Erotopægnion, sive Priapeia Veterum et Recentiorum

Part 7

Chapter 7 3,240 words Public domain Markdown

Isti oculi, ô Corydon, tremulo splendore micantes nostrum, Phyllis ait, dissecuêre jecur. Et quoties illos nostris obtutibus offers, plaga recrudescit. Tu pius es, fer opem. Curatu haud facilis, medicâ haud sanabilis arte plaga, inquit Corydon, lata, profunda, vetus. Nec Pæan, nec doctus opem Podalyrius ægræ ferre potest; animo sed tamen esto bono. Qui tulit exitium, poterit quoque ferre salutem, ut tollit virus Scorpius ipse suum. Vulnera vulneribus magnus sanabat Achilles, sanat vulneribus vulnera parvus Amor. Quo plagam obtures dabo, Phylli Πριαπισκωτὸν nec turunda tibi convenit illa magis.

_BALTHAZAR BONIFACIUS._

XLI.

AD DEAM MENAM.

Auctor sordida Mena menstruorum et præses Dea, subligacula ista, hæc sudaria attrita, adesa, et istos tibi dedico fasciarum acervos. His mensem impia Arachne colligebat, inter dum calices libidinosa secum me ad Veneris vocat palæstram. Ego hæc omnia subligata postquàm amovi trepidâ manu, repentè intrà viscera mentulam recondo, fossas inguinis exterens, cavans que, et dolans cominùs usque ad umbilicum. Nec deferbuit ira, et hæc, et illa, priùs quàm noviès que septiès que commingo resupinam, et intuentem transversa, atque acie atrâ et atro ocello; cum cunno rabiem impiam resolvens imbrem profluvii expuit cruentum in pubem que, femur que, coleos que. Exit vulnere muto de furenti, et caput ruber, et ruber capillos, stolatum minio gerens cucullum. Arachnem impiam et infidelem! acerba quæ pestis modò, dulce quod venenum mox edit miserum pedem; fabam que invasit caries! Et hinc, et indè scatet vermibus usque perforata. Opem fer, Dea, fascino pedali, et marcens vide seminale membrum, pro quo istas tibi fascias, et ista subligacula do que, dedico que.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

XLII.

TUMULUS ALLICES MERETRICIS.

Abis, proh dolor! ergò tam repentè, abis tam properè, heu amantium una spes, et delicium unum, et una cura: rumpis tam properè, impia, omnium eheu! heu! Clotho improba, dirum, atrox que monstrum, hæc ista aurea licia, aureum illud vellus incidis, indè ut urbi amarum afferres gemitum: indè ut imbrium amnes spectares juvenum ingementûm: et alta hìnc suspiria, et hìnc graves querelas? At jaces, misera Allice, et tuum atra mors pressat caput, haud te amantium alæ fati surripiunt manu. Interim omnis fornix lugeat, et fututor omnis, quicquid que undique, ubique, mentularum est. Plorate, Oscula blanda, nexa linguis, Amplexus que hederâ usque nexiores, et tenax Amor, et sequax Libido. Ite crinibus undèquaque passis, Mutones nimiùm licentiosi, et tumens Faba, Colei que inertes. En vester periit favor, bona eccè mors turpi rapuit manu omnium unà. At quæ tam benè mox movere nôrit lascivum que femur, nates que molles! Quæ mox tam lepidè eugè, tam affatim, omnem intrà viscera mentulam recondet? seu magis libeat natare, sive certis ictibus excavare lumbos? At palles, gelida Allice, tibi omnis effugit Venus, et Charis recessit. Huc, huc currite jam, miselli amantes, hoc marmor rigidâ rigate tensâ, et vestræ Veneri bonum agminatim omen dicite, coleis apertis.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

XLIII.

SENEX PRURIENS.

