Part 4
Sciendi cupidus num re ipsâ Nivibus Nitrum insit sciscitatus sum à perito Chymico, num ipse modum calleret Nitrum è Nive extrahendi, responditque se quidem nunquam hujus rei periculum fecisse, nullam tamen diligentiam om̄issurum, ut votis meis satisfaceret; sic paucos post dies mihi Nitrum è Nive extractum exhibuit, quod hoc Tentamine assequutum se fuisse affirmavit. Duas libras aquæ accepit è soluta Nive purissimâ, & recenter delapsâ, ac in illis dissolvit libram unam Nitri purgatissimi; pariter in duabus libris aquæ fontis purissimi tantundem ejusdem Nitri infudit, quo peracto Aquam utramque ad Ignem posuit, & sensìm ad cuticulam restrinxit; ex his postmodùm Aeri frigido expositis cępit Nitrum crystallizatum colligere; sic eâdem operatione ad plures vices repetitâ, tandem plus Nitri ex Aquâ Nivis, quàm ex Aquâ Fontis se collegisse observavit; posito itaque ad Bilancis examen utroque Nitro, deprehendit Nitrum è Nive extractum, reliquum superasse trium unciarum pondo, certo argumento, tantundem Nitri in libris duabus Nivis extitisse, quod Nitro dissoluto ob affinitatem socium se adiūxerit. Observatione verò dignum est discrimen quo hæc duo Nitrorum genera distinguuntur; Nitrum enìm è Nive collectum fusci coloris est, saporem valdè acrem ad gustum præfert, & flammam edit vivacissimam, & fulgurantem, alterum verò lucidum est, minoris acredinis, & flammam reddit languidiorem. Cum itaque, ut superiùs annotatum, nivoso Cœlo, & ad actualem Nivium descensum ad infimam stationem descendat _Mercurius_, credibile est magnam tunc temporis fieri partium nitrosarum, ab Aere in Terram præcipitationem, & consequenter aerei Cylindri super stagnantem _Mercurium_ minorem esse gravitationem.
[Sidenote: _de Mor. Sac. n. 15._]
[Sidenote: _Iob. c. 28._]
[Sidenote: _Sec. 26. Prob. 21._]
Non minùs quoque curiosum est, ac disquisitione dignum quam ob causam ad Australes flatus _Mercurius_ in Barometro se submittat, ad Aquilonares prosurgat, seu, quod idem est, cur in Austrinâ Constitutione Aer sit minùs ponderosus quàm in Boreali. Austrum, & Boream Ventos esse _præ cœteris fortissimos, & inter se tum statione, tum viribus contrariissimos_, tradit Hippocrates, quare si ex iisdem contrarii effectus prodeant haud quaquam miror; quomodò verò ab Austro (quem Notum Græci appellant ab humiditate quam secum defert, undè Notiometri, Instrumenta ad Aeris humiditatem mensurandam) Aer fiat levior, ab Aquilone verò sudo, & sicco gravior reddatur, ego certè demiror, & genuinam causam ignorare me fateor, quàm fortè non novit nisi _Qui fecit Ventis pondus_. Effectum hunc ad contrariam hujusmodi Ventorum temperiem referre, quòd nimirùm Australes Venti calidi sint, ideòque Aeris tonum laxent, & rarefaciant, undè Aer levior evadat, Aquilonares verò, ut potè frigidi Aerem densando eundem ponderosiorem efficiant, non planè satisfacit, calida enim vim habere rarefaciendi, & densandi, sicut & frigida ex variis experimentis satis liquet, ac ne aliunde quæramus exempla, Austrini flatus Nivem jàm delapsam densant antequàm ulla liquoris guttula effluat, quemadmodum & Aquilonares eandem Nivem rarefaciunt, ac attollunt, ut vulgus dicat Nivem ex nimio frigore augeri. Ipse quoque Aristoteles ab Austris vim densandi non reiicit, quærens enim cur Auster non incipiens, sed desinens imbrem inferat, ait id posse fieri, quòd Aerem cogat è longinquo, quo coacto Aqua exprimatur. In hanc rem egregiè Poetarum Princeps.
