Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae
Part 4
Praeterea apud Hilarium legimus, "utriusque naturae personam" _de Trin._ IX, 14. "ejus hominis quam assumpsit persona," _Psalm._ 63. n. 3. Vid. eundem _in Psalm._ 138. n. 5. Apud Ambrosium, "in persona hominis," _de Fid._ II, n. 61. v. n. 108, 124. _Ep._ 48, n. 4. Colligitur autem ex loco quodam Paschasii Diaconi, _de Spir._ II, 4. p. 194, quam laudat Petavius, _de Trin._ VI, 4, s. 3, vocabulum _persona_, pro qualitate seu statu sumptum, etiam in sexto saeculo theologo posse imprudenter excidere. Vid. quoque Cyril. Alex. _Dial._ V, p. 554. {36}
Quapropter ab eodem Cyrillo, in quarto anathemate suo, adhibita est vox _hypostasis_; [Greek: ei tis prosopois dusi, egoun hupostasesi], etc. quo quid vellet [Greek: prosopon] clarius efferretur. Vid. quoque diligentiam Vincentii Lerinensis in hac re _Comm._ 4.
(4) Accedit quod mirum quantum distant ea quae de antiquorum dictis narrantur a scriptoribus serioris aevi, ab iis ipsis dictis, si quando casu temporum hodie ad nos pervenerint; hic scilicet notiones, justas quidem, sed illas nudas reperimus, illic notiones easdem certis verborum formulis vestitas; ita ut ipsa locorum collatio demonstret illas formulas non pertinere ad vetustatem. E. g. Ab Ephraemio Antiocheno accepimus Petrum Alexandrinum, Chrysostomum, Basilium, Nazianzenum, et alios docuisse "duarum naturarum unionem, unam hypostasin, unamque personam." _ap. Phot._ cod. 229. p. 805-7. Optime vero; quis dubitet sanctissimos viros in gravissima materia Catholicas enunciasse sententias? Sed aliud est loqui catholice, prorsus aliud uti iis vocabulis quae catholici hoc tempore utuntur, quae quidem non erant necessaria, non erant in ecclesiastico usu, donec irrepsisset haereticorum fraus, donec periclitaretur fidelium salus. Jam si Chrysostomum, quem Ephraemius laudat, adeamus, invenerimus [Greek: henosis, sunapheia, hen ho Theos logos kai he sarx], vix autem ea verba quibus illas notiones Ephraemius vestit; in Gregorii Epistola ad Cledonium, ad quam idem auctor provocat, ne semel quidem verbum _persona_; in iis autem quae extant Petri legimus hujusmodi, [Greek: sarx genomenos ouk apele'iphthe tes theotetos; gegonen en metraii tes parthenou sarx; Theos en phusei kai gegonen anthropos phusei]. Routh. _Rell._ t. 3. p. 344-346.
Maximus quoque Confessor sic interpretatur Gregorium Nazianzenum: "Hoc sane, ut puto, magnus quoque Gregorius Theologus dicere videtur ea magna Oratione Apologetica, dum ait, Unum ex ambobus, et ambo per unum: _quasi diceret_, quemadmodum enim ex ambobus, _hoc est_, ex duabus _naturis_, unum velut totum ex partibus {37} secundum _personae_ rationem, sic et per unum persona ratione ut totum, ambo partes _naturae_ ratione, hoc est, duo." _opp._ t. 2. p. 282.
Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis reipsa occurrimus aliquando injuria intrusis, non malo quidem animo, sed quo sensus evidentior fiat.
