Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae

Part 6

Chapter 6 2,488 words Public domain Markdown

Hoc de testibus ipsis: nunc de haeresibus duabus, quae ex his vocibus tesseram, sibi quaeque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus distinctionem fecisse Semi-arianos inter _usiam_ et _hypostasin_; ex _hypostasi_ Patris {60} esse Filium concessisse, ex _usia_ negasse. Quare, quando anathematizat Concilium eos qui ex _usia_ Patres negant esse Filium, ferit Semi-arianos; quando eos qui ex _hypostasi_, (credo virum doctum hoc velle, non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.

1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit. Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex _hypostasi_ Patris esse Filium? Concedatur hic Semi-arianos dixisse "ex alia _usia_," at quinam dixerint "ex alia _hypostasi_?" Ariani? rejecerunt isti ex _usia_ utique, sed de _hypostasi_, tanquam diversa ab _usia_, ne verbum quidem protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos haereticos existimo. Haec autem jacienda erant, severe non conjectura, quasi fundamenta hujus interpretationis; si nulla sunt, corruit aedificium. Nam Bulli haec plane principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex _usia_ non esse eos qui negarent ex _hypostasi_. Quaerimus duo genera haereticorum; et non designat ullos homines, qui negarint ex _hypostasi_, ex _usia_ non negarint.

2. Deinde, Semi-arianos tenuisse ex _hypostasi_ sensu illo peculiari _personae_, quem _usia_ non habet, hoc unico probat argumento, quod tres illae Semi-arianorum Confessiones, ann. 341, 344, 351, quae sigillatim appellantur Marci Arethusii, Macrostichus, et prima Sirmiensis, illos anathemate feriunt qui dicerent Filium esse "ex alia _hypostasi_ et non a Deo," praetermissis verbis "ex alia _usia_," quae inde concludit esse propria Semi-arianorum. Quid velint verba illa praetermissa, mox dicendum erit; interea notatu dignum est, confessionem Philippopolitanam, ex Marci illa Semi-ariana sumptam, Hilarium ita non suspicari, tanquam lacunosam, quia omiserit "ex alia _usia_," ut illam contra defendat eo ipso quod retinuerit, ut putat, tesseram Catholicorum, _de Syn._ 35. quod quidem perinde est, quasi aperte dixerit "ex alia _hypostasi_ et non ex Deo," idem velle atque "ex alia _hypostasi_ vel _usia_." Accedit quod Athanasius {61} quoque, in narratione sua eorum quae Nicaeae de anathematismo occurrebant, _de Decr._ 20. _fin._ plane omittit _hypostasin_; quasi, dum _usia_ staret in suo loco, idem fuerit aut adjungere aut omittere _hypostasin_.

3. Hoc praeterea notandum est, nihil prorsus a Bullo esse prolatum, quo demonstretur Semi-arianos revera reprobasse "ex _usia_;" cum plane constet contra dogma illud recepisse eos, non reprobasse. "Certissimum" esse confirmat, haereticos eos, qui tres illas confessiones supra laudatas protulerunt, scilicet Semi-arianos, "nunquam fassos, nunquam fassuros fuisse Filium ex _usia_ Patris progenitum." Fateor eum hac in re habuisse Petavium consentientem sibi; sed me non perterret tantorum hominum conspiratio, qui Athanasium a me esse noverim. Quod quidem concedit Petavius, Athanasium arbitratus, utpote minus versatum in subtilitatibus Semi-arianorum, credidisse id eos tenere quod non tenerent. "Horum Semi-arianorum," scribit, "quorum antesignanus fuit Basilius Ancyrae Episcopus, prorsus obscura fuit haeresis ... ut ne ipse quidem Athanasius satis illam exploratam habuerit." _de Trin._ 1, 10. s. 7.

Haec Petavius; nunc contra audiamus verba Athanasii. "Viros qui alia quidem omnia Nicaeae scripta recipiunt, de solo autem _homouesio_ ambigunt, non ut inimicos spectari par est ... Cum enim _confiteantur ex usia Patris et non ex alia hypostasi esse Filium_ .... non longe absunt ab _homouesii_ voce recipienda. Talis est Basilius Ancyrae, qui de fide scripsit." _De Synod._ 41. Quo in loco Athanasii illud quoque notabile est, praeter ea quae de Semi-arianorum doctrina testatur, quod _hypostasin_ et _usiam_ idem plane facit fidelissimus hujus historiae interpres. Neque id omittendum est, quo Semi-arianos pergit urgere, idcirco scilicet eos debere "_homouesion_" profiteri, quia jam profiterentur "ex _usia_," quod ipsorum tessera "_homoeuesion_" non satis posset muniri.