[Sidenote: _l. 1. Geo._]
_Verùm ubi tempestas, & Cœli mobilis humor_ _Mutavere vias, & Juppiter humidus Austris_ _Denset erant quæ rara modò, & quæ densa relaxat._
[Sidenote: _Cap. 10. Art. 4._]
Prætereà in casu nostro ad asserendam majorem, vel minorem Aeris gravitatem vim frigoris densantis, vel caloris rarefacientis causari non possumus, quandòquidem ex factis Observationibus ad _Mercurii_ ascensum, vel descensum non magnum momentum addunt calor, & frigus licet in insigni gradu, cum in eadem altitudine tam in sum̄is algoribus, quàm in summo æstu non semel mihi compertus fuerit _Mercurius_, & sub Zonâ torridâ eadem penè altitudo _Mercurii_ in Barometro, ac in Zonis temperatis observetur, ut ex superius citatis Observationibus Astronomicis, & Geographicis D. Cassinæ.
[Sidenote: _To. 4. Tra. 2._]
[Sidenote: _Meteo. c. 4._]
[Sidenote: _l. 2. H. N. c. 47._]
An fortè igitur id fiet, ut putat Auctor Philosophiæ Burgundicæ, quòd Venti Aquilonares deorsum ruant, idest ab editiori loco perflent, & hoc pacto Aerem ad inferiora propellant, Australes verò ab imo ad summum spirent, sicque Aerem sursum efferentes multum de illius gravitatione detrahant? Australes Ventos ex humiliori loco in sublimia eniti scripsit pariter Cartesius, quin & ingeniosissimas rationes addidit, hoc idem quoque visus est sensisse Plinius, qui tradidit, _Austrum majores fluctus edere, quàm Aquilonem, quoniàm ille infernus ex imo magis spirat, hic summo_; quòd carmine eleganter expressit Pontanus.
[Sidenote: _l. Meteo. de Ven._]
_A’ summo Boreas, Notus imo spirat Olympo._
Vera sint hæc omnia, & Auster ex imo Polo alis primò siccis, deindè madidis huc advolet (de quo tam longo itinere cum Doctissimis Viris meritò dubitare licet) his tamen obstant ea quę superiùs ex Clarissimi Borelli doctrinâ attuli de substantiis fluidis, quę susque, deque agitatæ eandem exercent gravitatem super corpora quibus incumbunt, ac dum quiescunt.
[Sidenote: _V. Lang. li. 1. Ep. 19._]
[Sidenote: _Cæl. Rhod. l. 8. An. Lec. c. 28._]
[Sidenote: _l. 2. de Diæta. n. 3._]
Hypothesi meæ igitur inhærendo crediderim potiùs id fieri, quià Auster, quem D. Hieronymus _Pluviarum Pincernam_ elegantèr dixit, _dum pelagus transit_ (ut ipsius Hippocratis verbis utar) _tanquam calidus, & rarus existens multa humiditate regionem in quam illabitur implet_; Aere autem humectato, & illius compage laxatâ, fas est arbitrari partium nitrosarum, & Salium diversæ indolis præcipitationem in solum subsequi, hancque ob causam, Aere leviori facto ob pondus excussum, _Mercurium_ in fistulâ subsidere; sicuti opinari licet Aquilonem, (quem idem Ecclesiasticus Scriptor _Scoparium_ appellavit) Vapores, ac Nubes detergendo, unàque partes nitrosas ex Septentrionali plagâ convehendo, additâ insuper recenti exhalationum è Terrâ exaltatione ab hujusmodi præcipitatione anteà repercussâ, novam Aeri gravitatem impertiri, ut exindè _Mercurius_ cogatur ascendere.
Quamvis autem aliquandò Septentrionales Ventos ingentes pluviæ comitentur, ut præcipuè die 14, & 15. Octobris, id fieri crediderim, quòd Nubes, ac Vapores à Ventis Australibus ad nos delati, & à Ventis Septentrionalibus propulsi in retrocessu, ac fugâ solvantur in pluvias.
[Sidenote: _l. 5. Qu. N. nu. 18._]
[Sidenote: _Lib. 3. Aph. 5._]
In hanc rem egregiè profectò Seneca inter Providentiæ Opera hanc recensuit, quòd _Venti modò Nubes adducant, modò deducant, ut per totum Orbem pluviæ dividi possint, nàm in Italiam_, ait ille, _Auster impellit, Aquilo in Africam reiicit_; non eosdem tamen effectus ubique locorum edere hos Ventos putandum est, nàm ut ait Plinius, _cum situ naturam mutant, Auster Africæ serenus, Aquilo nubilus_; sicuti Neapolim incolentibus idem Auster humidissimus est, ac nimbosus, Apulis verò serenitatis Parens est, ut Lucas Tozzius, Vir Celeberrimus, (quem Innocentius XII. P. M. ut ad nos fama detulit, suę Valetudinis Custodem designavit) in doctissimis suis Commentariis in Hippocratis Aphorismos refert; scitu proptereà dignum existimarem num in Apuliâ, flante Austro, ibi serenitatis Auctore, _Mercurius_ in Barometro attollatur, quandò in sereno Aeris statu elatior solet esse _Mercurius_, demissior verò in turbido, ac nimboso.
