Ephemerides Barometricae Mutinenses (anni M.DC.XCIV) Cum Disquisitione Causae ascensus ac descensus Mercurii in Torricelliana fistula iuxta diversum Aeris statum

Part 5

Chapter 5 2,904 words Public domain Markdown

Sopitum jam penès nos suscitas denuò, Vir Eruditissime, amœnum Problema, quod nostram aliàs Minervam exercuit ipso coram Serenissimo Francisco Secundo Duce quondam nostro Clementissimo, dùm convalescens adhùc à gravi morbo decumberet, ejusque curationi de more interessemus, in quam nempè causam refundenda sit _Hydrargyri_ intrà Fistulam Torricellianam inconstans libratio, illiusve saltem vicissitudo constantior, ut nimirum sicco, & sereno Cœlo _Mercurius_ nonnihil altiùs, humido verò, ac pluvioso demissiùs externo prementi aeri æquilibretur. Quid circà implexum Phęnomenon istud opiner, etsi pensum solutionis in me nequaquam suscipiam, eo tamen ingenuo, quo vicissim utimur, animi candore, tibi pluries id ipsum sciscitanti haud hæsitanter aperiam, ut qui non meum tandem, sed Famigeratissimi Viri Jo: Alphonsi Borelli votum præcisè sum prolaturus: neque enim (ut fatear) in disquirenda hujusce effectus ratione, si rectà velimus incedere, aliam viam calcandam censeo pręter eam, quam scientifico lumine pręvio indigitavit, & stravit idem Vir Præclarissimus.

Enim verò quid unquam lumini naturæ consentaneum magis possumus imaginari, nisi quod dum elevatur _Mercurius_, augeturque, ut inde patet, aeris pondus, & pressio, id fiat, quià idem aer toto tempore pluviam antecedente (estò nobis sereno) intrà suas sublimiores porositates, seu intermedia inania spatiola perennem, & disgregatam aqueorum vaporum unà cum cœteris exhalantibus particulis sursùm, ac sursùm protrusorum affluentiam, & hospitale contubernium admittit, ut fieri posse per additionem novæ materiæ, ipsoque aere præexistente nequaquam depulso, Borellus autumat lib. de Motionibus Naturalibus à gravitate pendentibus, prop. 274. his verbis: _Nec à veritate omninò alienum est, ut particulæ minimæ aquæ tam minutæ sint_ (& loquitur hìc de crassioribus, non de vaporosis) _ut possint intrà vacuas capacitates aerearum particularum, scilicet intrà tubulos illos contineri, & ideò ab aliqua vi possint ibidem insinuari_; quod idem posteà expressè, & in terminis statuit prop. 259. definiens, positis licet ab eo intrà aerem vacuitatibus, _Non tamen esse necessarium, ut uniuersum spatium intrà aeris particulas contentum sit prorsùs inane; possunt enim ibidem innumeræ particulæ corporeæ, ramosæ, & solutæ existere, & vagari, ut sunt exhalationes aqueæ, terreæ, igneæ, & innumeræ aliæ_, quibus intrà tales vacuitates congruam sedem assignat? E’ contrà verò dum deprimitur idem _Mercurius_, imminuiturque, ut similitèr patet, aeris pondus, & pressio, quid paritèr verosimiliùs coniectandum occurrit, nisi quod hoc ipsum contingat, quià eadem pluviæ materia ad turgentiam antecedentèr aggesta, tempore demùm actù pluvioso ab aereis latibulis, quasi ex spongia, sensim exprimitur, cum ex eodem Borello prop. 113. _Aer habeat consistentiam veluti spongiosam_, unde idem aer, qui prægnans anteà, ac successivè superfætans majorem pro sui æquipondio _Hydrargyri_ molem sustinebat, erumpente postmodùm, vel integrè excluso fœtu, aqueas illas recentèr enixus particulas, minorem quoque _Mercurii_ molem sibi patitur contraniti, donec paulò post redeunte undecunque, pro ejusdem aeris ad propinquum aerem æquilibrio, per subsequentem serenitatem nova vaporum illuvie, prægnans denuò, denuòque ponderosior, in novam rursùs _Hydrargyrum_ urgeat altitudinem; pręcipuè cum doceat Borellus prop. 170. indiscriminatim, & absque ulla serenitatis, vel pluviæ limitatione, _aqueas particulas perpetuò intrà aerem insinuari_, & paulò post subdat, quòd _reverà nunquam reperiri potest Aer omninò aridus, & absque ulla admixtione aquę, sed est veluti spongia quædam_, qualem nos quoque modò retulimus?

