Part 2
Hoc Anno quidem per totam Cispadanam, & Transpadanam Regionem, quin per universam Italiam magnâ siccitate laboratum est, ut passim ad impetrandam pluviam publicę decretę fuerint Supplicationes, ne fruges, & fructus penitus exarescerent, quarè non tam obviæ, & tam frequentes esse potuerunt circa pluviosa tempora Observationes; quoties tamen signum aliquod pluviæ apparuit, ac postmodum cecidere imbres semper deprimi _Mercurium_ observavi, elevari autem post delapsos imbres succedente serenitate; sic per totum ferè Majum, in quo Mense largiores, & crebriores fuerunt pluviæ, _Mercurius_ semper depressior visus est, & iis diebus quibus pluviæ cecidere infrà 80 lineam compertus est; per totam verò Hyemem, quæ præter Regionis morem sicca, & pulverulenta extitit, sublimiorem gradum _Mercurius_ semper obtinuit, nisi quando spirarent Australes Venti, ad quorū ęstuosos flatus _Mercurius_ deliquium quodammodo videtur pati, è sua sublimitate decidens, sicuti ad Septentrionales Ventos recreatur, ac erigitur; sic die primâ Januarii in altitudine lineę 87 apparuit, quæ dies præ cęteris serena, ac nitidissima, flante Boreâ, visa est, at die tertiâ ejusdem Mensis desedit _Mercurius_ ad lineam 82, quæ dies fuit satis nimbosa Austro validè spirante, die verò quintâ redeunte serenitate, ac reflante Boreâ elevatus est _Mercurius_ ad lineam 83, & subsequēti die ad lineam 84, die porrò septimâ nebuloso, ac turbido Cœlo, dein sub Vesperas modicâ nive delapsâ depressus est ad lineam 82. Die pariter 20 ejusdem Mensis cum _Mercurius_ in altitudine lineæ 84 suspensus extaret sub Solis occasum depressus est ad lineam 80, & alterâ die ad lineam 76 desedit, ac postmodum pauca nive obtectum est solum. Haud secus cœteris Januarii diebus, Cœlo modò sereno, modò nebuloso, licet sine pluviis, _Mercurium_ semper in editiori statione annotavi cum sereni dies, ac perspicui laberentur quàm cum turbidi, & nimbosi, quod pariter cœteris mensibus animadverti, ut ex Typo videre est, & præcipuè à die sexta Octobris usque ad 12, quo tempore cum perfectissimâ, & imperturbatâ serenitate 90 lineam _Mercurius_ constantèr tenuit, veluti in suo Apogæo constitutus. Huic verò legi alterni descensus, ac ascensus, quotiescumque à sereno Aeris statu ad perturbatum, & vice versâ, fieret permutatio, tam promptè _Mercurium_ auscultantem comperi, ut illum nunquam reluctantem viderim.
Fateri tamē ęquum est _Mercurium_ sub finem Anni aliquantum exorbitasse, etenim cum postremis Nouembris diebus, 90 lineam obtineret unà cum inculpatâ serenitate, mox primâ die Decembris, quæ dies valdè nebulosa extitit, ad lineam 88, secunda die ad 85, tertia ad 84 subsedisset, & solito tenore subsecutæ fuissent pluviæ, porrò iisdem pluviis usque ferè ad Mensis medietatem persistentibus, cœpit _Mercurius_ paulatim attolli, donec metam penè extremam, in qua major unquam serenitas hoc Anno visa fuerit, assequeretur, in quâ statione posteà ad plures dies immotus hæsit, quod mihi non parvæ admirationi fuit, cum in continuatis pluviis, quæ Mense Majo campos innundarunt, infrà 80 lineam _Mercurius_ semper steterit, imò demissior apparuerit quò densiores pluviæ ingruerent, adeò ut quintadecimâ Mai ad lineam 76 descenderit, quâ die immensam vim aquarum è Cœlo vidimus ruere; in hac tamen nebulosâ, & humidâ Constitutione è Boreali plagâ semper flatus aliqui spirarunt; ut ut verò hanc anomalîam deprehenderim, & intrà serenitatis limites non modicæ pluviæ descenderint, attamen die 16 ejusdem Mensis discussis nebulis, & serenato Aere ad duas ferè lineas _Mercurius_ efferri visus est.
