Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae
Part 3
Extat in tertia parte Actorum Concilii Oecumenici Ephesini an. 331. habiti, symbolum quoddam sic fere inscriptum: "De Incarnatione Verbi Dei, Filii Patris, Definitio Episcoporum, qui Nicaeae in Synodo convenerunt, et expositio ejusdem Synodi adversus Paulum Samosatenum." Ecthesis haec Patribus Antiochenis, qui Paulum condemnaverunt cir. an. 264-270, vindicatur a Baronio an. 272. J. Forbes. _Instr. Hist. Theolog._ I, 4. s. 1. Lemoyn. _Var. Sacr._ t. 2. p. 255. Worm. _Hist. Sabell._ p. 116-119. (Vid. Routh. _Rell. Sacr._ t. 2. p. 523.) Simon. de Magistris, _Praefat. ad Dionys. Alex._ p. XL. Feverlin. _Dissert. de. P. Samos._ s. 9. Fasson. _de voce Homouesion_, Molkenbuhr _Dissert. Crit._ 4. Kern. _Disqu. Hist. Crit._ de hac re; Burton. _ap._ Faber. "_Apostolicity of Trinitarianism_," et aliis. Cum autem _homouesion_ Filii Dei profitetur, adhibita est a criticis quibusdam, quo comprobarent Athanasium, Basilium, et Hilarium, gravissimos auctores, errasse cum dicerent vocabulum illud Antiochiae tunc temporis, in Epistola Synodica Patrum, aut condemnatum esse, aut prudenter omissum. Quae quidem subdifficilis quaestio non hujus est loci, ubi id tantum agimus, pace eruditissimorum virorum, ut allatis argumentis pro captu nostro commonstremus, Ecthesim illam Concilio neque Antiocheno, neque vero Nicaeno esse coaevam, sed jure referri in tempora et Paulo et Ario posteriora. {25}
Caeterum occurrit hoc Symbolum ap. Harduin. _Concil._ t. 1. p. 1640. Routh. _Relliqu. Sacr._ t. 2. p. 524. Dionys. Alex. _Opp._ Rom. 1696. (1796) p. 289. Card. Mai. Nov. Coll. t. 7. p. 162. Burton. "_Testimonies_," p. 397-399. Faber. _op. cit._ t. 2. p. 287. Ad rem aggrediamur.
1. Ecthesis haec habet: [Greek: holon homoousion toi Theoi kai meta tou somatos, all' ouchi kata to soma homoousion toi Theoi]. At multa suadent vocabulum _homouesion_ non habere locum in symbolis saeculi tertii.
(1) Primum, decantata sunt illa Augustini et Vigilii, ex quibus constat tempore Concilii Nicaeni _homouesion_ fuisse instrumentum novum, quo munita est fides Ecclesiae contra Arianos: "Adversus impietatem Arianorum haereticorum," inquit Augustinus, "novum nomen Patres _homouesion_ condiderunt, sed non rem novam tali nomine signarunt," _in Joan._ 97. n. 4. Alio loco monet: "minus quam oportuit intellectum" esse illud nomen Arimini, "propter novitatem verbi." _Contr. Maxim._ II, 14. "quod tamen," subjungit, "fides antiqua pepererat." Vigilius autem, "res antiqua novum nomen accepit _homouesion_." _Disput. Athan. et Ar._ t. V, p. 695. _Bibl. Patr. Col._ 1618. Vid. Lemoyn, _Var. Sacr. l. c._
(2) Deinde, auctor est Sozomenus, _Hist._ IV, 15. a Semi-arianis Sirmii an. 358. adhibitum esse in confessione sua conscribenda illud ipsum symbolum, quod Antiocheni Patres contra Paulum edidissent; quod quidem certe non adhibuissent amentissimi _homouesii_ insectatores, si illam vocem continuisset.
