Erotopægnion, sive Priapeia Veterum et Recentiorum

Part 2

Chapter 2 3,286 words Public domain Markdown

Atque tot sunt de Priapo ab antiquis memoriæ prodita. Priapus Naïadis et Dionysi filius dicitur, quià pro semine rerum naturalium capitur. Dionysus enim sol est, aut calor, at Naïs humor, ut dictum est, è quibus semina concipiuntur rerum naturalium. Quidam Chiones filium putârunt, quià album sit, et lacti vel nivi simile rerum propè omnium semen: nam Græci _chiona_ nivem vocârunt. Qui Veneris et Adonidis filium esse crediderunt, in idem denique relabuntur, solis que differunt nominibus. Alii Priapum Bacchi ac Veneris filium fuisse crediderunt, quià vinum propter calorem excitet libidinem, ac deum putârunt Lampsaci ob fertilitatem et bonitatem vinorum, quæ ibi nascerentur. Illius imago sinistrâ manu mentulam, dextrâ falcem tenebat, quòd omnium nascentium temporis certi et cuique concessi certa sit meta, quâ vitam abscindi necesse est. Fuerunt tamen nonnulli, qui Priapum nullum esse alium quàm Pana putaverint. Verùm vel nominis ipsius etymologia indicat Priapum esse semen. Quòd Venus ipsum ob deformitatem in Lampsaco reliquit, nihil aliud significat, nisi res multas naturæ esse necessarias, quas tamen ob turpitudinem natura occultavit: sic pudenda hominum villis occultantur, et sunt in parte corporis occultiore: sic anum modò intrà nates occuluit, modò sub caudarum integumento locavit, modò ità fecit occultum, ut in nonnullis eum dignoscere haud facile sit, ut in piscibus modò non apparet omninò, ut in genere conchyliorum, et testâ intectorum. Nam cum deformia sint, et ab ipsâ naturâ consultò abscondita illa membra, tum turpia sunt illorum officia, quamvis necessaria. Idcircò et nos aliquandò rei venereæ obscœnitatem ità breviter expressimus:

Nil amor est aliud, Veneris quàm parva voluptas, quæ simul expleta est, inficit ora rubor.

Deformis igitur et obscœnus Priapus jure optimo fingitur, quià turpis est illa naturæ actio: et quam nemo prorsùs appeteret, nisi illam cæcâ suavitate natura respersisset.

_MYTHOLOGIÆ lib. V. Cap. XV._

PARS PRIOR.

PRIAPEIA VETERUM.

JOSEPHUS SCALIGER.

Scripserunt hujus argumenti poematia plures veterum, Catullus, Tibullus, Ovidius, Petronius Arbiter, alii. Itaque ex eorum epigrammatis totus hic liber concinnatus est, et conflatus ab eo qui epigramma illud libro præposuit: _Carminis incompti_, _etc._ Argumentum varium est: modò enim vel poeta, vel puella, vel viator, vel villicus Priapum adloquitur. Interdùm ipse Priapus furibus masculini et fœminini sexûs stuprum suadet, vel minatur. Sortem suam miseratur de tentigine suâ, de furibus, de puellis lascivis super inguina Priapi de nocte molentibus conqueritur, et alia plurima, etc.

AD LECTOREM.

_Carminis incompti lusus lecture procaces,_ _conveniens Tatio pone supercilium._ _Non soror hoc habitat Phœbi, non Vesta sacello,_ _nec quæ de patrio vertice nata Dea est:_ _sed ruber hortorum custos, membrosior æquo,_ _qui tectum nullis vestibus inguen habet._ _Aut igitur tunicam parti prætende tegendæ,_ _aut quibus hanc oculis adspicis, ista lege._

CARMEN I.

AD PRIAPUM.

Ludens hæc ego teste te, Priape, horto carmina digna, non libello, scripsi non nimiùm laboriosè. Nec Musas tamen, ut solent Poetæ ad non virgineum locum vocavi. Nam sensus mihi cor que defuisset, castas, Pieridum chorum, sorores auso ducere mentulam ad Priapi. Ergò, quidquid id est, quod otiosus templi parietibus tui notavi, in partem accipias bonam rogamus.

II.

PRIAPUS.

Obscurè poteram tibi dicere, da mihi, quod tu des licet assiduè, nil tamen indè perit. Da mihi quod cupies frustrà dare forsitan olim, cum tenet obsessas invida barba genas: quod que Jovi dederat, qui raptus ab alite sacrâ, miscet amatori pocula grata suo: quod virgo primâ cupido dat nocte marito, dum timet alterius vulnus inepta loci. Simplicius multò est, da pædicare, latinè dicere, quid faciam? Crassa Minerva mea est.