[Sidenote: _C. 12._]
[Sidenote: _de Sac. Phil. c. 85._]
In hanc rem insignem locum apud D. Lucam silentio præterire nequeo, ex quo satis apparet, quàm varia sit, ac diversa juxtà regionum, & locorum diversitatem Ventorum conditio; arguens ergò Hypocritas Redemptor noster, _Cum videritis_, inquit, _Nubem orientem ab Occasu, statim dicitis imber venit, & ità fit, & cum Austrum flantem, dicitis quià æstus erit, & fit_. Austri ergò in Palestinâ ęstum excitant non pluvias, quæ potiùs à Nubibus, & Ventis ab Occasu flantibus ibi prænuntiantur. Vallesii hunc locum egregiè interpretantis verba hìc lubet adiicere. _Palæstina ad Occasum habet Mare; censebatur ergò, ut existimo in illa regione pluviæ signum Nubes ex Occasu ascendens, quia cum ad Occasum haberent Mare inde ascendebant, eratque id signum illi regioni proprium. Nobis verò Hispanis, quibus Mare æquè ad Occasum, & Meridiem, & Septentrionem est, æquè ex his omnibus partibus ascendunt Nubes nimborum nuntiæ. Britannis ascendunt undique, ut qui Mari undique cinguntur._
[Sidenote: _Obs. Astro., & Geo._]
[Sidenote: _De Tens. & Pres._]
[Sidenote: _Progy. de Cog. Aer. & Aq._]
[Sidenote: _Phar. Rat. P. 2. Se. 1. c. 6._]
Cum itaque flante Austro usque ad extremos fines _Mercurius_ in Barometro descendat, hinc rationem reddi posse crediderim quarè ad Austrinos flatus adeò difficilis sit respiratio, ut de quadam veluti suffocatione conquerantur omnes; siquidem sicuti substantię fluidę in Machinâ pneumaticâ positę post Aeris exsuctionem in bullas attolluntur, subtracto nimirum Aeris pondere, quo veluti in officio continebantur, ità eodem modo Sanguis in Vasis Pulmonum ob minorem Aeris pressionem, quæ ad Austrinos flatus consequitur, magis spumescit, & ebullit, ut nō tàm expeditè circulum suum absolvat; neque aliam ob causam in editissimis Montibus gravem duci anhelitum credendum est, nisi quòd inibi minor sit Aeris pressio quàm in imis Vallibus, ut palàm faciunt Experimenta à variis Solertissimis Viris facta, ac præcipuè à Celeberrimo nostri ævi Mathematico D. Cassina. Refert quoque P. Bartholus è S. J. observatum, Vesicam Suillam mediocritèr inflatam, & ad verticem Montis altissimi translatam tumidiorem apparuisse; adeò facilè est inflari ea, quæ in sublime efferuntur; mirum itaque non est si Pulmonares Vesicæ ob Austrinos halitus inflentur, ut potè ab Aere minus compressæ, & hanc ob causam difficilior sit anhelitus; nec pręter rationem, quamvis paradoxum videatur, scripsit Thomas Cornelius Aerem crassis Vaporibus refertum aptiorem esse ad Vitalia munera obeunda, quàm Aerem tenviorem; quod paritèr monitum est Celeberrimi Tho. Vvillis, qui in Phtisi Pulmonari magis commendat fumosas Urbes, qualis est Londinum, quàm Villas omnes propè eandem Urbem, quę Aere claro, & perflato gaudent.
[Sidenote: _Lib. 2. Die. Gen. c. 21._]
Hinc lumen aliquod mutuari licet ad illustrandam historiam famosi illius Urinatoris Siculi, quem Colam Piscem appellabant, quòd plus in aquis, quàm in Terris degeret. Diu equidem hoc prodigium Doctissimos Viros exercuit, ut videre est apud Salomonem Sprangerum, qui de Enydrobiis, h.e. de hominibus sub aquâ viventibus elegantissimum Tractatum nuper edidit; ego verò persuasum habeo hominem illum amphibium ad plures horas sub aquis cōmorantem talem à Naturâ Sanguinis, ac partium spiritalium constitutionem sortitum fuisse, ut Sanguis, & Pulmonares Vesiculæ majori compressione indigerent, quàm quæ ab Aere solo pręstari posset; refert enìm Alexander ab Alexandro Urinatorem illum solitum dicere, _quòd si ab aquis abesset diù quasi respirare, & vitam ducere nequiret_.