(3) Tum ex ipsorum Semi-arianorum testimonio idem conficitur, in iis scilicet quae ab illis scripta apud Epiphanium reperiuntur. _Haeres._ 73. Profecto ibi provocant ad Concilium Antiochenum contra Paulum habitum, quo, _usiam_ praeseferentes, insinuent suum _homoeuesion_; quod, inquam, contra esset ab illis factum, si Concilium illud in symbolo suo, ut _usiam_, sic _homouesion_ quoque ascivisset. {26}
(4) Neque sane est quod miremur, (hoc enim obiter dici liceat) si Patres Antiocheni oeconomia quadam utendum esse duxerint, in voce _homouesion_ adhibenda. Nam qui primi Pauli causam tractaverunt, Dionysius, Gregorius Neocaesariensis, Athenodorus, fortasse Firmilianus, fuerunt Origenis discipuli, acerrimi impugnatoris eorum qui corpoream aliquam naturam Deo tribuerent; qualem contendit Paulus, testibus Athanasio et Basilio, in vocabulo _homouesion_ innui. De divina substantia tanquam corpore loquitur Tertullianus, _in Prax._ 7. utitur porro, post Valentinianos, voce [Greek: probole], (sicut Justinus cognata phrasi [Greek: problethen gennema], _Tryph._ 62.); at Origenes contra, cum Candido Valentiniano congressus, verbum illud reprobat, Melitonis autem opus, [Greek: peri ensomatou Theou] severius notat, _in Genes. Fragm._ t. 2. p. 25, quasi Deum esse materialem docuerit, vid. etiam _de Orat._ 23. Illa Platonicorum quoque admiratio quae in Origene cernitur, eodem spectat, cum philosophi istius sectae, quo Deum simplicissimum et perfectissimum esse traderent, soliti sint illum appellare [Greek: huperousion].
Profecto a Plotino Deus appellatur, "origo existentiae et praestantior _usia_." 5. _Ennead._ V, 11. quia "supereminens omnia est, non illa, sed causa illorum" _ibid._ c. ult. Quod docuerunt porro materialistae de necessitate physica, in causa fuit cur Plotinus Dei energiam et voluntatem diceret ejus esse _usiam_, 6. _Enn._ VIII, 13. Origenes quoque, "Neque enim _usiae_ particeps est Deus, participes enim facit potius, quam ipse est particeps." _Contr. Cels._ VI, 64. Hinc vox [Greek: huperousion] de Deo usurpatur ab Areopagita, _de div. nom._ I, 2. et a Maximo Confessore; "[Greek: ousia], scribit, improprie de Deo dicitur, nam [Greek: huperousios] est," _in Areopag. de div. nom._ V. _init._ Vid. etiam Damasc. _Fid. Orth._ I, 4 et 8, pp. 137, 147. Gregorium Naz. quoque, qui Deum docet esse [Greek: huper ten ousian]. _Orat._ 6, 12. Et Constantinum _ad Sanct. Coet._ 9.
Origenes sane in Joan. t. 20, 16. eo usque progreditur, ut verba reprehendat [Greek: ek tes ousias tou patros gegennesthai ton huion]; sed ob hanc plane rem, quia arbitratur, {27} perperam quidem, formulam istiusmodi [Greek: meiosin] quandam inferre in notionem Dei.
Jam Arianis certe usitatissimum fuit, eo nomine postulare _homouesion_, quasi, Gnosticorum et Manichaeorum more, immaterialitati divinae injuriam fecerit.
Et Dionysium Alexandriae Episcopum constat primo horruisse aliquantum hoc vocabulum, tum solum fidenter illud enunciantem, et confitentem, cum eum Pontifex Romanus ad id hortatus esset.
Neque illud omittendum est, quod circa idem tempus cum habebantur Concilia Antiochiae contra Paulum, illam orbis Christianae partem invaserat Manichaeorum haeresis; quae, utpote verbo _homouesion_ usa in theologia sua, idque materiali sensu, non immerito Patribus metum incuteret, ne vox, in se sanctissima et praeclarissima, illo tempore catholico dogmati parum esset profutura.