Tu me candida, tu puella, tu me exanguem facis, et teris medullas. Quid stas? Quid? cape, tange, perge, tracta, Quid cessas, mea? porge mî labella, en linguam tibi, da, puella, da mî, da mî basia mille, quid moraris? Quidnam mœstula, muta conticescis? et quid mutula, mœsta conticescis? An mœres, mea vita, corculum que? quòd non turgidulo resurgat ore, quòd sit frigida, passula et tenella, quòd sit mentula languida: at caveto posthàc ne, mea, ne, puella, ne, ne, ne plora, rogo, tange, tange, tracta, tracta dulciculâ manu, simul que apprensa digitis tuis tenellis. Hæc est, hæc manus ista, sunt tui que, hi sunt articuli. Venus sed eccè cristatum caput arduam que frontem attollit magè, perge, tange, tracta. Ne cessa, cape, tange, perge, tracta. En crescit digitis, tumet manu que, jam non passula, non, sed integella est, jam non mentula, sed rubens Priapus, Hellespontiacus rubens Priapus. Dulces articuli, manus tenellæ! hi sunt, hi digiti, Venus, manus que. Hæc est, ne dubita, Venus, puella, est. At rides? face, porge mî labella; ea linguam tibi, lingulam resuge. Adsis ô propior, tuo que nexa amplexu cita, nudulis que coxis, nudis inguinibus, genu que nudo depone ad tenerum femur, facesse … heu me! me! pereo! miser liquesco!… pectus dulcius Attico liquore, femur carius Indicis lapillis! move candidulas nates, puella. Pertracta, mea vita, corculum que, pertracta femur usque, et usque, et usque. Heu me! me! pereo, fluo, liquesco. Pertracta niveum femur, puella. Jam non sum meus. Heu! fluo, liquesco!… Totus solvor in Atticos liquores; jam cessa, mea, jam, rogo, quiesce.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

XLIV.

AD PRIAPUM.

Hæc liba, hunc benè mentulatum asellum tibi Murtia victimat, Priape; et raros hederâ premens capillos, incendit que faces, manu que lætas spargit mascula thura per favillas; orans ter que, quater que, quinquiès que, ne desit sibi Burtias fututor. Vorax Murtia et impudica, anus que suspirat juvenem mutoniatum. Olli pestis amara pedem inertem ægris ulceribus subindè inurit; et summo ad caput usque coleorum marcens pustula multiplex que et atra stillat undique et undècumque et usque: plangit Murtia mentulam cadentem, et nunc oscula dat, manu que mulcet, fundens carmina supplici querelâ: O si convaleat priorem in usum, cujus inguinibus columna fiam, extendar que gradu laborioso, et queam latus excavari ad imum, tunc esto aureus, aureo que telo fures cædito in aureo sacello; audi, Dive, preces, face et rogata pro nutu modò, Burtiam que asellum canæ reddito Murtiæ roganti. Sic nunquàm tibi fur puella desit, seu puer magè, cui subindè possis tento scindere podicem pedali.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

XLV.

AD PUELLAS IN SUBURBANUM EXPECTATAS.

Bella Arbuscula, et Ipsithilla bella, chara mî utraque et utraque hoc et isto charo charior undècunque ocello, quæ vos tam mora longa, quæ mora, inquam, amplexu prohibet meo? Novem horas has inter violas rosas que hiantes, sublustri, placidâ, tenellâ in umbrâ expecto, jam aciem intuendo lassus. O dulces animi æstuantis auræ, dulces exuviæ meæ juventæ, chara Arbuscula, et Ipsithilla chara, quæ hauritis mihi spiritum ex medullis, quæ vestris modò spiritum ex labellis datis mî invicem et invicem refertis, huc, huc, currite, currite, en supinus, et potus jaceo, et satur, manu que deglubo pedem, et usque ad umbilicum commingo femur, undècunque et indè pertundens tunicam. Venite bellæ, bella Arbuscula, et Ipsithilla bella. Vobis sesquipedalis eccè vena uni cuilibet apparat que et offert septem continuas fututiones.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

XLVI.

AD PRIAPUM.