(5) Hoc quoque, ut arbitror, ostendi potest, scilicet, prout scripta de hac re, quondam antiquorum alicui assignata, eidem decursu temporis a criticis abjudicentur, ita probabile fieri vocabulum [Greek: prosopon] hic aut illic in iis reperiri. Quod in loco Ambrosii cernitur, jam bis citato; at major hic est materies dicendi, quam quae juste a nobis possit tractari. Alteri tamen exemplo sit, quod exhibet Athanasius. Abesse vocabulum [Greek: prosopon], theologorum sensu intellectum, a magni Doctoris operibus jam diximus; nunc divertamus ad fragmentum quoddam, in fine tomi prioris Maurini p. 1279 positum. "Olet quidpiam peregrinum," monet Montefalconius; "et videtur maxime sub finem Eutychianorum haeresin impugnare;" ecce autem in eo vocabulum [Greek: prosopon]. Tum, adeatur ab Epistolam, ad Dionysium quendam scriptam, Julio autem Pontifici perperam tributam; en tibi vocabulum [Greek: prosopon], n. 2. vid. Coustant. _Epp. Rom. Pontif. Append._ p. 62. Idem porro reperitur in [Greek: ekthesei] illa [Greek: tes kata meros pisteos], olim Gregorio Neocaesariensi, uni ex Patribus Antiochenis, ab Eulogio autem (_ap. Phot._ cod. 230. p. 846.) Apollinaristis assignata. Reperitur idem apud Sermonem quendam "in S. Thomam," a Concilio sexto laudatum ut Chrysostomi, a Montefalconio autem rejectum, a Tillemontio Edesseno auctori an. 402. tributum, Ed. Maur. _tom._ 8. _part._ 2. p. 14. Hic autem obiter dictum velim, celebrem illam Epistolam Chrysostomi _ad Caesarium_, de {38} qua tantae motae sunt lites in controversia sanctissimae Eucharistiae, vocabulum [Greek: prosopon] continere; quod de Hippolyti quoque _Contra Beronem et Helicem_ dici potest, si decet de fragmentis illius operis strictim loqui.
(6) Liceat hic apponi locos quosdam antiquiorum Patrum, in quibus vocabulum illud offendimus.
In Epistolis Apollinaristarum inter se dimicantium, an. 381. _ap. Leont._ p. 1033, b. p. 1037, b. p. 1039, b. ubi etiam occurrit [Greek: homoousion hemin].
In Apollinaris loco quodam _ap. Theod. Eran._ II, p. 173.
In loco auctoris cujusdam adversus Arianos, quem vocat Sirmondus "antiquissimum." Sirm. _Opp._ t. 1. p. 223.
In fragmento Athanasii, nempe ut citatur ab Euthymio apud Petav. _Incarn._ III, 15. not. 19.
In Gregorii Nyssen. _Antirrhet. contra Apollinarem_ 35.
Vid. quoque Damasc. _contr. Jacob._ tom. I, p. 424.
In loco Amphilochii _apud Damasc. ibid._ et _ap._ Anast. _Hodeg._ 10. p. 162. et _ap. Ephraem. ap. Phot._ p. 828.
In Ambrosii loco graece reddito _ap. Phot._ p. 805.
In Isidori Pelusiotae _Ep._ I, 360. p. 94.
In Symbolo Pelagii an. 418. _ap. Augustini opp._ t. 12. p. 210.
In Procli _Epist. ad Armenos_ p. 613.
