Part 3
Plausibilis quidem est hujusmodi ratio, verùm & ipsa magnis difficultatibus stipatur; sit enim quòd aqua descendens non gravitet super aliam aquam descendentem, non tamen certum est quòd super Aerem, cujus resistentiam superare debet, non gravitet; prætereà in permutatione à sereno Aeris statu ad nebulosum notabiles _Mercurii_ depressiones observantur, licet nullæ interdum subsequantur pluviæ, nisi dicamus in dispositione ad pluviam aqueos Vapores lento motu ab alto descendere, & eadem ratione, ut de actuali pluviâ diximus, Aerei Cylindri pressionem interturbare, & infringere, nec semper in pluvias solvi debere, cum à Ventis, sicuti nubes, aliò deferri possint. Ulterius constans observatio est, quòd major _Mercurii_ depressio contingat pluvioso tempore, quam dum ruunt imbres copiosi, ac præcipuè in continuatis pluviis, quales per totum ferè Decembrem vidimus, in quibus _Mercurium_ notabiliter assurgere observavi; quando ex superiùs dictis, actu pluviâ descendente, deberet magis subsidere.
[Sidenote: _de Fon. & Flum. Origine._]
Porrò si Aerem cum Vaporibus prægnans est, ut conceptam pluviam amplius sustinere nequeat, graviorem supponere velimus, ut ad sensus, & rationis quoq; Criterium proclive esset asserere, nulla, mihi saltem, suppetit coniectura, quare gravitationem suam, ac pressionem supra stagnantis Hydrargyri superficiem exercere non debeat, & illum altiùs attollere. Profectò non parvi momenti esse pondus quod interdum in magnis pluviis paucarum horarum spatio ab Aere excutitur fateri necesse est ex aquis passim exundantibus; imò si lubeat, aquei humoris ante pluviam in aereo Cylindro qui _Mercurio_ incumbit contenti pondus, & mensura sciri potest, si in Vase Cœlo libero exposito pluvialis aqua excipiatur, & quanta est aquæ delapsæ altitudo, tantundem in vitreâ fistulâ, (quę æqualis sit amplitudinis ac Mercurialis Cylindrus) reponatur, exemplo insignis Gallorum Mathematici Mariotte, qui, ut refert G. Bartholinus, hoc modo per integrum Annum exceptis aquis pluvialibus, observavit illas ad altitudinem pollicum 17 devenisse, adeò ut ex illius calculo solæ pluviæ sine recursu ad aquas subterraneas è Mari deductas Sequanæ flumini aquas suppeditare potuerint.
Dubitari forsan posset num vis Aeris Elastica impedimento esse posset quin Aer licet absolutè ponderosior, minus premeret; si tamen res attentè perpendatur patebit tantùm abesse, ut Aeris vis Elastica pressioni officiat, ut potius verum sit illam non parùm conferre. Multa equidem de Aeris Elatere egregiè scripta extant, & Cathedræ nihil magis quàm hanc Aeris Elasticitatem crepant, non leves tamen in hac re hallucinationes contingere observo; concipiunt enim persępè nōnulli hanc vim Elasticam tanquam Principium à pondere diversum, ut unum sursum, aliud deorsum vim suam exerat, cum tamen ambo hæc Principia junctis viribus ad pressionem concurrant; hæc enìm Corporis elastici, quandò ab aliquo externo Agente comprimitur, proprietas est, ut expansionem sibi debitam quaqua versùm urgendo procuret, nec unam viam potiùs quàm aliam affectet, nisi ubi minorem reperit resistentiam. Aer igitur in pluvioso statu, si re vera esset gravior quàm aliàs, proprio pondere, & unà cum sua elasticitate Hydrargyrum premere deberet, & illum sursum protrudere, cum tamen oppositum observetur.
