Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione quam consensu & auctoritate gratiosissimi medicorum ordinis in universitate patria pro summis in arte medica honoribus & privilegiis doctoralibus rite consequendis....

Part 2

Chapter 2 2,701 words Public domain Markdown

[Sidenote: _Argumentum 1. pro miscela aëris cum sanguine._] §.4. Quicunque aëris cum sanguine mixtionem negant, eò rediguntur, ut dicant respirationis usum consistere in sanguinis attenuatione; [Sidenote: _Pitcarnio respondetur_] sic Cel. Pitcarnius in suis Elem. Med. Phys. Math. §.60. pag. 47. expressis verbis dicit, _usum respirationis consistere in sanguinis propulsu atque comminutione tali, quæ requiritur, ut possit sanguis facilè subire & pertransire vasa pulmonalia & sic ad cor deferri_; Huic ergo si credimus, totus respirationis usus consistit in impediendâ sanguinis stagnatione in pulmonibus; sed annoto hîc, quod dexter cordis ventriculus propulsioni sanguinis per pulmones dicatus multo debilior sit quam sinister; Quidni ergo Natura dextrum ventriculum æquè fortem ac sinistrum formare potuisset, hoc quippe modo commodius stagnationi sanguinis in pulmonibus occursura? Fateor respiratione circulationem sanguinis per pulmones promoveri, sed hoc ipsum Natura prævidens dextrum cordis ventriculum debiliorem fecit, ne sanguis nimia celeritate per pulmones flueret, antequam aëre sufficienter imprægnatus esset; Porrò, ut omni veritatis specie opinionem hanc, si quæ ipsi supersit exuamus, lubet circulum quem com̃ittunt ostendere, quærenti enim de usu respirationis respondent, eâ sanguinis stagnationem in pulmonibus præcaveri, ast vicissim sciscitanti de pulmonum usu nil aliud regerent, nisi illos esse respirationis organum quod manifestum implicat circulum. Sed dissentiunt alii à Pitcarnio in explicando sine attenuationis sanguinis, quem Pitcarnius dicit esse, ut sanguinis transfluxus per pulmones promoveatur, quod à vero abludere demonstravi; [Sidenote: _Monstratur sanguinem respiratione non attenuari._] Illi verò alii dicere sustinent, ideo attenuari sanguinem, ut deinceps per totum corpus eò facilius fluere possit, horum utpote numero plurimorum sententiam paulo prolixius examinabo. 1. Dico sanguinem sufficienter attenuari in ipsis arteriis figuram conicam habentibus, in quarum latera sanguis magna vi cordis impulsus adeo infringitur, attenuatur atque subdividitur ut facile minima vascula capillaria subire possit, adeo ut sanguis non opus habeat aliâ attenuatione; 2. Videmus quod pisces in aqua aëre suo privata ob defectum respirationis moriantur, interim tamen aqua aëre destituta æque comminuere posset sanguinem atque aqua aërem in se continens; 3. Nego aërem impetum facere in pulmones, corpus enim impulsum in aliud corpus, quod impellenti libere cedit, non facit impetum, haud secus ac arundines à flante Borea agitatæ eludunt ejus violentiam, à qua robustissima quercus dejicitur; Ita quoq; pulmones promtissime cedentes aëri irruenti patet, nullum ab eo impetum in se recipere; constat porrò quòd vis placidæ exspirationis (excipio violentam, quâ ingentes resistentiæ superari possunt) tam parva sit, ut fortè illâ nec pondus duorum granorum loco suo moveri posset; jam vero vis inspirationis circiter decies minor est vi expirationis, siquidem expiratio multo citius absolvitur quam inspiratio, unde tota vis, qua aër inspiratus in pulmones impellitur, tam parva est, ut ea vix resistentiam quintæ partis unius grani superare posset; jam quilibet judicet, an talis vis apta sit, quæ sanguinem in pulmonibus comminuere possit; At hîc respondent, hanc vim quamvis minimam toties tamen repetitam posse quam maxime sanguinem attenuare; hæc vero vis non toties repetitur ac forte sibi imaginantur; ponamus enim sanguinem in pulmonibus contentum esse 18. unciarum, cor vero qualibet systole propellere unciam unam sanguinis, item sex fieri pulsus unicâ interim factâ respiratione, unde liquet sanguinem non nisi per tempus trium respirationum in pulmonibus moram nectere; sed demus pulmones non esse tam laxos & agiles quin resistant aëri, adeoque omnem inde impetum resilire in sanguinem, quod tamen experientiæ adversatur; concedamus porro, vim inspirationis esse maximam, quam tamen minimam esse reperimus, tum & largiamur, si velint, sanguinem per multas respirationes in pulmonibus commorari, quod utique falsum esse ostendimus, his omnibus positis nondum video aërem sanguinem esse attenuaturum, nam cum aër vascula sanguifera undiquaque æqualiter comprimat, hæc compressio condensabit potius sanguinem quam comminuet, non aliter ac videmus nivem manibus undiquaque æqualiter compressam condensari. Exulet ergo ab omnibus, qui rationem magis, quam præjudicia sequi velint, inveterata illa opinio sanguinem ab aëre comminui. Quamvis eam omnes, qui transitum aëris ad sanguinem negant, amplectuntur licet rationi plane contrariam; non enim credo, superesse qui putant sanguinem ab aëre refrigerari aut calefieri: unde cum neutrum sit, restat ut dicamus aërem ad sanguinem transire, ne quid à naturâ frustrà factum videatur.

