# Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae

## Part 5

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/dissertatiunculae-quaedam-critico-theologicae-34078/index.md

5. Multa sunt temere jacta in Orationibus Athanasii quae nobiscum faciunt in hac re. Nam si Arianorum dictum illud, "Non erat antequam gigneretur," argumentum erat, ut confirmamus, contra Filii aeternitatem, tum responsuri essent Catholici, "Vere dictum est Christum non esse antequam gignitur; esse non potest ante, quia gignitur ab aeternitate, utpote ab aeterno Patre;" id quod re ipsa reperimus dictum ab Athanasio. "Res creatae fieri coeperunt, ([Greek: ginesthai])" scribit; "at Dei Verbum, cum principium ex quo sit, ([Greek: archen]) nullum habeat, merito nec esse nec fieri caepit, sed semper fuit. Opera igitur principium ([Greek: archen]), cum fiunt, habent; quod quidem principium rebus, quae fiunt, prius est; Verbum autem, cum non sit ex numero rerum quae fiunt, ipse potius rerum principium habentium demiurgus est. Deinde ipsum esse rerum factarum in eo ipso quod fiunt mensuram habet ([Greek: en toi ginesthai]), eosque Deus ab aliquo principio per Verbum {48} facere incipit, quo perspicuum sit illos non fuisse priusquam gignerentur ([Greek: prin genesthai]); at Verbum non in alio principio habet ut sit, nisi in Patre, qui, ut isti etiam consentiunt, principii est expers; ut ipse quoque Filius sine principio existat in Patre, a quo genitus est, non autem creatus." _Orat._ II, 57. Neque absimili modo disputant alii Patres. Alterum exemplum peti potest ex _Orat._ I, 10. ubi pro [Greek: prin gennethei] supponit Athanasius [Greek: prin poiethei]; at credo Bullum non esse dicturum, secundum hypothesim suam, Patres ullos antiquos, disputantes de Filio, verba [Greek: prin poiethei], ut sua, alicubi adhibuisse, Attamen, "Quis hominum, sive graecus sive barbarus," scribit Athanasius, "quem Deum confitetur, unam ex rebus creatis ausit dicere, et non fuisse antequam fieret?" _Orat._ I, 10. Idem profitetur ipse Arius, suorum certe verborum optimus interpres, cum ad Eusebium Nicomediae Episcopum scribens, vocabulo [Greek: gennethei] in [Greek: ktisthei]; et alia similia mutato, luculentissime ostendit, quod certe non siverit Bullus, se ea esse mente ut argumentum quoddam proferret. "Nos quid sentiamus, et professi jam sumus et nunc profitemur; Filium, antequam gigneretur, _aut_ crearetur, _aut_ destinaretur, _aut_ fundaretur, non fuisse." _Theod. Hist._ I, 4. Nec discrepat ab Ario Eusebius ipse: "_Manifestum omnibus_ est, illud quod factum est, non fuisse antequam fieret." _Athan. de Syn._ 17.

6. Jam si occurrunt apud Athanasium, quae Bullo favere videantur, facilem tamen habent solutionem. E.g. "Qui fieri potest," rogat, "ut non sit in numero creatorum, si, ut isti opinantur, non erat antequam gigneretur? siquidem rerum creatarum et factarum proprium est non esse antequam fierent?" _Orat._ II, 22. Dixerit fortasse Bullus, ex hoc perspicuum esse, Arianos affirmasse Filium "Non esse priusquam gigneretur, Catholicos autem" Esse. Sed non est ita; nam, quemadmodum Patres Nicaeni in Anathematismo suo, ut confirmavimus, non ipsam Arianae formulae propositionem simpliciter negant, sed ejusdem vim argumentativam, ita hic quoque vult Athanasius, non {49} "Quo pacto non est creatus, _nisi erat_ antequam gigneretur," sed, "Quo pacto non est creatus, _si illorum argumentum verum est_, non erat antequam gigneretur?" Neque alibi _Orat._ I, 20. cum dicit, "Si non fuerit Filius antequam gigneretur, non semper fuit in Deo veritas," vult, non "_Nisi_ fuerit re" sed "_Si verum sit illud_, Non fuit Filius" etc. Itaque, non multo post idem dicit de Deo Patre, quo vanissimos sophistas suo sibi gladio jugulet, "Estne Deus etiam priusquam gignitur?" non certe quasi in Patre ullam significet generationem, sed quo argumentum ipsum ut ineptissimum explodat, sive de Patre usurpatum sive de Filio.