Quid est, quid, rogo, Lampsacene Dive, ira quid mihi tanta, quid minatur? Heri qui fueram superbus Hector, nunc sum segnior Hectoris parente. En qualis lateri meo puella, en qualis mihi prurit Ipsithilla! En quæ pectora eburna, quæ papillæ, quæ statim ad Venerem vocare possent Tithonum, Priamum que Nestorem que! Iners sum tamen, et Venus quieta est, et muto mihi passulus quiescit, instar fasciolæ, levis que vittæ: nec tollit caput; at situ senili languet frigidulus que lassulus que. At non candidulâ manu, Perylla, tractâsti satis, et super, tuis qùe apprensum digitis diù implicasti? Sed nec dulcia defuêre verba, at non oscula grata defuêre, nec lingua humidulis nitens labellis. Quin et tu tibi mortuum, Perylla, strinxisti in tenerum femur, diù que fovisti miserum que coleos que. Nec rubro tamen horret in cucullo, sed languet magis, ac magis senellus; sed stertit tenuis que, lineus que. Quarè, Lampsaciæ Deus catervæ, vide quid sibi sentiat Perylla: vide quid mihi sentiam, Priape, jam tristis, piger, impotens, salax que: affer suppetias utriquè utraque. Sic nunquàm tibi gracculus cerebrum radat unguibus, aut vetusta cornix! Sic nexæ tibi floreant corollæ, et semper tibi sit caput revinctum narcisso, violâ, rosâ, ligustro!

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

XLVII.

AD PRIAPUM.

Tela oculis ciet, et prædatur poma Rodolphus, dic quonam effugies furta dolos que modo? Stat mala et teneris uvas decerpere ramis. Nudus tu armato nuda aperis latera.-- Imponam furi: tergo insidiabor inermi, culus et iratum noverit esse Deum.

_Idem._

XLVIII.

FRAGMENTUM.

Rubescit medio Priapus horto sepulchrali apio comam revinctus: et fures abigit manu salaci.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

XLIX.

PRIAPUS.

Felicem undique, et undèquaque, ubique, Saturno auspice, gemmeam hìnc, et indè ætatem aurea sæcla quam tulêre! Hic nudi juvenes, juvenculæ que, amantes que nurus, viri que amantes, et senes, et anus catullientes nudis corporibus ciere pugnas; illìc per fora, porticus, theatra, illìc per que vias, per angiportus, trusantes videas et hos et illas crissando et ruderando utrâque coxâ per cunni latebras, specus que cæcos mox recondere fascinum pedale. Hìc coràm patre et omnium coronâ salax filia mentulam fovere lascivis digitis, manu que dulci blandiri, et premere, et deosculari. At nunc deliciæ jacent supinæ: et quicquid petitur magis repostum est, negatum ve magis. Pudor recedat; matronæ que, nurus que, virgines que, huc huc currite, quotquot estis, eccè vestra ad vota Deus, paratus omnes casus deindè suo subire vestros; sive Syphilis, aut tumens marisca carcinomate tabido, ulceroso deformi aut vomicâ hàc, et hàc, et illàc fortè obsederit abditos recessus squallentis barathri et voraginosi.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

L.

AD PRIAPUM.

Floribus halantes hortos, et suavibus herbis deliciæ domini Roscius ingreditur. Si pudor est, latè puerum permitte vagari, et redeat vestris tutus ab insidiis. Pruritum, et venerem in molles exolve cinædos: servandus sanctæ Roscius est Cybeli.

_Idem._

LI.

PRIAPUS.

Nigrum mihi quòd pectus, et niger vultus, colore noctis quod cavæ litus cernar, non solis ardor, non mihi obfuit cœlum. Bis mille lustris in paludibus fædis latuit cupressus, undè Rusticus marrâ secuit Priapum hanc (ut videtis) in formam. Quod vela matris sustinuit ratis Pyrrhæ, et tot procellas æquorum tulit lignum, ventis, et undis huc et huc diù trusum, quiete partâ, candidâ sedet pace, damnat que votis. Proh! hominum fidem et Divûm! Metuendus oritur ex olido Deus frusto.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

LII.

AD PRIAPUM.

Poeta quidam herniosus et salax, cinædulorum ubique stipatus grege nostros per hortos hìnc et indè cursitans apium, papaver, lilium, thymum, rosam, ficus et uvas improbâ legit manu, et omne pedibus atterit ruris decus. Quid est, Priape? cur trahi et rapi sinis, custos iniquus, et parùm fidus, bona heri tibi fidentis? Ah! ah! jam scio, pathicissimis cirratulis raptus siles. Sybaritides poeta perditus tacet.

_Idem._

LIII.

PRIAPUS.