[Sidenote: _Argumentum alterum pro mixtione aëris cum sanguine._] §.5. Facit etiam pro nobis sequens, quod à se factum mihi retulisse memini Virum Cel. & Experientiss. Nebelium Prof. Heidelb. experimentum; si laqueum canis viventis collo circumjectum constringas ad imminentem usque canis suffocationem, tum verò illum subito relaxes relaxatumque teneas, usque dum canis semel inspiraverit, quo facto iterum laqueum constringas ac hanc constrictionem & relaxationem alternatim repetas, donec tandem canis enecatus sit, quo facto ejusdem aperti pulmones protinus inspiciens videbis vasa pulmonalia aëre turgida, indicio iterum manifesto aërem ad sanguinem transire: [Sidenote: _Argument. 3._] Observatum præterea fuit, sanguinem in venis pulmonalibus esse rutiliorem, spumosiorem & fluidiorem, qui effectus non nisi ab aëre, qui sese interea cum sanguine commiscuit, provenire potuit, namque non ab impetu aëris, quem omnes hîc allegant, hæ sanguinis mutationes oriri possunt, siquidem supra demonstravimus impetum illum fere esse nullum. [Sidenote: _Argum. 4._] Haud parum insuper nobis suffragatur experimentum Cel. Hombergii, qui humum cubiculi oleo terebinthinæ interans atque in illo per semihorulam commorans urinam suam odorem spirare sensit, odori violarum prorsus similem & haud dubie cum aëre inspirato ad sanguinem in pulmonibus delatum, idem enim experimur, si oleum terebinthinæ deglutimus. Experimentum autem omnium certissimum erit, si vas illud vitreum (fig.2) jam supra descriptum iterum aqua impleas ad altitudinem usque CDON & admoto ore orificio E obturatisque naribus aliquoties spiritum ducas reddasque alternatim, & postea alius quis bene observet altitudinem aquæ in Tubo ABRG; quam si supra CDON observârit, invictum est pro transitu aëris ad sanguinem argumentum; denotat enim minus aëris existere in parte Tubi ABCD, quam ante institutum experimentum ipsi inerat, quod si vero aquam nihil ascendisse deprehenderit, sane non ideo contra nos faciet, siquidem paucus ille aër, quem ad sanguinem transire contendimus, forsan non sensibilem mutationem altitudini aquæ inducere valet; Interim si Tubus ABRG esset valde magnus atque tantum tertia vel quarta ejus pars aquâ impleretur, ut multæ inspirationes & expirationes fieri possent, antequam aër spatio ABDC inclusus ineptus evaderet ad vitæ sustentationem, (constat enim animalia vasi clauso indita eundemque adeo aërem aliquandiu respirantia enecari) & denique si tubus PQMS esset gracilis, ut mutatio aquæ situs eo sensibilior fieret, haberemus experimentum quod tantum non demonstrativum & solum hanc litem componere valeret.

CAPUT III.

§.1. Demonstrato aërem cum sanguine permisceri, quæstio nunc est, quid aër ille corpori utilitatis afferat; oportet sane, ut usus illius sit summopere ad vitam conservandam necessarius, siquidem non facilè reperimus animal, quod non suo modo respiret, & organa nostra respirationis ita sunt constituta, ut etiam repugnantes respirare cogamur; Interim quam nobilis quamque necessarius est, tam ignotus hactenus idem esse videtur; Nec ulla fere hucusque lucem aspexit theoria Medica, quæ non particularem hâc in re tulerit sententiam, quæque non omnium reliquorum sententiam optimo utplurimum successu refutarit, indicio cujuslibet opinionem nemini nisi Auctori suo satisfecisse, adeò unicuique sua placent! Meam quoque afferam sententiam, omissâ aliarum refutatione, ob modo dictam rationem parum necessariâ.

