Erotopægnion, sive Priapeia Veterum et Recentiorum

Part 9

Chapter 9 3,040 words Public domain Markdown

Sivè Pallas bellicosa, seu lavet se Cynthia, Cœlites videre nudas, non vacat periculo; Hespero sed occidente, fas erit Jano meo, cui dedisti, Phœbe, laurum ferre pro cognomine, fas erit videre divam Margaritem nudulam: Margariten inter omnes Moravas pulcherrimam, Lælio venustiorem, læviorem tubere: Troio qualis Bubulco Cypris olim apparuit, jure candidata pomi, cœlitùs quod decidit, vel Gygi formosa stulti Regis uxor Lydiæ. Candidâ cum Margariten exues crocotulâ, stabit illa Gratiarum quarta veluti soror. Gratiæ sunt usque nudæ, nuda et usque Veritas. Eva nuda quàm togata longè erat decentior, exuit que castitatem, quandò braccas induit. Nempè fucum intaminata forma sprevit tegminis. Nuditas ex sanctitate, nata vestis crimine, esset ut vilissimarum sordium tectorium; ut que nævos, ut que nostri damna velet corporis. Nunc tatæ sororiantes lacte si stillant notho, vestis ampullosa ventris furta celat turgidi. Ergò bombyx fila texit, et pecus fert vellera. Orbis hic infamis esset, esset absque bestiis. Sponse, nôris hæc, amabo: sponsæ vestem detrahas, de que collo, de que costis, de que crure virginis, queis tenella degravavit membra sartor futilis; queis ineptus mollicellas scapulas intexuit, hâc eclipsi noctilucam sic inumbrans scitulam, ne suus feriret illam Phœbus acri cuspide. Est inanis ista cura: flamma nescit contegi. Quandò nudus est Cupido, tunc calescit maximè, atque amoris flamma friget, indiget cum pallio. Rejice, Margarita, vestes sericas et byssinas, Celtiber quæ fila nevit, quæ que vermis Italus. Cuncta fumo pulverabit hìc Amoris Mulciber. Fumus est latentis ignis proditor certissimus. Ipsa nec minùs liquesces. Crede, more fulminis ignis hauriet medullas, integris ex ossibus humidum depascit ille: dura fulmen atterit. Quid quòd et tonans Cupido est: torsit is cum fulgetra, dura quæ fuêre, plumis molliora senties. Lenta fiunt quæ rigebant, quæ vigebant, languida. Cuncta ponit vela navis læta portûs limine. Fac, amabo, bella Nais: omne pone carbasum, si quidem anchorâ teneris in sinu Thermaico: sæpè fluctues licebit, est sinus tutissimus. Viderit tamen magister, ne immemor sit antliæ; Ipsa rimis suevit Argo grandibus fatiscere, hauriens neglecta spumas Nerei cujuslibet. Cæterùm vidisse nudam Cypridem non sufficit, hoc patrantis est ocelli ludicrum spectaculum. Cura major est fruisci. Cerne frontem Actæonis, cinxit ut Diana curvis cornuum ramalibus: maluit pudica Phœbe permoli, quàm conspici. Lex amoris est perennis: ex amoris partibus non meretur ille primam, qui neglexit ultimam, atque adulteri cuculi nutrit ora nidulo quem suis curruca pullis credit esse proprium. Linteum sinus amicum tu tuæ cum extorseris, ultima cataracta, portæ quæ pudoris incubat, recta tum tibi patebit semita ad victoriam: ilicet aditu occupato arcem necesse est dedier. Tum tibi Philista cedet gloriosam adoream; namque primulo puella perdet in certamine, antè quod suis ocellis charius putaverat. Perdet hora, cuncta quod custodiit Olympias. Hoc tamen se non minorem sentiet dispendio: quin suis crescet ruinis, Nilus