Incestum facinus piaculum que committo Deus, (haud pudet fateri), sed cogor tamen hanc notam subire. Turmatim veniunt et hinc, et indè obscœnis canibus salaciores Vestæ (censeo) virgines dicatæ: hæ totâ mihi nocte prurientes extorquent manibus gravem ligonem, atque arvi genialis has, et illas mariscas que fricant, dolant que ficus, et cunni rabiem terunt voracis. Eccè quàm macer, exfututus ac sim, modò qui petulans obesulus que lumbis luxuriabar his et istis. Verùm, (si pudor est) Deæ ministræ, aut vos desinite esse tam procaces, aut antris uteri cavis receptum est quicquid, graminibus malis que succis ne saltem jaciatis in latrinas.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

LIV.

AD BELLINUM.

Aquilex Priapus iste de quercu asperâ modò excavatus ac dolatus in Deum, in quem jocatus es numeris parùm probis, hæc me rogavit nomine ut scribam suo. Poeta semis, ganeo, et tenebrio, tribulis coronande, et sterilibus cochleis, quid me canatim versibus mordes tuis? Si fors in istas te deduxerit plagas, deprensus, affatim hîc mihi pœnas dabis. Hæc ista querna, sexquipedalis mentula, telum hoc cruentum, terribilem quod me facit, tete feriet in puppim; et capulo tenùs intrabit intrà viscera, ut culus fuat mox bulga lacera, perforata, sordida. Quarè monitus huc usque posthàc desine lædere Priapum versibus malis, eas nequandò laxo, et exfututo podice, poeta pathice, foraminate funditus.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

LV.

DE PRIAPO.

Candida præbuerat nudo Romana Luperco terga Chloe, zonâ percutienda levi. Nupta, quid, inclamat toto ruber ore Priapus, quid facis? iste decet balteus, iste magis.

_Idem._

LVI.

PALLAS ET PRIAPUS.

Ingressa est olim Phrygii pomaria regis quam peperit gravido Diva Pater capite, Hanc videt, hanc niveæ custos per vincula pallæ et capit, et captæ voce Priapus ait: ingressa es, graderis que meos lasciva per agros, nec tituli servas jura, Puella, tace.… Vim parat. Illa levi sublatâ ad sidera dextrâ, prætecta hàc jaculo, hàc ægide bella ciet. Subrisit Deus, et mediâ de parte paratus, en, ait, hæc mea sunt tela, puella, veni.

_ÆLIUS JULIUS CROTTUS._

LVII.

ALLEGORIA.

Qualis flos violæ, seu purpurei hyacinthi demittit pressas rore vel imbre comas, mox que idem radiis solis tepefactus amici attollit multo lætus honore caput; talis cum nimiâ pluviâ madefacta jaceret, quæ viret in pratis menta pusilla meis, protinùs ut dominæ est dextrâ tepefacta calenti; sustulit è niveo caudice læta caput, et, quanta est, sese erexit, solitas que resumpsit vires, delicias explicuit que suas. Sensit, et heus! inquit ridens domina, haud mihi posthàc languida, cum tantùm hæc dextera possit, erit.

_TOSCANUS._

LVIII.

CONGRESSUS GALLI CUM DEIOPEIA.

