Dissertationem de hominibvs post mortem sangvisvgis, vvlgo sic dictis Vampyren
Part 2
Quanquam itaque uxor allegata, tum reliqui morbo hoc affecti, se a Vampyris vexari cum querimoniis variis fatebantur, nihil tamen secius illorum confessioni parum aut nihil esse credendum, arbitror, quoniam isti aut vero morbo, aut ad minimum perversa imaginatione et superstitione laborant. Quot et quales autem obveniunt aegrotantibus imaginationes rerum, quae tamen minime saepe existunt, optime clinici norunt Medici. Cum enim ingens morborum copia febrilibus suis stipetur motibus, iisque cum suo impetu praesentibus, cerebrum sollicitetur, sanguineque copiosius ac velocius transfluente oneretur, ecquis tunc temporis phantasiae rationisque exercitium pronunciet integrum? Sensus incolumitate sua gaudentes, non decipere, verum est, si vero cerebrum ac sensio organica obruuntur humoribus, aut quovis alio modo irritantur, fallunt et falluntur admodum. Praeterea propriam in physicis rebus confessionem, hoc seculo, mancam esse ac mutilam, sagarum ac veneficorum historiae pridem nos docuerunt. Inde ni fallor, non ea propter Vampyros fuisse, qui id professi sunt.
§. XVII.
_Sanguis ob causas naturales post mortem effluere potest._
Si autem quaeris, unde sanguis sincerus ex oculis, naribus, ore, et auribus cum absentia putrefactionis tanta copia, ut et linteam cum loculo eodem infecta fuerint, sciendum est, non paucos obvenire morbos, corporisque affectiones, ubi post mortem ex certis cadaverum cavitatibus tale cruoris profluvium animadvertitur. Apoplecticorum nempe cadavera Vampyris similes non raro excretiones monstrare, compertum est. Ut nil de fluxitate sanguinis dicam, quam in apoplexia mortuis, si forte cerebri cerebellique excipias cruorem, per frequentiores cadaverum incisiones demonstravit WEPFERVS.[1] Id quod etiam PLATERVS[2] testimonio suo corroborat, referens _se in plethoricis apoplecticis ob ruptam venam saepenumero observasse, et cum in viventibus adhuc, tum et post mortem, magnam sanguinis copiam per os, atque nares erumpentem._ LIBAVIVS[3] quorundam mentionem iniicit, _qui morbo epidemico quodam et sideratione aut epilepsia interemti a morte demum per os, nares, aures et alias vias sat copiosum profuderunt sanguinem._ IO. SOPHRON. KOZACH:[4] _mortuis strangulatis et suffocatis solet quoque e naribus vel faucibus meare sanguis interdum aliis humoribus mistus. In febre maligna et pestilentiali mortuis nares gossypio lanuginosoque, quod fert Bombax, semine vel alia quadam re occludendas esse, ne per easdem cruor effundatur, annotat et suadet_ ZACCHIAS.[5] In peste CHEMNICENSI:[6] _Virgo praeclara stirpe nata, post mortem tantum sanguinis e naribus profudit, ut vestes ferales pollueret, fluxusque ille usque ad sepulturam profluens nullo conatu inhiberi posset._ Huc faciunt quae RIOLANVS[7] monuit: _inter dissecandum non te terreat, et ab incepto opere revocet stillicidium sanguinis, e naribus vel ore, quod saepius contigisse vidi, primo vel altero, tertio et quarto sectionis die, quandoquidem meticulosi id phaenomenon in sinistrum omen interpretantur, quasi nefas esset corpus illud attrectare, cuius anima nondum a sanguine separata sui adhuc corporis curam haberet, qua de re apud Poetam_ POLYDORVS AENEAM[8] hortatur:
_Parce pias scelerare manus!_
Alios praeterea haemoptyicos sistere possem, quorum rupta in pulmonibus vasa, sanguinem non raro fluidum in bronchia admissum, indeque in fauces deductum post obitum fundunt. Alios in affectibus inflammatoriis, tum in ardentissima sanguinis exaestuatione constitutos proferre nolo. Sanguinem caeterum ad notabile post mortem tempus in venis et arteriis non concretum, sed fluidum satis reperiri, dissectiones corporum anatomicae testantur. Multum autem interesse reor, probeque dispiciendum duco, utrum corpus praevio morbo, inprimis diuturno emaciatum ac humoribus necessariis privatum, an potius veloci extinctum fuerit nece, quoniam intra brevissimum temporis tractum consumi nequit, quod ipsum est, quod accidisse legimus mortuis nostris, qui intra biduum vel triduum enecati dicuntur.