ut chrysorrhoas, amplior sese futura humore fœta spumeo. Ah! quid aio? Tute Nilus Delta inundas infimum, ut ferat gratas aristas, et tibi cognomines: sic que inundas, ut recondat pyramis fastigium. Augeas tuam licebit Tethyn unico ostio, illa cedet, tu que vinces, et tamen nil auferes, miles à prædâ cupitâ commeans inanior: tristis ipsis in triumphis; instar et victi magis, sicuti fuit secundo Roma bello Punico. Dulce certamen medullas intimis è venulis fundis agros in feraces fœminæ, dum vincitur, undè lassitudo membris ex labore nascitur: et recedens fert voluptas uda pœnitentiam, quam talento non emebat pruriens Demosthenes. Illa turget, ille macret: hinc genus mortalium sacra Phœnix ut perennat inter ipsa vulnera. Haud secùs tabescit humor, dum lucerna splendicans candidam serit per ædes luminis propaginem: sic olivi damna sentit, gnaviter qui lucubrat. Hisce nos coagulamur pauculis è guttulis, quas caloris vis pudendi coxit in recessibus. Penicillus ipse Jovæ nos viros delineat; serviens natura miscet quos colores repperit, lacteum quorum maritus, dat rubentem fœmina. More telæ at si tenellus embryo contexitur, inserit subtemen illa, stamen ille contulit. Hæc Eleusis est reclusis nobilis mysteriis, quæ non ipsis nosse mystis cuncta fas est sedulis: his sacris brevi volentem tu Philisten imbues. Sin timens inepta virgo vulneris periculum, in thori fano erudiri mordicùs refugerit, prona linteis recumbens, quam supinam discupis, tu cave ne oleum et laborem, dum revellis, perduis: nam parùm refert, amatæ si noteris unguibus; crebra militi cicatrix gloria est, non dedecus. Hìc opus virtute verâ est, ut rebellem subjuges. Ergo tu Mirmillo fies, illa Retiaria; Thraca si sit, tu Sequutor: at caput si Gorgonis nudet, harpe tu rigente perforabis ægidem. Sic Minerva nec resistat, ne ve virgo Delia; sic, puto, subacta Phœbo est Musa mater Orphei. Urgeas hastatus usque gannientem inducias, nec quiescas, dum columbæ more se submiserit, et tuo latus sinistrum dextero conjunxerit, fiat et Hermaphroditus è duobus unicus, Enthea parvi cohærens glutino Cupidinis, pendeas à te que apertâ in Hippocrene Pegasus, quam tuæ solum curavit gratus ictus ungulæ. Jane, tu timere noli: monstra te non terreant. Suave sic in monstra quævis ex amore vertier. Nam redibis in priorem, cum voles, imaginem: Ipse rectiùs Sibyllâ ducerem te ad inferos, Margarita tibi donec Antipus evaderet, Arcticas spectaret illa, tu rotas Antarcticas; hæc secreta si popello fas erat retexere. Tu comatus sis Jopas; hanc chelyn si repperis, haud novum est tibi canoras temperâsse chordulas; Phœbus hâc te instruxit arte, sicut arte iatricâ. Sume plectrum, et cantilenam psallito tripallicam, in specu qualem Diones personabat Cynthius, ad lyram nonæ sororis, undè natus Orpheus. Dulcior concentus haud est orbium cœlestium. Aut erit, si mavis, arvum, tu colonus pervigil, Hesperum sequens labore, præiens que Phosphoro. Laureas si vis oriri, pange primò thyrsulos, pange thyrsulos recessu in hortuli Cupidinis. A Diis sunt cuncta nobis empta, sed sudoribus. Cur nucem non spontè frangat, esse qui vult nucleum? Margaritam nec terebret, quisquis uti cogitat?

