# Erotopægnion, sive Priapeia Veterum et Recentiorum

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/erotop-gnion-sive-priapeia-veterum-et-recentiorum-53944/index.md

Illusit mihi pauper inquilinus, qui libum dederat, molam que fusam, quarè partibus additis in ignem sacro protinùs hinc abit peracto. Vicini canis hùc subindè venit, nidorem, puto, prosecuta fumi: quæ libamine mentulæ comeso, tota nocte mihi litat rigendo. At vos ampliùs hoc loco cavete quidquam ponere, ne famelicorum ad me turba velit canum venire: ne, dùm me colitis, meum que numen, custodes habeatis irrumatos.

LXXI.

PRIAPUS.

Si commissa meæ carpes pomaria curæ, dulcia quid doleam perdere, doctus eris.

LXXII.

AD PRIAPUM.

Pomarii tutela diligens, rubro, Priape, furibus minare mutino.

LXXIII.

PRIAPUS.

Quòd movear non est; quià, si furaberis ipse grandia mala, tibi μαχρὰ βραχεῖα dabo.

LXXIV.

PRIAPUS.

Obliquis, pathicæ, quid me spectatis ocellis? Non stat in inguinibus mentula tenta meis. Quæ tamen exanimis nunc est et inutile lignum, utilis hæc, aram si dederitis, erit.

LXXV.

PRIAPUS.

Per medios ibit pueros, medias que puellas mentula; barbatis non nisi summa petet.

LXXVI.

AD PRIAPUM.

Dodona est tibi, Jupiter, sacrata; Junoni Samos, et Mycena Diti; undæ Tænaros æquoris que Regi. Pallas Cecropias tuetur arces: Delphos Pythius orbis umbilicum: Creten Delia Cynthios que colles: Faunus Mænalon, Arcadum que sylvas. Est tutela Rhodos beata Solis: Gades Herculis, humidum que Tibur: Cyllene celeris Dei nivosa: Tardo gratior æstuosa Lemnos: Eunææ Cererem nurus frequentant: raptam Cyzicos ostreosa Divam: formosam Venerem Cnidus, Paphos que: mortales tibi Lampsacum dicârunt.

LXXVII.

PRIAPUS.

Quòd sim jàm senior, meum que canis cum barbâ caput albicet capillis: deprensos ego perforare possum Tithonum, Priamum que, Nestorem que. Immanem stomachum mihi videtis, qui densam facitis subindè sepem, et fures prohibetis hùc adire. Hoc est lædere, dùm juvatis; hoc est non admittere ad aucupem volucres. Obstructa est via: nec licet jacenti jacturâ natis expiare culpam. Ergò qui priùs usque et usque et usque furum scindere podices solebam, per noctes aliquot, dies que cesso. Pœnas do quoque, quod satis super que est, in semen que abeo, salax que quondam non vitam perago. Quis hoc putaret, ut lusu citharædus abstineret? At vos, ne peream situ senili, quæso, desinite esse diligentes, ne ve imponite fibulam Priapo.

LXXVIII.

PRIAPUS.

At Dii Deæ que dentibus tuis escas negent amicas, cunnilinge vicine, per quem puella fortis antè, nec mendax, et quæ solebat impigro celer passu ad nos venire: nunc misella labdace vix posse jurat ambulare præ fossis.

LXXIX.

AD PRIAPUM.

Priape, quòd sis fascino gravis tento, quod exprobravit hic tibi suo versu poeta noster, erubescere hoc noli. Non es poetâ fascinosior nostro.

LXXX.

AD PRIAPUM.

At non longa satis, non stat benè mentula crassa, et quam, si tractes, crescere posse putes. Me miserum! cupidas fallit mensura puellas. Non habet hæc aliud mentula majus eo. Utilior Tydeus, qui, si quid credis Homero, ingenio pugnax, corpore parvus erat. Sed potuit damno nobis novitas que pudor que esse: repellendus sæpiùs iste mihi.

LXXXI.

AD PRIAPUM.

Dum vivis, sperare decet: tu, rustice custos, hùc ades, et, nervis tente Priape, fave.