III.

AD PRIAPUM.

Obscœnis rigido Deo tabellas ducens ex Elephantidos libellis dat donum Lalage, rogat que tentes, si pictas opus edat ad figuras.

IV.

DE PRIAPO.

Quam puero legem fertur dixisse Priapus, versibus hìc infrà scripta duobus erit: quod meus hortus habet, sumas impunè licebit, si dederit nobis quod tuus hortus habet.

V.

PRIAPUS.

Quòd sum ligneus, ut vides, Priapus, et falx lignea, ligneus que penis, prendam te tamen, et tenebo prensam: totam que hanc sinè fraude, quantacumque est, tormento citharâ que tensiorem, ad costam tibi septimam recondam.

VI.

PRIAPUS.

Cum loquor, una mihi peccatur littera, nàm PRÆ, PÆ dico semper, blæsa que lingua mihi est.

VII.

PRIAPUS.

Matronæ, procul hìnc abite, castæ: turpe est vos legere impudica verba. Non assis faciunt: eunt que rectà: nimirùm sapiunt, vident que magnam matronæ quoque mentulam libenter.

VIII.

PRIAPUS.

Cur obscœna mihi pars sit sine veste requiris: quæro, tegat nullus cur sua signa deus? Fulmen habet mundi dominus, tenet illud apertè: nec datur æquoreo fuscina tecta Deo. Nec Mavors illum, per quem valet, occulit ensem. Nec latet in tepido Palladis hasta sinu. Nùm pudet auratas Phœbum portare sagittas? Clàm ve solet pharetram ferre Diana suam? Nùm tegit Alcides nodosæ robora clavæ? Sub tunicâ virgam nùm Deus Ales habet? Quis Bacchum gracili vestem prætendere thyrso? Quis te celatâ cum face vidit, Amor? Nec mihi sit crimen, quòd mentula semper aperta est; hoc mihi si telum desit, inermis ero.

IX.

PRIAPUS.

Insulsissima, quid, puella, rides? Non me Praxiteles Scopas ve fecit: nec sum Phidiacà manu politus: sed lignum rude villicus dolavit: Et dixit mihi, tu Priapus esto. Spectas me tamen, et subindè rides. Nimirùm tibi salsa res videtur, adstans inguinibus columna nostris.

X.

PRIAPUS.

Ne prensêre, cave: prenso nec fuste nocebo: sæva nec incurvâ vulnera falce dabo. Trajectus conto sic extendêre pedali, ut culum rugas non habuisse putes.

XI.

PRIAPUS.

Quædam senior Hectoris parente, Cumææ soror, ut puto, Sibyllæ, æqualis tibi, quam domum revertens Theseus repperit in rogo jacentem, infirmo solet hùc gradu venire, rugosas que manus ad astra tollens, ne desit sibi, mentulam rogare. Hesternâ quoque luce, dum precatur, dentem de tribus excreavit unum. Tolle, inquam, procul, ac jube latere scissâ sub tunicâ, stolâque rasâ, ut semper solet, et timere lucem, qui tanto patet indecens hiatu, barbato macer eminente naso, ut credas Epicuron oscitari.

XII.

PRIAPUS.

Pædicêre, puer, moneo; futuêre, puella: barbatum furem tertia pœna manet.

XIII.

PRIAPUS.

Huc huc, quisquis es, in Dei salacis diverti grave ne puta sacellum: et si nocte fuit puella tecum, hâc re quod metuas adire, non est; istuc cœlitibus datur severis. Nos vappæ sumus, et pusilla culti ruris numina: nos pudore pulso stamus sub Jove coleis apertis. Ergò quilibet huc licebit intret, nigrâ fornicis oblitus favillâ.

XIV.

PRIAPUS.

Commisso mihi non satis modestas quicumque attulerit manus agello: is me sentiet esse non spadonem. Hic inter frutices loco remoto dicat forsitan hæc sibi ipse: nemo præcisum sciet esse me. Sed errat: magnis testibus ista res agetur.

XV.

AD PRIAPUM.

Qualibus Hippomenes cepit Scheneïda pomis: qualibus Hesperidum nobilis hortus erat: qualia credibile est spatiantem rure paterno Nausicaam pleno sæpè tulisse sinu: quale fuit malum quod littera pinxit Aconti, quâ lectâ, cupido pacta puella viro est: Talia cumque puer dominus florentis agelli imposuit mensæ, nude Priape, tuæ.