Hilarius item, cum id agit ut ea defendat quae {62} Semiarianis Ancyrae vel Sirmii lata essent, inter alia quae recte confiterentur, hoc esse testatur, "Non creatura est Filius genitus, sed _a natura Patris_ indiscreta substantia est." _de Syn._ 27.

Idem probatur, ni fallor, ex iis ipsis apud Epiphanium scriptis Semi-arianorum, quibus motus credit Petavius, illos haereticos "ex _usia_ Patris" Filio denegasse. Subtilius aliquanto disputat, Semi-arianos tradidisse argutias quasdam de diversis, ut autumabant, actionibus ([Greek: energeiais]) divinis, quorum una esset actio [Greek: gennetike] seu generativa, alia [Greek: ktistike] seu creatrix; unde colligerunt Filium esse, non ex _usia_, sed per actionem illam generativam, [Greek: ex homoiotetos], ex similitudine Patris. At certe ea quae plane confitentur Semi-ariani in hac Confessione sua plus valent quam vult Petavius, et "ex _usia_" non obscure significant; [Greek: huion homoion], dicunt, [Greek: kai kat' ousian ek tou patros] p. 825. b. [Greek: hos he sophia tou sophou huios, ousia ousias], p. 853. c. [Greek: kat' ousian huion tou Theou kai patros]. p. 854. c. [Greek: exousiai homou kai ousiai patros monogenous huiou]. p. 858. d. Vid. quoque vocabulum [Greek: gnesios] _ibid._ et Athan. _de Synod._ 41., ut alia, quae iidem proferunt, praetereamus.

Quod quidem ex collatione illa quoque colligetur, inter Semi-arianos et Anomoeos, Constantinopoli coram Constantio an. 360. habita, cum Semi-ariani, teste Theodoreto, non gravate confessi sunt etiam "_homouesion_" illud Catholicorum, idcirco, quia jam confiterentur "ex _usia_." Cum enim Anomoei _homouesion_ condemnatum vellent, Silvanus Tarsus, Semi-arianorum vir primarius, "Si Deus Verbum non est ex nihilo," respondit, "neque creatum, neque alterius _usiae_, _homouesius_ igitur est Deo qui ipsum genuit, utpote Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eandemque cum Genitore naturam habet." Hist. II, 23. Quo in loco, ut in illo Athanasii, notandum est, Theodoretum, cum videtur ipsum Nicaenorum Anathematismum citare, tamen omittere verba "ex alia _hypostasi_," tanquam supervacanea, cum "ex alia _usia_," jam memorasset. {63}

Hoc autem Petavio et Bullo concedendum est, Semi-arianos temporis progressu propius accessisse ad Catholicam fidem; ita ut non jure possimus provocare ad illorum confessionem an. 358, quo probemus quid an. 325 de Filii generatione sensissent. Quippe ex gremio Eusebianorum oriebatur schola quaedam et moribus et doctrina gravior, laudata autem ab Athanasio et Hilario; quam postea, Damaso Pontifice, relicta tandem haereticorum factione, ad fidem Petri magna ex parte constat confugisse. Qui homines, quia "ex _usia_" confessi sint nondum Catholici, non ideo Eusebii illi duo idem tenuisse censendi sunt, neque Asterius, neque caeteri, qui ipso Patrum Nicaenorum tempore, haeretici licet, a simplici Arianorum vesania refugerunt. Esto igitur dubium, ut Bulli causam oremus ultro, Semi-arianos Nicaenos "ex _usia_" recepisse; tamen certum ne est eos contra recepisse "ex _hypostasi_?" Minime sane; nam ipse Petavius, qui illis "ex _usia_" abjudicat, non voluit iisdem cum Bullo tribuere "ex _hypostasi_." Quae cum ita sint, historia controversiae tandem relicta, ut Bullo minus commoda, ad testes veniendum est.

Ex his testibus Gelasius est auctoritate tenui, Anastasius posterioris aevi. Quod autem ex Amphilochio adducitur, satis habiturum esset ponderis, nisi Basilius, eidem conjunctissimus, idem testimonium, idque expressius, dedisset. In Basilium igitur, magnum certe auctorem, tota res recidit; et profecto si unius viri testimonio concedenda est diremptio quaestionis hujus, Basilium protinus sequamur; _hypostasin_ et _usiam_ inter se differre, dimissis argumentis, plena voce profiteamur. Sed nimirum uni viro, gravissimo licet, aliis adversantibus testibus, certe non est confidendum.