Observatione quoq; dignum existimavi, num in Pleniluniis, & Noviluniis insignis aliqua variatio in Barometro appareret, verisimilitèr ratus, quòd sicuti in Oceano hujusmodi tēporibus majores æstus quàm cœteris diebus Lunaris Mensis Nautæ conspiciunt, ob dominatum quem supra Mare creditur habere Lunare Sydus, itaut Cartesius tales ęstus majori pressioni quâ Luna Aerem comprimit adscribat, ità quoque in Atmosphęrâ notabilitèr aliqua alteratio in gravitate apparere debeat, sed revera nihil effatu dignum annotare licuit, nam in Noviluniis, & Pleniluniis cunctorum Mensium nullum ferè discrimen in _Mercurii_ altitudine respectu præcedentium, & subsequentium dierum compertum est, sicuti neque silente Lunâ, quicquam memoratu dignum observavi.
Circa Æquinoctia, & in ipsis Æquinoctiis insignes variationes, ac præcipuè in Æquinoctio Autumnali inspexi, eadem die ad plures lineas modò ascendente, modò descendente _Mercurio_; in Solstitio æstivo eandem altitudinem quam diebus præcedentibus habebat prorsus servavit, sicuti pariter in hyemali Solstitio.
Lunarium Eclypsium vim nullam sensisse visus est _Mercurius_ in eodem gradu, ut anteà persistens, in Solari verò Eclypsi, quæ in diem 22 Juni incidit, non mediocrem alterationem perpessus est, nam cum ante Solis defectum in lineâ 84 quiesceret, in ipso defectu ad duas lineas se se extulit, in alterâ verò Eclypsi nobis inconspicuâ in suâ statione immotus perstitit.
Ad ascensum, vel descensum _Mercurii_ nullum ferè momentum addere caloris, vel frigoris excessum observavi; siquidem Kalendis Januarii, & 29 ejusdem Mensis, qui dies prę cęteris summè algentes fuere ex mei Barometri testimonio, in lineâ 87 _Mercurium_ signavi, & die septima Augusti eandem altitudinem annotavi, quæ dies si non fuit omnium æstuosissima, insignitèr tamen fervens extitit, in Thermometro liquore ad 80 gradum observato; revera tamen elatior ut plurimum esse solet _Mercurius_, cum Aer minus calet, quàm cum impensè æstuat, & quò magis in Thermometro liquor attollitur _Mercurius_ in Barometro deprimitur; Hyeme quoque majores, & crebriores motiones in Barometro observantur quàm Æstate, Mensibus enim æstivis nisi subitæ procellæ ingruant _Mercurius_ in eadem ferè altitudine pensilis visitur, ut Augusto Mense, ac Septembri, in quibus ob perpetuam serenitatem _Mercurius_ ut plurimum Stationarius fuit; hanc ob causam sub Zonâ torridâ exiguas, & raras fieri in Barometro alterationes, magnas autem sub Zonâ frigidâ refert citatus Auctor Anonymus.
Nihil porrò _Mercurium_ à sua quiete promptiùs dimovere posse quàm vim subitam Ventorum, tam frequens observatio est, ut nihil magis; mirum est autem quomodò Australes Venti _Mercurium_ deprimant, Boreales verò attollant. Multæ quidem apud Auctorem Anonymum satis curiosæ observationes extant de _Mercurii_ motionibus ex Ventorum ad invicem successione, at in maritimis locis ubi degebat Auctor perfacilè fuit talia observare, non ità verò nobis in amplâ planitie positis inter Appenninum, & Alpes Rhœtias, ubi Venti nec tam crebri, nec tam vehementer perflant. Ego certè fateri possum me in alternâ Ventorum successione, & concursu magnas anomalias deprehendisse, ut ex ipso Typo apparet, constanter tamen ad Austrinos flatus _Mercurii_ depressionem annotavi, non sic verò ejusdem elevationem ad Boreales Ventos. Nomine autem Borealium, & Australium Ventorum hìc eos accipio qui ex Septentrionali, & Meridionali plagâ perflant, quod idem intelligendum volo de Ventis qui in Typo sub Austri, & Boreę nomine designantur, cum non magis _Mercurium_ elevet Septentrionalis Ventus quàm Aquilo, & Corus, nec eundem Auster plus deprimat, quàm Eurus, & Africus.