Possem hìc equidem multa Doctissimorum Virorum, quibus Quæstionem hanc paradoxam communicavi Excogitata recēsere, sed ne prolixior sim duorum tantum Amicorum meorum, quorum Sapientiam, ac Judicium magni facio, Epistolas huic Tractatui meo adieci, priorem quidem Excellentissimi D. Joannis Baptistę Boccabadati J. U. D. & Serenissimi Ducis nostri Mathematici, alteram verò Excellentissimi D. Francisci Torti in hoc Mutinensi Liceo Publici Medicinæ Professoris, qui in suâ ingeniosissimâ Epistolâ Interpretis munere suscepto, in id potissimum incumbit ut nebulas discutiat quæ Borellianæ Propositioni obscuritatem aliquam possent offundere, adeò ut ex illius sententiâ Borellus à communi observatione, quâ constat imminente pluviâ _Mercurium_ in fistulâ deprimi, elevari autem post delapsos imbres, & restitutam serenitatem haud quaquam discrepet, quod mihi pergratum fuit, ne quis tam Celebris Viri manibus infensum me fortè existimaret.
Barometro igitur apertis notis attestanti Aerem leviorem esse, seu minus gravem nebuloso, ac pluvio Cœlo quàm perspicuo, & sereno fides non est deroganda, & quando ex tot Experimentis constat, non ab aliâ causâ quàm ab Aeris pressione _Mercurii_ librationem in Torricellianâ fistulâ 30 pollices pendere (sicuti pariter ejusdem variam altitudinem juxta diversam Aeris conditionem, modò magis, modò minus ponderosi) hujus Phænomeni ratio pro viribus est disquirenda; quòd si non dabitur adeò probabilem afferre, ut expectationem impleat, id forsan aliis incitamento erit ut probabiliores afferant, quando in rebus dubiis, & magnis difficultatibus involutis plures causas proferre non incongruum est, donec ex multis una habeatur, cui Mens Veritatis avida acquiescat; nam ut rectè Lucretius.
[Sidenote: _l. 6._]
_Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam_ _Non satis est, verùm plures, unde una tamen sit._
Fateor equidem, quòd ut cohęrenter procederem necesse foret, ut hìc non pauca ex Doctrinâ Meteorologicâ perpenderem, veluti de naturâ Aeris, Ventorum, Pluviarum, Nebularum, multarumque aliarum rerum, de quibus licet passim Philosophi tot, ac tanta prodiderint, adhuc tamen sunt materiæ involutissimæ, & mille Disputationum ambagibus implicitæ, verùm in nimiam molem Tractatulus hic meus turgesceret, proptereà quædam solumodò præmittam quæ magis verosimilia credidi, & meis Coniecturis congruentia.
[Sidenote: _C. de Nit._]
Suppono itaq; è Globo Terraqueo non solum Vapores, qui sunt Pluviarum materia, sed multas Exhalationes diversę indolis continuò, plus, vel minus, protrudi, & Aeri commisceri, ut particulas Sulphureas, Aluminosas, Vitriolicas, Mercuriales, aliasque omnigenas, ac præsertim Montanis in locis ubi sunt Metallorum Fodinæ, adeò ut aliquibus in locis, veluti in Hungariâ reperta sint Arborum folia aureo colore obducta ab Auri Fodinarum exhalationibus; Aerem verò Nitrosis particulis potissimùm refertum esse omnes, cum Philosophi, tum Medici unanimiter tradunt, ut Junchen in sua Chymiâ Experimentali Nitri Mineram non in Terræ sinu, sed in ipso Aere constituerit, nec secùs sentiat Celeberrimus Vir Jo: Mayouu, qui integrum Tractatum de Salnitro Aereo conscripsit. Partium enim nitrosarum necessitatem ad Ignem, tum Elementalem, tum Vitalem sustentandum providentissima Natura intelligens illius ingentem copiam esse voluit, & Condum in Aere, sicut Salis in Oceano constituit.