Qua equidem alterna particularum aquearum perpetuo commeatu poros aeris subeuntium inclusione, & exclusione, luculenter explicari videtur, tùm serena, tùm pluviosa constitutio, simulque in imbrifero aere imminutum pondus, auctum verò in sereno, cujus idcircò cum ad summum devenerit Athletica plenitudo, & ad summum proindè altitudo _Mercurii_, vix fieri potest, quin intrà modicum tēporis intervallum pluvia suboriatur, quemadmodùm ex prægnanti ventre immanitèr turgido, & gravi, parùm distare exclusionem fœtus quælibet, vel rudis, novit muliercula. Hanc ob causam longam serenitatem longa regularitèr excipit pluvia, qua etiàm perseverante, si antecedentèr pluviali materia quaqua versùm intumuerit Aer, non modò secundùm altitudinem, verùm etiàm secundùm vastissimam latitudinem, in ipso pluviæ descensu vix, ac ne vix quidem, _Mercurius_ deprimitur; statìm verò per brevissima alternatìm sicciora intervalla, pertinacitèr iterùm attollitur, recurrente videlicèt in subsidium per copias auxiliarias à lateralibus partibus eodem aerei Cylindri aqueo pondere, usquequò depleta undequaque immodicis imbribus Atmosphœra, Cylindro tandem leviore (cui scilicèt novus non succedat desuper, hinc, & indè aqueorum vaporum affluxus) in novissimæ pluviæ finali descensu _Mercurium_ premat, cujusmodi exemplum in proximè elapso Decembri suprà modum pluvioso palàm conspeximus, in quo insuper illud animadversione dignum extitit, quòd excussa tandèm penitùs pluvia, ac subsequente postmodùm nova plurium dierum serenitate, proindèque novis, sed modicis, imbuto vaporibus aere, nihilominùs ad tantam nunquàm pervenit _Mercurius_ altitudinem, ad quantam ob exuberantem vaporum aggestionem pertigit non modò antè pluviam, sed & in ipsa pluvia actuali, cui longiores idcircò totius anni serenitates, quò ad elevandum _Mercurium_ pręter morem cessere. Hùc propterea respiciēs Borellus ipse, ex solertissimis duorum an̄orum observationibus simul collatis, hunc intèr tot Anomalos _Mercurii_ ritus stabiliorem videri cautissimè protulit in expositione prop. 113. inquiens: “_Videtur deduci posse quòd multotiès_” (non tamen perpetuò, ut salvet incrementum _Mercurii_ flantibus citrà pluviæ suspicionem, ventis Septentrionalibus, aliasque excipiat, ut suo loco fatetur, supremæ Atmosphęræ agitationes) “_cum imminet aliqua diuturna, & continuata pluvia in illa Regione_” (& quidem diaphana non rarò apud nos adhùc vigente, non tamen diutina, serenitate) “_tunc Mercurius in fistula per aliquos gradus suprà consuetam altitudinem elevatur_”, quasi hic sit summæ repletionis suprà notatæ, non durabilis status, pluviam imminentem, hoc est non longè distantem prænuncians, cùm videlicèt elevatur _Mercurius_ excessu suprà morem satis insigni, ut constat ex illius verbis, nàm in consueta circitèr, vel paulò majori altitudine constitutus, cum modicam solumodò denotet vaporum copiam, ultrò tamen etiàm augendam, congeri, licet in aere aliquod augmentum ponderis indicet, diuturnæ nihilominùs etiamnùm serenitatis potiùs, quàm pluviæ signum esse consuevit: “_E’ contrà_” (subjungit idem Borellus) “_pluvia jam actù cadente Mercurius in prædicta fistula deprimi solet_”, decrescente videlicèt per excretionem pluviæ incumbentis aeris pressione, & pondere. Quarè inferiùs eadem cautione, & circumspectione adhibita concludit: “_Fieri potest ob aeris pressionem suprà Mercurium stagnantem in fistula, ut ante pluviam_” (ly _ante pluviam_, totum, serenum etiàm tempus, omnem penitùs pluviam verè antecedens connotante) “_aer multò magis gravitet, & comprimat, quàm in ipso pluviæ_” (etiàm vaporosæ, ut infrà) “_descensu_”. Neque per hoc quòd in magna _Mercurii_ elevatione dicatur pluvia imminere, audiendus est textus de immediatissima pluviæ propinquitate, sed tantummodò de morali; quandoquidèm clarè circà hoc se ipsum explicat laudatus Auctor proposit. 115. inquiens, Quod “_per aliquod tempus, antequam pluvia descendat fieri potest, ut Mercurius supremam illam altitudinem pertingat, in eaque etiam permaneat_”, ex quo notabile aliquod temporis intervallum antè pluviam intelligi debere, neminem latet; usquequò enim in ea altitudine sustinetur _Mercurius_, potest quidem non longè distans pluvia, ut plurimùm, præmonstrari, minimè tamen potest tunc ea contingere, cum “_ipsa jam actù cadente Mercurium absolutè deprimi_”, nuperrimè protulerit.