§.2. Quo vero eò melius & tutius aëris usum investigemus, prosequamur viam, quam aër sanguini in pulmonibus permistus ulterius observat, & videamus quid ubique de illo fiat. [Sidenote: _Aër sanguini intime miscetur in vasculis pulmonalibus._] Aëris pars subtilissima in minimas pulmonales venulas intrusa, in iisdem sanguini intime miscetur; tria hanc miscelam aëris cum sanguine promovent, 1. vasculorum exilitas, 2. motus pectoris & 3. motus ipsius sanguinis tam intestinus quam progressivus, qui motus multum facit, ut aër intimos globulorum sanguineorum poros subeat, exemplo ab aqua desumto, quæ si ab omni aëre suo ope antliæ pneumaticæ prius liberata, dein aëri exposita ex uno vase in alterum sæpius transfundatur, tum denuo indatur recipienti, observabitur exantlato inde aëre aquam rursus bullulas aëreas emittere, nec tamen aquam statim post transfusionem majus occupare spatium, quam antea occupaverat vel nunc iterum occupet aëre privata, unde colligo aërem durante transfusione aquam subeùntem intimos ipsius poros occupasse, nulla tamen facta ipsorum dilatatione: [Sidenote: _Condensatur in sinistro cordis ventriculo._] talis igitur sanguis in intimis suis visceribus aërem fovens fertur ad sinistrum cordis ventriculum, cujus validissima contractione miscela aëris cum sanguine non solum perficitur, sed & aër ille poris sanguinis incarceratus valide condensatur, adeo ut ejus vis elastica multum augeatur; hinc in ultimas arteriolas magnâ vi cordis propellitur, per quas cum difficulter transeant globuli sanguinei, fit ut hi iterum valde comprimantur, ac proin aër in illis contentus adhuc magis condensetur sanguinique involvatur.

[Sidenote: _Fertur cum sanguine ad fibras musculares._] §.3. Sanguis aëre densissimo refertus inter alias partes etiam fertur ad musculos & præcipuè subit fibras musculares, quas Borellus cylindrulos excavatos & plurimis nodulis, à fibrillis transversis ortis, distinctos observavit; intra hos cylindrulos sanguis non subsultim & per intervalla uti in arteriis, sed lento, placido, continuo & æquabili gradu procedit; adeo ut spiritus animales per nervos (quorum semper aliquis ramulus in quamlibet fibram muscularem hiat) in hos cylindrulos illapsi perpetuo sanguinem offendant; [Sidenote: _ibidemque producit motum musculorum._] particulæ igitur spirituum animalium instar cunei seu pyramidis formatæ & pro nutu animæ in cavum fibrarum muscularium explosæ cuspidibus suis in poros globulorum sanguineorum insinuatis diffringent hosce globulos, quo facto aër incarceratus & jam sui juris factus impetum facit in latera fibrarum muscularium, quas proin inflando, musculorum producit motum; primo autem facto impetu ob subtilitatem suam statim avolat in auras, sicutì saccus ex rara sindone factus & inflatus primo quidem tumefit, sed statim denuo concidit, hinc ut intumescentia musculi continuetur, necesse est, ut semper novi spiritus novusq́ue sanguis suppeditentur, vid. mei Parentis Diss. de Motu Muscul. ubi eodem modo motum musculorum explicat, omissâ tamen solutione quæstionum, quæ extra institutum Ipsius erant, unde aër ille veniat? quomodo cum sanguine misceatur? quomodo novus semper suppeditetur? quomodo condensetur? &c.