[Sidenote: _His. Na. l. 31. c. 7._]
Non est hujus loci, nec ad rem de quâ agitur, Nitri naturam rimari, & quare ad Respirationis munus tanta sit Aeris nitrosi necessitas, de quo cōsulendi Vvillisius, Sylvius, Trusthonus, & alii; mihi satis sit Aerem multum nitrosæ materiæ continere, ac præsertim Hyeme flante Boreâ, qui nitrosæ Annonæ veluti Dispensator est, sicuti Auster Liguritor, quod forsan Plinius innuere voluit, cum tradidit flatus Aquilonares Salem copiosum facere, non sic Australes. Nitri autem efflorescentiam super muros antiquos ex calce, & lateribus constructos, Hyeme præsertim, & cum Aquilonares Venti dominatum obtinent passim videre est, & Nitri Collectores tunc temporis toti sunt in verrendis muris, quin uberiorem nitrosæ materiæ copiam è muris qui Boream spectāt quàm qui Austrum, congerere se ajunt; sic Glauberus qui de Nitro egregiè scripsit ait, Aquam quæ cum Vento Aquilonari decidit optimam esse ad parandum lixivium pro Nitri extractione. A’ perito Nitri Coctore accepi imprudens opus esse Muros antiquos, ubi flos petræ nascitur, diruere ad Nitrum extrahendum, majorem enim Nitri copiam ab iisdem impetrari si sępiùs verrantur mihi asseruit, cum tales Muri sint veluti Matrices quę ab Aere gravidatæ uberiorem Nitri fœturam præstent. Ab eodem quoque rem satis curiosam didici, nimirùm magnam Nitri copiam in Stabulis colligi ex muris, in quos halitum efflant Boves, in alterâ tamen Muri parte extrà Stabulum, & quæ Aeri exposita est. Inesse quoque Aeri cœteras minerales Exhalationes, quarum habita est mentio, argumento sunt Colcothar Vitrioli, quod Aeri expositum novo, ac genuino Vitriolo imprægnatur, Terræ Metallorum, Medicamenta Mercurialia, Stibium Diaphoreticum, quod nisi ab Aere externo rite munitum asservetur, ab eodem vim emeticam resorbet, cui fato quoq; obnoxius est _Mercurius_ dulcis, qui incustoditus vim corrosivam adsciscit.
[Sidenote: _l. 4. Quæ. Nat. c. 10._]
Altiùs autem attolli Vapores, & quæcumque majorem cum Aere cognationem habent, quàm terreas Exhalationes satis probabiliter existimo; non ex hoc tantùm quòd Vapores aquei terrestribus Exhalationibus leviores sint, nam oleosæ Substantiæ licet Aquâ leviores segniùs ascendunt quam Aqua ipsa, sed etiam quia Vaporum magis laxa compages est quàm terrenarum Exhalationum; sic in Destillationibus videmus partes tenuiores è Corporibus destillatis priores assurgere, deinde crassiores. Quamvis autem Exhalationes unà cum Vaporibus in Aerem prosurgant, facili tamen negotio postmodùm sejunguntur, vel ut Oleum ab Aqua, vel vi Ventorum, adeò ut in sublimiori parte Atmosphœræ Vapores, & tenuiores Substantiæ consistant, in humiliori Exhalationes, & crassiores particulæ resideant; nam ut egregiè Seneca: _Aer quò proprior est Terris hòc crassior; quemadmodum in aqua, & in omni humore fęx ima est, ità in Aere spississima quæque desidunt_.