7. Et profecto ineptissimam et importunissimam esse hanc interrogationem, non simpliciter verae cuidam propositioni contrariam, plenissime cum Athanasio consentientes, judicant et Hilarius et Gregorius Nazianzenus. Missam faciunt, quam prorsus ne proferri quidem oporteret. Gregorius scilicet de hac et aliis Arianorum formulis loquens, in Filio docet, "Generatio cum essentia ipsa _concurrit_ atque a principio exstitit;" quod contra fit in hominibus, qui quidem, "ut Levi in lumbis Abrahae," cum "partim erant, partim procreati sunt, ac proinde partim sunt ex entibus, partim ex non entibus," illud scilicet complent "Fuit antequam gigneretur;" quod Bullus non in hominibus sed in Filio Dei dici posse arbitratur. Pergit de eadem re magnus theologus: "Quaestionem hanc tuam _absurditatis_ multum, _difficultatis_ nihil habere aio." Tum captionibus verborum quibusdam aliis prolatis quae cum Ariana illa possent comparari, "_Ineptius_ est" dicit, "id quod a principio erat, _utrum_ ante generationem esset ([Greek: pro tes genneseos]) _necne_, in quaestionem vocari." Orat. 29, 9.

8. Hilarium fateor Pictavensem in Commentario suo in Matthaeum c. 31. n. 3. verba quaedam emisisse quae Bullo favere videantur. Docet enim egregius ille vindex catholicae veritatis, "Verbum in principio Deum, et hoc principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc {50} in eo esse qui natus est, quod is ipse est penes quem erat antequam nasceretur." Cujus simile est illud quod Bullo favet ex Zenonis Tractatu _de Filii generatione_: "Procedit in nativitatem, qui erat antequam nasceretur." At Zenonem non est cur moremur, diligentem, ut a Balleriniis monstratum est, _Diss._ 1, 2. s. 6. Hilarii imitatorem. Quod autem ad Pictavensem ipsum attinet, provocamus ab Hilario imperito ad Hilarium peritissimum Arianorum. Constat enim sanctissimum virum, illa scripsisse antequam in Asiam venisset; "regeneratum autem pridem," ut ipsius verbis utar, "et in Episcopatu aliquantum permanentem, Fidem Nicaenam nunquam nisi exsulaturum" conceptis verbis "audivisse," _de Syn._ 91. postea autem, ut Coustantius nos monuit, sese correxisse in celeberrimo suo opere quod _de Trinitate_ conscripsit. Illic enim, secus ac voluit Bullus, Arianorum formulam "antequam gigneretur non erat," in sophismatis loco luculentissime ponit. "Adjiciant haec," de eo scribit, "_arguta_ satis atque auditu placentia; Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, non fuit antequam nasceretur, quia ut esset qui non erat, non qui erat, natus est," _de Trin._ XII, 18. Neque aliter illi formulae occurrit; "Unigenitus Deus neque non fuit aliquando non Filius, neque fuit aliquid antequam Filius, neque quidquam aliquid ipse nisi Filius," 15. quod quidem nihil aliud est nisi negatio illius "Fuit antequam genitus est." Pergit, ut Gregorius: "Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est, et vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est." 21. Quid potest esse disertius? Porro pro "fuit ante quam natus est," supponit, "semper natus fuit;" e. g. "Numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed seipsum demutare nascendo.... Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse antequam nasci." 30. Concludit, Athanasii sensum {51} vel clarioribus retractans verbis; "Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse quam natum, id sensui, antequam nascitur, _vel fuisse vel non fuisse_, non subjacet." 31.