(5) Quibus perspectis, forsitan expediri poterit ille nodus in historia Patrum Antiochenorum, quod Athanasius, Basilius, Hilarius, una consentientes de verbo _homouesion_ ab illis Patribus improbato, quare improbatum fuerit, inter se non consentiunt. Scilicet, cum _usia_, ut a Petavio dictum est, _de Trin._ IV, 1. in philosophorum scholis, quod unum est et individuum, tunc temporis significaret, cognata vox _homouesion_, de Sanctissima Trinitate usurpata, illis qui a theologia sua mysteria excludebant, alterutrum de his erroribus secum ferre videbatur. Nam si verbum illud materiale quid innueret, id jam haeresis erat; si vero immateriale, continuo fieri non poterat, quin illa duo plane essent, non duo ullatenus, sed simpliciter unum. Quare significaret aut Patris partem ([Greek: meros homoousion]) esse Filium, sicut volebant Manichaei, aut Patrem esse Filium, sicut Sabelliani. Paulus igitur in Patres Antiochiae congregatos hoc fere usus est dilemmate: "Nisi vocabulum vestrum Manichaeorum est, quod vos negatis, certe Sabellianismum sonat, id quod ego libenter suscipio;" unde et verum erit, quod Athanasius narrat, Paulum dixisse: "Si {28} _homouesius_ est Christus, tres sunt substantiae in deitate," et verum quod Hilarius, "_Homouesion_ Samosatenus confessus est." Subduxerunt itaque Patres voculam, ne illam sophista aut haeresis postularet Manichaeorum, aut in Sabellianam vindicaret.
2. Legimus etiam in Ecthesi, [Greek: meta tes theotetos on kata sarka homoousios hemin].
Multa sunt et gravia, cur credamus, formulam illam [Greek: homoousion hemin] temporibus esse tribuendam et Antiocheno Concilio, et fortasse Nicaeno, posterioribus.
(1) Si Vaterlandio credendum est, aetatem Symboli _Quicunque_ eruenti, [Greek: homoousion hemin] pauci tantum ante Eutychen conceptis verbis tradiderunt, post autem plurimi. Quo hoc comprobet, provocat vir doctus ad confessionem Turribii Hispani an. 447. Flaviani Constantinopolitani et Leonis Papae 449, Concilii Chalcedonensis an. 451, Felicis III, an. 485. Anastasii II. an. 496. Ecclesiae Alexandrinae eodem anno; necnon Hormisdae, Ecclesiarum Syriae, Fulgentii, Justiniani, Joannis II. et Pelagii I. in saeculo sexto. "In quibus singulis," inquit, "aut unius natura dogma est reprobatum, aut duarum comprobatum, aut [Greek: to homoousion hemin] sancitum; quos quidem articulos frustra quaesiveris in Symbolo _Quicumque_." _Opp._ t. 4. p. 247. Eodem autem argumento, quo Symbolum _Quicumque_, verba [Greek: homoousion hemin] omittens, collocatur ante Eutychen, Ecthesis haec Ephesina iisdem usa, post Eutychen collocabitur.
(2) Illud ipsum, quod [Greek: homoousion hemin] est ab Eutyche repudiatum, indicio est hanc formulam non usurpatam esse ab Ecclesia in confessionibus suis, ante Eutychem; namque id haereticorum proprium est, Catholicae traditionis illos articulos respuere, quae hactenus sunt fidelium mentibus non publicis monumentis mandata. "Usque ad hodiernum diem," contendit in Concilio Constantinopolitano, "non dixi corpus Domini et Dei nostri esse [Greek: homoousion hemin]; confiteor autem Sanctam Virginem esse [Greek: homoousion hemin], {29} ex qua Deus noster est incarnatus." Hard. _Conc._ t. 2. p. 164, 5. Scilicet in quaestionem venerat, utrum formula quaedam reciperetur necne, quae, cum apprime esset utilis ad nascentem haeresin opprimendam, adhuc tamen privati solummodo fuisset juris et in certis ut plurimum locis usitata. Idem accidisse cernimus in vocabulo [Greek: phusis], quod eo plausibilius rejecerunt Eutychiani, quia rarius occurreret in scriptis Patrum, quando in controversiam vocaretur. De [Greek: hupostasei], quae vox alteri erit exemplo hujusce rei, post dicendum erit.