[Sidenote: _Meteo. c. 5._]
[Sidenote: _l. 8. Hist. Anat. Quæ. 30._]
[Sidenote: _De Aer. Aq. & Lo. n. 19._]
Supponere item satis probabiliter licet Vapores coactos, ac dēsatos Nubes, ac Nebulas effingere; Vapores autem per magna illa spatia diffusos colligi, ac densari à Ventis contrariis hinc, & illinc prementibus, donec in Corpora illa visibilia transeant quæ Nubes appellantur, tradit Cartesius, quamvis ab Hippocrate videatur id pęnitùs desumpsisse; quare mirari subit quomodo Philosophi tum antiquiores tum recentiores, cum tot, ac tanta ab Hippocrate decerpserint, tam rarò illius meminerint, quam ob causam Laurentius ingratissimū Aristotelem appellavit; lubet autem Divini Pręceptoris verba ipsa hìc apponere, cum Nubium, & Pluviarum generationem nemo forsan ingeniosiùs descripserit. _Quamdiu igitur Nebula dispersa fuerit, & nondum congregata fertur sublimis. Ubi verò coacervata fuerit, ac simul congregata de repente à Ventis inter se adversariis, tunc deorsum prorumpit qua parte plurima collecta fuerit; tunc enim magis verisimile est quum Nebulas à Vento stabilitatem non habente concitatas de repente Ventus contrarius, ac aliæ Nebulæ reliserint; atque tunc quidem prima ipsius pars congregatur, quæ verò à posteriori parte sunt insuper accedunt, & sic crassescunt, & nigrescunt, ac simul congregantur, & præ gravitate deorsum prorumpunt, & pluviæ fiunt._
[Sidenote: _l. 2. His. Nat. c. 38._]
[Sidenote: _In Susp. de Aer. lat. Qual._]
[Sidenote: _Part. 4. Princip. Philos._]
Adverto denique suspicari saltem licere, si non supponere, Aerem, qui Cœlum cum Terrâ nectit dum separat, non solùm terrena, sed etiam cœlestia effluvia in sinum suum recipere; _ultrò, citròque commeante Natura, & quadam veluti pugna, ut terrena in Cœlum tendentia deprimat Syderum vis_, ut ait Plinius; hujusmodi autem emanationum in hæc inferiora non cōtemnendam coniecturam desumpsit Ingeniosissimus Rob. Boyle ex Solarium macularum subitâ dissolutione, quod idem quoque de Cometarum evanescentiâ dici posset, adeò ut Sol præter lumen (cujus actionem Cartesius in pressione quadam secundum lineas rectas factâ constituit) aliâ ratione, cœlestis materiæ projectione nimirùm, Atmosphœram nostram in gravitate quandòque possit alterare. Ac profectò si in pestilenti Constitutione culpantur à Medicis, nec temerè, anonymę Qualitates Aeri à Sydereis afflatibus potiùs, quàm à terrenis Exhalationibus impressæ, non prorsùs à ratione alienum erit suspicari, posse aliquandò aliunde quàm à terrestri Exhalatione Aeris gravitatem augeri.
Hisce itaque pręhabitis rationem aliquam hujus paradoxæ Quęstionis reddi posse arbitror, coniectando nimirùm, quòd Vapores vi Ventorum prementium collecti, ac in Nubes, & Nebulas coacti, Aeremq; humectantes ex superiori Atmosphœræ parte terreas Exhalationes quę infrà subsistunt, & nitrosas particulas præcipuè quibus Aer abundat ad imum deturbent, ac ad solum usque præcipitent, non secùs ac Metalla soluta in Aquis fortibus per additionem Olei Tartari in Vasis fundum sub forma Calcis decidunt, & hoc pacto ob harum partium mineralium, & alterius generis præcipitationem, & exclusionem ab Aeris poris Aer ipse reddatur levior, ac Cylindrus Aereus qui _Mercurio_ incubat, minùs eundem _Mercurium_ premat, ac proptereà in pluviosâ tempestate _Mercurius_ in fistulâ descendat. Haud secùs discussis per effusos imbres nebulis, ac Vaporibus, seù per Ventos aliò delatis, & serenitate restitutâ, fas est arbitrari terreas illas, & minerales particulas, quę imminente pluviâ, & actu delabente, præcipites è roranti Aere deciderant denuò exaltari, Ventosq; Boreales nitrosam materiam convehendo novam Aeri gravitatem largiri, & hoc pacto _Mercurium_ paulatìm ad priorem stationem per gradus emergere.