LXXXII.

AD PRIAPUM.

Villicus ærarî quondàm, nunc cultor agelli, hæc tibi Perspectus templa, Priape, dico. Pro quibus officiis si fas est, sancte, paciscor, assiduus custos ruris ut esse velis: improbus ut si quis nostrum violârit agellum, hunc tu … sed taceo. Scis, puto, quod sequitur.

_ALBIUS TIBULLUS._

LXXXIII.

AD PRIAPUM.

Quid hoc novi est? Quid ira nuntiat Deûm? Silente nocte candidus mihi puer tepente cum jaceret abditus sinu, Venus fuit quieta, nec viriliter iners senile penis extulit caput. Placet, Priape, qui sub arboris comâ soles sacrum revincte pampino caput ruber sedere cum rubente fascino. At, ô Tripalle, sæpè floribus novis tuas sinè arte deligavimus comas: abegimus que voce sæpè, cum tibi senex ve corvus, impiger ve gracculus sacrum feriret ore corneo caput. Vale, Priape: debeo tibi nihil. Vale, nefande destitutor inguinum, jacebis inter arva pallidus situ, canis que sævus usque minget, aut tibi aper fricabit oblitum latus luto. Sceleste penis, ô cui meum malum gravi piâ que lege noxiam lues! Licet querare, nec tibi tener puer patebit ullus, ingemente qui toro juvante verset arte mobilem natem. Puella nec jocosa te levi manu fovebit, apprimet ve lubricum femur. Bidens amica Romuli senis memor paratur: inter atra cujus inguina, vagâ que pelle tectus inguinum gelu araneosus obsidet fores situs. Tibi hæc paratur: ut tuum ter et quater voret profunda fossa lubricum caput. Licebit æger, aut languentior cubes, terêris usque, donec ah miser, miser, triplex que quadruplex que compleas specum. Superbia ista proderit nihil: simul vagum sonante merseris caput luto. Quid est, iners? piget ne lentitudinis? Licebit hoc inultus auferas semel. Sed ille cum redibit aureus puer, simul sonanti senserit iter pede, repentè nervos excitet libidine, et inquietus inguina arrigat tumor, neque incitare cesset, usque dùm mihi Venus jocosa molle ruperit latus.

_ALBIUS TIBULLUS._

LXXXIV.

AD PRIAPUM.

Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, ne capiti soles, ne noceant que nives. Quæ tua formosos cepit solertia? certè non tibi barba nitet, non tibi culta coma est. Nudus et hibernæ producis frigora brumæ, nudus et æstivi tempora sicca canis. Sic ego. Tùm Bacchi respondit rustica proles, armatus curvâ sic mihi falce Deus: Tu, puero quodcumque tuo tentare libebit, cedas. Obsequio plurima vincit amor. Sed ne te capiant, primò si fortè negabit, tædia, paulatìm sub juga colla dabit. Longa dies homini docuit parere leones; longa dies molli saxa peredit aquâ. Annus in apricis maturat collibus uvas, annus agit certâ lucida signa vice. Nec jurare time: Veneris perjuria venti irrita per terras, et freta summa ferunt. Gratia magna Jovi. Vetuit pater ipse valere, jurâsset cupidè quicquid ineptus amor. Per que suas impunè sinit Dictynna sagittas affirmes, crines per que Minerva suos. At si tardus eris, errabis. Transiet ætas; quàm citò non segnis stat remeat que dies! quàm citò purpureos deperdit terra colores! quàm citò formosas populus antè comas! Quàm jacet, infirmæ venêre ubi fata senectæ, qui prior Elæo est carcere missus equus! Vidi jàm juvenem, premeret quum serior ætas, mœrentem stultos præteriisse dies. Crudeles divi! serpens novus exuit annos, formæ non ullam fata dedêre moram; solis æterna est Phœbo, Baccho que juventa: nam decet intonsus crinis utrumque deum. Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur, et canis arenti torreat arva siti. Quamvis prætexens pictâ ferrugine cœlum venturam admittat imbrifer arcus aquam. Vel si cœruleas puppi volet ire per undas, ipse levem remo per freta pelle ratem. Nec te pœniteat duros subiisse labores, aut operi insuetas adteruisse manus. Nec, velit insidiis altas si claudere valles, dum placeas, humeri retia ferre negent. Si volet arma, levi tentabis ludere dextrâ, sæpè dabis nudum, vincat ut ille, latus. Tunc tibi mitis erit, rapias tùm cara licebit oscula; pugnabit, sed tamen apta dabit. Rapta dabit primò; post offeret ipse volenti, post etiàm collo se implicuisse volet. Heu! malè nunc artes miseras hæc sæcula tractant. Jam tener assuevit munera velle puer. Jam tua, qui venerem docuisti vendere primus, quisquis es, infelix urgeat ossa lapis. Pieridas, pueri, doctos et amate poetas; aurea nec superent munera Pieridas. Carmine purpurea est Nisi coma; carmina ni sint, ex humero Pelopis non nituisset ebur. Quem referent Musæ, vivet: dùm robora tellus, dùm cœlum stellas, dùm vehet amnis aquas. At qui non audit Musas, qui vendit amorem, Idææ currus ille sequatur Opis: et ter centenas erroribus expleat urbes: et secet ad Phrygios vilia membra modos. Blanditis vult esse locum Venus ipsa querelis; supplicibus miseris flentibus illa favet. Hæc mihi, quæ canerem Titio, Deus edidit ore; sed Titium conjux hæc meminisse vetat. «O! fuge te teneræ puerorum credere turbæ: nam caussam justi semper amoris habent. Hic placet, angustis quòd equum compescit habenis, hic placidam niveo pectore pellit aquam. Hic, quià fortis adest audacia, cepit; at illi virgineus teneras stat pudor antè genas.» Pareat ille suæ. Vos me celebrate magistrum, quos malè habet multâ callidus arte puer. Gloria cuique sua est. Me, qui spernentur amantes, consultent. Cunctis janua nostra patet. Tempus erit, quùm me Veneris præcepta ferentem deducat juvenum sedula turba senem. Eheu quam Marathus lento me torquet amore! deficiunt artes, deficiunt que doli. Parce, puer, quæso, ne turbis fabula fiam: quùm mea ridebunt vana magisteria.

_ALBIUS TIBULLUS._

LXXXV.

PRIAPUS.

Hunc ego, juvenes, locum villulam que palustrem, tectam vimine junceo, caricis que maniplis, quercus arida, rusticâ conformata securi, nutrivi: magis et magis ut beata quotannis. Hujus nam domini colunt me, Deum que salutant, pauperis tugurii pater, filius que: alter assiduâ colens diligentiâ, ut herba dumosa, aspera que à meo sit remota sacello: alter parva ferens manu semper munera largâ; florido mihi ponitur picta vere corolla primitu, et tenerâ virens spica mollis aristâ: luteæ violæ mihi, luteum que papaver, pallentes que cucurbitæ, et suave olentia mala; uva pampineâ rubens educata sub umbrâ. Sanguine hanc etiam mihi (sed jacebitis) aram barbatus linit hirculus, cornipes que capella, pro queis omnia honoribus hæc necesse Priapo præstare, et domini hortulum, vineam que tueri. Quare hìnc, ô pueri, malas abstinete rapinas. Vicinus propè dives est, negligens que Priapus. Indè sumite, semita hæc deindè vos feret ipsa.

_CATULLUS._

LXXXVI.

PRIAPUS.

Ego hæc, ego arte fabricata rusticâ, ego arida, ô viator, ecce populus agellulum hunc sinistra, tute quem vides, heri que villulam hortum que pauperis tueor, malas que furis arceo manus. Mihi corolla picta vere ponitur: mihi rubens arista sole fervido: mihi virente dulcis uva pampino: mihi que glauca duro oliva frigore. Meis capella delicata pascuis in urbem adulta lacte portat ubera: meis que pinguis agnus ex ovilibus gravem domum remittit ære dexteram: tener que, matre mugiente, vaccula deûm profundit antè templa sanguinem. Proin, viator, hunc Deum vereberis, manum que sorsùm habebis. Hoc tibi expedit. Parata nam que crux, sinè arte mentula. Velim pol! inquis: at pol! ecce villicus venit, valente cui revulsa brachio fit ista mentula apta clava dexteræ.