[1] in Hist. de apopl. mort. 1. p. 4. et 5.
[2] Tr. I. prax. L.I. c. 2. p. 27.
[3] de cruent. cad. pag. 149.
[4] Lib. de haemorrh. c. 9. p. 266. et Tr. de Sale c. 5. s. 10. p. 214
[5] in Tr. I. quaest. legal. consil. 19. n. 5. p. 34.
[6] vid. GARMANN. Lib. II. Tit. VII. de cruentat. cadav. p. 558. § 30.
[7] in Lib. anthropol. c. 18. p. 61.
[8] conf. L.III. Aeneid. v. 42.
§. XVIII.
_Veritati non consentaneum videtur ungues in mortuis accrescere._
Ungues vero non saltim accrevisse, sed et pristinis reiectis, ac resectis, novos repullulasse, res est, quae fidem pene excedit, quam tamen PARAEO id affirmanti adhibendam statuunt Misc. N. Cur.[1] Interim quod prius attinet, marcescentia et corrugatio tam corporis totius, quam digitorum in defunctis contingens, ungues constrictionis expertes sistit in cadaveribus longiores visui, cum tamen nil quicquam post mortem incrementi eis impendatur. Quod vero posterius concernit, omnes, antequam aliquid statuitur, rectius examinari debuissent circumstantiae; Qui enim semel, nedum pluries, ut demonstratum supra fuit in relatione, errat, semper praesumitur talis. Quid si laminam ultimam infra unguem ita positam, ut, elevato hoc, appareat, pro novo ungue venditasse dicam?
[1] Dec. II. Anno 2. observ. 155. pag. 354.
§. XIX.
_Absentiae putrefactionis aliaeque naturales suppeditantur causae._
Putredinis labe non inquinata VAMPYRORVM corpora, peculiarem horum mortuorum statum miraculosumque denotare forte poterat, nisi variae aliae circumstantiae, eaeque naturales, hunc arcere putrorem quandoque solerent. Sunt quorundam brutorum, ut de Gallis gallinaceis, anseribus aliisque aetate grandiore conspicuis abunde constat, tales membranarum, ligamentorum, musculorum, aliarumque partium constitutiones, ut nec ulla in plures dies continuata coctione macerari et in usum humanum praeparari possint, sique vel plane non deplumata animantia, emaciato summe corpore praedita, inprimis autumnali aut hiberno tempore asserventur, sine ulla balsamationis artificialis ope conservari in plures commode poterunt annos. Ita etiam iudicandum est de siccioribus strictiorisque habitus corporis hominibus, aut sanguine per praecedentes haemorrhagias, aut vulnerationes graviores privatis. Qualem succorum pene omnium absentiam in marasmo senili, phthisi aut hectica consummata defunctis observare est, quippe quorum corpora non nisi ossa, cartilagines, ligamenta, cutem, praetereaque nihil continent.
§. XX.