XVI.

PRIAPUS.

Quid mecum tibi, circitor moleste? Ad me quid prohibes venire furem? Accedat sine: laxior redibit.

XVII.

PRIAPUS.

Commoditas hæc est in nostro maxima pene, laxa quòd esse mihi fœmina nulla potest.

XVIII.

AD PRIAPUM.

Ecquandò Telethusa circulatrix, quæ clunem, tunicâ tegente nullâ extis aptiùs, altiùs que motat, crissabit tibi, fluctuante lumbo: sic ut non modò te, Priape, posset, privignum quoque sed movere Phædræ.

XIX.

PRIAPUS.

Fulmina sub Jove sunt: Neptuni fuscina telum: ense potens Mars est: hasta, Minerva, tua est. Sutilibus Liber committit prælia thyrsis: fertur Apollineâ missa sagitta manu. Herculis armata est invictâ dextera clavâ. At me terribilem mentula tensa facit.

XX.

AD PRIAPUM.

Copia me perdit: tu suffragare rogatus, indicio nec me prode, Priape, tuo; hæc quæcumque tibi posui vernacula poma, de sacrâ nullî dixeris esse viâ.

XXI.

PRIAPUS.

Fœmina si furtum faciet mihi, vir que, puer que: hæc cunnum, caput hic præbeat, ille nates.

XXII.

PRIAPUS.

Quicumque hìc violam, rosam ve carpet, furtivum ve olus, aut inempta poma, defectus puero que, fœminâ que, hâc tentigine, quam videtis in me, rumpatur precor usque, mentulâ que nequidquam sibi pulset umbilicum.

XXIII.

PRIAPUS.

Hìc me custodem fœcundi villicus horti mandati curam jussit habere loci. Fur habeas pœnam, licet indignêre, feram que propter olus, dicas, hoc ego? propter olus.

XXIV.

PRIAPUS.

Hoc sceptrum, quod ab arbore ut recisum est, nullâ jam poterit virere fronde: sceptrum, quod pathicæ petunt puellæ: quod quidam cupiant tenere reges: cui dant oscula nobiles cinædi: intrà viscera furis ibit usque ad pubem, capulum que coleorum.

XXV.

PRIAPUS.

Porrò (nam quis erit modus, Quirites?) Aut præcidite seminale membrum, quod totis mihi noctibus fatigant vicinæ sinè fine prurientes, vernis passeribus salaciores: aut rumpar, nec habebitis Priapum. Ipsi cernitis, exfututus ut sim, confectus que, macer que, pallidus que, qui quondàm ruber et valens solebam fures cædere, quàmlibet valentes. Defecit latus, et periculosam cum tussi miser expuo salivam.

XXVI.

AD PRIAPUM.

Deliciæ populi, magno notissima Circo Quinctia, vibratas docta movere nates, cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo ponit, et adductâ tympana pulsa manu. Pro quibus ut semper placeat spectantibus, orat, tenta que ad exemplum sit sua turba Dei.

XXVII.

PRIAPUS.

Tu qui non benè cogitas, et ægrè carpendo tibi temperas ab horto, pædicabere fascino pedali. Quòd si tam gravis, et molesta pœna non profecerit, altiora tangam.

XXVIII.

AD PRIAPUM.

Obscœnis, peream, Priape, si non uti me pudet, improbis que verbis: sed cum tu posito, Deus, pudore ostendas mihi coleos patentes, cum cunno mihi mentula est vocanda.

XXIX.

AD PRIAPUM.

VIATOR.

Falce minax et parte tuî majore, Priape, ad fontem, quæso, dic mihi quà sit iter.

PRIAPUS.

Vade per has vites; sed si quam carpseris uvam, quas aliter sumas, hospes, habebis aquas.

XXX.

PRIAPUS.

Donec protervâ nil mihi manu carpes, licebit ipsa sis pudicior Vestâ: sin, hæc mei te ventris arma laxabunt, exire ut ipsa de tuo queas culo.

XXXI.

PRIAPUS.

Uvis aridior puella passis, buxo pallidior, novâ que cerâ, collatas sibi quæ suis que membris formicas facit altiles videri: cujus viscera non aperta Tuscus per pellem poterit videre Haruspex. Quæ succo caret, atque petra pumex, nemo viderit hanc ut expuentem: quam pro sanguine pulverem, scobem que in venis medici putant habere: ad me nocte solet venire: et affert pallorem maciem que larvialem. Ductor ferreus insularis, æquè laternæ videor fricare cornu.