Hæc sunt quæ in re tam abstrusâ, ac involutâ, qualis est motionum _Mercurii_ in Barometro vicissitudo, comminisci lubuit. Multas equidem nec parvi ponderis difficultates hisce meis Excogitatis obtrudi posse, & scio, & fateor; verùm si cuncta quæ possunt obiici recensere vellem, ac diluere, in nimiam molem Opusculum hoc meum excresceret; interim his meis coniecturis hærere placet, donec Lynceus aliquis ostendat strinxisse me, ut dici solet,
_pro Junone Nubem_.
ERUDITISSIMO VIRO
D. BERNARDINO RAMAZZINO
Medicinæ Publico Professori, & in Academia Cæsareo-Leopoldina C. N. Hip. III.
JO: BAPTISTA BOCCABADATUS. _S. P. D._
_Motiones Mercurii in Barometro, modò se attollentis, modò se deprimentis eruditissimorum Virorum Observationes advocarunt. Nescio tamen quo fato, in ipsis sensibilibus hujus experimenti Phęnomenis discrepent eruditissimi Observatores. Alii enim, inter quos Doctissimus Borellus, asserunt, Aere ad pluviam inclinante Mercurium intus sublevari, deprimi post delapsos imbres; alii deprimi pluvia imminente, deficiente attolli. Hæc est speculationis rerum naturalium conditio, ut nihil sit absque Adversario._
_Hoc secundum, Vir studiosissime, apparet ex tua hujus experimenti Ephemeride, acta Anno præterito 1694, quam ad me dimisisti, imbecillitati meæ mandatis tuis decus addens, quibus petis, ut quid sentiam exponam._
_Mercurium internum in Barometro elevari vi pressionis externi Aeris non est inter Neotericos qui dubitet, omnisque ratio dubitandi sublata videtur. Accidens igitur hujus aliqualis majoris, minorisve depressionis, vel elevationis Mercurii, à majori, vel minori ejusdem Aeris exterioris gravitate, vel pressione causari consentaneum est. Eodem modo videmus idem fluidum ejusdem Barometri in Valle, ubi magis gravitat Aer, ascendere, in cacumine Montis, ubi minùs, descendere. Eundem igitur Aerem, juxtà experimenti tui Phœnomena, statuendum esse leviorem, apparet pluvia se congregante, tunc enim Mercurius deprimitur, graviorem eadem cessante, tunc enim attollitur._
_Nec sublato quodam sensuum præjudicio, quo Aerem Vaporibus imbutum graviorem dicimus, absonum videtur. Juxtà enim sententiam cujusdam Borelli in Burgundica Philosophia appositam (quę si non pęnitùs, saltem pro aliqua parte arridet) Vapores ex quorum coacervatione fit pluvia, cum per Aerem ascendant, statuendi videntur ipso Aere leviores in specie, quapropter idem spatium Vaporibus, & Aere plenum, levius est eodem spatio solo Aere pleno, & magis, vel minus leve, prout à majori, minorive materia Vaporum occupatur. Mercurius igitur deprimitur nimbis accedentibus, quia Aer majoribus Vaporibus imbutus minus gravitat, attollitur pluvia cessante, quia Aer Vaporibus depuratus, magis gravitat._
_Paucis, & alienis satisfecissem, si hæc sententia in omnibus suis partibus satisfaceret; sed cum aliquam hæsitandi rationem relinquat, quod tenuissimum do, pęnitus emensum dare cupio._
_Licet enim videatur ab ipso ascensu Vaporum per Aerem satis eorundem specifica levitas probata, in hoc tamen deficit supposita evidentia, quòd solis sensibus acquiescit, nulla ulterius suadente ratione. Quod tanto magis urget, quia graviora in specie per fluida minus gravia ascendere plurimæ Observationes ostendunt._
_Omnem materiam in partibus minutissimis attritam in facillimum ascensum evadere quotidiè experimur. Terram in tenuissimum pulverem redactam, in turbines quodamodò elevari patet, non tamen eæ particulæ specificam gravitatem ammittunt, cessante enim motu Aeris, quo feruntur in inferiora subsidunt. Sal imum Vasis occupans, si superponatur aqua, dissolvitur, & minutissimæ partes ad summam humoris superficiem ascendunt; si enim eadem superficies extremo linguæ apice attingatur, salsa degustatur. Non per hoc tamen, quòd ascendant particulæ Salis, propriam specificam gravitatem ammittunt gravitate