(7) Finem tandem disputandi facientibus forsitan occurretur nobis, Pauli ipsius Samosateni doctrinam fuisse Nestoriani generis; quid autem credibilius, quam Patres Antiochenos, quomodo Hippolytus quadraginta ante annos usus esset vocabulum [Greek: prosopon] in theologia contra Noetum, ita ipsos quoque idem adhibuisse contra Paulum in oeconomia tractanda? At non constat Paulum revera praeiisse Nestorio doctrina sua; quanquam ex Athan. _Orat._ IV, 30. colligi fortasse potest, sectatores ejus tandem a Nestoriana perfidia non longe abfuisse. Nam si ex actis Antiochenis, quatenus hodie extant, judicandum est, doctrinam effudit Paulus fere hujusmodi. Filium exstitisse, ante adventum suum in carne, solum in praescientia {39} divina, Routh. _Rell._ tom. 2. p. 466; si quis doceret secus, eum duos deos praedicare, p. 467; Filium, ante adventum in carne, fuisse, aut instrumentum quiddam, aut saltem attributum solum, p. 469.; humanitatem ejus non ita esse unitam divinitati ut aliter esse non posset, p. 473. Verbum et Christum non unum esse et eundem, p. 474., Sapientiam in Christo esse, sicut in Prophetis, verum abundantius, tamquam in templo; eum autem qui apparuisset, non esse Sapientiam, p. 475. denique, ut summa rei proponitur p. 484, "non congeneratam fuisse cum humanitate sapientiam substantialiter, sed secundum qualitatem." Vid. quoque pp. 476, 485. Quae quidem omnia certo demonstrant, tribuisse Paulum cum Nestorio hypostasin humanae Christi naturae; tribuisse autem cum eodem naturae divinae alteram hypostasin, non demonstrant. Verius dictum erit, antiquiorem haeresiarcham prorsus non admisisse divinam hypostasim in Christo, ut Sabellii commilitonem; quanquam id est verum quoque, Patres Antiochenos, non libenter tantum scelus tribuentes Paulo, ut hypostasin Verbi negaret, ex iis quae de Christo homine effutiebat, conjecisse eum docere, ut Nestorium postea, duos esse filios, unum aeternum, alterum temporaneum, p. 485. Quare Epistola Synodalis, post ejus depositionem a Patribus conscripta, eum docuisse testatur, Christum venisse non de caelo, sed de terra. Euseb. Hist. VII, 30. Neque aliter Athanasius Paulum dicit Christum pro mero homine habuisse, [Greek: ek prokopes] ad divinitatem suam evecto.
Cum autem non levis esset similitudo inter Pauli et Nestorii dogmata, (illo capite excepto, quod personalitatem et aeternitatem Verbi, Nicaeae interea declaratam, teneret Nestorius, rejiceret Paulus,) aequum erat, Nestorio in jus vocato, ad Pauli priorem haeresim, Antiochiae jam condemnatam, a patribus Ephesi congregatis provocari. Attamen contestatio illa contra Nestorium, quae, praefixa actis Ephesinis, Hard. _Conc._ t. I, p. 1272. Paulum et Nestorium {40} inter se ex ordine comparat, ne verbum quidem profert quo concludi possit a Paulo duplicem hypostasim esse excogitatam. Neque, cum narrat Anastasius, _Hodeg._ 7. p. 108, "in sacra Ephesina Synodo demonstratum esse, dogmata Nestorii consonare cum doctrina Pauli Samosateni," Nestorianismum continuo tribuit Paulo, nisi Artemoni quoque, quem alibi testatur "Christum in duos divisisse." c. 20. p. 323, 4. Ephraemium autem Antiochenum, cum Paulum dicit "alterum ante saecula filium, alterum vero postea summa cum dementia asseruisse" _ap. Phot._ p. 814, verisimile est nihil amplius velle, quam uti iis ipsis verbis Patrum Antiochenorum, de quibus paulo ante locuti sumus. Contra, plane colligitur ex Vigilio _in Eutych._ B. P. t. V. p. 731. _Ed. Col._ 1618. (omittitur locus in _Ed. Par._ 1624.) Eutychianos distinctionem fecisse inter dogmata Nestorii et Pauli, hujus Christum simpliciter pro mero homine habentis, illius eatenus solum usque dum consociaretur Verbo Dei. Marius item Mercator diserte testatur: "Nestorius circa Verbum Dei, _non_ ut Paulus sentit, qui non substantivum, sed prolatitium potentiae Dei efficax Verbum esse definit." p. 50. Idem affirmant, licet non fidelissimi testes, et Ibas, et Theodorus Mopsuestiae Episcopus, vid. Facund. VI, 3. III, 2. Leont. _de Sect._ III, p. 504. Caeterum, si genuinae essent Dionysii Alexandrini _Epistola adversus Paulum_, et _Responsio ad Pauli Propositiones decem_, tum certo concedendum esset Paulum Nestorio praelusisse; id autem affirmantibus Tillemontio, Fabricio, Natali Alexandro, Bullo, Burtono et aliis, nos in contrariam sententiam cum Valesio, Harduino, Montefalconio, et Routhio, ire velimus.