Primum illud est, ut supra commonstravimus, Athanasium et Hilarium, non quidem data opera, sed in disputationis cursu, ita de _hypostasi_ et _usia_ esse locutos, ut significarent vocabula ea unam rem, non duas, voluisse in Anathematismo. Nam commutant illa inter se; _hypostasin_ omittunt; omissa autem, tamen Anathematismum {64} tanquam omnibus numeris absolutum aestimant. Praeterea Hilarius in _Fragm._ II, 27. cum velit Anathematismi verba latine vertere, "ex altera substantia _vel essentia_" scribit. Cujus simile fortasse est illud Eusebii in Epistola sua, "ex alia hypostasi _et usia_" c. 7.

Haec sint praeludia quaedam, namque Athanasius, in Epistola sua _ad Afros_, ad vocem ipsam paene definiendam ex proposito aggreditur; "_Hypostasis_ est _usia_, neque aliam habet significationem, quam hoc ipsum quod est. Quod Hieremias vocat existentiam, cum dicit etc." s. 4. Quamvis autem alibi loquitur de tribus _hypostasibus_, aliud illud est; nam quia _hypostasis_, numerali diserte addito, vult _persona_, non inde continuo perspicuum est quid tum velit, cum in singulari stat et in alio verborum contextu reperitur. Ego hoc verissimum esse puto, quando trium mentio est _hypostasium_, _hypostasin_ personam velle; sed in Anathematismo Nicaeno non legimus "tres _hypostases_," sed "_hypostasin_ vel _usiam_;" quemadmodum autem Athanasius, alibi de tribus _hypostasibus_ locutus, tamen _hypostasin_ in singulari sumptam _usiam_ interpretatur (vid. e. g. _Orat._ III, 66. IV, 1. f. 33 _fin._) ita Patres quoque Nicaeni, "hypostasin" proferentes et _usiam_ adjicientes, vocabula duo inter se non opposita, sed apposita voluerunt.

Non minus aperte, nec minore auctoritate loquitur Hieronymus: "Tota saecularium litterarum schola nihil aliud _hypostasim_ nisi _usiam_ novit." _Ep._ XV, 4. Quid quod de tribus _hypostasibus_ disputans, liberiora haec profert, quae non protulisset utique, si Patribus Nicaenis _hypostasis_ "persona" sonuisset. "Si jubetis, condatur _nova post_ Nicaenam fides; et similibus verbis cum Arianis confiteamur orthodoxi." Certe si Basilius validus est testis ex una parte, non minus ex altera gravis Athanasius, vehemens Hieronymus.

Basilius porro, non Caesariensis, sed Semi-arianus ex Ancyra, et alii ejus congregales, idem testantur apud Epiphanium: "Hanc _hypostasin_ Patres _usiam_ vocarunt." _Haer._ 73, 12 fin. Cui suffragatur confessio illa quam {65} Epistolae Sardicensi assutam invenimus: "unam esse _hypostasin_, quam ipsi haeretici _usiam_ appellant." Theod. _Hist._ II, 6.

Sed occurretur forsitan, Hieronymum, Occidentalem virum, Basilium et Gregorium Semi-arianos, non satis fidos in hac re esse auctores, sed prout sua ipsorum aut veritatis traditio, aut haereticus error ferebat, asseverantius quam consultius de sensu _hypostasi_ esse testatos. Esto; at Magnus Basilius contra habuit ille quoque suos amicos, traditionem suam; si enim Occidens unam _hypostasin_ praedicaverat, tres _usias_ Semi-ariani, ita Orientales contra strenuos fuisse constat in trium _hypostasium_, unius _usiae_ confessione.

Praeterea Socrates auctor est, disceptatum fuisse Alexandria de _hypostasi_ paulo ante Concilium Nicaenum, quam tamen "ne verbo quidem dignatum est Concilium illud." _Hist._ III, 7. id quod aliter se habet, si inter _hypostasin_ et _usiam_ a Concilio distinctum est.

Concilium denique Alexandrinum an. 362. habitum, cum decerneret integrum esse _hypostasin_ vel pro _usia_ vel pro persona adhiberi, non solum eo ipso significavit, vocabulum illud adhuc relictum esse, ut aiunt, in Ecclesia, sed id apertissime declarat in Epistola sua. Si enim _hypostasi_ sensum suum jam imposuisset Concilium Nicaenum, quid reliquum erat Alexandrinis nisi eum profiteri? Cujus argumenti vim ita intelligit Bullus, ut confugiat ad conjecturam, innovatum fuisse in "veteri vocabuli usu" illo ipso Concilii Sardicensis tempore, reclamantibus et Socrate, qui illum usum ante Concilium Nicaenum collocat, _Hist._ III, 4, 5 et tabula Sardicensi, in qua unius _hypostasis_ doctrina ex traditione Catholica repetitur.