Jamque duobus expositis, præviæ nempè serenitatis, & subsequentis pluviæ temporibus, nodus difficultatis coarctatur ad reliqua duo tempora, quorum unum est illud nubilum aqueis particulis abundè scatens, quòd pluviam sensibilem proximè instantem immediatè antecedit, & quo (si sensui sit danda fides) cum maior, quàm sereno appareat ex nubibus vaporum copia, _Mercurius_ deberet altiùs attolli, cum tamèn per experientiam humiliùs subsidat: Alterum verò tempus est serenum illud, quod pluviam delapsam immediatè subsequitur, quo vice versa _Mercurius_ attollitur, cum tamèn potiùs decrementum ejusdem deberet inducere absoluta jam penitùs aquearum particularum excretio.

Pro nodi utriusque integra solutione, distinguere oportet diversos vaporum pluviosorum in nubes proximè descensuras concrescentium modos, ac motus, juxtà quos omnes aer nubilus sereno quidem gravior dici potest, facta comparatione cum sereno subsequente, & aqueis jam particulis expurgato, sed non semper cum sereno antecedente, aqueisque vaporibus jamdudùm referto; isto enim solummodò magis gravitabit nebulosus aer, si talis evadat per supervenientiam novæ suprà jàm congestam materiæ, & insuper si talem materiam additam in se sustineat, nec ullo pacto in terram dimittat, quæ sanè duæ conditiones cum adsunt, tunc verè per nubilosum etiam tempus, experientia teste, elevatur _Mercurius_; ut omninò distinguendum sit tempus nubilum, quod pluviosum nullo pacto futurum est, ab eo, quod est proximè cessurum in pluviam, cum in primo casu restitantibus intrà aerem iisdem ponderosis vaporibus, nunquam deprimatur _Mercurius_; in secundo verò, utique: Quià ergò nubilo tempore non modò non semper attollitur, sed ut plurimùm, vel ibidem permanet, vel, quod frequentiùs est, etiàm subsidit idem _Mercurius_ (& hæc est potissima difficultas) ideò tunc vel alterutram, vel utramque allatam conditionem deesse necesse est; quapropter in hisce casibus nubilus aer pluviam præcedens (ut istius prima ratio habeatur) non modò sereno prægresso gravior non est, sed aliquandò æquè tantummodò gravis, & aliquandò insuper positivè levior, ut mox singillatìm ostendetur; Quod æqualem sereno nubilus aer quandòque servet gravitatem, usquedùm videlicet æqualem adhùc servat _Mercurius_ altitudinem, duplici potissimum ratione contingere posse credendum est, vel quatenùs abundè jàm saturo aqueis particulis cęruleo, fuscove aere (talis quippe color est sereni aeris altis vaporibus repleti) illi iidem vapores, qui ipsum serenum aerem disgregatìm sublimiùs imbuebant, per majorem posteà, glomerosumque contactum, & exclusionem materiæ levioris interclusæ, mutata solum textura, & situ, densiores fiunt, atque è poris aereę compagis expressi (ubi eos, ut diximus, collocavit Borellus prop. 259.) in quoddam quasi velum crassius coalescunt, & lentissimo nisu rectà paululùm descendentes, diaphaneitate deperdita, ob umbram mutuam diversimodè refracti luminis, opacum aerem reddunt, absque ullo, ut patet, novæ materię, aut aerei ponderis incremento; vel potest hujusmodi opaci, & nubilosi aeris pondus manere idem, ac anteà cùm serenus erat, quatenùs vapores sub longinquo Cœlo in nubes coagmentati, alisque ventorum transversalitèr vecti, non autem intrà poros illius ipsissimi aeris divisìm reconditi, eundem aerem præexistentem deturbant, depulsa videlicet non proprio conatu, sed per violentum ventorum impetum æquali portione, & mole ipsiusmet aeris eundem pręcisè locum, & situm antecedenter occupantis, ac proindè iisdem nubibus succedentibus æqualiter, vel ferè æqualiter ponderosi; in quo pariter secundo casu nec ullum sensibile fieri potest in aere sic permutato augmentum ponderis, opacitate nil in contrarium probante, cum cœteroqui aere nitido levior