(3) Occurretur forsitan a quibusdam dicentibus, articulum hunc [Greek: homoousion hemin] sancitum esse ab Ecclesia cum Apollinaristis confligente; qui, teste Athanasio _ad Epict._ 2., Christi corpus Divinitati consubstantiale esse jactabant. Concedo utique; sed cum Apollinaristae, brevi, dogma ipsi suum deseruerint, (Epiph. _Haer._ 77, 25.) non necesse habuit Ecclesia tesseram aliquam fidei contra perfidiam eorum proferri. Ambae quippe Apollinaristarum sectae videntur inter se consensisse in articulo [Greek: homoousion hemin] verbo tenus recipiendo, id solum exagitantes, utrum de corpore Domini jam cum Divinitate unito, posset ille praedicari, necne; vid. Leont. _de fraud. Apollin._ Attamen occurrit certe formula illa in confessione Joannis Antiocheni, circ. an. 431. Rustic. _contra Aceph._ p. 799. et alibi, ut credo; ea vero non amplius 21. annis antecessit Concilio Chalcedonensi, a quo inter formulas Ecclesiae illa [Greek: homoousion hemin] recepta est.
(4) Enimvero contra Apollinaristarum [Greek: homoousion theoteti] usitatius est in scriptis Patrum, non [Greek: homoousion hemin], sed [Greek: homoousion Mariai]. Scilicet Amphilochius, quasi summam rei explicans, "Apparet certe," scribit, "sanctos Patres dixisse, Filium esse consubstantialem Patri secundum divinitatem, et _consubstantialem Matri_ secundum humanitatem." ap. Phot. _Bibl._ p. 789. Proclus, non [Greek: toi homoousion], sed [Greek: toi homophulon] utitur, adjecto tamen "Virgine," non "nobis;" [Greek: toi patri kata ten theoteta homoousios, houtos ho autos kai tei parthenoi kata ten sarka homophulos]. _Ad Arm._ p. 618. _circ. init._ Vid. quoque {30} p. 613. _fin._ p. 618. Saepius [Greek: homoousion] adhibens Proclus in theologia explicanda, hic non adhibet in oeconomia. Athanasius autem: [Greek: ton henomenon patri kata pneuma, hemin de kata sarka]. _ap._ Theod. _Eran._ II, p. 139. Alibi: [Greek: ouk ek Marias, all' ek tes heautou ousias soma]. _ad Epict._ 2. Vid. quoque verba [Greek: homogenes] et [Greek: homoousios] inter se opposita _de Sent. Dion._ 10. Eandem rem exprimit [Greek: teleios anthropos], e. g. Procl. _ad Arm._ p. 613, quam quidem phrasin, ab Apollinare rejectam, Eutyches recepit. _Concil._ t. 2. p. 157. Leon. _Epist._ 21.
Contra ab Eustathio an. 325. certe dictum est, Christi animam esse [Greek: tais psuchais ton anthropon homoousion, hosper kai he sarx homoousios tei ton anthropon sarki]. _Ap._ Theod. _Eran._ I. p.56. et ab Ambrosio _ibid._ p.139. [Greek: homoousion toi patri kata ten theoteta, kai homoousion hemin kata ten anthropoteta]; (Vid. quoque Leont. _Contr. Nest. et Eutych._ p. 977.) quod mirabile sane erit si ab Ambrosio scriptum est, at sancto Doctori paene abjudicatur a Maurinis _Opp._ tom. 2. p. 729. Quid quod Leontium hunc, in cujus opere occurrit, alium esse atque auctorem illum qui scripserit de sectis, Coustantii judicium est, _Append. Epist. Pont. Rom._ p. 79, eo autem nomine (quod ad rem nostram facit) quia minus "accuratus" scriptor est. At tamen videas aliud specimen ejusdem formulae in Theophilo _Ap._ Theod. _Eran._ II, p. 154.