Haec de Ecthesi Ephesina, plurima de re exigua; nisi, ut speramus, iis qui scripta Patrum diligentius tractant, aliqua protulerimus, quae, in uno loco definita, ad multa transferri possint.
{41}
DISSERTATIO III.
DE VOCIBUS [Greek: prin gennethenai ouk en] ANATHEMATISMI NICAENI.
Symbolo Ecclesiae Catholicae, celeberrima vocula _homouesion_ locupletato, subjunxerunt Patres Nicaeni anathematismos quosdam, qui Arianae perfidiae praecipua capita ferirent. Ex quibus ille est, de quo pauca quaedam hoc loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de Nicaeno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores notiones suas imponi. Quaenam illae sint, quare prolatae, et qua rationum vi confirmatae, nunc explicandum est.
Docentibus catholicis Christum esse Deum, Ariani protinus illum esse Deum confitebantur ipsi, at Deum inferiorem quendam, ne scilicet Deos duos introducerent in Ecclesiam. Quibus responsum est, Christum contra revera esse summum Deum, neque idcirco duos esse Deos, quia Christus esset Filius Dei; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum, nec tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo _Filius_, quod fidelibus jure documento erat verae divinitatis Verbi Dei, haereticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei catholicae convellendae; argumentabantur enim, cum omnis filius patri junior esset, idcirco Filium Dei non esse aeternum, neque habere caetera signa verae divinitatis. Quare summa quaestionis in significatione _Filii_ tandem posita fuit; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, {42} essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra initium existendi, et alia quae de rebus creatis praedicantur. Quo autem rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum saeculorum, qui scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternae Divinitatis plenitudinem tribuissent.
At in hoc antiquiorum scriptorum testimonio esse quod docta tractatione egeret, censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo bene curreret catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores quinque aevi Ante-nicaeni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum, Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir doctus ita de Filio Dei loqui, ut haereticis ansam praebuerint affirmandi, sibi placuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore, atque ideo quodammodo "extitisse ante generationem suam," eo certantibus cum Ario quod dicerent Verbum esse aeternum, eo consentientibus quod Filium aeternum esse non dicerent.
Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum famae, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Hippolyto solum et Theophilo, sed Post-nicaenis etiam Hilario et Zenoni Veronensi in hac materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores velint; ut Marano quoque, Balleriniis, aliis visum est. Scilicet incommodiora haec gravissimorum scriptorum verba constat ab haereticis saltem recentioris aevi in partes suas adduci; nam utrum ab ipsis Arii sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicaeni saeculo, alia res est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an. 352, paene triginta post Concilium Nicaenum exactis annis, cum, argumentis ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua _de Sent. Dion._ 1.) frustra petitis, "tandem eo audaciae processerunt, ut etiam Patres calumniarentur." Nimirum primo ad {43} Collucianistas solum suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiae in suos usus convertere caeperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et caeterorum locos in medium protulerunt, quo comprobarent dogma suum, Dei Filium non esse ad aeternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in _Defensione sua Fidei Nicaenae_, illato crimine ita liberat, ut ultro tamen confiteatur illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Verbum in tempore fuisse genitum. Plures scilicet iis placuisse putat Verbi generationes, tropicas illas quidem, sed quae verae generationis typi essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre et processio, quo res universas crearet. Hinc non gravate concedit dictum quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium Nicaeae habitum tum post, "Verbum exstitisse antequam gigneretur;" cujus rei inter alia testimonia adhibet verba Anathematismi, quorum interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicaenos eo ipso quod condemnarent eos qui dicerent Verbum non exstitisse ante generationem suam, liquido significasse contra, Verbum ante generationem suam exstitisse. Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, "quin hoc pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiae qui docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa." _Def. N. F._ III, 9, s. 2.