sit fumus ater, oleumque minus gravitet, ac gravitet aqua, qua tamen longè est opacius. Quòd verò sæpissimè ipsius nubilosi aeris gravitas minor adhùc positivè fiat ingruente pluvia, & paulò ante deciduas guttas, ut ideò tunc temporis deprimatur _Mercurius_, licet, si non tota moles, plurimæ saltem magmatis aerei particulæ concrescentes in imbrem ponderosiores fiant, facilè erit coniicere, si hoc ipsum considerare non pigeat, quòd ob illud idem, quòd plures particulæ fiunt graviores reliquis, ob id præcisè debent ab illis statim secedere, & subsidere, molemque idcircò universam allevare: idque de facto imminente proximè pluvia contingere satis constabit, si experientia duce, lubeat animum adiicere pręcoci illi ante crassiorem pluviam vaporum aqueorum præcipitationi, & dimissioni ab aere in terram, quæ apud nos nomine aeris humidioris communiter audit, & sic pluviam ipsam distinguere in sensibilem, & insensibilem; istam namque nobis, vel insciis, vel negligentibus perpetuò illi præcedere, & sarcinam aeris diminuere, quoties decrescente _Mercurio_ aer ipse ad pluviam sensibilem proximiùs disponitur, haud ægrè sibi suadebit quisquis attendet, ipsa, quod magis est, inculpata serenitate, Rorem, & Pruinam, etsi post casum sensibiliores, inconspicuo descensu, discreto tamen, interpolato, & minimo in terram delabi: Id ipsum tamen validiùs adhùc evincit prævia illa eadem universalis humiditas, cujus causa frustrà licet sæpiùs oculis quęsita dum perpluit, acutam tamen quandòq; ipsorum aciem (quippe crassiuscula) non penitùs subterfugit; per quam proptereà, & occultè delabentem, & manifestè delapsam capilli sensibiliter humectantur, vel saltem flaccescunt; silices, & marmora madescunt lubrica superficie; sal spontè liquescit, atq; dissolvitur; lucernæ accēsę crepitant, ac si ellychnium aqua conspergeretur, & extinctæ fętent; membra incuneato intùs madore perfusa tument, ac dolent; funes, fidesq; suprà modum tēsæ, & inflatæ disrumpūtur; ligna cœteroqui siccissima novo humore quasi revirescentia, ut aquis immersa, & obruta excrescunt, in tantum ut ostia, & fenestræ intrà cōsuetos limites ægrè adaptentur; vitreæ fistulæ tenuissimæ, atq; tersissimæ aperto tunc aeri, ut & flantibus Austris expositæ, satis jucundo spectaculo paulò post aqua sensibili intùs perfusę deprehenduntur; & sexcenta hujusmodi contingunt Phœnomena, quæ, ut instantem pluviam sensibilem vel rudioribus de more pręnunciant, ità actualem insensilem accusant Philosophis; Vix enim cōcipere possumus, quod dum nubes ante pluviam sensibilem proximè secuturam, oculo judice, ad terram magis appropinquant (secùs enìm pluvia sequi non consuevit) jure pari eędem nubes secundùm aliquam inchoativè portionem sui, prævio insensili influxu terram non assequantur, & enucleatos edant effectus: Neq; enim in vapores ab humo exhalantes id potest refundi, ut qui à marmoreis saltem, & imis Urbium compitis, molaribusve Platearum lapidibus antè pluviam oculariter madescentibus exprimi nequeunt; & quotiescunque etiàm à capaci minera, & tēpore idoneo eos elevari contingat, tunc nō proprio, sed alieno potissimùm pressionis nisu protrusi, vim longè minorem possident in ascensu, ut potè ad vacuum tendētes, & omni impetu cassi, quàm ut aerem intrà funium, lignorum, fidiumve spatiola latitātem possint depellere, & multò minùs intrà talium corporum poros incuneari, eosq; ultrò etiàm distendere, adeòque culpari nequeunt ut causa talis humectationis, in solos ideò jàm cōdensatos vapores aquisito semper gravitatis impetu ab alto decidentes omninò refundendę: quippe cum istę jàm condensatæ, & deciduę _Minimę particulę aquam componentes_ ex Borello prop. 274. _minores sint particulis aerem componentibus, adeòque per corium, vasa fictilia, & ligna