_CENTO VIRGILIANUS._

Incipe Mænalios mecum, mea Tibia, versus; pergite, Pierides, Galli dicamus amores. Fortè die, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius, auratus taurino cornua vultu, populeas inter frondes lucos que sonantes dum canit, et mœstum musâ solatur amorem, longè illi mediâ se se tulit obvia sylvâ, causa mali tanti, pulcherrima Deiopeia. Agnovit juvenis divini signa decoris; obstupuit primo aspectu, et vox faucibus hæsit. Ut primùm fari potuit, sic incipit ore suspirans, imo que trahens à pectore vocem. Cara Deûm soboles, animo gratissima nostro, quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, sola ne perpetuâ mœrens carpêre juventâ, jam matura viro, Veneris nec præmia nôris? Utere sorte tuâ, nimiùm ne crede colori, omnia fert ætas; fugit irreparabile tempus. Alma, precor, miserere animi non digna ferentis, ad te confugio, et supplex tua numina posco. Vix ea fatus erat, veluti violaverit ostro si quis ebur, tales virgo dabat illa colores: dejecit vultum, et demissâ voce locuta est: Desine me que tuis incendere te que querelis. Quam pro me curam geris, hanc, precor, optime, pro me deponas; toties jam dedignata maritos, mens immota manet, solâ contenta Dianâ: certum est in sylvis, inter deserta ferarum malle pati, incœptum frustrà submitte furorem.-- Illum turbat amor magis, ægrescit que medendo. Tum quassans caput, hæc effudit pectore dicta: Degere more feræ quæ te dementia adegit? Vana superstitio in dumis coluisse Dianam, æternum telorum et virginitatis amorem. Tu ne tot incassum fusos patiêre labores? Quin potiùs miserere: mori me denique coges. Accipe da que fidem, quoniàm convenimus ambo.… Vis ergò inter nos quid possit uterque vicissim experiamur?… Et me Phœbus amat; si quid mea carmina possunt, semper honos, nomen que tuum, laudes que manebunt. Si te nulla movet tantarum gloria rerum, huc geminas nunc flecte acies, res aspice nostras. Telum immane, manu validâ quod fortè gerebat eripuit mulcens, quo non præstantius ullum Europâ atque Asiâ, visu mirabile monstrum, horrendum, et cui turpe caput, cui plurima cervix, consertum tegmen spinis, prolixa que barba, et crurum tenùs à mento palearia pendent. Tantæ molis erat!--Me ne huic confidere monstro?…-- Tantùm effata silet, lacrymas que effudit, et omnem implevit clamore locum, et tremefacta refugit, improvisum aspris veluti qui sentibus anguem pressit humi, retrò que pedem cum voce repressit. Ille autem pariter cursu telo que secutus, siste gradum, quò deindè ruis? quò proripis, inquit? nunquàm hodiè effugies; veniam per tela, per ignes: nullæ hìc insidiæ, terram, mare, sydera juro; nec vim tela ferunt.--Tereti cervice reflexam insequitur, jam jam que manu tenet, et permit hastâ, Evolat infelix, et, fœmineo ululatu, scissa comam, mœstis latè loca questibus implet. Ille, quis et me, inquit, miserum et te perdidit error!… Sis bonus, ô felix que audacibus annue cæptis, Nate Deâ, pergit, precibus si flecteris ullis: ventum ad supremum est, dubiis ne defice rebus; verùm age, et ultricem pharetrâ deprome sagittam.-- Vix hæc ediderat, cœli in regione serenâ intonuit lævum, sonat unà lethifer arcus: nulli visa citò, per que ilia venit arundo, pertentat que animos atque ossibus implicat ignem. Improbe Amor! cui tanta Deo permissa potestas? Non equidem invideo; miror magis. Aspera virgo continuit que gradum, subito que accensa furore, incipit effari: Sequimur te, sancte Deorum, quisquis es; en supplex venio, jam vivite, sylvæ. Major agit Deus, atque opera ad majora remittit. Huc ades, ô formose puer, jam tempus agi res; do quod vis … sed res animos incognita turbat: quidquid id est, timeo … hunc, oro, defende furorem. Auditis ille hæc placido sic reddidit ore: Testor, cara, Deos, nihil illo triste recepto: carpe manu, namque ipsè volens facilis que sequetur. Audentes fortuna juvat. Quis talia demens abnuat?--Atque animum præsenti pignore firmat. His dictis, curæ emotæ: venerabile donum fatalis virgæ, monumentum et pignus amoris, dulcibus illa quidem illecebris lasciva puella miratur que inter que manus et brachia versat; expleri mentem nequit, ardescit que tuendo. Tum verò exarsit, juveni que arrecta cupido, pellis et ad tactum tractanti dura resistit. Incipiunt agitata tumescere turpia membra; spiritus intùs alit, totam que infusa per artus mens agitat molem; surgens caput altiùs effert. Ille manum patiens et tanto lætus honore stare loco nescit, subitâ spe fervidus ardet, lætitiâ exultans, et verberat ictibus auras. Illa quidem jam dudùm arcu contenta parato tela tenens, lacrymis oculos suffusa nitentes: Desine plura puer, et quod nunc instat, agamus.-- Cunctantem amplexu molli fovet. Ille repentè hoc erat, hoc, inquit, votis quod sæpè petivi!-- Sic fatus duplicem ex humeris rejecit amictum, pandentem que sinus et totâ veste vocantem corripit in nodum complexus, et angit inhærens, telum immane manu quatiens, opera omnia rumpit, componens manibus que manus, atque oribus ora, pectora pectoribus.… Procul, ô procul este, profani; majus opus moveo.… Direptis crura cothurnis dissiluisse ferunt: foribus domus atra revulsis panditur, et Caci detecta apparuit ingens regia, et ingentem lato dedit ore fenestram: sponte suâ umbrosæ penitùs patuêre cavernæ. Hìc labor ille domûs et inextricabilis error; hìc spelunca fuit, vasto que immanis hiatu, horrida, quam densi complerant undique sentes. Intùs aquæ dulces, mellis cœlestia dona. Ergò iter incæptum peragunt, atque oscula figunt, nescio quâ præter solitum dulcedine læti; sibila lambebant linguis vibrantibus ora: continuò que avidis ubi subdita flamma medullis, idem omnes simul ardor agit, pariter que laborem sortiti: teneris tepefactus in ossibus humor æstuat; et liquido distendunt nectare cellas. Tum verò ardentes oculi, atque attractus ab alto spiritus auditur gravior, tractìm que susurrant cum gemitu; subitò non vultus, non color unus, non comptæ mansêre comæ: moritura puella, sanguineam torquens aciem, maculis que trementes interfusa genas, delibans oscula, fatur: O mihi præteritos referat si Jupiter annos, dum te, care puer, mea sola et sera voluptas, complexu teneo, tecum consumerer ævo: nunc scio quid sit amor, sanguis meus.…-- Hæc ait, et liquidum ambrosiæ diffudit odorem, atque huic responsum paucis ità rettulit heros: Extinxti te me que, soror.--Nec plura locutus, dentibus infrendens, flammantia lumina torquens, atque hìnc atque illìnc immania terga resolvit: extremos que ciet gemitus: tum lucidus anguis concidit, et mistum spumis vomit ore cruorem. Hei mihi! qualis erat! quantùm mutatus ab illo, cervicem inflexam posuit, jacuit que per antrum, et frontem obscœnam rugis arat, omnis et unà dilapsus calor atque immundus olentia sudor membra sequebatur: facto que hìc fine quievit. Desine Mænalios, jam desine, Tibia versus[2].