Haec sane de hac Anathematismi Nicaeni clausula argute nimis dicta sunt, et turbant verborum sensum alioqui simplicem et luculentum. Nam procul dubio in illa formula Arianorum, quae a Patribus percellitur, continetur {44} argumentum _ex absurdo_, quod vocant, desumptum; cum ex ipsa vi vocabuli _genitus_ confici crederent, Christum existendi initium habuisse. Confirmabant enim (quasi id inficiari quenquam jam fuerit ipsis verbis sibi discrepare) Filium non exstitisse priusquam gigneretur; alioqui non esset Filius.
Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc vertitur;--utrum verba ista, "priusquam gigneretur non erat," sint simplex propositio categorica, an argumentum; sint negatio propositionis ei contrariae, "erat priusquam gigneretur," id quod Bullo placuit; an potius, ut nobis videtur, [Greek: gnome] quaedam, quam Aristoteles vocat, [Greek: enthumematike], propositio rationem suam secum ferens, in qua, assumpta, non affirmata, contrariae propositionis vanitate, recta impetitur alia quaedam, nempe Filium ab aeternitate exstitisse. Arbitratur contra Bullus, et Catholicos et Arianos apertis oculis contemplatos esse propositionem hanc, "exstitisse Filium antequam gigneretur;" de hac certamen inter se instituisse: negasse Arianos, et Catholicos, aut affirmasse, aut saltem permisisse. Profecto ne unum quidem Catholicum virum unquam eam emisisse sententiam non dixerim; affirmasse autem eandem Patres Nicaenos prorsus nego.
1. Primum percurrendum erit ad pristinum illud jurgium, quod nascentem haeresin primum Ecclesiae ostentabat, ut a Socrate narratum est. Testatur enim scriptor ille, Alexandrum, de mysterio Sanctissimae Trinitatis inter suos disputantem, interpellasse Arium, qui fortiter diceret, (1) si Filium genuerit Pater, ergo genitum habere existendi initium; (2) ergo fuisse quando Filius Dei non esset; (3) ergo eundem subsistentiam suam ex nihilo habere. Socr. I, 5. Quibus e contrario collocabimus Anathematismi Nicaeni clausulas; "Illos vero qui dicunt, (1) fuit aliquando cum non esset, et (2) antequam gigneretur non erat, et (3) ex nihilo factus est etc. etc..., anathematizat Catholica Ecclesia." Quorum cum duae plenissime respondeant duabus ab Ario in Alexandrum conjectis, cui dubium esse potest, tertiam {45} quoque respondere tertiae? id est, "antequam gigneretur non erat" idem velle atque illud "si Filium genuerit Pater, habet genitus existendi initium;" id quod nos contra Bullum contendimus. Haereseos initia non fefellit posterior cursus, namque hic, ut diximus, ipse cardo fuit totius controversiae, nempe utrum Filius, quia Filius, fuerit necne necessaria lege junior Patre suo. At ubinam contra in historia Concilii Nicaeni inveneris mentionem ullam illius propositionis, cui credit Bullus ab Arianis esse reclamatum, "Filium scilicet esse prius quam gigneretur?" Sentit angustias suas vir perspicacissimus, cum ad verba quaedam appellat Arianorum in Epistola illorum ad Alexandrum missa, in qua perstringunt haeretici illos qui dicerent "eum qui prius erat, postea genitum esse aut creatum in Filium." Athan. _de Syn._ 16, quos vult Bullus quosdam esse Catholicos. Hi autem plane non sunt Catholici, sed sectatores Marcelli et Photini, ut constat, cum ex Euseb. _Eccles. Theol._ I, 1. II, 9. p. 114, b. _Contr. Marcell._ II, 9. tum praesertim ex Anathematismo Eusebianorum in confessione sua quinta, sive Macrosticho, ubi ita loquuntur; "Execramur eos qui illum simplex ([Greek: psilon]) Dei Verbum non subsistens appellant, Christum autem ipsum et Filium Dei non fuisse ante saecula contendunt, sed eo tempore ex quo carnem nostram ex Virgine assumpsit; _hujusmodi_ sunt sectatores _Marcelli_ et _Scotini_ (Photini) Ancyrogalatarum." _Athan. de Syn._ 26. Quare non Catholicos, sed Marcellum et suos respicit Epistola illa Arianorum ad Alexandrum; quod quidem inde confirmatur, quia illo ipso tempore Marcellum Asterius Sophista, Arianorum antesignanus, scriptis suis lacessebat.