(5) Neque illud leve est, quod, cum ab [Greek: homoousion hemin] proferentibus vox [Greek: ousia] pro [Greek: phusis] sive [Greek: genos] sumatur, [Greek: homoousion] autem valeat [Greek: homophulon], sensus contra [Greek: homoousiou] patribus Antiochenis saeculi tertii videtur esse ille quem fert in formula [Greek: homoousios patri]; nempe ut individuum, non genus, significet; quod quidem, ut jam vidimus, Paulus pro concesso habet in sophismate suo contra illos Patres torquendo. Quod adeo receptum fuit illis temporibus, ut Hippolytus tantum non diserte neget homines esse inter se unius substantiae vel [Greek: ousias]; rogat enim, [Greek: me pantes hen soma esmen kata ten ousian]; _Contr. Noet._ 7. Malchion autem, in illa ipsa cum Paulo dimicatione, haeresiarcham incusat quod non teneret [Greek: ousiosthai en toi holoi soteri ton huion ton monogene]. Routh. {31} _Relliqu._ t. II, p. 476. Africanus porro confitetur, [Greek: ousian holen ousiotheis, anthropos legetai] _ibid._ p. 125. Quinimo Athanasius ipse videtur uti verbo [Greek: ousia] simpliciter de divinitate Verbi, numquam, quantum scio, de humanitate ab eo assumpta. Vid. Orat. I, 45, 57 fin. 59 init. 60 init. 62, 64 fin. II, 18 init. III, 45 init. etc. Inducit autem, quasi inter se contraria, [Greek: ousian] et [Greek: anthropinon] Verbi, _Orat._ I, 41. [Greek: ousian] et [Greek: anthropoteta], III, 34 _init._ Sed hac de re plura possent dici, quam hujus disputationis ratio ferret.
(6) Accedit quod Epistola extat quaedam a Patribus Antiochenis, vel quibusdam ex illis, scripta; quae, de Incarnatione disputans, verbis utitur plane similibus verborum saeculi tertii, plane dissimilibus eorum quae in Ecthesi Ephesina reperiuntur. Mentionem scilicet facit de Filio "incarnato" et "facto homine," de "corpore ejus ex Virgine sumpto," de "homine ex semine David," de "participatione carnis et sanguinis." Routh. _Rell._ t. 2. p. 473. Atque haec de formula [Greek: homoousios hemin], Apollinaris, vel potius Eutychis aevo, primum in fidei confessiones recepta.
3. Haec quoque notanda sunt in Ecthesi: [Greek: hen prosopon suntheton ek theotetos ouraniou kai anthropeias sarkos].
Verbum [Greek: suntheton], latine _compositum_, reperitur in fragmento quod extat disputationis Malchionis cum Paulo in Concilio Antiocheno, Routh. _Relliqu._ t. 2. p. 476; at [Greek: prosopon], sumptam pro antitheto, quod vocant, duarum naturarum, ad seriorem aetatem referendum est.
Concedendum sane est _personae_ vocabulum reperiri in Tertulliano, idque de duabus Christi naturis disputante. _Contr. Prax._ 27. Hoc tamen fere [Greek: hapax legomenon] est; quamquam Novatianus certe, cui cum Tertulliano magna est necessitudo, loquitur _de Trin._ 21. de "regula circa personam Christi." Sed usurpat ille auctor Christi nomen passim in opere suo, non pro Filio Incarnato, sed simpliciter pro Deo Unigenito: e. c. "Regula veritatis docet nos credere _post Patrem_ etiam in Filium Dei Christum Jesum, {32} Dominum _Deum_ nostrum, sed Dei filium etc. c. 9. _init._ Alibi, "Christus habet gloriam ante mundi institutionem," 16. Vid. quoque 13, ubi Christum, non Verbum, carnem sumpsisse docet; alibi autem, inita jam disputatione de "Persona Christi," tamen loquitur de illo ut "secundam personam post Patrem" 26 et 31. Vid. quoque 27.
Quidquid autem haec valeant, confirmare tamen ausim, (si de re quaquam, quod universe non est, secure potest confirmari,) vocabulum [Greek: prosopon], de Christo incarnato sumptum, non fuisse in usu Catholicorum usque ad tempora fere Apollinaris.
(1) Non occurrit in Athanasii opere contra Apollinarem, scripto circ. an. 370. exceptis locis duobus, de quibus postea; neque in Greg. Naz. _Ep._ 202 _ad Nectarium_, neque _Epp._ 101, 102. _ad Cledonium_; neque in _Dialogis tribus_ Theodoreti, nisi in uno loco, quem, Ambrosio a Theodoreto et Leontio tributum, Ambrosii non esse jam diximus; neque in Symbolo Damasi, a quo condemnatus est Apollinaris, vid. _Epp._ Dam. _ap. Coust._ 4 et 5; neque in Symbolo Epiphanii, _Ancor._ 121; vid. quoque 75.