_LÆLIUS CAPILUPUS._

[2] Vid. Part. prim. pag. 58.

LIX.

AD JOANNEM VERONENSEM.

Membroso tumidum qui formas ore Priapum, parce meas labris contemerare genas. Quid juvat heu! mundæ parcat quòd mentula buccæ, fellator labris si quoque fio tuis?

_HIERONYMUS BALBUS Venetus, episcopus Gurcensis._

LX.

IN EUNDEM.

Quisquis erit solvens Thebana enigmata, dicat, qui sine pene viros irrumat ore, quis est?

_Idem._

LXI.

AD FRANCISCUM.

Tanta tibi laus est inflati et gloria penis, cedat ut Arcadii mentula tenta Dei. Ille riget ferro, nodosâ et durior ulmo; ille hastâ crescit longior Hectoreâ. Ille suas agitans stillanti rore palæstras, Penelopen Veneri mollit et Hyppolytum. In senium vergens, Custos membrosus agelli te vocat ad partes pene rubente tuas.… Sed, puto, respondes, quid vis, pater optime? Fures non premere hoc telo, sed soleo elicere.

_HIERONYMUS BALBUS Venetus, episcopus Gurcensis._

LXII.

AD NANUM MENTULATUM.

Parva manus, digiti que breves, et colla minuta, et par est tereti gurgulione caput. Venter formicæ, testudinis ora, genæ que, et corpus minimo est pumilione minus. Sed tamen Hectoreâ tibi mentula longior hastâ turget, et inflato vertice semper adest. Quàm benè commisit solers natura! negavit quod reliquis membris, mentula sola tenet.

_Idem._

LXIII.

IN PUELLAM PALLESCENTEM.

Aliba virgo, febri (nam palles) fortè laboras? Parva potest morbum pellere menta tuum.

_OMNIBONUS RIGOTTUS._

LXIV.

PRIAPUS, PAPYRUS.

_ANAGRAMMA._

Nostras nolebam chartas monstrare Priapum. Quis vitare queat? Nuda Papyrus habet.

_OMNIBONUS RIGOTTUS._

LXV.

DE CUPIDINE.