Ea quae adduximus saeculi quarti sunt testimonia; neque aliud sonant, rariora licet, quae de eodem vocabulo in saeculis ante-nicaenis traduntur. Socrates hic audiendus est: "Qui Graecam inter Graecos philosophiam tradiderunt, _usiam_ quidem pluribus modis definierunt; _hypostasis_ vero nullam prorsus mentionem fecerunt. Irenaeus {66} quidem Grammaticus, in Lexico per ordinem litterarum digesto, quod Atticistes inscribitur, hanc vocem barbaram esse affirmat. Neque enim apud quenquam veterum scriptorum eam reperiri; ac sicubi fortasse reperiatur, non eo sensu, quo nunc sumitur, usurpari. Etenim apud Sophoclem in Phaenice ea vox insidias significat; apud Menandrum vero condimenta, perinde ac siquis faecem vini in dolio subsidentem appellet _hypostasin_. Verum licet ab antiquis philosophis haec vox usurpata non fuerit, sciendum est tamen, recentiores ea frequenter usos fuisse pro _usia_." _Hist._ III, 7. Ex Ante-nicaenis, plurimus est Origenes in vocabulo _hypostasis_; idque, contextu verborum interprete, ut significetur "persona". Loquitur porro de tribus _hypostasibus_; ut Dionysius quoque, ejus discipulus; et Eusebius, ita tamen ut _hypostasim_ cum _usia_ confundat; item Athanasius, ut supra dictum est, (Orig. _in Joan._ II, 6. Dionys. _ap._ Basil. _de Sp. S._ n. 72. Euseb. _ap._ Socr. I, 23. Athan. _In illud Omnia_. 6.); de duabus Patris et Filii, Origenes, Ammonius, Alexander, (Origen. _in Cels._ VIII, 2. Ammon. _ap. Caten. in Joan._ X. 30. Alex. _ap. Theod._ I, 3. p. 740.) Quare videtur illa vox in Ecclesia catholica prius scholae cujusdam esse propria, nempe Alexandrinae: post autem exortas haereses ne verborum ambiguitas fidelibus fraudi esset, ab Ecclesia ipsa ex scholis in suos usus esse conversa. Profecto, quod alte in mentibus Catholicorum jam inde ab Apostolis insedit, Tria revera esse in Una Divinitate, id, cum a malesana philosophia periclitabatur, placuit Ecclesiae, Dei monitu, per vocabulum _hypostasis_ exprimi. Qua in re cum Bullo et Marano consentio plane; nisi quod Maranus _hypostasin_ "summo consensu" receptam esse putat ab Oriente a Noeto vel saltem Sabellio exorto, Bullus autem "apud Catholicos Dionysii aetate ratum et fixum illud fuisse, tres esse in divinis hypostases."

Inquirendum est denique, cur, unam rem prae oculis habentes, duobus vocabulis _usia_ et _hypostasi_ in Anathematismo suo usi sint Nicaeni Patres. Respondet Coustantius, {67} _hypostasin_ primo scriptam ab illis fuisse, deinde _usiam_ provida mente adjectam, ne scilicet _hypostasin_ prave verterint Sabelliani, quasi voluerit _persona_. Crediderim praeterea _hypostasin_ priorem ideo habuisse locum, quia Concilio Oecumenico, sub Latinorum magisterio habito, vocabulum _substantia_, seu _hypostasis_, quasi nativum fuerit et solemne. Quin Damasus, quinquaginta post annos, loquitur de Spiritu Sancto tanquam ejusdem _hypostasis_ et _usias_ cum Patre et Filio. Theod. _Hist._ II, 17; longe aliter atque Concilium Oecumenicum secundum, a quo, absentibus quippe Latinis, tres _hypostases_ commemorantur. Neque alius fuit nisi Hosius, ex praesulibus scilicet Latinis, (qui ipse Pontificis fuerat legatus Nicaeae,) qui controversiam de _substantia_ sive _hypostasi_, in Alexandriam induxerit. Sardicae quoque, quanquam _hypostasis_ pro _usia_ in Epistolam Synodalem non inducebatur, tamen ex historia Concilii constat, Hosium ibi restitisse iis, quibuscum magna ex parte consentiebat. Hoc porro in controversia fortasse erat saeculo tertio inter Dionysios duos, Pontificem Romanum et Alexandrinam Praesulem, (ut visum est Coustantio, dissentientibus autem Marano et Routhio): cum Alexandrinus tres esse hypostases confirmabat, Pontifex autem tres divulsas ([Greek: memerismenas]) i. e. tres substantias condemnabat, quasi tritheismum sapuerint; Alexandrinus autem regerebat, "Si eo quod tres sunt _hypostases_, divulsas esse dicunt, tres sunt, etiamsi nolint, aut Divinam Trinitatem prorsus e medio tollant." _ap. Basil. de Sp. S._ 72. Quid quod Occidentalium usus in Athanasio cernitur, semel vel iterum hospite Pontificis Romani; qui, cum Origenes, Dionysius, Ammonius, Alexander, populares sui, duo et tres _hypostases_ confitentur, ita tamen ipse variat vocabuli sensum, modo unam, modo tres docens _hypostases_ in Divinitate, ut videatur prope in se ostendere illam loquendi libertatem, quam in Concilio Alexandrino Catholicis asseruit.