Nec mirum videatur, quòd Vapores anteà dispersi, mox in unum collecti Aerem leviorem reddant, nam majus est pondus quod per hujusmodi præcipitationem, licet insensibilem, ab Aere secedit, quàm quod eidem successivè accedit, non secus ac Aqua Regia, in quâ dissolutum est Aurum, levior fit, Auro ad fundum præcipitato, & ab eâ separato, quamvis illi Oleum Tartari addatur. Aquam verò & ipsam vim habere pręcipitandi variorum Corporum solutiones, & Metallorum quoq; experimenta Chymica satis ostendunt. Hanc itaque causam esse reor descensus _Mercurii_ in Torricellianâ fistulâ, pluvioso tempore impendente, & ascensus subsequente serenitate; nonnisi autem terreę particulæ excogitari possunt quæ ab Aere nebulis pluviosis imprægnato, ut ait Borellus, quoquo modo secedant ubi pluviæ imminent, siquidem Aeris Columna, quæ _Mercurio_ superincumbit, & illum in fistulâ suspensum detinet, in transitu à serenitate ad statum pluviosum specificam gravitatem mutare nequit, ac fieri levior, nisi particulæ graviores excludantur, & leviores subeant.
Hujusmodi autem præcipitationis partium mineralium, & alterius generis in humidâ tempestate non leves coniecturas afferre possem ex variis Observationibus, ut v. g. quòd quando Chymici Sulphuris Spiritum per campanam elicere volunt pluviosum tempus, & valdè caliginosum expectant, tunc enim largiorem Spiritus copiam è Sulphure obtinent, aqueis nempè Vaporibus quibus Aer oppletus est fumos è Sulphure exhalantes ad imum deturbantibus, ut faciliùs in Stagma illud acidum cogantur, quod Sulphuris Spiritum appellant; haud secus Terras metallicas è Fodinis erutas, & Aeri expositas hujusmodi tempore partes sibi congeneres ab Aere avidiùs combibere ajunt, quàm cum siccum, & sudum est Cœlum. Prætereà Agricolationis Studiosi nunquam magis fœcundari agros prædicant quàm in nebulosis Constitutionibus, iisque continuatis, quòd non aliam ob causam fieri censendum, quàm quòd hujusmodi temporibus magna fiat ex Aere partium nitrosarum, licet insensibilis præcipitatio, quandò nihil est quod majorem Terræ feracitatem, & Seminibus robur largiatur quàm Nitrum; sic enim Poetarum Princeps.
[Sidenote: _Geo. 1._]
_Semina vidi equidem multos medicare serentes_ _Et Nitro prius, & nigra perfundere amurca,_ _Grandior ut fœtus siliquis fallacibus esset._
[Sidenote: _Appēd. ad Chy. Scept._]
Aliquandò tamen suspicatus sum, num præter externi Aeris actionem _Mercurius_ ipse jus aliquod haberet in hujusmodi descensu cum pluviæ imminent, vel decidunt, factus nempè gravior, vel aqueos Vapores combibendo, vel Mercuriales, & nitrosas particulas ab Aere per hujusmodi præcipitationem, ut diximus absorbendo. Reverà _Mercurio_ aliquam portionem aquæ ex ejusdem naturali constitutione inesse à perito Chymico didici, qui mihi modum communicavit eliciendi aquam simplicem è _Mercurio_, quæ quidem in satis modicâ quantitate obtinetur, ità ut è duabus unciis _Mercurii_ vix aquæ dracma impetretur, quamvis referat Rob. Boyle, sibi ab ingenioso Medico relatum ex librâ _Mercurii_ quatuor uncias aquæ aliquandò elicitas fuisse; quòd tamen aquei Vapores in _Mercurii_ substantiam adeò densam insinuare se valeant vix concipi potest quandò omnia corpora, præter Aurum illi supernatant; sic neque per novas particulas mercuriales, aut salinas ab Aere absorptas credibile est _Mercurium_ majorem gravitatem specificam acquirere; videmus enim per novi _Mercurii_ additionem in pyxide ubi immersa est vitrea fistula, _Mercurium_ altiùs proportionaliter in summitate tubi elevari, sicuti etiam ex cujuscumque liquoris affusione, perstite tamen eadem semper altitudine 30 pollicum à superficie infusi liquoris mensurandâ.
