Part 7
Hæc de sicco, & pluvioso aere dicta, proportionaliter Ventis Septentrionalibus, & Meridionalibus possunt applicari, quatenùs Australes Venti aqueam humiditatem, qua abundè scatent, ab aere in terram asportant, vt eorum flatus sit quædam abortiva pluvia, cum eosdem, qui pluviam vaporosam comitantur, experiamur effectus, ut cuilibet obvium est; Aquilonares verò sicco flamine aerem verberantes, in ipsum aerem, quem proptereà densiorem, & strictiorem reddunt, eosdem vapores, unà cum novis terreis, quibus sunt referti, particulis magìs incuneant, adeòque per Septentrionales Ventos (per quos proindè serenitas stabilior inducitur, etsi augeatur aereum pondus) elevatur _Mercurius_, per Australes verò deprimitur. A’ quibus pariter Ventis Atmosphœram variè confundentibus, & nonnunquàm evertentibus contingere potest id, quod Corollarii loco opportunè monet laudatus Vir, nempè: “_Licet hoc verum sit_” (scilicet per excretionem pluviæ cujuslibet _Mercurium_ deprimi) “_non tamen indè elici potest conversa regula generalis, ut nimirùm quotiescunque Mercurius in fistula elevatur, debeat pluvia expectari_” (nàm præterquàmquòd ad hoc pręnoscendum insignis requiritur, & non quæcunque, ut alibi diximus, _Mercurii_ elevatio, universalior etiàm aliis nominibus regula est de pluvia actuali insensili in decremento _Mercurii_ sensibilem proximè dispositam regulariter præmonstrante, quam de eadem sensibili futura in incremento ejusdem; quod sanè, ut ex prop. 113. cum Borello circumspectè notavimus, salvat _Mercurii_ elevationem per ventos Septentrionales diuturnioris serenitatis auctores, & per nubes quandòque ipsas non descensuras, sed dissipandas, vel aliò transportandas inductam, ut infrà ex contextu; multòque magìs salvat, & ultrò confirmat expositionem nostram in propositionem 115. quòd nempè aliud sit aerem impręgnari nebulis pluviosis, aliud nebulas pluviosas ab aere in terram præcipitari; siquidem in elevatione _Mercurii_ primum contingere absolutè decrevit, secundùm verò non modò actualiter non succedere, sed nec universaliter indè expectandum esse velut aliquid necessariò consequens, hoc loco, ubi de tempestatum temperie ex professo verba facit, prudenter admonet) “_quandoquidèm_” (immediatè subjungit) “_potest hujusmodi augmentum compressionis produci ab aliqua ingenti agitatione supremæ Atmosphœræ. Et si fortè à particulis aqueis, & terreis sublevatis major gravitas aeris producitur, fieri potest, ut à violentia Ventorum alibi transportentur nebulæ, & sic pluvia alibi translata non decidat in eo loco ubi originem habuit_”; (unde idem nonnunquam ventus uni regioni serenitatem, alteri pluviam adducit.) Quarè si ad normam ipsius experimenti, & cohærentèr simul ad Borelli principia, aliqua frequentiùs contingens quoad prognosim tempestatum statuenda sit observatio, hæc potissimùm esse poterit, ut in modica _Mercurii_ altitudine Aer ut plurimùm serenus existat cum probabili duratione; in insigni, aùt immodica altitudine serenitas ipsa pluviam non longè distantem prænunciet; in depressione verò huic altitudini succedanea, pluvia actualis insensilis, & hinc sensibilis futura, vel eadem sensibilis jam præsens, aut im̄ediatè prægressa indigitetur, adeòque elevatio modica _Mercurii_ sit serenitatis signum simpliciter diagnosticum, insignis verò sit pluviæ prognosticum, ac tandèm depressio sit ipsius pluviæ tùm insensilis, tùm sensibilis, vel præsentis, vel immediatè futuræ, vel immediatè prægressæ signum respectivè diagnosticum, atque prognosticum, salvis tamen reliquis, notante Borello, Ventorum ut suprà spirantium motionibus; In qua pariter rectè instituenda Prognosi, illud summè notandum, non esse considerandam simpliciter, vel abstrahendam ab integro anni cursu majorem indiscriminatìm, vel minorem _Mercurii_ altitudinem, cum pro diversa anni temporum ratione Aer etiam purus, & ferè vaporibus cassus propter variam, quam tunc suapte natura sortitur, densitatem, vel raritatem, sit quoquè diversimodè ponderosus, adeòque aliqua _Mercurii_ altitudo, quæ uno tempore serenitatis est index, altero sit index pluviæ, ut quilibet ex re ipsa potest dignoscere, sed esse considerandam diversitatem altitudinum eadem ipsissima tempestate sibi invicèm proximè succedentium, & respectivè semper, ac indispensabiliter ad constitutionem aeris immediatè antecedentem. Quæ omnia, & singula tùm cum veritate experimentali, tùm cum solidis Borelli Propositionibus, earumq; rationibus exactissimè congruunt, ut proptereà idem rationabiliter sic inferat: “_Atque ex his omnibus concludi potest aerem reverà suo pondere, & vi elastica comprimere Mercurium in fistula contentum, eumque ad illam determinatam altitudinem elevare_”; hoc est, ut in epilogum omnia contrahantur, *Aerem ipsum tandiù graviorem reddi, & _Mercurium_ altiùs urgere, quandiù intrà ejusdem spatiola suspenduntur vapores aquei, quod in ipsa serenitate succedit; eundem verò aerem minùs gravitare, & _Mercurium_ in minori altitudine sustinere, quandiù illi iidem vapores incipiunt ab aere excuti, & terræ inniti, quod in ipsa pluvia, & paulò ante pluviam sensibilem solet contingere.