[Sidenote: _Exper. Physic. Mecha. Exp. 18._]
Memoratu quoque dignum est, quòd aliquandò licet placidum Ventis stet Mare Aereum insigniter tamen augeatur Aeris pondus, elevato _Mercurio_, nullâ tam subitæ mutationis se prodente causâ neque in ipso Aere, nec in Terræ superficie, ut die 30 Augusti, cum enim summo mane _Mercurium_ observassem in linea 72 circa Meridiem ipsum notavi in linea 87 constante perfecta serenitate, quod idem à se pariter observatum refert Experientissimus Ro. Boylæus; ut plurimùm tamen quotiescunque subita _Mercurii_ depressio contingit, prænunciari possunt sine ulla hæsitatione, sive Ventorum concursus, & pręlia, sive ingentes pluvias ingruere; sic _Mercurius_ cū à die sexta Octobris, usque ad 11 lineam 90 constanter tenuisset, & dies nitidissimi fluxissent, die 12 paucarum horarum spatio ad 82 lineas descēdit, & satis liberaliter circa Vesperas subsequutæ sunt pluviæ; eadem ratione subita _Mercurii_ emersio Iridis ad instar proximam serenitatem denunciat; paulatim verò _Mercurio_ ascendente, vel descendēte paulatim quoque subsequuntur temporum, vel in placidum, vel turbidum conversiones.
Totum spatium, quod hoc Anno _Mercurius_ in meo Barometro alterno ascensu, ac descensu potuit percurrere tertiam partem unius pollicis non excessit: omnes verò Menses, dempto Aprili, & Majo, extremos penè fines altitudinis in fistulâ tetigere. Aprilis enim ad lineam 84, & Majus ad 83 vix devenere; major autem depressio iisdem Mensibus observata in lineis 75, & 76 comperta est.
Statuit Auctor Anonymus in suo Barometro limitem quendam, ac veluti confinium inter pluviosum, ac serenum tempus, quem limitem esse ait 27 pollices, & quadrantem, ita ut supra dictam altitudinem consistente _Mercurio_ habeatur serenitas, & quò ille altior assurgat hæc magis confirmetur; sic infrà hunc limitem hospitante _Mercurio_ ait nonnisi pluviosa tēpora expectanda, & magnos Ventorum concursus; ut verum fatear in meo Barometro hujusmodi legem non observavi, nam pluries, & præcipuè ad multos Decembris dies etiam propè extremos fines serenitatis æstivæ consistente _Mercurio_, humidam, & pluviosam constitutionem experti fuimus.
Cum in ea parte hyemis quæ in hujus Anni principium incidit nullæ ferè Nives præter Regionis morem decidissent, anxius diu fui, ut scirem quamnam alterationem pariant in Barometro Nives, cum adeò densæ defluunt, ut Aerem totum impediant, & Campanæ obsurdescant, ac tandem circa Anni finem Voti compos sum factus, nam à die 22 Decembris, usque ad Anni finem tam copiosæ delapsæ sunt Nives, ut tota Cispadana, & Transpadana Regio non Nivibus obsessa, sed sepulta videretur, quarè satis commodè observare licuit, quod diu optaram. Nivoso Cœlo itaque, & actu labente Nive notabilitèr in fistulâ _Mercurium_ desidere observavi, itaut à lineâ 88, in quâ prius visebatur, ad lineam 81 paucarum horarum spatio descenderit, ac demissior exinde fuerit; quaproptèr ad Nives defluas, ac ad pluviarum descensum idem prorsus contingere in Barometro observavi.