_CATULLUS._

LXXXVII.

AD PRIAPUM.

_Carminis Ityphallici fragmentum._

Hunc lucum tibi dedico consecro que, Priape, quæ domus tua Lampsaci est, quæ que sylva, Priape. Nam te præcipuè in suis urbibus colit ora Hellespontia, cæteris ostreosior oris.

_Idem._

LXXXVIII.

PRIAPUS.

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber incertus scamnum faceret ne Priapum, maluit esse Deum; Deus indè ego furum, avium que maxima formido: nam fures dextra coercet, obscœno que ruber porrectus ab inguine palus: ast importunas volucres in vertice arundo terret fixa, vetat que novis considere in hortis. Hùc priùs angustis ejecta cadavera cellis conservus vili portanda locabat in arcâ. Hoc miseræ plebi stabat commune sepulchrum, Pantolabo scurræ, Nomentano que nepoti. Mille pedes in fronte, trecentos Cippus in agrum hic dabat, hæredes monumentum ne sequerentur. Nunc licet Æsquiliis habitare salubribus, atque aggere in aprico spatiari: quomodò tristes albis informem spectabant ossibus agrum. Cum mihi non tantùm fures que, feræ que suetæ hunc vexare locum curæ sunt atque labori, quantùm carminibus quæ versant atque venenis humanos animos, has nullo perdere possum, nec prohibere modo, simul ac vaga Luna decorum protulit os, quin ossa legant, herbas que nocentes. Vidi egomet nigrâ succinctam vadere pallâ Canidiam pedibus nudis, passo que capillo, cum Saganâ majore ululantem. Pallor utrasque fecerat horrendas aspectu: scalpere terram unguibus, et pullam divellere mordicùs agnam cœperunt: cruor in fossam confusus, ut indè Manes elicerent animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea: major lanea, quæ pœnis compesceret inferiorem. Cerea suppliciter stabat servilibus, ut que jàm peritura, modis. Hecaten vocat altera, sævam altera Tysiphonen. Serpentes, atque videres infernas errare canes, Lunam que rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulchra. Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum Julius, et fragilis Pedatia, fur que Voranus. Singula quid memorem? quo pacto alterna loquentes umbræ cum Saganâ resonarent triste et acutum? Ut que lupi barbam variæ cum dente colubræ abdiderint furtim terris, et imagine cereâ largior arserit ignis, et ut non testis inultus horruerim voces furiarum et facta duarum. Nam displosa sonat quantùm vesica, pepedi diffissâ nate ficus: at illæ currere in urbem; Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum excidere, atque herbas, atque incantata lacertis vincula; cum magno risu que joco que videres.

_Q. HORATIUS._

LXXXIX.

PRIAPUS INERS.