[Sidenote: _Appēd. ad Chym. Scep._]
Posse tamen _Mercurium_ fieri in specie graviorem quàm sit vulgaris Officinarum _Mercurius_, cum nimirùm corporaliter ab Auro imprægnatur, vel ab eodem spiritualiter animatur tradit Ingeniosissimus Boyle, sicuti pariter cum destillatur fit non parum gravior, si cum vulgari _Mercurio_ hydrostaticè examinetur; cum igitur ex particularum Auri imprægnatione potissimùm majorem gravitatem possit _Mercurius_ adsciscere, nec tam ingens hujusmodi partium volatilium copia in Aere extet (saltem apud nos, ubi Aurum aliò evolat) nullus suspicioni est locus, quòd in casu nostro _Mercurius_ stagnans in pyxide ubi Mercurialis Cylindrus immersus est possit ab Auri particulis volatilibus ab Aere pluvio deciduis alterationem aliquam intrinsecam pati, ac fieri in specie gravior, ut hanc ob causam in sum̄itate fistulæ debeat descendere. Quare sicuti Aeris externi pressio potissima est causa quare _Mercurius_ in Torricellianâ fistulâ facto vacuo in dictâ altitudine perstet, ità ad ejusdem Aeris modò majorem, modò minorem pressionem referenda est in Mercuriali Cylindro hujusmodi motionum vicissitudo.
Hoc modo itaque, prout ingenii mei tenuitati datum, exposito _Mercurii_ descensu in Torricellianâ fistulâ in permutatione à sereno Aeris statu ad nebulosum, & perturbatum, & ejusdem ascensu à perturbato ad serenum, reliqua Phœnomena quæ superiùs memoravi supersunt explicanda, quod fundamentis à me jactis præstiturum me confido. Aliquandò insignes alterationes in Barometro fieri annotavi, notabiliter elevato _Mercurio_, nullâ apparente in his inferioribus tam subitæ mutationis causâ; hujus itaque Phœnomeni causam ad effluvia è Corporibus Cœlestibus in hæc inferiora projecta referri posse rationabiliter putarim; cum enim Ventis silentibus, sereno, ac perspicuo Cœlo, & Aereo Oceano in summâ malaciâ constituto id contingat, non aliunde quàm à superiori causâ tam subitæ alterationes in Barometro videntur peti posse. Sicuti enim (ut ex eorum Relationibus habemus, qui in Machinis fundum Maris perlustrarunt, & ex Unionum Piscatoribus) magna est in Maris fundo tranquillitas, dum in summo ingens sævit tempestas, quod ipsis Urinatoribus non parvæ fuit admirationi, ita & nos in Maris Aerei fundo positi licet hìc pacata omnia videamus, divinare non possumus, quid in summitate Atmosphœrę, ac Ætheris fiat, & quales motus, ac alterationes ibi excitentur.
Hoc idem crediderim affirmari posse de _Mercurii_ elevatione in Solari Eclypsi observatâ, dum in ipso Solis defectu die 22. Junii ad duas lineas se se extulit; nullâ enim nec ante Eclypsim, neque post ipsam, factâ notabili Aeris alteratione, credibile est intercepto Solarium radiorum influxu, & illorum directâ projectione usque in Terram, Atmosphœram in superiori parte, ac ipsum Ætherem insignem aliquam alterationem, ac pressionem perpessum fuisse, quæ usque ad _Mercurium_ pertingeret. Haud secus rationem reddi posse existimo de _Mercurii_ exorbitantiâ observata ad multos Decembris dies cum in nebulosâ, ac præhumidâ Constitutione paulatìm ità se se extulit, ut extremos penè serenitatis limites tetigerit, dum per totum Annum constanter in pluvioso Aeris statu in infimis subseliis stetisset; cœlesti nempè materiâ è Sydereis Corporibus diffusâ, & supra Atmosphœram gravitante, adeò ut non obstante suppositâ partium nitrosarum præcipitatione, qualem in nebulosâ Constitutione fieri diximus, Aer ob talem causam insignem gravitatem acquisiverit.