XXXII.

PRIAPUS.

Naïadas antiqui, Dryadas que habuêre Priapi: et quò tenta Dei vena subiret, erat. Nunc adeò nihil est, adeò mea plena libido; ut nymphas omnes interiisse putem. Turpe quidem fatu, sed, ne tentigine rumpar, falce manu positâ, fiet amica manus.

XXXIII.

AD PRIAPUM.

Cum sacrum fieret Deo salaci, conducta est pretio puella parvo, communis satis omnibus futura, quæ quot nocte viros peregit unâ, tot verpas tibi dedicat salignas.

XXXIV.

PRIAPUS.

Pædicabere fur semel, sed idem si prensus fueris bis, irrumabo. Quòd si tertia furta molieris, ut pœnam patiare hanc et illam, pædicaberis, irrumaberis que.

XXXV.

PRIAPUS.

Notas habemus quisque corporis formas. Phœbus comosus: Hercules lacertosus: trahit que Bacchus virginis tener formam: Minerva flavo lumine est, Venus pæto: frontem cruentos Arcadas vides Faunos. Habet decentes Nuntius deûm plantas. Tutela Lemni dispares movet gressus: intonsa semper Æsculapio barba est: nemo est feroci pectorosior Marte: quod si quis inter hæc locus mihi restat, deus Priapo mentulatior non est.

XXXVI.

VOTI SOLUTIO.

Cur pictum memori sit in tabellâ membrum, quæritis, undè procreamur; cum penis mihi fortè læsus esset, chirurgi que manum miser timerem, Diis me legitimis nimis que magnis, ut Phœbo, puta, filio que Phœbi curatum dare mentulam verebar. Huic, dixi, fer opem, Priape, parti, cujus tu pater ipse par videris: quâ salvâ, sine sectione, factâ; ponetur tibi picta, quam levâris compar, consimilis que, concolor que. Promisit fore, mentulam que movit pro nutu Deus, et rogata fecit.

XXXVII.

PRIAPUS.

Simpliciter tibi me, quodcumque est, dicere oportet: natura est quoniam semper aperta mihi. Pædicare volo: tu vis decerpere poma. Quod peto, si dederis, quod petis, accipies.

XXXVIII.

PRIAPUS.

Formâ Mercurius potest placere: formâ conspiciendus est Apollo, formosus quoque pingitur Lyæus: formosissimus omnium est Cupido. Me pulchrâ fateor carere formâ: verùm mentula luculenta nostra est: hanc mavult sibi, quàm Deos priores, si qua est non fatui puella cunni.

XXXIX.

AD PRIAPUM.

Nota Suburranas inter Telethusa puellas, quæ, puto, de quæstu libera facta suo est, cingit inauratâ penem tibi, sancte, coronâ: hunc pathicæ summi numinis instar habent.

XL.

PRIAPUS.

Quisquis venerit hùc, poeta fiat, et versus mihi dedicet jocosos. Qui non fecerit, inter eruditos ficosissimus ambulet poetas.

XLI.

AD PRIAPUM.

Lætus Aristagoras natis benè villicus uvis de cerâ facta dat tibi poma, Deus. At tu sacrati contentus imagine pomi, fac veros fructus ille, Priape, ferat.

XLII.

PRIAPUS.

Nolite omnia quæ loquor, putare per lusum mihi, per jocum que dici. Deprensos ergò ter quater que fures omnes, ne dubitetis, irrumabo.

XLIII.

PRIAPUS.

Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam: oscula dat medio si qua puella mihi? Augure non opus est: in me, mihi credite, dixit, utetur veris usibus hasta rudis.

XLIV.

PRIAPUS.

Cum quemdam rigidus Deus videret ferventi caput ustulare ferro, ut Mauræ similis foret puellæ: heus, inquit, tibi dicimus, cinæde, uras te licet usque, torqueas que: nùm tandem prior est puella, quæso, quàm sunt, mentula quos habet, capilli?

XLV.

PRIAPUS.

O non candidior puella Mauro: o sed mollior omnibus cinædis, pygmæo brevior gruem timenti, ursis asperior, pilosior que, Medis laxior, Indicis que braccis, mandes hîc licet, ut libenter ires. Nam quamvis videar satis paratus, erucarum opus est decem maniplis, fossas inguinis ut teram, dolem que cunni vermiculos scaturienteis.

XLVI.

PRIAPUS.