aquæ majorem: plurimæ enim experientiæ demonstrant aquam salinis partibus imbutam graviorem in specie esse pura, & simplici aqua. Ascendunt enìm per aquam, licet in specie graviores, quià juxtà sententiam Doctissimi Boyle, partes aquæ etiam quiescentis, & stagnantis, continuò agitantur, & commoventur, quod apparet ex ipsa Salium immersorum dissolutione; non enim daretur ea actio solvendi partes adhærentes, & forsan complicatas, nisi dato aliquo motu. A motu igitur partium humoris, partes Salis tam per transversum, quàm sursum aguntur, eodem modo quo partes terræ, pulvis scilicet, à motu Aeris feruntur. Hìc tamen non datur partium subsidentia, ut in casu pulveris, quia in hoc cessat, vel modificatur motus Aeris, agitationem causantis, in aquæ verò partibus semper datur idem motus. Et ecce quomodò datur partium minutissimarum ascensus, licet in specie sint graviores eo fluido, per quod ascendunt. Ex quo patet, quòd Burgundicæ sententiæ ea pars, quæ Vapores Aere in specie leviores statuit quià forsan per Aerem ascendunt, nō penitus convenit._
_Placeat igitur Vaporum naturam attentius contemplari; Ex ipsis sensibus patet quòd eadem facultas, quæ sensationibus nostris calorem inducit, Vapores excitat. Ulteriùs quoad fieri potest, hæc tenebrosa, obscuraque caloris qualitas detegatur. Agnoscamus cum Neotericis Ignem nihil aliud esse, quam vehementem particularum cujuscunque materiæ combustibilis motum, & maximam agitationem, qua proximas materias eodem modo afficiens, dissolvit, quod urere dicimus. Et hinc patebit calorem eodem modo esse partium agitationem, non quidem tam vehementem, sed minus remissam, & ideò non aptam ad urendum ea, quæ attingit; semper tamen partium motionem aliquam. Secundo loco concipiatur quòd ubi datur talis particularum vehemens agitatio (idest ignis) distrahantur, & removeantur partes Aeris. Patet in Cucurbitula, ubi tenuissima flamma omnem prope Aerem excludit, & si aliquis remanet rarissimus est, quod demonstrat vis Aeris externi sua pressione, in Cucurbitula applicata cutem intrudentis. Dato igitur, extante calore, motu supradicto, ibi danda est aliqua Aeris exclusio, & rarefactio._
_Vapor excitatur à calore, quinimo ab ipso calore in statu vaporis conservatur; Accedente enim summi Aeris, ad quem istis motionibus elevantur, frigiditate, in ea regione, in qua non fit ea luminum Cœlestium repercussio ad invicem se decussantium, quæ causatur ab inæqualitate terrenæ superficiei, & ideò ea circumquaque partium circumpulsio, à qua eorundem motus, scilicet calor, causatur, Vapores iterum in guttas agglomerantur._
_Dato igitur calore eodem tempore quo datur Vapor, datur illa partium motio, à qua partim expellitur, partim rarefit Aer. Quapropter tunc fit Concretum levius, & ideò congregatis Vaporibus, scilicet pluvia imminente, fit levior Aer, & Mercurius descendit. Convenit hęc ratio cum usitatis experimentis; Sole enim ultrà consuetum urente, pluviam expectamus, rigente hyeme, cum frigus aliquantulum remittitur, eandem timemus. Noctes serenæ glaciem, pruinas coagulant, quod non faciunt nubilosæ. Sed non omnis tamen difficultas sublata videtur, si enim Vapor, cum sua aquæ, cujus est pars, specifica gravitate ascendit, apparet simul cum Aere componere mixtum in specie potiùs gravius, non verò levius, solo Aere; quod est contra rationem expositam. Hæc tamen difficultas tollitur ad ipsam Cucurbitulam recurrendo. Considerata enim ea parva flamma in ejus ventre accensa, patet quòd in eo statu massa Aeris, & Vaporis simul, est magis levis quam ante flammam erat massa solius Aeris ejusdem Cucurbitulæ ventrem occupantis; applicata enim Cucurbitula ante flāmam accēsam, cutis intus non intruditur à pressione Aeris externi, prout fit si immediate post flammam accensam applicetur; Motio enim illarum particularum se se ad invicem