9. Prodeat denique Basilius in dimicatione sua contra Eunomium; cui argumentato, "Aut existentem genuit Deus Filium, aut non existentem ... Qui est, generatione non indiget," respondit sanctissimus Praesul, "Eunomium, _quoniam_ animalia, cum prius non sint, deinde generentur, qui autem hodie genitus sit, heri non esset, hanc notionem in Unigeniti subsistentiam _transferre_; et _quoniam_ genitus est, dicere, ante generationem non fuisse." _contra Eun._ II, 14. Sophisma autem solvit, ut Patres supra citati, dicendo, Filio esse aeternam generationem, ut loquitur Evangelista, cum "aeternitati Patris generationem Unigeniti connectit." _ibid._ 15.

Satis superque de hac re sumus disputati; pro certo jam habeatur, a Concilio Oecumenico, Nicaeae congregato, minime sancita esse illa verba quae Bullo Catholica videntur, "Verbum Dei fuisse antequam gigneretur;" quasi ulla traditione Patrum aut Doctorum auctoritate nobis commendentur. Quae cum ita sint, operi nostro hic finis esset imponendus, nisi vir doctissimus, Concilio nequicquam appellato, ad Athanasium ipsum confugerit, Concilii illius magnam partem, quo causam suam apud eruditos feliciore spe posset orare. Opinionem nimirum eam, de generatione quadam Verbi ante mundum conditum in tempore facta, Athanasio ipsi impactam voluit, provocans ad Orationem secundam contra Arianos _capp._ 61-64.

Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetae, quae Ariani objiciebant Ecclesiae, "Dominus creavit me in initio viarum suarum in opera sua," ut in Versione LXX Interpret. leguntur, provehitur sanctus Doctor ad verba Apostoli, "Primogenitus omnis creaturae;" quae proinde ita interpretatur ut doceat Verbum, quod {52} ante saecula fuit Unigenitum, cum creandus esset mundus, condescensione quadam seu [Greek: sunkatabasei] e Patre procedens factum esse Primogenitum. Unde deducit Bullus, illam processionem sive condescensionem auctore Athanasio novam quandam, improprie utique, Verbi in tempore esse generationem.

Jam Verbi condescensionem quandam esse exhibitam in rerum universitate condenda consentiunt omnes; namque ineffabilis procul dubio erat gratiae et bonitatis, Filium, qui "in principio erat apud Deum," in cogitationem venisse creatorum, et in creatorum fragilitate versari. Sed hoc Bullo non satis est, nisi condescensio illa generatio seu nativitas quaedam appelletur. "Catholici quidam doctores, qui post exortam controversiam Arianam vixerunt," ad Athanasium autem provocat, "illam [Greek: tou logou] ex Patre progressionem (quam et [Greek: sunkatabasin], hoc est, condescensionem eorum nonnulli appellarunt) ad condendum haec universa agnovere; et ejus etiam progressionis respectu ipsum [Greek: ton logon] a Deo Patre quasi natum fuisse et omnis creaturae primogenitum in Scripturis dici confessi sunt." _Defen. F. N._ III, 9. s. 1. At Athanasium in hac progressione et condescensione Verbi voluisse natum denuo esse quodammodo Verbum, et proinde appellatum esse "Primogenitum omnis creaturae" profecto non puto; contra "Primogenitum" illud, non relationis alicujus, quae intercederet inter Verbum et Patrem suum, esse significativum, sed plane muneris cujusdam quod, mundum creaturus, pro bono mundi, benignissime in se suscepit Unigenitus. Scilicet ille, qui ab aeternitate fuit Unigenitus Patris, in universorum compagine et structura illam Filietatem suam signatam voluit, quo typum quendam Unigeniti atque imaginem universa in se exhiberent. Itaque hoc sensu Unigenitus omnis creaturae se fecit Primogenitum, quod, dum mundum ex nihilo duceret, illo ipso tempore se quoque fecit ideam et normam ejusdem mundi, Demiurgus nimirum et summus artifex, sese contemplans {53} atque intuens tanquam unicum exemplar suum, ex quo mundum nascentem exprimeret imitando et conformaret. Quare Filius progrediens a Patre non factus est denuo Filius Patris, sed mundo Filius, ut scilicet condescensione sua mundus fieret quodammodo Patris filius, et in coelestem familiam adoptaretur. Quod si verum est, Primogenitus nihil aliud significare, nisi Filius Archetypus, videbitur. Ad rationes veniamus.