Quicumque vestrûm qui venitis ad cœnam, libare nullos sustinet mihi versus: illius uxor, aut amica, rivalem lasciviendo languidum, precor, reddat, et ipse longâ nocte dormiat solus, libidinosis incitatus erucis.

XLVII.

PRIAPUS.

Quòd partem madidam meî videtis, per quam significor Priapus esse: non ros est, mihi crede, nec pruina: sed quòd sponte suâ solet remitti, cum mens est pathicæ memor puellæ.

XLVIII.

PRIAPUS.

Tu quicumque vides circà tectoria nostra non nimiùm casti carmina plena joci, versibus obscœnis offendi desine: non est mentula subducti nostra supercilii.

XLIX.

AD PRIAPUM.

Quædam, si placet hoc tibi, Priape, ficosissima me puella ludit: et non dat mihi, nec negat daturam: causas que invenit usque differendi. Quæ si contigerit fruenda nobis, totam cum paribus, Priape, nostris cingemus tibi mentulam coronis.

L.

PRIAPUS.

Quid hoc negotî est, quâ ve suspicer causâ venire in hortum plurimos meum fures, cum quisquis in nos incidit, luat pœnas, et usque curvos excavetur ad lumbos? Non ficus hîc est præferenda vicinæ, uvæ que, quales flava legit Arete: non mala truncis asserenda Picenis. Pyrum ve tanto quod periculo captes; magis que cerâ luteum novâ prunum, sorbum ve ventres lubricos moraturum: præsigne rami nec mei ferunt morum, nucem ve longam, quam vocant Avellanam, amygdalum ve flore purpureo fulgens. Non brassicarum fero gulosior caules, betas ve, quantas hortus educat nullus, crescens ve semper in suum caput porrum: nec seminosas ad cucurbitas quemquam, ad ocymum ve, cucumeres ve humi fusos, venire credo, sessiles ve lactucas. Nec ut salaces nocte tollat erucas, mentam que olentem, cum salubribus rutis: acres que cæpas, allium que fibratum. Quæ cuncta nostro ut ambiamus in septo, non pauciora proximi ferunt horti, quibus relictis, in mei laboratum locum venitis, improbissimi fures: nimirùm apertam convolatis ad pœnam; et vos hoc ipsum, quod minamur, invitat.

LI.

PRIAPUS.

Heus tu non benè, qui manum rapacem mandato mihi contines ab horto: jam primùm stator hic libidinosus, alternis ineundo et exeundo, portâ te faciet patentiorem. Accedunt duo qui latus tuentur, pulchrè pensilibus peculiati, qui cum te malè foderint jacentem, ad partem veniet salax asellus, nihilo deteriùs mutoniatus: quare, qui sapiet, malum cavebit, cum tantùm hìc sciet esse mentularum.

LII.

AD PRIAPUM.

Contentus modico Bacchus solet esse racemo: cum capiant alti vix sua musta lacus. Magna que fœcundis cum mensibus area desit, in Cereris crines una corona datur. Tu quoque, Dive minor, majorum exempla secutus, quamvis pauca damus, consule poma boni.

LIII.

PRIAPUS.

E, D, si scribas, temonem que insuper addas, qui medium vult D scindere, pictus erit.

LIV.

PRIAPUS.

Credere quis posset, falcem quoque turpe fateri, de digitis fures surripuisse meis? Nec movet amissi tàm me jactura pudor que, quàm præbent justos altera tela metus. Quæ si perdidero, patriâ mulctabor, et olim ille tuus civis, Lampsace, Gallus erit.

LV.

PRIAPUS.

Derides quoque, fur, et impudicum ostendis digitum mihi minanti. Eheu! me miserum quòd ista lignum est, quæ me terribilem facit videri. Mandabo domino tamen salaci, ut pro me velit irrumare fures.

LVI.

PRIAPUS.

Cornix, et caries, vetus que bustum, turbâ et putrida facta sæculorum, quæ forsan potuisset esse nutrix Tithoni, Priami que, Nestoris que, illis in pueris anus fuisset, ne desit sibi me rogat fututor. Quid si nunc roget ut puella fiat? Si nummos tamen hæc habet, puella est.

LVII.

PRIAPUS.

Quicumque fur fefellerit fidem nostram, effœminato marceat procul culo. Quæ que hæc protervâ carpserit manu poma puella, nullum inveniat fututorem.

LVIII.

PRIAPUS.

Prædictum tibi ne negare possis, si fur veneris, impudicus ibis.

LIX.

AD PRIAPUM.