Atque hęc sunt, quæ per integrum Annum ex quotidianâ inspectione Barometri eidem loco semper affixi colligere licuit, & quæ præ cœteris memoratu digna existimavi, quorum equidem veram, ac genuinam rationem reddere, si tam in promptu esset, ut facilis fuit illorum Observatio, cum unum non vulgare ingenii acumen, alterum solam patientiam desideret, jam Voti compotē me crederem; at cum nō nisi levium coniecturarum supellex, satisque curta mihi sit, & alio Vindice digni sint hujusmodi nodi, fungar potius vice Cotis, & alios acuere contendam, ut potissimùm veram rationem, & causam exquirant, quare, cum Aer pluviosis nebulis saturatus est _Mercurius_ in summitate fistulæ deprimatur, pluviis verò delapsis attollatur, quandò perpauci, quòd sciam, hujus Problematis verè Archimedęi, ut dici solet, exactum examen instituere.
Supposito igitur pro re acceptissimâ, quam Academia Experimentalis Medicea, & Celeberrimus Boylęus iam satis demonstrarint, scilicet in fistulâ Torricellianâ ab Aeris externi pressione sustineri _Mercurium_ ad altitudinem Cubiti unius, & quadrātis, ea ratione ut inter Cylindrum aereum, & _Mercurium_ in fistulâ suspensum fiat æquilibrium, & eo modo quo crescat, vel decrescat aerei Cylindri momentum, sic in fistulâ elevetur, vel deprimatur _Mercurius_; videndum itaque num Aer pluvioso tempore, & Cœlo nubibus obducto re vera sit levior, ut _Mercurii_ depressio testatur, quod meherclè durum videtur, ac veluti paradoxum, gravior autem aqueo pondere excusso, & subsequente serenitate, quemadmodum ejusdem _Mercurii_ elevatio videtur evincere.
[Sidenote: _1. Metaph._]
[Sidenote: _3. Aph. 5._]
[Sidenote: _De The. ad Pis. cap. 11._]
Profectò pronunciare velle, leviorem esse Aerem imminente pluviâ, vel dum actu ruunt imbres densissimi, graviorem vero serenitate restitutâ, idem prorsus videtur ac asserere Mulierem post editum fœtum graviorem esse quàm cum prægnans esset. Nullus certè Philosophorum, antequam ad streperum Barometri nomen personarent Scholæ, ne somniasset quidem, nedum suspicioni locum præbuisset, Aerem minus gravem esse quandò caliginosus est, _pluvioque madescit ab Austro_, ut ait Poeta, quo tempore conqueruntur omnes de gravitate quadam quam in se ipsis persentiunt. Inter noxas quas Austros nostris Corporibus inferre scripsit Hippocrates, hanc pręcipuam recenset, quòd _Caput gravent_, quam Capitis gravitatem inferre nequeunt nisi Cerebrum aqueis superfluitatibus onerando; Caput verò præ cœteris corporis partibus humidissimum ab Austrinis flatibus qui ejusdem sunt naturæ gravem noxam facilè persentiscit; sic refert Galenus, quendam ex suis Sodalibus in lecto cubātem solitū divinare quis Ventus spiraret, _nam quoties gravari sibi caput sentiebat, statim dignoscebat flantem Austrum esse_.
Mirum est autem quomodo Auster præ cœteris Ventis passim malè audiat, ac presertim apud Poetas qui tot probrosis Epithetis illum sugillarunt, ut jam infamem reddiderint; notatu verò dignū est quare Horatius Ventum hunc plumbeum appellarit.