_Plures adducuntur causae putredinem impedientes._
Ab astris incorruptibilitatem talem derivare annisus est REIES[1] DE FONTECHA: _mortis tempore talem aliquando influxum dari contendens, qui corpori influens putrefactioni ineptum reddat, unde post multorum annorum decursum absque ullo miraculo integrum reperiatur;_ et BEDA[2] in anno tres esse dies ac noctes statuit, in quibus qui nati fuerunt, corpora illorum absque dubio integra et incorrupta manebunt usque in diem iudicii. Refertur vero _dies XXVII. et XXX. Ian. et XIII. Febr. quos suum mysterium mirabile valde_ dicere non erubuit. Et ANTON. PALVANVS inquit:[3] _Die primo et secundo Februarii natos non putrescere._ Facile me isti auctores consentientem haberent, si sermo iisdem non de Die natali, sed emortuali esset, praesertim si hoc assertum, habita scil. variae tempestatis ratione, non promiscue ad omnes extenderetur annos. Est enim plerumque in multis EVROPAE regionibus hoc anni tempore gelidi frigoris intensissimique potentia, ut rigida cadavera terrae mandata frigidae, diu admodum illaesa a corruptionis labe sistat. Hoc etiam in carne mactatorum animantium, inque cadaveribus hoc tempore cultro anatomico subiectis non obscure apparere credo. Nec ultra dubito, quin pene omnes VAMPYRORVM circumstantiae cum his non difficulter comparari possint. Fuit enim mortis eorundem non aliud tempus, quam ubi gelidum regnat frigus, eoque magis, quo magis regio ipsa ei favet. BARTHOLINVS[4] ita disserit: _qui Spitzbergae Groenlandiae parte ad nos redeunt mercatores Hafnienses testantur, nihil ibi ob frigus intensum putrescere aut corrumpi, ut etiam sepulta cadavera per XXX. annos inviolata et integra sine putredine conserventur. Corpora Stockholmiis tota hyeme in patibulo suspensa sine putredine deprehendisse affirmat_ IOH. IOACH. BECHERVS.[5]
[1] de privil. praegn. c. l. p. 411.
[2] de Nat. infl.
[3] Vid. eiusdem caten. temp. annul. 16. p. 53. et de quo etiam GARMANN. de miracul. mort. p. 965. legi meretur.
[4] de nivis usu med. c. l. p. 80.
[5] c. l. n. 125. p. 312.
§. XXI.
_Salia animantium corpora integra diu conservare apta sunt._
Praeterea satis notum est, nonnullis terrarum oris quasdam peculiares esse conditiones, quae corpora animantium integra diu servare aptae sunt. Quod de regionibus sale gemmae aut alumine refertis non obscure intelligitur. Salia enim huius generis sat valide putredini resistunt, id quod perbene oeconomi norunt, utpote qui ad carnes variorum animalium eo melius conservandas iisdem utuntur. Quamvis autem nobis de terrae indole, qua REGNVM SERVIAE praeditum est, nihil certi constet, haec tamen coniectura occasionem forte eandem accuratius inquirendi subministrari poterit. Ex his modo allegatis, ni fallor, aliisque pluribus addendis, si opus esset, causis, clare elucescit, nil quicquam miraculosi inde sequi, quando et VAMPYRI corpus incorruptum monstrarint, tempore post mortem notabili. Cum vero non omnia tali putrefactionis labe exempta reperta fuerint cadavera, in memoriam iterum revocamus, quod monitum fuit: incertam relationem esse ipsam, cum quidam mortuorum incorrupti, quidam e contrario putredine depravati fuerint, prout nempe tempestatis, aetatis, temperamentorum, subiectorumve constitutiones tulerint.
§. XXII.
_Ex causis naturalibus sonus, palo per pectus transfixo, explicari potest._
Si quis porro ad sonitum suspiriumque illud, quod adstantes ab ARNOLDO PAOLE perceperunt, cum palus per pectus ac cor more ipsis consueto transfigeretur, provocare velit, difficultatem minorem me in huius phaenomeni explicatione spero inventurum. Nimirum talis est pulmonum post exspirationem constitutio, ut tametsi notabiliter collabantur, aëris tamen multum in cellulis suis vesiculisque retineant, qui compresso tam violenter pectore, non poterat non cum impetu et strepitu quodam manifesto erumpere, qualis etiam stridula et suspiriosa veluti aëris ex pectore expulsio, vehementi abdominis percussione facta, in cadaveribus non raro percipitur.