pulsantium, ac circumpulsantium (eodem modo ac si frusta ligni per Aerem agitarentur, & se se extremitatibus, vel alio modo, invicem pulsarent) efficit quòd majorem locum occupent, quam si quiescerent; & inter se ad invicem magna spatia, & magnas intercapedines constituant, quę occupantur à subtili, & tenuissima substantia, sit Cartesiana, vel alia quæcunque, modo eodem quo spatia inter frusta ligni se invicem agitantia ab Aere occuparentur. Eodem modo data ea partium, licet minori agitatione, à qua causatur calor, qui extat, extante vapore, dantur inter partes motas, & moventes, istæ intercapedines à tenuissimas substantia occupatæ. Et ideò moles tunc premens non componitur ex solo Aere, & Vapore, sed ex Aere, Vapore, ac tenuissima substantia, qua verè fit in specie levior quam eadem mole solius Aeris. Levitas enim tenuissimę materię Vaporis gravitatem non solum compensat, sed excedit._
_Sed ulteriùs urget alia hujus tui Experimenti observatio; calor enim, & frigus nullam in Mercurio alterationem elevationis, depressionisve producunt; & tamen dato calore danda est eadem partium agitatio, & ideò eadem materiæ rarefactio, ex quo eodem modo resultaret eadem levitas, & successivè Mercurii depressio; quod non accidit. Cum igitur ab eadem supposita causa, in analogo casu idem non sequatur effectus, ea verè non subsistit._
_Quod tolli posse apparet, si considerentur particulæ materiæ, prout sunt, diverso modo configuratæ. Dantur enim diversæ configurationes corporum, quæ mediante motu, & eorum agitatione magis, minusve eadem corpora separant, majoribus, minoribusve spatiis interpositis, ut si configurationes sint sphœricæ, angulares, oblongæ, & sic successivè._
_Partes igitur simplicis Aeris, prout homogeneæ configurationis, licet agitentur, (quod, puta, producatur ab Æstatis calore diversitatem motus in Barometro non faciente) non tantum sejunguntur, ac diducuntur, ità ut spatia quæ occupant magnam ejusdem materiæ subtilis, & levis quantitatem admittant, quantum partes Aeris, & Vaporum simul, heterogeneę configurationis, quæ ideò magis diducuntur, & majorem materiæ tenuis quantitatem inter magnas intercapedines, in eodem spatio admittunt. Quodque data motione partium fiat major eorundem diductio, data heterogenea earundem partium configuratione, patet in ipsa aqua cujus partes supra dictum est, cum Boyle, semper moveri; quinimò ea calefacta intra ebullitionem, licet majorem motum acquirant, non tamen partes tantum diducuntur, quantum evenit, si aliqua portio calcis humori addatur, tunc enim usque ad ebullitionem commoventur. Et hoc evenit quia solius aquæ partes sunt homogeneæ configurationis, & ideò licet moveantur, etiam tali motu, ut sensationem caloris faciant, nō tamen tam vehementer diducuntur, & separantur, ut fit cum datur motus partium heterogeneæ configurationis, aquæ scilicet, & calcis. In primo igitur casu simplicis caloris moventis partes homogeneas Aeris, & Mercurium non alterantis, non fit tanta raritas, quæ sensibilem levitatem supra extrinsecum Mercurium producat, prout fit in secundo casu, quo attenta partium se se mutuò agitantium heterogenea configuratione, Aeris scilicet, & Vaporum, fit major raritas, & ideò levitas sensibilis, & habilis ad alterandum æquilibrium inter pressiones Aeris externi, & interni Mercurii._
_Hoc tantum tenue habeo, quod mandatis tuis tribuam: Si parvi ponderis est, de levitate agitur; tenuitatem Vaporum præsefert, & ideò ad radiantia ingenii tui lumina attollitur. Vale Vir doctissime, meque tui addictissimum ut soles ama._
_Dabam Mutinæ die 20. Jan. 1695._
ORNATISSIMO VIRO
Amico summè Colendo
DOMINO BERNARDINO RAMAZZINO
In Mutinensi Lyceo Publico Medicinæ Professori,
_Nec Non_ Cæsareo-Leopoldinæ Academiæ Curiosorum Naturæ Collegæ Meritissimo.
FRANCISCUS TORTUS S. P.
VIR ORNATISSIME, AMICE SUMME’ COLENDE.