_THOMAS RHÆDUS._

CX.

LIGNATOR.

Rusticus _hem_ cunctos cum congeminaret ad ictus, hiberno properans findere ligna foco, syllaba quid toties juvet _hem_ geminata laborem quærenti uxori, rettulit ipse.--Juvat: nempè simul toto contentis corpore nervis, in rimam cuneum fortiùs ictus agit.-- Illa memor, Veneris media inter gaudia, telum ut penetret magis, _hem_ congeminare jubet.-- Nil opus est, inquit, nunc hoc conamine, conjux: findere te sanè nolo, forare volo.

_GEORG. BUCHANANUS._

_GALLI._

CXI.

VENERI.

Ventris onus Corydon mediis dum ponit in agris, pendula que in viridi gramine membra rubent; hæc, ut vicinâ tum fortè latebat in herbâ, lubrica jejuno dente Vipera petit: quæ corpus reliquum accepto ne fortè veneno inficiant, medici provida cura secat. Palpitat infelix succisi more colubri, sanguine que adspersam mentula pulsat humum. Hanc mutilus Pastor myrti viridantis in umbrâ ponit Acidaliæ flens que gemens que Deæ. Tu, quandò vires invito casus ademit, parce, Dea, et curis hunc bona solve tuis.

_SAMMARTHANUS._

CXII.

MULIER DISERTA.

Nuper Candidulam meam salutans, salve, inquam, mea mens, mel et lepores, corculum que meum. Illa tunc disertam quùm sese cuperet mihi probare, salve, inquit, mea mentula! ô disertam et docto benè fœminam cerebro! Nam si dicere corculum solemus, cur non dicere mentulam licebit?

_THEODORUS BEZA._

CXIII.

DE BOSSO MILITE.

E bello rediens monstrat sua vulnera Bossus uxori, fractum se que labore dolet. Optatæ expectans noctis sed gaudia, Bosso uxor ait: salva est mentula, Bosse, sat est.

_JO. VULTEIUS._

CXIV.

AD SUSTRIUM.

Quòd misero dives juncta est tibi Julia, Sustri, non facit hoc virtus, mentula longa facit.

_Idem._

CXV.

AD JULIAM.

Illecebris qui te petit et demulcet amœnis, aut querulis tentat vincere deliciis, hic ne tuo, mea lux, est irretitus amore? Divitias ne magis deperit ille tuas? Virgo, tibi, formosa, cave: latet anguis in herba.-- _Anguis_ ni lateat, non ego, dixit, amem.

_PASCHASIUS._

CXVI.

AD GALLAM.

Fœmineâ uxorem quoties te voce salutat Fronto suam _pœnam_, Galla, vocare solet. Illum ità masculeâ poteris tu voce maritum grammaticè _penem_ dicere, Galla, tuum.

_Idem._

CXVII.

SINE PRIAPO NON AMOR.

_Contrà versus Apuleianos._

Nefas amare, si potiri non licet; quid solus est Amor, nisi votum impotens, nolens voluntas, ardor expers virium, ejus que pœna, cui negatum jam frui? Qui amat, fruatur: hoc Venus, hoc vult Amor. Cupido posse cui negat, velle abnegat. Res illa amore constat et potentiâ: et velle crux est, ni simul vires sient, et posse crux est, ni voluntas urgeat. Olli ergò ament qui in lectulo cum virgine molli cubantes, membra teneris implicant nodis calentia, et procaci palmulâ omnia pererrant proximæ Veneris loca, et comprimentes osculo dulci labra, et hinc et indè commeante lingulâ, et hinc et indè fluctuante Cypride, animis utrimque corde crebris pulsibus, uno que bina possidente pectora æstu, et tenaci conligati glutino, amplexibus que arctis adhærentes, levi vulnere puellæ molle laxant cingulum oculis patrantibus, et cadente spiritu in vasa Veneris vim vomentes fervidam; alvum rigantes imbre lacteo, sopor donec propinquus languidos demulceat artus, sepultas suscitans rursùm faces. Exeste, Galli, vel quibus vim sustulit impos senectus: queis potiri non licet, nec amare fas est, nosse nec ritus sacros, ac nec videre quæ imperat nobis Amor, dum floret ætas, dum inquies nostras calor urit medullas, et Venus Venerem jubet.

_DURAND._

CXVIII.

AD SEMIVIRUM.

Virgineum laxâ frustrà femur icis alutâ semivir, in facilem nec potes ire viam. Lorea sed gelido tibi prominet inguine vena, nunquàm fœmineos ausa subire locos: quæ velut improvisum aspris in sentibus anguem presserit, indè retrò tota repentè fugit. Cyaneas nunquàm cautes rate vector adires, nec tua Scyllæas puppis iniret aquas. Nec valido rueres emotos cardine postes, urbs foret hostili si capienda manu, mollia qui teneræ perrumpere claustra puellæ, nec moliri aditum segnis iners que potes. Si sapis, hoc rigido tibi pondus inutile ferro demete, ut excutias, Castoris instar, onus: Pendula ceu Samiâ sibi desecat inguina testâ, entheus ad Phrygios qui solet esse modos. O pereat miserè qui tendi nesciet arcus! O pereat tendi fors lyra si qua nequit! Laxa quid arma juvant? nutante peculia collo quid gestare tibi sic onerosa placet? Dede neci, tua sic fueris, sic probra virorum ultus, quæ fecit pars scelus, illa luat.