At non formosa est, at non benè culta puella, at, puto, non votis sæpè petita meis! Hanc tamen in nullos tenui malè languidus usus, sed jacui pigro crimen onus que toro. Nec potui cupiens, pariter cupiente puellâ, inguinis effœti parte juvante frui. Illa quidem nostro subjecit eburnea collo brachia Sithoniâ candidiora nive; oscula que inseruit cupidæ luctantia linguæ; lascivum femori supposuit que femur; et mihi blanditias dixit, dominum que vocavit: et quæ prætereà publica verba juvant. Tacta tamen veluti gelidâ mea membra cicutâ, segnia propositum destituêre suum. Truncus iners jacui, species et inutile pondus: nec satis exactum est pondus an umbra forem. Quæ mihi ventura est (si quidem ventura) senectus, cum desit numeris ipsa juventa suis? Ah! pudet annorum; quo me juvenem que virum que, nec juvenem, nec me sensit amica virum. Sic flammas aditura pias æterna sacerdos surgit, et à caro fratre verenda soror. At nuper bis flava Chloe, ter candida Pitho, ter Libas officio continuata meo. Exigere à nobis angustâ nocte Corinnam, me memini numeros sustinuisse novem. Nùm mea Thessalico languent devota veneno corpora? nùm misero carmen et herba nocent? Saga ve Pœniceâ defixit nomina cerâ, et medium tenues in jecur egit acus? Carmine læsa Ceres sterilem vanescit in herbam: deficiunt læsi carmine fontis aquæ. Ilicibus glandes, cantata que vitibus uva decidit, et nullo poma movente fluunt. Quid vetat et nervos magicas torpere per artes? Forsitan impatiens sit latus indè meum. Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat: ille fuit vitii caussa secunda mei. At qualem vidi tantùm tetigi que puellam! sic etiàm tunicâ tangitur ipsa suâ. Illius ad tactum Pylius juvenescere possit, Tithonus que annis fortior esse suis. Hæc mihi contigerat; sed vir non contigit illi. Quas nunc concipiam per nova vota preces? Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus, muneris oblati pœnituisse Deos. Optabam certè recipi; sum nempè receptus: oscula ferre; tuli: proximus esse; fui. Quò mihi fortunæ tantùm? Quò regna sinè usu? Quid nisi possedi, dives avarus, opes? Sic aret mediis taciti vulgator in undis; poma que, quæ nullo tempore tangat, habet. A tenerâ quisquam sic surgit manè puellâ, Protinùs ut sanctos possit adire Deos. Sed non blanda, puto, non optima perdidit in me oscula: non omni sollicitavit ope. Illa graves potuit quercus, adamanta que durum, surda que blanditiis saxa movere suis. Digna movere fuit certè vivos que viros que; sed neque tum vixi, nec vir, ut antè, fui. Quid juvet, ad surdas si cantet Phemius aures? Quid miserum Thamyran picta tabella juvet? At quæ non tacitâ formavi gaudia mente! Quos ego non finxi disposui que modos! Nostra tamen jacuêre, velut præmortua, membra turpiter, hesternâ languidiora rosâ, quæ nunc eccè rigent intempestiva, valent que; nunc opus exposcunt militiam que suam. Quin istic pudibunda jaces, pars pessima nostrî; sic sum pollicitis captus et antè tuis. Tu dominam fallis: per te deprensus, inermis, tristia cum magno damna pudore tuli. Hanc etiàm non est mea dedignata puella molliter admotâ sollicitare manu. Sed postquàm nullas consurgere posse per artes, immemorem que suî procubuisse videt, quid me ludis, ait? quis te, malè sane, jubebat invitum nostro ponere membra toro? Aut te trajectis Ææa venefica lanis devovet; aut alio lassus amore venis. Nec mora: desiluit tunicâ velata recinctâ; et decuit nudos proripuisse pedes. Ne ve suæ possent intactam scire ministræ, dedecus hoc sumptâ dissimulavit aquâ.

_PUBL. OVIDIUS NASO._ Amorum Lib. III. Elegia 7.

XC.

PRIAPUS AB ASELLO PRODITUS.