Primum, verbum [Greek: sunkatabasis], sive condescensio, (quod adeo non generationis in se habet ullum sensum, ut testibus Vesselio et Suicero de Aeterno Patre, omnium conservatore, a Patribus usurpetur,) quid velit apud Athanasium, liquebit legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic agitur. Illa disputationis suae pars incipit et terminatur mentione facta condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad praecipuum quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui. Incipit autem his verbis: "Quo res factae non tantum existerent, sed etiam bene existerent, placuit Deo ut sua Sapientia se ad res creatas condescenderet, ut typum aliquem et speciem ipsius Imaginis, cum in omnibus simul, tum in singulis imprimeret; quo nimirum perspicuum fieret et sapientia ornatas esse res factas et digna Deo esse opera. Ut enim nostrum Verbum, Verbi, qui Dei est Filius, est imago; ita sapientia in nobis facta ejusdem Verbi, quae ipsa est Sapientia, imago quoque est, etc." s. 78. Quid hic reperimus de Verbo denuo facto Filio? quid non de Filio imaginem sui imprimente in operibus suis? Finem autem facturus Sapientiam introducit sanctus Doctor ita loquentem: "Omnia quidem in me et per me facta sunt: quia autem opus erat ut sapientia in operibus crearetur, ego secundum substantiam quidem cum Patre aderam, me vero ad res factas condescendens, meum typum in illis apte imprimebam, ut universus mundus tanquam in uno corpore non secum discordaret sed concordaret." s. 81.

Quod ut planius intelligatur, exponendum est Athanasium {54} autumasse, ne ullam quidem rem creationem suam sustinere posse, ut ne sanctissimam creantis manum tanquam refugiat et ad nihilum continuo recidat, nisi eidem simul Demiurgus ipse condescensione quadam suam impertiat gratiam, quo mirabilem illam patienter subeat operationem, per quam in rerum naturam perventura est. "Verbum," scribit, "cum principio Demiurgus esset creatorum, condescendit ad res creatas, ut fieri possent. Neque enim ejus naturam, quae purus Patris est splendor, ferre potuissent, nisi," graeca fortius currunt quam latina, [Greek: philanthropiai patrikei sunkatabas antelabeto, kai kratesas auta eis ousian enenke]. _Orat._ II, 64. Quare operibus suis, dum creabantur, ut crearentur, virtutem quandam suam impertiens Artifex Filius, eadem proinde augustissimo filiorum nomine donatus est; [Greek: sunkatabantos tou logou], pergit sanctus doctor, [Greek: huiopoieitai kai aute he ktisis di' autou]. Ex quo fit, ut non modo per Filium, verum etiam in Filio, ut Apostolus loquitur, rerum universitas facta esse dicenda sit, cum non exteriore solum mandato, sed intima vi et virtute Spiritus ejus consistunt et permanent omnia. "Nam," ut alibi docet uberrimus ille rerum divinarum interpres, quem saepius appellasse jucundissimum est, "Deus non solum nos ex nihilo fecit, sed etiam Verbi gratia secundum Deum vivere concessit. At homines ab aeternis rebus aversi, sibi ipsis corruptionis mortiferae auctores facti sunt; qui ex natura quidem mortales fuerunt, sed gratia in Verbi participatione sita naturae statum effugerunt." _de Incarn. V. D._ 5. Itaque nihil fere est creatum, quod non genitum sit quoque; cum contra non stent in loco suo, sed retro fluant et pereant, nisi vitam quandam a Creatore percipiant intus, superadditam creationi suae, Proinde Athanasii mos est in scriptis suis, ut res creatas potius appellet genitas quam factas vel opera, [Greek: geneta] seu [Greek: genneta], non [Greek: poiemata] et [Greek: erga], quo sanctissimam hanc exprimat veritatem; cauto tamen semper, gratiae illud esse non naturae, donum Creatoris non creaturae proprium, quod mundus {55} in se habeat hanc formam pulchritudinis, et coelestium necessitudinem, et principium stabilitatis. "Res factae," docet, "cum sint opera, genitae dici nequeunt, nisi, geniti Filii participes postea effectae, genitae et ipsae dicantur, non sane propriam ob naturam, sed quia Filii factae sint in Spiritu participes." _Orat._ I, 56.