_ADRIANUS TURNEBUS._

CXIX.

IN SENEM LASCIVUM.

Dic mihi, Pythagora, post ultima quid fore mortis fata senem qui sit fractus amore, putes?-- Per Venerem! fiet pulchrum ac laudabile porrum, ut viridi caudâ est albiculâ que comâ.

_JOANN. GIRARDUS._

CXX.

TELUM.

Puella saxis durior, me non amas? volo mori; miserrimus finis meæ vitæ laqueus erit mihi: aut ab arce præceps decidam in puteum, vel lagunam. Non sic fit: at mori lubet telo, manu quod altero: cui dum incubo, præcordiis etiam tuis infigam, ut sic mecum simul mortem oppetas. Vindicta de te una hæc mihi est! age, incubo, infigo simul, puella saxis durior.

_JOANN. GIRARDUS._

CXXI.

ALTERA PENELOPE.

Solam Penelopen se jurat amore mariti Phyllis habere parem, tanta fides thalami est! Hanc imitata omnes hominum est experta sagittas; nemo viro tendit firmiùs, hunc deamat.

_MONERIUS._

CXXII.

DE PRIAPO.

Si Deus ille puer moreretur fortè Cupido, quisnam ejus gereret regna, vel imperium? An Mars, bellorum præses, vel Jupiter ipse, qui quatit horrendâ fulmina dira manu? An Divûm interpres, Majæ pulcherrima proles? Vel qui tetra niger Tartara Pluto regit? An florum variè pictorum infusor Apollo, vel Bacchus madido blæsulus ore Deus? An verò altarum stator Neptunus aquarum, Tranquillum ve ciens Æolus Oceanum? Vis tibi dicam? hæres defuncti verus Amoris, hortorum custos ipse Priapus erit: ille unus si quidem reliquis acceptior, omnes fœminea in partes corda volare facit.

_GILB. DUCHERIUS VULTO._

CXXIII.

IN QUEMDAM.

Nasus cum tibi sit mucosus, longus et uncus, mentula fœmineis et malefida jocis, debueras nuptam naso terebrare puellam; mungere sic poteras, atque coire simul.

_GUY, de Tours._

CXXIV.

IN MISCELLANEA ACCORDII[3].

Quidam suavis homo, elegans que mirum lippis viderat hunc libellum ocellis: mox censor nimiùm superbus, atrâ expunxit maculâ sales venustos, quòd risu fluerent licentiore; aures polluerent quòd ut pudicas. Legis nescius ergò comminacis quæ marem vetat evirare sexum, (formæ supplicium indecens decoræ) hunc castraverat undèquaque librum. Quæ licentia, quæ libido, dicam, non imponere fibulam jocoso, totum excindere sed virum, Priapo! Illi quid precer, imprecer ve, quod sit juri conveniens et æquitati? ut pœna artificem suum sequatur, ut que langueat exvir, acriores cachinnos tolerans: cupivit amens ceu languere opus istud eviratum.

_FRANC. JURETUS._

[3] Bigarrures du sieur des Accords.

CXXV.

PRECES MENTALES.

Rufus nigellam, simplicem puellulam Mentalem, ut aiunt, edocebat Curio Precationem, gestiente vertice, limis ocellis, ore torvo, gutture singultiente, sibilantibus labris, frequentibus que basiationibus. Mentalem at illa dum precatiunculam cupit, capit nil quàm salacem mentulam. Sic innocentem mandit agnulam lupus.

_S. CERTO._

CXXVI.

NAIAS SATYRI VICTRIX.