2. Notandum praeterea est, alias quoque Arianorum formulas, decantatas illas quidem, in quibus summa haereseos posita est, ut captiosissimos homines decuit, vim quamdam habere enthymematicam. Cujusmodi sunt, "Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?" et "Unumne est non factum an duo?" _Athan._ {46} _Orat._ I, 22. et interrogatio illa de "mutabili," quam cum locum habet in Anathematismo Nicaeno, ita exponit Athanasius: "Nam libero praeditus arbitrio est, an non? an voluntate pro sui arbitrii libertate bonus est, et, si velit, potest mutari, cum mutabilis sit natura; an, ut lapis et lignum, liberam non habet voluntatem in utramque partem se movendi et vergendi?" _Athan. Orat._ I, 35. Scilicet voluerunt haeretici, liberum, quod vocant, arbitrium oportere necessitate quadam ita proprium esse Christi, ut aliter esse non potuerit quin absurdum quid subsequeretur; ex quo conficeretur illum in numero esse creatorum.
3. In _Orat._ I. s. 32. scribit Athanasius [Greek: ageneton] illud sive _non-factum_ serius esse suppositum ab Arianis in locum priorum suarum captionum: "Cum jam non sit eis integrum his uti vocibus, e nihilo est, non fuit antequam gigneretur, vocabulum _non facti_ etc. cogitaverunt, ut, cum apud simpliciores Filium factum esse dicunt, eadem rursus illa significent vocabula, nempe, ex nihilo est, aliquando non fuit." Quo in loco quamvis non disertis verbis dicat "Non factum unumne an duo?" pro "Antequam gigneretur non erat" esse substitutum, tamen probabile est certe illum hoc voluisse. Atqui constat formula _non-factum_ vel [Greek: ageneton], ut ea quae jam diximus aliis verbis proferamus, hoc innui, "Nisi duo sint _non-facta_ vel dii, Christus, utpote factus sive genitus, initium habet existendi;" id quod ipsissimum est argumentum illud, quod verbis "Antequam gigneretur non erat", nos assignatum volumus. Caeterum distinctionem illam inter [Greek: ageneton] et [Greek: agenneton], de qua loquitur Montefalconius in Admonitione sua in Epistolam _de Decr. Nic._, a Damasceno notatam, mihi non persuaderi potest esse coaevam Athanasio;--sed hoc obiter.
4. Praeterea dubium non est quin "Non erat priusquam gigneretur" apud Athanasium idem valeat atque alterum illud "Qui est, eumne, qui nondum esset, fecit ex nihilo, an qui esset?" Scilicet quod Ariani contra Filium {47} effutiebant, id pariter ostendit sanctus Doctor contra ipsum Patrem posse contorqueri. "Num qui est Deus," interrogat, "cum antea non esset, postea factus est, vel estne etiam priusquam gignatur (fiat)?" _Orat._ I, 25. At illud "Qui est eumne qui nondum esset etc." ([Greek: ho on ton me onta] etc.) argumentum prorsus est, non mera propositio, idque ex absurdo ductum; ergo ejusmodi est, "Priusquam gigneretur non erat." Quod plane confirmatur ex Alexandri Epistola Encyclica cum Arii contra Alexandrum prima illa disputatione et Anathematismis Nicaenis comparata. Nam, cum ex his triplex conficitur testimonium, quales fuerint formulae istae in quibus posita est haeresis Ariana, nulla alia in re sibi discrepat, nisi in hac, quod, omisso "Si Filius, ergo habet initium existendi," ipsius Arii, et "Priusquam gigneretur non erat," Anathematismi, Alexander Epistola sua supponit [Greek: ho on ton me onta] etc. "Quod est eumne qui non esset etc." Accedit quod sibi invicem respondent illae duae, in locis Gregorii Nazianzeni et Basilii infra laudatis, et in Cyrilli _Thesaur._ 4. p. 29. _fin._