His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis creaturae. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut sapientia, ut ratio, ut coelestis adoptio, ut similia, ille supremus Conditor universorum, seipsum mundo impertiens, fit quodammodo mundo principium et lucis illius, et pulchritudinis, et sapientiae, et rationis, et adoptionis in coelestium societatem. Itaque, qui ex aeterno Sapientia, Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quaedam Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians, et archetypus Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut mundus in familiam Dei adscisceretur.

Profecto fateor haec omnia in mysterio et fructibus sanctissimae Incarnationis verissime compleri, cujus gratia ita superat quicquid universae naturae a Creatore datum est, ut Athanasius in quodam opere confirmare non dubitaverit, mundi creationem esse per Filium solummodo, dispensationem autem Evangelicam esse in Filio. "Decebat creationis quidem exordium per ipsum fieri, ut res existerent; earum autem instaurationem, in ipso; quae sane verba inter se differunt. Nam initio quidem omnia per ipsum facta sunt ut essent; postea, ubi omnia defecerunt, Verbum caro factum est, quam scilicet induit, ut in ipso omnia reficerentur." _In illud Omnia._ 2. Quid quod, cum carnem {56} sumeret, imaginem sui mundo exhibuit solidiorem multo et clariorem, et verius se ipsum fecit primogenitum inter creaturas, quam cum, universa conditurus, ideam se faceret et regulam rerum condendarum. Fateor equidem; sed prioris operis praestantiam non imminuunt praestantiora illa quae subsecuta sunt; id quod Athanasio adeo persuasum est, ut saepius duo illa una consociet et comparet, extollens quidem meliora, non elevans quod in se bonum est.

Infinita prope locorum sylva est in sanctis Patribus, ex quibus augustissimum hoc munus Unigeniti, et in rerum natura et in oeconomia evangelica, possit illustrari. "Cum justitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem" dicit Lactantius, _Instit._ IV, 25. "Quidquid facturus erat Deus in creatura" docet Augustinus, "jam Verbo inerat, nec esset operibus, nisi esset in Verbo." _In Ps._ 44, 5. Alio loco Filius ab eodem appellatur, "ars quaedam Omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium." _de Trin._ VI, 11. Cyrillus autem Alexandrinus: "Unigenitus" scribit "secundum naturam; primogenitus propter nos, ut tanquam immortali cuidam radici omnis creatura insita sit, et ex eo qui semper est, germinet." _Thesaur._ 25. p. 238. Similiter ab Athenagora Filius vocatur [Greek: idea kai energeia] omnium rerum materialium; [Greek: he idea hoper logon eirekasi], a Clemente Alex. _Strom._ V, 3. [Greek: idean ideon kai archen lekteon ton prototokon paseos ktiseos], testatur Origenes,_Contr. Cels._ VI, 64 fin. [Greek: katesphragisthemen], docet Cyrillus Alex. [Greek: eis to archetupon tes eikonos]. _in Joan._ p. 91. [Greek: hoion apo tinos arches], concinit Gregorius Nyssenus, _Catech._ p. 504 fin. Et, ut ad Athanasium redeamus, multus est in eadem doctrina, ut in locis hujusmodi: [Greek: eikon kai tupos pros areten], _Orat._ I, 21. [Greek: tupon tina labontes] et [Greek: hupogrammon], III, 20. [Greek: en autoi emen protetupomenoi], II, 76 init. [Greek: tupon eikonos entheinai], 78, init. [Greek: prototokos eis apodeixin tes ton panton dia tou huiou demiourgias kai huiopoieseos], III, 9 fin. [Greek: ten tou archetupou plasin anastesasthai heautoi]. _Contr. Apoll._ II, 5. {57}

Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem aeterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens, vivificans ea quae condidit. Scilicet idem fere valet [Greek: prototokos] atque [Greek: arche tes ktiseos], et [Greek: monogenes proteuon en te ktisei], et [Greek: prototupon gennema, monos gennetos en tois genetois], et caetera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in opere suo "De Divinitate Christi;" neque quicquam facit ad probandum, quod voluit Bullus, Concilium Nicaenum iis favisse qui dicerent, fuisse Filium antequam gigneretur. Finem igitur ponamus aliquando disputationi nostrae, id solum suggerentes insuper, nempe illa quae de Athanasii doctrina supra dicta sunt, fortasse inutilia non fore in quibusdam Antenicaenorum nodis expediendis, quos non Bullus solum, sed eventu feliciore et Maranus et Ballerinii tractaverunt.

DISSERTATIO IV.

DE VOCIBUS [Greek: ex heteras hupostaseos e ousias] ANATHEMATISMI NICAENI.

Ambigitur inter doctos, utrum, cum Patres Nicaeni eos anathemate feriunt "qui Dei Filium ex alia _hypostasi_ vel _usia_ esse sentirent," vocabula _hypostasis_ et _usia_ rem unam significent an duas. In hac diversitate judiciorum, jure optimo licet in hanc vel in illam iri sententiam, cum utramque sustineant ii, quos neminem in hujusmodi materie secutum esse poenitebit. Si _hypostasin_ volumus ab _usia_ distinctam, Bullum habemus auctorem; si vocabula in unum redacta, Petavium. Ego profecto Petavium sequor, felix tanto patrocinio, adductus autem non auctoritate viri, sed ipso factorum monitu, ut arbitror, et rei veritate.

Bullus, in Defensione sua Fidei Nicaenae, credit, si eum recte interpretor, duas notiones, inter se sejunctas, subesse singulis vocabulis _usiae_ et _hypostasi_ in hac formula; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur, duas haereses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex _usia_ Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex _hypostasi_ Patris. Et praeterea duas revera haereticorum factiones, in historia temporum illorum, sibi invenisse putat, quae suum utraque locum habeant in illo Anathematismo.

Petavius contra, _de Trin._ IV, 1. _hypostasin_ tunc temporis idem velle atque _usiam_ arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet esse conclusam; eo maxime {59} quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362 habitum, sensus _hypostasis_ ab _usia_ diversus nulla esset publica Ecclesiae auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (_Ep. Pont. Rom._ pp. 274, 290, 462.) Tillemontius, (_Dion. Alex._ s. 15.) Huetius, (_Origenian._ II, 2. n. 3.) Thomassinus (_de Incarn._ III, 1.) et Morinus, (_de Sacr. Ordin._ II, 6.) Maranus autem, (_Praef. ad Basil._ s. 1. t. 3. Maur.) Natalis Alexander, (_Saec._ 1. _Diss._ 22. circ. fin.) Burtonus (_Testimonies to the Trinity_, n. 71.) et Routhius (_Relliqu. Sacr._ vol. III, p. 189.) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.

Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis dimicans, qui, suam rem agentes, dicebant Concilium Nicaenum _hypostasi_ et _usiae_ unum sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res, cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim assignasse.

Provocat etiam ad Anastasium testantem, _Hodeg._ 21. (22. p. 243?) Patres Nicaenos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod quidem testimonium, ab Anastasio ipso Andreae Samosateno inscriptum, Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium _ibid._ c. 10. p. 164. Vid. quoque c. 9. p. 150. c. 24. p. 364. ubi Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano, Dionysio Alexandrino, Eusebio Caesariensi, Origene quoque, a Bullo citati; in quibus singulis, cum mentio sit trium _hypostasium_, trium autem similiter _usiarum_ nulla in patribus sit mentio, perspicuum est _hypostasim_ tunc expressisse notionem aliquam, quam _usia_ non exprimeret. Accedit quod Athanasius ipse de tribus _hypostasibus_ loquitur, _In illud Omnia_ 6. _Expos. Fid._ 2. Vid. quoque _Incarn. c. Arian._ 10. _Orat._ iv, 25. _init._