[Sidenote: _l. 2. Sat. 6._]
_Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,_
inquit ille; non hic curiosiùs immorabor in recēsendis variis Expositorum Commentis; mihi solum rationi consonum videtur Venusinum Poetam Australis Venti proprietatem hoc significanti epitheto exprimere voluisse, quòd nimirùm Aerem nimia humiditate infarciens illum nobis onerosum, ac veluti plumbeum efficiat; cum enim Poeta, ut ipse narrat, ab Urbe secessisset in Montes ubi Aer tenuior est, ac purior, se tutum credidit à fastu, & ambitione quæ gentem Urbanam inflat, & ab Austro Romanæ Urbi maximè infenso.
Cum ergo in Austrinâ, & pluviali Constitutione tantâ humiditate, ut patet ad sensum, Aer difluat, ut Marmora ipsa illachryment, Æraque sudent, nulla apparet ratio quare Aer in hujusmodi statu minus ponderosus censendus sit quàm sicco, & sudo Cęlo. Alterâ ex parte stat _Mercurius_ in Barometro tanquam Judex Sententiam proferens pro Aeris minori ponderositate in Austrinâ, & quacumque pluviosâ Constitutione, nullamque suę Sententiæ rationem suggerit.
Quìd ergo sentiendum? statuendum ne minus gravitare Aerem in humidâ, & pluviali Constitutione, reluctante sensu, & ingeniosissimo Borelli ratiocinio, qui in citatæ Propositionis expositione nequiit concipere materiam im̄inentis pluviæ, vel in Aere innatantem, vel descendentem, quin suo naturali pondere naturalem Aeris gravitatem augere debeat, an asserendum graviorem quidem tūc temporis esse Aerem, sed ob aliquam causam in abdito positam gravitatem suam exercere non posse? Leviorem quidem esse Aerem pluviis impendentibus, & actu labentibus, pronunciat citatus Auctor Anonymus, sed nulla solidâ ratione, ut reor, appositâ, ni potius Aerem graviorem ostendat. _La raison_, inquit ille, _pour la quelle le vif-argent du Baromètre marque qu’il doit pluvoir lors qu’il baisse est que l’air ètant alors plus lèger, il ne peut plus soutenir les Vapeurs d’ov’ il arrive, que les plus hautes tombant sur les plus baisses, elles s’y unissent, & forment des nuvès qui etant devenuues tres pesantes, & tres epaissès par l’augmentation des novelles vapeurs qui s’y joignent, tombent enfin en pluvie_; paulò post tamen aliud agens rationem aliquam tradit quæ specimen aliquod probabilitatis præfert; ait enim quibusdam temporibus, velut Hyeme, postquam Terra diutius gelu concreta steterit, ad primos repētes flatus solutâ glacie multa vaporosa effluvia elevari, quę Aerem sursum protrudant, & sic leviorem reddant, ut stagnantis _Mercurii_ superficies hoc pacto minus comprimatur; en illius verba. _Ces vapeurs sortant en abondance de la Terre, & des eaux donnent par leur mouvement une forte impression à l’air, qu’elles recontrent, & le soulevant, le rendent plus lèger c’est à dir lui diminuent la force, auec la quelle pressoit sur la superficie du vif-argent; c’est pourquoi allors le Barometre aissè._
[Sidenote: _Exper. 18._]
Vim aliquam ipse quoque Robertus Boyle in suis Experimētis Physico-Mathematicis hisce effluviis è Terrâ sursum promissis tribuisse visus est, ut variationem altitudinum _Mercurii_ in Barometro explicaret; quamvis enim Quęstionem hāc, quòd sciam, ex professo non tetigerit, attamen cum alternos hos motus Hydrargyri in summitate fistulæ observasset, scripsit _fumos istos quandoque tanta cum celeritate sursum ferri, ut quantumvis inspissetur Aer, tantùm absit ut gravitationem illius promoveant, ut diminuant potius, cum illorum ascensu suo velocitas impedimento sit non solum ne ipsi gravitent, sed plurimis etiam aereis Corpusculis, quæ fumis istius modi sursum nitentibus occurrunt, ne illi deorsum ferantur_.
