Cerēs avidius biberet, puer quīdam procāx aviditātem ēius in bibendō reprehendit. Cūius dea audāciā offēnsa partem pōtiōnis in eum effūdit, effēcitque ut maculōsum habēret ōs, et, quae modo bracchia, crūra gereret. Cauda aliīs additur membrīs, corpus in breviōrem fōrmam contrahitur. In stēlliōnem puer est mūtātus, quī pōtiōne sparsus maculās in tergō ostendit.

PISCĀTOR

Piscātor quīdam, Glaucus nōmine, cum piscēs speciōsōs cēpisset, eōsque recentissimōs in urbem ferre vellet, in opācō quōdam locō marī proximō, dum et ipse requiēsceret et rētia siccārentur, sub recentissimam herbam exposuit. At piscēs herbārum vigōre sūcōque contāctī, reciperātō quem āmīserant spīritū, in profundum sē mersērunt. Nōn ita multō post Glaucus experrēctus, cum piscēs effūgisse invēnisset, vim quamdam dīvīnam herbīs inesse ratus, ipse quoque nōn nūllās eārum avidē dēvorāvit. Unde accidit ut mente aliēnātus ex altō sē in mare praecipitāverit.

PHILĒMŌN ET BAUCIS