§. XXIII.
_Superstitiosa executio in mortuis facta, ob finem, quem forte intenderunt, approbatur._
Quisquis tandem felicem mali extinctionem clamitas, postquam Vampyrorum corpora, metu imaginario incolarum ita exigente, detruncata fuerunt, vide quaeso, ne etiam haec res, veluti omnes reliquae allegatae circumstantiae, superstitionis sit plenissima; qui enim sanus et vivus nemini detrimentum attulerat, nec ulli forte afferre, cum vires adhuc aderant, in animum susceperat, mortuus eheu! sententiam suam mutasse putatur, et capite proinde plectitur! Interim non possum non vestram hac in re conniventiam approbare Iudices! cum forte credulis et superstitiosis incolis omnem hoc pacto terrorem adimere atque eradicare funditus annisi fueritis, quo poena atque vindicta hac utcunque caeteroquin ridicula, exercita in mortuis, mentem illorum erigeretis felicius, remedioque uteremini ad statum aegrotantium apprime accomodato. Metum enim in epidemicis eiusmodi malis, terroremque non infimum inter causas reportare locum, dudum experientissimi agnoverunt Medici, utpote qui etiam eundem in finem varia amuleta et periammata suis aegrotantibus non solum concesserunt verum etiam non raro commendarunt.
§. XXIV.
_Non dantur Vampyri, sed mortis genuina causa potius morbo epidemico est adscribenda._
Rebus igitur sic stantibus, VAMPYROS tales, quales iuxta definitionem descripsimus, non dari existimamus; tanta enim nec vivis relicta libertas, ut alios pro lubitu suo e medio tollere queant, multo minus competet mortuis talis potentia. Morbo autem potius epidemico eos fuisse interfectos vero videtur simile. Multi namque inveniuntur morbi, ubi aegri mente adeo sunt capti, ut sibi nescio quas imaginentur phantasias. Et, quaeso, quid est, quod imaginatio praesertim in plebe efficere non possit? Sic enim in aegrotantibus sive existente temperie atrabilaria, sive ab hypochondriaco morbo viscerumque infimi ventris obstructionibus, sive ab sic dicto incubo, seu ephialte, et ab aliis innumeris fontibus, variae in corpore sese exerunt morbosae affectiones, quae cum metu, tremore, tristitia, suspicione, variaque imaginatione falsa coniunctae esse solent. Quapropter incolas loci cuius supra mentionem fecimus, febre maligna et contagiosa fuisse correptos, lubenter cum MEDICO[1] consentimus VINARIENSI.
[1] _Eines Weimarischen Medici muthmaßliche Gedancken von den Vampyren_
§. XXV.
_Conclusio._
Quae pauca de sic dictis Vampyris in medium protulisse sufficiant. Ac quemadmodum minime existimationi illorum, qui vel hanc ipsam historiam litteris consignare, vel meditationes, diiudicationesque suas orbi litterario communicare voluerunt, aliquid detractum cupimus; Ita etiam nulli has nostras cogitationes, pro ea, qua gaudemus libertate sentiendi, ceu indubias ac omnibus suis numeris absolutas obtrudendas statuimus, utpote, qui tantummodo, quid in arduis valeant humeri tentavimus. Interim summum Numen precibus ardentissimis imploramus, ut omnes nostros in sui gloriam, proximique salutem vergere conatus iubeat.
FINIS.
Transcriber's Notes:
The following typos in the text have been corrected:
CONSPECTVS DISSERTATIONIS:
- "XVI. Corruunt hinc..." -> "XIV. Corruunt hinc..."
§. XVII.
- "in affectibus inflammotariis" -> "in affectibus inflammatoriis"