[Sidenote: _De Mot. Nat. à Grav. pend._]
Verùm huic ingenioso Excogitato multa sunt quæ possunt obtrudi, ac præsertim Clarissimi Borelli Propositio 36, ubi ait, _quòd licet Aqua in ipsa aqua quomodolibet convolvatur, agiteturque nihilominus perpetuò retinet propriam gravitatem, eamque perpetuò exercet_; quod demonstrat ad sensum suspēso in extremitate Librę Vase aquâ pleno, & in alterâ extremitate pondere aliquo, ut fiat æquilibrium, quod ad commotionem aquæ non tollitur; Sicut ergò motus aquæ vertiginosus in Vase nihil diminuit de propriâ illius gravitate quin Vasis fundum premat ut prius, & æquilibrium servet cum pondere opposito, sic neque Vaporum ascensus urgens partes superiores Aeris, & alias ad descensum compellens, ejusdem Aeris gravitationem super substrata corpora nihil prorsus infirmabit. Prætereà si Vaporibus è solo elatis eam vim largiri placeat, ut Aerem in sublime propellendo eundem leviorem reddant, cum post delapsos imbres, & restitutam serenitatem pateat ad sensum ab humenti Terrâ, & à Sole excalefactâ multos Vapores sursum efferri, tunc temporis necesse foret multò leviorem esse Aerem, quem tamen graviorem esse _Mercurii_ in fistulâ ascēsus revincit; imò per Æstatem quò ferventiores sunt Solares radii, copiosiora crediderim fieri è globo Terraqueo effluvia, Terrâ passim rimas agente, cujus rei satis luculentum testimonium suggerit nobis Appennibus noster, nam in Vertice editissimi Montis Mutinensis Ditionis, quem Indigenæ Cimonem vocant, Mensibus Majo, & Junio, Mare Superum, & Inferum manifestè conspicitur, Julio vero, & Augusto haud quaquam, ob turbidum Aerem, & nebulis occupatum.
[Sidenote: _To: 4. Trac. 2._]
Æquè ingeniosa, & elegans ratio (sed quæ tamen non plenè satisfacit pro hujus Phęnomeni solutione) penes Philoso. Burgundicam extat, ac talis ratiocinij Auctor Borellus dicitur (quem tamen ab Italo nostro alium reor) nimirùm pluvio tempore magnam Vaporum copiam è Terrâ elevari, qui cum Aere leviores sint, eumque ob corporum impenetrabilitatem aliò protrudant, Atmosphœram leviorem reddant quàm si hujusmodi Vaporibus careret; at non adeò certum est, ni potius precarium videatur, nebuloso tempore fieri hujusmodi Vaporum elevationem, nam verosimilius est dispositionem ad pluviam fieri potiùs per Vaporum ex alto præcipitationem, quàm per subitam eorundem exaltationem; siquidem cum diuturnis siccitatibus ingentes, & continuatæ pluviæ succedunt, fas est arbitrari sensim collectam fuisse illarum materiam, ac pręsertim per Æstatem quo tempore videmus Lacus decrescere, & Flumina exsiccari, Vapores autem per magna illa spatia dispersos à Ventis colligi, ac densari, ut tandem in imbres solvantur; sicuti neque certum est ea Corpora quæ in altum elevantur, & in Corpus aliud fluidum se insinuant eodem esse leviora, adeòut quę è globo Terraqueo cōtinuò ascendunt sint minus gravia quàm ipse Aer; cum enim videmus pulverulento solo pede concusso pulverem elevari, imò per Æstatem juxtà populosas Urbes totū Aerem pulvereis particulis obnubilari, non apparet ratio quare pulvis ille per Aera discurrens ipso Aere sit minus gravis; sic Auri scobes, cui Aqua Regia affusa fuerit, ascendit, & intra poros aquæ se recondit, nec proptereà Auri particulæ, quæ propriam naturam nunquam exuunt, dum pendent suspensæ aquâ illâ leviores censendæ; ipse quoque _Mercurius_ ad ignis torturam positus _pedibus talaria nectit_, & citissimè in auras evolat; quomodo autem illius particulæ adeò ponderosæ temporis momento Aere leviores fiant ego non satis concipio; facilè quidem mihi concipere est quomodo quædam Corpora in motum adeò concitatum compelli possint ut vis quâ moventur illorum gravitati pręvaleat, & in sublime ascendant, non quia ab alio Corpore superiori, & graviori, putà ab Aere, è sua sede protrudantur, sed quia à vi inferiori sursum propellātur. Haud dispari ratione Vapores, multòq; magis Exhalationes, quæ terrenam indolem nunquam exuūt, ut ut in partes tenuissimas redactæ, vel ob centralem calorem Terræ possunt sursùm eructari, vel ob Cœlestis materiæ agitationem per Aera circumvolui, donec ab aliqua vi pręcipites deiiciantur, nec proptereà dici posse Aere leviores, ita ut ex Vaporibus & ipso Aere fiat novum Concretum in specie levius quàm sit simplex Aer.