Fortè tenebroso, Veneris secura malignæ, carpebat somnos Naias malè cauta sub antro; cum subitò è turbâ Satyrorum prosilit ardens Corniger, atque fugas tentantem ac multa gementem corripit, et lapsam vesano irrorat amore. Spargere tum lacrymis antrum, longo que ululatu, et nemora implere, et cœlum stellas que vocare. Frustrà: tunc etenim Satyros bis ter que quater que, ô quàm degeneres! operam renovare decebat. Jam cessant lacrymæ, et jam rupes dulcè silentem mirantur: donec tandem defessus agendo, viribus effractus, discedere tentat amator: Cui Naias contrà assurgens, sic, perfide, abire sperâsti, nec te pudor arguit, aut timor urget? Ergò tam vili pretio compressa recedam? infelix! neque fit requies, quin Nympha fugacem probris que innumeris coopertum vexet. At ille, qualis aper fugiens venantûm tela canes que, impiger in latebras properat, quærit que salutem, pallens. Riserunt Nymphæ Fauni que salaces, mansurum que super posuerunt cortice carmen: HIC SATYRUM NAIAS VICTOREM VICTA SUBEGIT.

_J. B. ROUSSEAU._

CXXVII.

ARETINI CARMINUM

(_Vulgò_ Sonnets) _XV versio latina, distichis expressa, anno 1710_.

PETRO ARETINO.

Aretine, tuæ memorantur ubique figuræ: nam solet has vulgi dicere lingua tuas, et quod scalptoris fieri commune decebat, in solum vatem transtulit illa decus. Tu versus patrios sub imagine quâque locâras, bis septem quos nunc vix reperire datur. His ego jacturæ parva heu! solatia magnæ substitui Latio disticha tincta sale, hortorum placitura Deo, qui rustica quamvis suetus verba loqui, frater Amoris erat.

I.

Blanda quidem manus est, mentum quæ mulcet amantis; blandior ast hujus mentula, dura licet.

II.

Cur nequit heu! digito, qui peni, sensus inesse, aut cur non peni vis ea, quæ digito?

III.

Quòd te sternat Amans, ne crede, puella, superbum; en humerum femori subjicit ipse tuo.

IV.

Succumbant tanto ne fœmina vir que labori, dum timet, eccè preces hìc pia fundit anus.

V.

Crus dominæ lævum dextrâ sustentat amator, altiùs in foveam sic ratus inguen agi.

VI.

Nostin’, quid moneat, quam contemplaris, imago? Masturbare, tibi dictitat, aut futue.

VII.

Fungetur linguæ non tam benè munere verpa, Quàm verpæ fungi munere lingua sciet.

VIII.

Tollit amica pedes, huic penem figit amicus: spectat, et id spectans serva misella vacat.

IX.

Sic, duce naturâ, primi futuêre parentes: hos jungebat amor tum puer, artis inops.

X.

Spectat heram similis miranti ancilla, putat que, vectam more viri dum videt, esse virum.

XI.

Viva parat dominæ cunnum dum verpa fricare, Ancillæ cunnum vitrea verpa fricat.

XII.

Hìc sedet, illa cubat, fit opus, quod proxima cernens, artifici futuit se bona nympha manu.

XIII.

Vir geminis, uno cur stat pede fœmina tantùm? Paxillus mediam, ne cadat, eccè tenet.

XIV.

Masturbatori se cunnus inaniter offert; arctior in digitis est mihi cunnus, ait.

XV.

Cruribus elatis, porrecto fœmina cunno, admittit tensum semisupina virum.

_BERNARDUS LAMONNOYE._

CXXVIII.

MUSCIPULA.

Intrârat lectum somno vino que sepultus; micturus matulam quærit utrâque manu. Muscipulam, matulæ vice dum capit ebrius, ejus pars est muscipulæ capta pudenda dolo.

_Idem._

CXXIX.

IN RHODANTIDEM _Scortum Divionense nobilissimum_.

PARODIA E PHASELO CATULLIANO.

Rhodantis illa, quam videtis, hospites, ait fuisse clarior Philænide, neque ullius salacis impetum natis nequîsse præterire, sive cui Venus opus foret supina, sive pendula, et hoc negat Susonis, Oscaræ negat negare littus, hortulos ve proximos, casas ve, rura, et oppida adjacentia, ibi que si qua lusibus vacant loca: ubi ista, sicca nunc rosa, anteà recens, juvenculis petita prurientibus, solebat explicare liberos sinus. Venusta Belna, Divio venustior, tibi hæc fuisse, et esse cognitissima ait Rhodantis, ultimâ ex origine tuis dedisse dicit in suburbiis, tuis vorâsse mentulas in angulis, et indè, tot per heu! satellitum minas, tot heu! pericla, læva, sivè dextera vocaret aura, semper insciam metûs, cuique subdidisse publicum femur; neque ulla vota Phallicis Deis negat sibi esse facta, cum rediret à lue novissimâ hunc ad usque corporis statum. Sed hæc fuêre: lena nunc bibax rogat stipem misella, seque dedicat tibi, amice Liber, atque Amica Liberi.