(2) Desideratur idem in iis disputationibus Patrum, ubi, si tum esset in usu, jure erat expectandum; cujus vice aliae contra suppositae sunt voculae et phrases, quae et iteratione sua formularum paene gerunt speciem, et varietate sua admirationem movent, cur [Greek: prosopon] quoque in illis locis non reperiatur.
E. c. Irenaeus: "Non ergo _alterum_ filium hominis novit Evangelium, nisi hunc qui ex Maria etc. et _eundem_ hunc passum resurrexisse.... Etsi lingua quidem confitentur _unum_ Jesum Christum,... _alterum_ quidem passum et natum etc. et esse alterum eorum etc. _Haer._ III, 16, n. 5, 6. _unus_ quidem et _idem_ existens n. 7. per multa dividens Filium Dei n. 8. _unum et eundem_, ibid. Si _alter ... alter ..._ quoniam _unum_ eum novit Apostolus etc." n. 9. Extenditur disputatio ad c. 24.
Ambrosius: "_Unus_ in utraque (divinitate et carne) {33} loquitur Dei Filius; quia in _eodem_ utraque natura est; et si _idem_ loquitur, non uno semper loquitur modo _de Fid._ II, 9. Vid. 58. Non divisus, sed _unus_; quia utrumque _unus_, et _unus_ in utroque ... _non_ enim _alter_ ex Patre, _alter_ ex Virgine, sed _idem_ aliter ex Patre, aliter ex Virgine. _de Incarn._ 35. Vid. 47. 75. Non enim quod ejusdem substantiae est, _unus_, sed _unum_ est" 77, quo in loco verbum _persona_ sequitur de Mysterio Trinitatis.
Hilarius: "Non _alius_ Filius hominis quam qui Filius Dei est, neque _alius_ in forma Dei quam qui in forma servi perfectus homo natus est ... habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est. _de Trin._ X, 19. Cum _ipse ille_ Filius hominis _ipse_ sit _qui et_ Filius Dei, quia totus hominis Filius totus Dei Filius sit etc.... Natus autem est, _non_ ut esset _alius atque alius_, sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem, homo et Deus possit intelligi. _ibid._ 22. Non potest ... ita _ab se dividuus_ esse, ne Christus sit; cum _non alius_ Christus, quam qui a forma Dei etc. _neque alius_ quam qui natus est etc.... _neque alius_ quam qui est mortuus etc. ... in coelis autem _non alius_ sit quam qui etc. ibid. ut non _idem_ fuerit _qui et_ etc. _ibid._ 50. Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est ... _nec_ Christum _aliud_ credere quam Jesum, nec Jesum _aliud_ praedicare quam Christum" 52.
Haud aliter Athanasius: [Greek: allos, allos; heteros, heteros; eis kai autos; tauton; adiairetos]. _Orat._ IV, 15 et 29. [Greek: allos, allos]. 30. [Greek: hena kai ton auton]. 31. [Greek: ouch hos tou logou kechorismenou]. ibid. [Greek: ton pros autou lephthenta, hoii kai enosthai pisteuetai, anthropon ap' autou chorizousi]. ibid. [Greek: ten anekphraston henosin]. 32. [Greek: to theion hen kai haploun musterion]. ibid. [Greek: ten enoteta]. ibid. [Greek: holon auton anthropon te kai Theon homou]. 35. Vid. etiam disputationem maxime subtilem in _Orat._ III, 30-58., ubi tamen vix inveneris verbum unum, quod sit theologicae scientiae proprium.
Alia veterum theologorum specimina sunt hujusmodi: "Mediam inter Deum et hominem substantiam gerens." Lactant. _Instit._ IV, 13. [Greek: Theos kai anthropos teleios ho autos]. {34} Meliton _ap. Routh. Rell._ t. I. p. 115. "ex eo quod Deus est, et ex illo quod homo ... permixtus et sociatus ... alterum vident, alterum non vident." Novat. _de Trin._ 25. Vid. quoque 11, 14, 21, 24. "Duos Christos ... unum, alium" Pamphil. _Apol. ap. Routh. Rell._ tom. 4. p. 320. [Greek: ho autos estin, aei pros heauton hosautos echon], Greg. Nyss. t. 2. p. 696. [Greek: hena kai ton auton]. Greg. Naz. _Ep._ 101. p. 85. [Greek: allo men kai allo ta ex hon ho Soter; ouk allos de kai allos]. p. 86.