[Sidenote: _Physic. Occult. c. 11._]
[Sidenote: _Prop. 20._]
[Sidenote: _Prop. 21._]
Contrariâ prorsùs viâ procedit M. Comiers pęnès Vallemontium; asserit enim Vapores dum actu descendunt Aerem leviorem reddere, verùm qua ratione id fiat non explicat; hæc autem sunt illius verba. _Il est bien facile de comprendre la construction de ce petit homme, qui monte plus haut quand l’air divient plus pesant, & s’abaisse, & dècende quand’ il pleut, & mème avant que la pluye commence parce que les Vapeurs diminuent la pesanteur de l’Air en decendant._ Rationem quidem, ut dixi, nullam affert quare Vapores descendendo Aerem leviorem efficiant, sed hujusmodi rationem, eamque non parvi ponderis ex Borellianis Fontibus hauriri posse arbitror, ut non infimum locum inter cœteras quæ ad Problematis solutionem afferri possunt mereatur. Hic itaque Vir Celeberrimus in Opere tam commendato de Motibus à Naturali Gravitate pendentibus ait tam falsum esse quòd Corpora terrena quiescentia super alia non gravitent, ut potiùs verum sit oppositum quòd Corpora cum descendunt gravitatem non exerceant, quod licet paradoxum videatur egregiè tamen demonstrat exemplo allato de duobus Lanæ involucris, quorum unum alteri superimpositum in descensu nullam pressionem super illud exercet; hęc enim duo involucra cum æquales habeant velocitatis gradus, supremum inferius nequaquam comprimet, sed tantùm exosculabitur; cum verò quiescent tunc superius involucrum supra Lanam subiectam gravitatem exercebit, ac illius pilos inflectet; deindè expressè subdit, _Aquam cum descendit per Aerem nullam gravitatem habere, & eam solumodò exercere cum quiescit_, quod eodem ratiocinio demonstrat, concipiendo aqueum Cylindrum per Aera descendentem in partes æquales horizonti æquidistantes divisum, quæ partes cum sint æquè graves, pars suprema erit æquè velox, ac inferior, proptereà nullo pacto illam urgebit, ac premet, sicuti Sagitta nūquam signum feriet, quod ab ipsa pari velocitate recedat.
Ex his itaque deduci posset mirum non esse si in pluviam solutis Vaporibus deprimatur _Mercurius_; siquidem Aereo Cylindro, qui _Mercurium_ anteà premebat, & altius attollebat, ab aqueo Cylindro per Aera descendente ex parte occupato, totus Cylindrus _Mercurio_ superincumbens conflatus esset ex unâ parte Aeris, qui gravitaret, & altera parte aquei Cylīdri, qui in descensu nullam præstaret gravitatem, ac propterea super _Mercurium_ stagnantem minorem pressionem exerceret, cui postea consectaria esset _Mercurii_ depressio; imbribus porrò delapsis, ac serenitate redeunte Cylindrus aereus purus, ac putus, totis suis viribus super _Mercurium_ stagnātem gravitaret, ac ipsum in summitate fistulæ attolleret.