aeri impervia exudantes_, altiùs in ista corpora, ac assurgentes vapores, & aer ipse, quem proindè trudunt, per auctum successivo descensu gravitatis impetum poterunt implantari, eorumque porositates in morem cunei violentiùs distendere, & ultrò ampliare, ut in funibus ingentia pondera sustinentibus ab aqua fieri eleganter explicuit Borellus ipse de Vi Percussionis. Quodsi crassiusculi hujusce madoris ascendentes vapores criminari quis vellet, profectò avolantibus, ut notum est, Veris tempore, & prima Æstate indesinenter à Terraqueo Globo humidiore, & vim acrioris caloris jàm persentiente copiosissimis vaporibus, necessariò cuncta assiduè madescerent, cum tamen præ siccitate incipiant ligna retrahi, & scissuras contrahere, omniaque sensui patere intensioris siccitatis inditia; Vapores etenim ascendentes, cum ad ulteriorem, ut mox explicabimus, rarefactionem tendant, semper magis redduntur ad humectanda corpora inertes; secùs verò decidentes, cum ad majorem densitatem vergant, & in aqueam simpliciter redeant naturam, humectandis iisdem corporibus aptiores fiunt. Hinc non parum labefactatur opinio alterius Borelli Gallici Chymici, quam obiter innuit Philosophia Burgundica Physicæ generalis tract. 2. cap. ultimo: _Pluvio nempè tempore magnam vaporum copiam è terra ascendere, qui propter impenetrationis necessitatem, aerem graviorem altò trudentes, Atmosphœram reddant leviorem_; nàm præter dicta superiùs, & præterquam quod in hac Plenistarum hypothesi videntur vel vacuitates omnes ab aere ablegari, vel supponi vapores magna vi propria (ac si daretur levitas positiva) aerem prementem repulsare, cum tamen & ipsi graves, minùs licet, ab illius pressione coacti sursùm urgeantur, ut in fumo probavit Borellus noster prop. 66.; difficile est insuper intelligere, quòd eo tempore, quo graviores vapores appropinquante saltèm, si non inchoata jàm pluvia, descensum moliuntur, immò non rarò visibilitèr etiam depluunt, imbecilliores, minusque graves ab humo copia uberiore (merè supposita) assurgant, & per motum oppositum quasi victores incumbentis aeris repercutiant pondus, cui sedem pacificam, qua data porta aufugientes, atque detrusi debent concedere, salvis etiàm quæ ab Italo Borello dicuntur prop. 168. de quibus obiter suo loco. Haud equidem inficior, aqueos vapores pro diverso eorum statu esse reliquo aere modò leviores, modò graviores; leviores quidem, dùm sursum aguntur halitus tenuioris specie; graviores verò, dùm infrà ipsum aerem suo pondere conantur delabi; sed in utroque statu semper aeris gravitatem ab iis intendi extrà dubium videtur: siquidem Ascendentes, licet aere leviores, ipsi aeri minimè deturbato intimè adiiciuntur, nec proptereà Cylindrum, quem augent, priore leviorem possunt constituere, maximè cum doceat experientia, ipsis etiàm manifestè in nubes aeri simplicitèr innatantes, non verò cadentes, vel unquam casuras, coagmentatis, _Mercurium_ nullatenùs deprimi, cum ex opposito absentibus nubibus deprimatur ab humido tantùm Austrorum afflatu, inditio manifesto non quanlibet vaporum existentiam in aere, minorem illius gravitatem inducere (oppositum enìm vaporosa primæ æstatis serenitate observamus) sed eam solùm, quę inconspicuum saltem eorundem delapsum in terram includit; Descendentes verò vapores, etiamsi eundem aerem loco depellant, cum tamen graviores sint portione depulsa (secùs non descenderent) Cylindrum pariter per sui morulas graviorem ex parte constituunt Cylindro simpliciter aereo. Cum ergò vapores in regione infima pluviam pręcedentes de genere descendentium, vel descensum molientium esse satis constiterit, etsi ab iis etiàm supponatur aer ipse detrudi, semper tamen dicendi sunt, antequam terram irrorent, aereum pondus augere; nec