Festa corymbiferi celebrabat Græcia Bacchi, tertia quæ solito tempore bruma refert. Dî quoque cultores in idem venêre Lyæi, et quicumque jocis non alienus erat. Panes, et in venerem Satyrorum prona juventus, quæ que colunt amnes sola que rura Deæ. Venerat et senior pando Silenus Asello, qui que rubro pavidas inguine terret aves. Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti, gramine vestitis accubuêre toris. Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam. Miscendas parcè rivus agebat aquas. Naïdes, effusis aliæ sinè pectinis usu, pars aderant positis arte manu que comis. Illa super suras tunicam collecta ministrat: altera dissuto pectus aperta sinu. Exerit hæc humerum: vestem trahit illa per herbas; impediunt teneros vincula nulla pedes. Hìnc aliæ Satyris incendia mitia præbent: pars tibi, qui pinu tempora nexa geris. Te quoque inextinctæ, Silene, libidinis, urunt. Nequitia est, quæ te non sinit esse senem. At ruber, hortorum decus et tutela, Priapus omnibus ex illis Lotide captus erat. Hanc cupit, hanc optat, solâ suspirat in illâ: signa que dat nutu, sollicitat que notis. Fastus inest pulchris, sequitur que superbia formam: irrisum vultu despicit illa suo. Nox erat, et vino somnum faciente, jacebant corpora diversis victa sopore locis. Lotis in herbosâ sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo. Surgit amans, animam que tenens, vestigia furtim suspenso digitis fert taciturna gradu. Ut tetigit niveæ secreta cubilia Nymphæ, ipsa sui flatûs ne sonet aura, cavet. Et jam finitimâ corpus librabat in herbâ: illa tamen multi plena soporis erat. Gaudet, et à pedibus tracto velamine, vota ad sua felici cœperat ire viâ. Eccè rudens rauco Sileni vector Asellus intempestivos edidit ore sonos. Territa consurgit Nymphe; manibus que Priapum rejicit, et fugiens concitat omne nemus. At Deus obscœnâ nimiùm quoque parte paratus, omnibus ad Lunæ lumina risus erat. Morte dedit pœnas autor clamoris, et hæc est Hellespontiaco victima grata Deo.

_PUBL. OVIDIUS NASO._ Fastorum Lib. I.

XCI.

FAUNI ERROR.

… Cur præcipuè fugiat velamina Faunus traditur antiqui Fabula plena joci. Fortè comes dominæ juvenis Tyrinthius ibat: vidit ab excelso Faunus utrumque jugo. Vidit et incaluit, montana que Numina, dixit, nil mihi vobiscum est: hæc meus ardor erit. Ibat odoratis humeros perfusa capillis Mæonis, aurato conspicienda sinu. Aurea pellebant rapidos umbracula soles, Quæ tamen Herculeæ sustinuêre manus. Jam que nemus Bacchi, Tmoli vineta, tenebant: Hesperus et fusco roscidus ibat equo. Antra subit tofis laqueata que pumice vivo. Garrulus in primo limine rivus erat. Dum que parant epulas potanda que vina ministri; cultibus Alciden instruit illa suis. Dat tenues tunicas Gætulo murice tinctas, dat teretem zonam, quâ modò cincta fuit. Ventre minor zona est: tunicarum vincla relaxat, ut possit magnas exeruisse manus. Fregerat armillas non illa ad brachia factas: stringebant magnos vincula parva pedes. Ipsa capit clavam que gravem, spolium que leonis, condita que in pharetrâ tela minora suâ. Sic epulis functi, sic dant sua corpora somno, et positis juxtà secubuêre toris. Caussa, repertori vitis pia sacra parabant, quæ facerent purè, cum foret orta dies. Noctis erat medium: (quid non amor improbus audet?) Roscida per tenebras Faunus ad antra venit. Ut que videt comites somno vino que solutos; spem capit in dominis esse soporis idem. Intrat, et hùc illùc temerarius errat adulter, et præfert cautas subsequitur que manus. Venerat ad strati captata cubilia lecti, et primâ felix sorte futurus erat. Ut tetigit fulvi setis hirsuta leonis vellera, pertimuit, sustinuit que manum. Attonitus que metu rediit, ut sæpè viator turbatum viso rettulit angue pedem. Indè tori, qui junctus erat, velamina tangit mollia, mendaci decipitur que notâ. Adscendit: spondâ que sibi propiore recumbit: (et rigidum cornu durius inguen erat.) Intereà tunicas orâ subducit ab imâ: (horrebant densis aspera crura pilis.) Cætera tentantem cubito Tirynthius heros reppulit: è summo decidit ille toro. Fit sonus: inclamant comites, et lumina poscit Mæonis. Illatis ignibus acta patent. Ille gemit lecto graviter dejectus ab alto: membra que de durâ vix sua ponit humo. Ridet et Alcides, et qui vidêre jacentem: ridet Amatorem Lyda puella suum. Veste Deus lusus, fallentes lumina vestes non amat, et nudos ad sua sacra vocat.

_PUBL. OVIDIUS NASO._ Fast. Lib. II.

XCII.

PRIAPI DEDECUS.