_BERNARDUS LAMONNOYE._

_ANONYMA._

CXXX.

SIGNA.

Noscitur ex pedibus, quantum sit virginis antrum: noscitur ex naso, quanta sit hasta viro.

CXXXI.

VIR MINGENS.

Mingere dum properat vir pingui tentus omaso, distant que à muro longa pudenda nimis, fœmina præteriens objurgat, et, improbe, dixit, non coràm populo talia ferre pudor?-- Ille, tace, retulit, nimis es vidisse beata, quæ mihi tam que diù cernere non licuit.

CXXXII.

QUID EST HOMO?

_EX ITALICO._

Usque puto ac reputo, ac reputanti victa cadit mens, vile quòd est sputum non nisi penis, homo.

CXXXIII.

IN CAULNEAM[4].

_EX GALLICO._

Cur modò grande Ducis posuisti, Caulnea, nomen et matronali aptum spontè sedile culo?-- Quòd bipedalis inest et cornea cauda Giacco[5], carior et cunnus quòd mihi clunibus est.

[4] Chaulnes.

[5] Giac.

CXXXIV.

IN PRIAPOS ALATOS.

Alatum meritò veteres pinxêre Priapum: usque fuit verus quippè Priapus Amor.

CXXXV.

IN PHALLOS.

Parcite, crusticolæ, lignum ostentare pudendum: arbor enim vitæ quàm benè Phallus erat!

CXXXVI.

ÆNEUS SERPENS.

Æneus, ut perhibent, quondàm morientibus anguis præsentem in dirâ peste ferebat opem. At ruber, et rigidus cervice et carneus anguis est magis in cunctis certa medela malis.

CXXXVII.

SERPENS TENTATOR.

Quo pellecta Parens malum prior ore momordit, ambigitur doctis quis fuit ille draco.-- Cur oleum et tempus, fatui, sic perditis? Ille crassa, torosa, rubens, mentula longa fuit.

CXXXVIII.

DE CLAVA HERCULIS.

Desinite Alcidæ, pictores, fingere clavam: longè aliud signum debet habere Deus. Quinquagintà unâ subigit dum nocte puellas, ingens una olli mentula clava fuit.

CXXXIX.

TELUM AMORIS.

Perfidus incautum nuper me ponè sagittâ læsit Amor, quæ imis ossibus acta furit. Imò pergit iter, dictu mirabile, telum, et mihi ventre foris prominet usque rigens. Nec jam sum tantæ patiens tentiginis: ergò quo vis cumque modo, Gellia, tu fer opem.

CXL.

ASELLUS PRIAPI VICTOR.

Hellespontiaco quòd immolatur unus præ reliquis Priapo Asellus, non id fit quià fascino trabali omnes vicerit omnium sagittas, draucis que invidiam puellulis que urentem pathicis movet salivam. Causam longiùs est opus requiri, hoc te noscere quam licet relato. Nam cum in belligeros Lyæus Indos agmen capripedum ungulâ sonante secum educeret, orta magna lis est inter semideos mero madentes quis toto agmine mentulatior sit. Stat longè antè alios ovans rigens que protento inguine corneo Priapus, et quantùm aeriis premi cupressis per saltus humiles solent myricæ, tantùm fulmineo Dei pudendo caudæ se se aliæ ferunt minores. Eccè autem increpitans Dei triumpho infert se medio ferox Asellus, et palmam vetat asseri immerenti, quam pro jure suo reposcit ipse, ut qui omni agmine mentulatior sit. Collatis igitur duabus hastis, Hellespontiaci minor supellex Divi prominuit, quod ille probrum indignans, Asinum superbientem æmulum que Deo furens cecidit. Hìnc mos invaluit quòd immolatur unus præ reliquis Priapo Asellus.

CXLI.

CALAMUS.

Hortantem absenti matrona ut casta marito scriberet, arguto corripit ore virum.-- Quî scribam, retulit? Calamum procul abstulit ille, in que meâ liquor pixide nullus inest.

_FINIS._