alia ratione dicuntur à nobis tale pondus ab iisdem antecedenter adauctum instante tandèm proximè pluvia imminuere, & _Mercurii_ depressionem inducere, nisi quià tunc temporis incipiunt ab aere excuti, & ab humo excipi, ac sustentari, quatenùs nempè tunc infimum istum aerem continuato defluxu quaquaversùm inebriant, & ampli, lentique invisibilis adinstar fluminis in terram delabuntur, quam dùm latenter attingunt, ejusque superficiem humectant, necessariò portio ponderis non contemnenda ab aere demitur, quod præclarè in prop. 115. expressit Borellus hoc sensu: “_Si postea à qualibet causa nebula impellatur, ut terram paulatìm attingat, & eam humectet, patet illam non amplius aeris grauitatem augere, sed imminuere, &c._” ut formalibus verbis suo loco exponemus; unde eodem alleviato, nobis licet non percipientibus, aere, _Mercurius_ paulò antè pluviam ipsam sensibilem manifestè deprimitur, nisi aliundè ex reliqua Atmosphœra nova suppeditetur materia priori æquiponderans, & _Hydrargyrum_ ibidem sustinens, ut in diuturnis pluviis quandòque assolet, ac quemadmodùm in proximè elapso Decembri pertinaciter imbrifero observasse retulimus. Quodsi aliquādò contingat nullam prorsùs insensilem pluviam sensibili viam sternere, ut in repentinis, atque nimbosis pluviis identidèm succedit, istis nec ullum sensibile _Mercurii_ decrementum præcedet, quemadmodùm non succedente post insensilem pluvia sensibili, ut fit non rarò propter ventorum afflatus, ipsa tunc contingens _Mercurii_ depressio expectatæ sensibili pluviæ falsò præludit, ut ideò longè veriùs valeat statuere, eandem _Mercurii_ depressionem actuali jàm pluviæ (saltem vaporosæ) regulariter associari, sicuti ex duorum annorum exactissimis observationibus expressè Borellus tradidit citatis verbis prop. 113. “_Pluvia jàm actù cadente Mercurius in prædicta fistula deprimi solet._”

Ad id verò, quod pro alio sereno tempore pluviam immediatè subsequente addebatur (& erat alter difficultatis nodus) nimirùm, quòd aere tunc per pluviam sensibilem exonerato, deberet _Mercurius_ deprimi potiùs, quàm elevari, ipsa responsum suggerit experientia, cùm verè evacuata aqueorum vaporum saburra _Mercurius_ ex quotidiana observatione ad aliquod tempus depressus maneat, modò quidem magìs, modò minùs, pro ut magìs, vel minùs, citiùs, vel tardiùs à Terraqueo Globo, vel à circumstante Atmosphœra, nova successivè subministratur propinquo aeri magìs inani vaporosa materia, intrà relictas vacuitates, ubi minor est resistentia, per mechanicam pressionis necessitatem subintrans in supplementum deperditæ; ex quo novum subinde _Hydrargyro_ paulatìm redditur incrementum. Atque ità his omnibus modis sufficienter explicatos reor sensibiliores quacunque tempestate, & constitutione _Mercurii_ motus, ipso quidem per serenum tempus tùm distante, tùm appropinquante pluvia, per gradus elevato, per nubilosum inchoata pluvia, & per pluviosum adaucta, depresso, ac per serenum rursùs delapsa jàm pluvia, subsidente nonnihil, iterumque successivè elevato: quas omnes _Hydrargyri_ pro ratione temporum varietates allata hùcusque explicatio integrè comprehendit.

Juxtà hanc rationem à Celeberrimi Borelli Itali fundamentis resultantem satis patere arbitror nequaquam in hoc experimento hallucinatum esse ipsum Borellum, cujus dignitatem, nè minimùm quidem, lædit ejusdem experimenti simplicissima veritas, si modò cum eo doctissima illius scripta conferantur: quòd eò libentiùs me impræsentiarum pro viribus aggressurum polliceor, quò certior sum hac in re de te ipso, Vir humanissime, cui cœteroqui summè perspectam scio Borelli famam, non minùs ac de literaria Republica benemereri, si Virum Clarissimum à quacunque, vel levi, incuriæ, aut deceptionis umbra vindicaverim.