Quae si recte se habeant, intelligi potest quare, in tribus illis Confessionibus Semi-arianorum, omittatur "ex {68} _usia_;" quia scilicet mittebantur ad Latinos, quos ut conciliarent, utebantur haeretici illo vocabulo, quod in auribus Latinorum clarius soniturum esset; quemadmodum Athanasius contra, ut vidimus, in Epistola sua _de Decr. Concil. Nic._ scribens ad Graecos, omittit _hypostasin_, _usiam_ retinet. Neque absimili ratione, quemadmodum Semi-ariani voluerunt praetensa _hypostasi_ Occidentalibus blandiri, ita Acaciani contra an. 359, jam ex Constantii favore audaces, illud idem vocabulum, non aliud, Arimini ab Occidentalibus repudiatum voluerunt; ut conspici potest ex illo symbolo, quod, conscriptum Nicae in Thracia, non solum _usiam_, ut in aliis confessionibus Arianorum, sed _hypostasin_ etiam omittit; quo scilicet Latinis necesse esset, non solum graecum "_homouesion_" sed latinum "unius substantiae" rejicere.

Jam vero, si usitatum est philosophorum scholis, illam magis probabilem judicari hypothasin, quae ad universa facta, de quibus agit, facillime accommodatur, quid nobis ea quae jam dicta sunt perpendentibus restat, nisi ut concludamus, vocabulis _hypostasi_ et _usia_ Anathematismi Nicaeni unam rem, non duas significari?

* * * * *

NIHIL OBSTAT--Paulus Cullen Censor Theol. Deputatus.

NIHIL OBSTAT--Joannes Perrone S. J. Censor Theol. Deputatus.

IMPRIMATUR--Fr. Dom. Buttaoni Ord. Praed. S. P. A. Magister.

IMPRIMATUR--Joseph Canali Patriarcha Constantinopolit. Vicesgerens.

* * * * *

NOTES

[1] Theod. Eran. II, p. 136. Justin. ad Menn. Cyrill. Ep. p. 4. Facund. Tr. Cap. III, 3. Concil. Later. Sect. 5. Agath. Ep. ad Impp.

[2] Vid. voces [Greek: skopos, kanon, aletheia, dianoia], etc. Orat. 1, 37 init. 44. init. 46. init. II, 1 init. 5 init. 31 init. 33 init. 35 init. 44 init. 63, 65 init. 70 init. III, 7 fin. 18 med. 28 fin. 29 init. 35, 58. fin. etc.

[3] Vid. [Greek: allotrioousios] Orat. I, 20 [Greek: homoias ousias] ibid. 21, 26. III, 26. [Greek: homogenes], I, 56. [Greek: homophues]; ibid. 58. Cf. de Syn. 5. ubi [Greek: homoiousion] reprobat. Cf. item argumentum, non ad consubstantialitatem, sed ad aeternitatatem Filii a voce [Greek: eikon] ductum, Orat. 1, 20 cum illo ab eadem ad consubstantialitatem, de _Decret._ 20, et 23. Greg. Naz. _Orat._ 36.

[4] Plutarch. Cic. 5.

* * * * *

Corrections made to printed original.

page 7. "4. ... liquet enim Athanasium": 'Athasium' in original.

page 20. "(4) ... dicit Athanasius": 'Athananius' in original.

page 36. "(4) ... ad quam idem auctor provocat": 'provoeat' in original.