[Sidenote: _Cap. X._]
[Sidenote: _de Aer. Aq. & lo. num. 30._]
In Æquinoctiis magnas observari in _Mercurio_ motiones superiùs annotavi, ut paucarum horarum interuallo ascendat, ac descendat, cujus causam rimari, ac assequi perdifficile est; Magnas fieri tam in Macrocosmo, quàm in Microcosmo mutationes vetus Observatio est; etenìm ut ex Nautarum Relatione, & Observationibus Geographicis, & Astronomicis Regię Academię Parisiensis habemus, nunquam aliàs tam magni ęstus in Oceano excitantur quàm in ipsis Æquinoctiis, & Novilunia quæ illis sunt proximiora majores æstus pariunt, quàm reliqua quæ magis distant. Haud secus in humanis Corporibus hujusmodi tempore insignes fiunt perturbationes, nec immeritò monuit Hippocrates, magnas Tēporum mutationes esse observandas, _ut neque Medicamenta in illis libenter exhibeamus, neque uramus, neque secemus_; quales autem sint hæ magnæ Temporum mutationes exposuit subdens, _Puncta Solstitialia, & Æquinoctialia esse periculosa_; lubet ergo coniicere, Sole sub ęquinoctiali Circulo utrumque Polum parili radiorum influxu respiciente, varia utrinque effluvia suscitari, ità ut in Atmosphœrâ fiant veluti fluxus, & refluxus, & hoc pacto modò ascendere, modò descendere _Mercurium_, quandò Australes flatus ipsum deprimunt, Aquilonares attollunt.
[Sidenote: _l. 17. c. 2._]
[Sidenote: _Exer. 54.2._]
[Sidenote: _Barth. Cent. 3. Ep. 97._]
Nivoso Cœlo, & actu cadente Nive, _Mercurium_ in infimam stationem se recipere, constans observatio est ut diximus, cujus quidem rei eadem est ratio ac de nebuloso Cęlo, & actuali pluviâ; imò ex hac observatione Assertum meum de Nitro aereo, & illius præcipitatione in humidâ Costitutione, magis stabiliri posse crediderim, quandò Nivem copioso Nitro refertam esse non leves coniecturę, & experimēta comprobant. Non exiguam agris fœcunditatem suboriri _cum nix alta jacet_, communis saltem apud nostrates Agricolas est opinio, ac re verà nunquam major Nivium parcitas observata est quàm hisce quatuor Annis elapsis, quibus non parva rei Annonariæ angustia nos pressit. Nivem aquarum cœlestium spumam esse, & ex illâ Terram fermentescere scripsit Plinius, & Scaliger Nivem pingue humidum continere, & ex illâ fimum confici quocunque alio efficaciorem tradidit. Feracitatem autem hanc, quam Solo Nivem impertiri probabile est, non ex caloris in Terram repercussu gigni censendum, ut credidit Cardanus, adversus quem more suo Scaliger, sed quià Nix multo Nitro abundet, ut ejusdem figura Stellaris ostendit, qualem quoque possidet Nitrum. Licet autem Olaus Borrichius in Epistolâ quadam ad Tho: Bartholinum scripserit commentitium esse reperiri Nitrum in Nive, fatetur tamen se in Nive Batavâ deprehendisse, illam Sulphure inflammabili, & Sale cubico non carere.