Vid. quoque Athan. _contr. Apollin._ I, 10. _fin._ 11. _fin._ 13, e. 16, b. II, 1 _init._ 5, e. 12, e. 18. _cir. fin._ Theoph. _ap. Theod. Eran._ II. p. 154. Hilar. _ibid._ p. 162. Attic. _ibid._ p. 167. Hieron. _in Joan. Hieros._ 35.
Haud absimiles loquendi modi, omisso plane vocabulo [Greek: prosopon], reperiuntur in Epistola illa Patrum Antiochenorum, ad quam jam supra provocatum est: [Greek: to ek tes parthenou soma choresan pan to pleroma tes theotetos somatikos, teii theoteti atreptos henotai kai tetheopoietai; ou charin ho autos Theos kai anthropos.] Routh. _Relliq._ t. 2. p. 473. [Greek: houto kai ho Christos pro tes sarkoseos hos heis onomastai. katho Christos hen kai to auto on teii ousiaii]. ibid. p. 474. [Greek: ei allo men ... allo de ... duo huious.] _ibid._ p. 485. Malchion quoque, "Unus factus est ... unitate subsistens etc." _ibid._ p. 476.
(3) Constat praeterea, vocabulum [Greek: prosopon] a Patribus antiquis de Christo praedicari incerto illo quotidiani sermonis sensu; id quod saepius vix fieret, si jam recepta esset ea vox in symbola et confessiones Ecclesiae.
E. c. a Clemente Alexandrino Filius vocatur [Greek: prosopon], id est, vultus Patris. _Strom._ V, 6. p. 665. et _Paedag._ I, 7. p. 132. Vid. quoque _Strom._ VII, 10. p. 886. Haud aliter [Greek: en prosopoii patros,] Theoph. _ad Autol._ II, 22. Vid. [Greek: homoioprosopon], Cyrill. Hier. _Catech._ XII, 14 fin. Apud Chrysostomum legimus, [Greek: duo prosopa], humanum scilicet et divinum, (nisi placuerit cum Tentschero de Patre et Filio illud accipi,) [Greek: dieiiremena kata ten hupostasin], _in Hebr. Hom._ III, 1 fin. id porro, cum paulo ante locutus esset contra Paulum Samosatenum, in quem Ecthesin Ephesinam conscriptam esse {35} creditur. Vid. quoque Amphilochium _ap. Theod. Eran._ I, p. 67, qui Christum docet dixisse, Pater major me est, "ex carne et non [Greek: ek prosopou theotetos]." His locis [Greek: prosopon] videtur velle aspectum quendam, unum e multis, sub quibus res eadem potest considerari, quod item Athanasio usitatum est; vid. _de Decr._ 14. _Orat._ I, 54. II, 8. _Sent. Dion._ 4. Qua quidem ratione explicandi sunt duo loci, in quibus videtur sanctus Doctor uti vocabulo [Greek: prosopon], et quidem incommode, in eo sensu quem fert in theologia, viz. _contr. Apoll._ II, 2 et 10. [Greek: en diairesei prosopon]; ubi Lequienius, (in Damasc. _Dialect._ 43) putat se reperisse singulare exemplum vocis [Greek: prosopon] pro _natura_ adhibitae; male quidem, cum ipse Athanasius in altero loco se explicans, [Greek: prosopon e onomaton] scribit. Quae cum ita sint, fortasse minus audiendus est Montefalconius, fragmentum quoddam Athanasii non nisi propter ipsam dictionem rejiciens, vid. _Opp._ t. I, p. 1294. Monet enim post Sirmondum in Facund. XI, 2. illum locum continere doctrinam, "ab Athanasiana penitus abhorrentem;" ideo autem quod versio latina, quam solam habemus, proponit "duas personas, unam circa hominem, alteram circa Verbum." Quod si aliunde ostendi potest non esse Athanasii fragmentum illud, abjudicetur utique. Caeterum in sensu paulum diverso, non tamen in theologico, vocabulo utitur Hippolytus in loco quem Leontius servavit, Hipp. _Opp._ t. 2. p. 45. ubi Christus appellatur [Greek: duo prosopon mesites], Dei et hominum.