* In hoc autem finali Theoremate satis providè nudo, & ignavo ponderi vim insupèr aeris elasticam hùcusque semper suppositam, & prop. 122. jam luculentèr probatam explicitè adiungit, ut quæ in exercendo pressionis nisu, aucto vicissìm, & imminuto superiori ponderi justissima semper proportione respondet: Qui equidem conatus elasticus quantùm conferre possit ad variandam librationem _Mercurii_ in fistula Torricelliana, vel ex hoc constare poterit, quòd etsi non consuescat, notante Borello, ab aeris calore, vel frigore eadem libratio notabilitèr variari, quotiès idem Aer calidus, vel frigidus cum aere sibi proximo, vel cum reliqua Atmosphœra potest æquilibrari, nihilominùs, si immisso, ut pluriès expertus sum, intrà Vas aliquod exactè clausum, & externo aeri impervium, Barometro, eminente extrà Vas sufficienti portione fistulæ, Vas idem calefiat, aerque ibidem conclusus, & rarefactus in majorem elasticitatem cieatur, statìm _Mercurius_ Alipes celerrimè volans assurgit, iterumque refrigerato Vase spontè subsidit: quarè quid analogum fortè contingere posse in aere libero non modò per proprium pondus, sed & per aliquam vim superiorem intrà constitutos limites naturaliter detento, atque nonnihil coercito, & in sicca magis, quàm in humida constitutione quoad partes suas rigido-flexiles resilienti, & elastico (igneo quippè, terreove, non aqueo) magisque proptereà prementi (ut accideret massæ crinium crispatæ intrà cotylam per vim conclusę, & in ejusdem latera ad mensuram alternæ siccitatis, vel humiditatis vario nisu impingenti) aliquis fortè coniecturę locus esset; nec pauca suppeterent pro firmanda, ac dilucidanda hujusmodi hypothesi, quæ tamèn modò enucleare non vacat.
Ab ipso autèm absolutè prementis aeris conatu _Mercurium_ in diversa altitudine sustineri, eodem _Mercurio_ prætèr sui ponderis exercitium huic operi nihil præstante, facile coniicere possumus ex hoc, quod duobus assumptis Barometris, & altero eorum utrinque probè obturato, ut omne tollatur externi aeris comercium, istud ad varias alterius, ut mos est, aperti mutationes minimè alteratur; restituto verò eidem externi iterùm aeris commeatu, illicò alteri non occluso, sivè in statu elevationis, sivè depressionis existenti adamussìm æquatur; illudque insuper hac occasione non prorsùs incuriosè ommittendum, quod dùm _Mercurius_ altiùs adigitur (quo succedente, ex altera extremitate decrescit, & è converso) superficie, qua aerem prementem, ipsumque fugantem respicit concavus est, præter morem suę superficiei; dùm verò descendens, quasi victor, aerem urget, parte eadem, qua aerem fugat, convexus est, ut vel ex hoc tantùm possit unico intuitu dignosci, an _Mercurius_ sit in via ad ascensum, an ad descensum; quà verò spatium supremum deserit, ubi nullam sensibilem pressionem patitur, nec ullam pariter sensibilem, sivè in ascensu, sivè in descensu patitur superficiei mutationem, nisi fistula in parte superiore sit ad horizontem nonnihil inflexa, in quo casu dùm _Mercurius_ suo tantùm pondere labitur, aliquot granula sphœrica per tubi asperitates consuevit relinquere. Quarè plurimis adhùc speculationibus occasio superest in perscrutando intimiùs hoc Mercuriali, Aereoque Phœnomeno, cujus ulteriorem indaginem citrà ullius iniuriam philosophica libertate hactenùs tentavere non pauci; nec alio nomine posthabitis omnibus, quæ crassior Minerva mea forsàn suggereret cogitatis, vulgatam Doctissimi Borelli rationem amplector ipse, nisi quià de meo curtæ supellectilis penu magìs idoneam depromere non suppetit, alienamq; sequor, meliore carēs, quam nihilominùs à perspicacissima Pallade tua juvat expectare.
Attende interìm, Vir Solertissime, cui se tota lubentèr pandit Natura, nùm quæ retuli sedulis tuis Barometricis Ephemeridibus quàm proximè cudendis consonent; sin minùs, in id animum intende, ut quidquid lima rigidiore indiguerit, priusquam publici Juris facias, amica saltem severitate castiges; idque constanter credas, fore nunquàm, ut vel istius, vel cujuspiam alterius literariæ rei mihi complaceam, nisi simùl illa eadem tibi placuerit, cui cuncta placere sum anxius, quæ summam de te existimationem meam valeāt testatam facere: hanc ipsam verò humanitati tuæ satìs acceptam rebor, si tantundèm retribuas amoris, quantùm tibi amicissimi obsequii pręstare studet
Tui semper Nominis
_Mutinæ die __ Januarii 1695_.
Officiosissimus Cultor _Franciscus Tortus_.