Si quot habes versus, tot haberes poma, Priape, esses antiquo ditior Alcinoo.

LX.

AD PRIAPUM.

Quid frustrà quereris, colone, mecum, quòd quondàm benè fructuosa malus autumnis sterilis duobus adstem? Non me prægravat, ut putas, senectus, nec sum grandine verberata durâ, nec gemmas modò germine exeunteis seri frigoris ustulavit aura, nec venti, pluviæ ve, siccitas ve, quod de se quererer, malum dederunt. Non sturnus mihi, graculus ve raptor, aut cornix anus, aut aquosus anser, aut corvus nocuit siticulosus: sed quòd carmina pessimi poetæ ramis sustineo laboriosis.

LXI.

PRIAPUS.

Securi dormite canes; custodiet hortum cum sibi dilectâ Seirius Erigone.

LXII.

PRIAPUS.

Parùm est, amici, fixerim quòd hìc sedem, agente terrâ per caniculam rimas, siticulosam sustinens diù æstatem. Parùm quòd imi perfluunt sinus imbres: et in capillos grandines cadunt nostros: riget que cruda barba vincta crystallo. Parùm quòd actâ sub laboribus luce, parem diebus pervigil traho noctem. Huc adde quòd me terribilem Deum fuste manus sinè arte rusticæ dolaverunt, inter que cunctos vilius deos numen cucurbitarum ligneus vocor custos. Accedit istis impudentiæ signum, libidinoso tenta pyramis nervo: ad hanc puella (penè nomen adjeci) solet venire cum suo fututore: quo tot figuras, quot Philænis invenit, non admovente, pruriosa discedit.

LXIII.

PRIAPUS.

Quidam mollior anseris medullâ furatum venit hùc amore pœnæ: furetur licet, usque non videbo.

LXIV.

AD PRIAPUM.

Hic tibi qui rostro crescentia lilia mersit, cæditur è tepidâ victima porcus harâ. Ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape, horti sit facies janua clausa tui.

LXV.

PRIAPUS.

Tu quæ, ne videas notam virilem, hìnc averteris, ut decet pudicam: nimirùm, nisi quod times videre, intrà viscera habere concupiscis.

LXVI.

PRIAPUS.

PEnelopes primam DIdonis prima sequatur, et primam CAni syllaba prima REmi, quod que fit ex illis, mihi tu deprensus in horto, fur, dabis: hâc pœnâ culpa luenda tua est.

LXVII.

PRIAPUS.

Rusticus indoctè si quid dixisse videbor, da veniam; libros non lego, poma lego. Sed rudis hìc dominum toties audire legentem institi, Homeriacas edidici que notas. Psoleon ille vocat quod nos Psoloenta vocamus: id quod nos culum, culeon ille vocat. Smerdaleos certè nisi res non munda vocatur, et pædiconum mentula Smerdalea est.

LXVIII.

PRIAPUS.

Quid? nisi Tænario placuisset Troica cunno mentula, quod caneret, non habuisset opus. Mentula Tantalidæ benè si non nota fuisset, nil, senior Chryses quod quereretur, erat. Hæc eadem socium tenerâ spoliavit amicâ, quæ que erat Æacidæ maluit esse suam. Ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen ad citharam, citharâ tensior ipse suâ. Nobilis hinc natâ nempè incipit Ilias irâ: principium sacri carminis illa fuit. Altera materia est error fallentis Ulyssei; si verum quæras, hunc quoque movit amor. Hìnc legitur radix de quâ flos aureus exit: quem cum moly vocat, mentula moly fuit. Hìnc legimus Circen, Atlantiadem que Calypso grandia Dulichii jussa tulisse viri. Hujus et Alcinoi mirata est filia membrum frondenti ramo vix potuisse tegi. Ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis mens erat in cunno, Penelopeia, tuo. Quæ sic casta manes, ut jam convivia visas: ut que fututorum sit tua plena domus. E quibus ut scires quicumque valentior esset, hæc es ad arrectos verba locuta procos: «Nemo meo meliùs nervum tendebat Ulysse, sive illi laterum, seu fuit artis opus. Qui quoniàm periit, modò vos intendite, qualem esse virum sciero, vir sit ut ille meus.» Hâc ego, Penelope, potui tibi lege placere: illo sed nondùm tempore factus eram.

LXIX.

PRIAPUS.

Cum fici tibi suavitas subibit, et jam porrigere hùc manum libebit: ad me respice, fur, et æstimato quot pondo tibi mentula est cacanda.

LXX.

PRIAPUS.