§.4. [Sidenote: _Usus respirationis._] Intelligis jam usum respirationis hactenus tam desideratum, _respiratio nempe suppeditat aërem subtilissimum, qui sanguini intimè permistus, valide condensatus, ad fibras motrices latus atque ope spirituum animalium sui juris factus, musculos muscularesque membranas inflat, contrahit, movet, atque hinc dependentem, circulationem humorum promovet, omnibusque corporis partibus mobilibus motum impertit._ Vides statim necessitatem hujus usus, sine motu enim nullum animal ne per tantillum quidem temporis vitam protrahere potest; quo ipso respirationis necessitas tam facili negotio explicata haud parum commendat opinionem nostram de respirationis usu, interim non desunt alia insuper argumenta eandem confirmantia 1. [Sidenote: _Qui multis rationibus probatur._] quod valde probabile sit, musculos moveri mediante aëre, & quod aër hic commodissimè à respiratione deduci possit; 2. quod ligatâ arteriâ ad musculum quendam tendente statim pereat motus illius musculi, quod ipsum indicat sanguinis ad musculum affluxum omnino necessarium esse ad eundem movendum; jam verò non video, quomodo sanguis concurrat ad movendos musculos, nisi mediante, quem secum vehit, aëre; 3. quod instinctu naturali fortius & frequentius respiremus saltantes, currentes similive alio vehementi corporis motu nos defatigantes, quam facimus tranquilli & blando somno detenti; 4. quod animalia torpida & lento gradu incedentia minus respirent; quam animalia alacriora & vivaciora; 5. haud parum in rem nostram facit observatio illa quod sanguis venosus insultus epilepticos passorum sit multò & nigrior & minus spumosus utpote motibus epilepticis aëre exhaustus; 6. quod aër rarefactus & inspiratus insignem debilitatem nobis inducat, quod phænomenon deinceps in 4^o. cap. explicabo.

§.5. Interim non ignoro, me supponere aliquid, cujus existentia à multis hodie in dubium vocatur, spiritus scilicet animales, quibus mediantibus una cum sanguine aëre condensato referto, motum musculorum absolvi innuimus. [Sidenote: _Argumenta contra existentiam spirituum animalium,_] Argumenta horum præcipua hæc sunt; 1. Spiritus nequidem oculo armato videri posse; 2. Nervos nimis esse compactos, quam ut quicquam transmittere possint; 3. Quod nos entia præter necessitatem multiplicemus, siquidem anima æque facile movere possit nervos & his mediantibus musculos ac movet spiritus, cum utrumque sit ens corporeum: [Sidenote: _ad quæ respondetur._] Ast levia certe argumenta! priora duo nil aliud probant, quam exilitatem & subtilitatem spirituum, quam nemo negavit; tertium nimis probat, nam eodem modo nervos & ipsos musculos superfluos esse ostenderem, siquidem anima pro nutu suo facere posset, ut v. gr. brachium moveatur; sed concesso etiam, animam nervos movere posse, ostendant mihi quomodo motus nervorum sive tremulus sive crispatus sive quicunque alius musculos movere valeat, nisi mediantibus spiritibus; dicant, quomodo fieri possit, ut nervuli laxi possint producere motum musculorum, quorum quidam, si Borello credimus, plusquam 100000. librarum resistentiam superant; Hoc si mechanice explicare poterunt, victas dabo manus, at certè non poterunt; [Sidenote: _Argumenta pro spiritibus animalibus._] Spirituum existentiam probant contra 1. cessatio motus post ligationẽ vel dissectionem nervi; 2. Fabrica cerebri & musculorum; 3. Symptomata vertiginem, paralysin, apoplexiam comitantia; 4. necessitas affluxûs sanguinis arteriosi pro musculis movendis; 5. Motus diaphragmatis in animalibus recens enecatis post nervi phrenici contrectationem versus diaphragma, quâ contrectatione non nervum sed fluidum quoddam in illis contentum movemus, quod dein unà cum sanguine mixtum diaphragmati motum impertit. 6. Continuatio motûs frustulorum vermium dissectorum, [Sidenote: _Quomodo frusta vermium dissectorum motum continuent?_] quæ optime derivari posse videtur à spiritibus animalibus, qui sive proprio elatere, sive à materiâ subtili, sive à radiis solaribus per nervos moti ipsa fragmenta insectorum movere valent; hinc commode deducitur ratio, cur frusta illa vermium radiis solaribus exposita diutius moveantur, quam in loco obscuro posita: Stabilitis itaque spiritibus animalibus, non video quid amplius desiderari possit, pro confirmatione sententiæ nostræ de usu primario respirationis; usus autem respirationis secundarij jam diu constant, quibus proin describendis non immoror.

CAPUT IV.

§.1. [Sidenote: _Problematis Harvejani solutio._] In hoc capite variorum phænomenorum, quæstionum atq; problematum nostræ materiæ affinium partim ab aliis jam propositorum, partim à me modo excogitatorum explicationem atque solutionem exhibiturus ordiar à problemate Harvejano, _quî scil. fiat ut fœtus secundinis exutus semel hausto aëre ne per momentum quidem absque respiratione vivere possit_? quomodo fœtus secundinis exutus statim aërem haurire cogatur, jam supra vidimus cap.5.§.6. hâc verò primâ inspiratione vascula pulmonalia antea intorta extenduntur, adeo ut sanguis aliàs per tubulum illum arteriosum inter arteriam pulmonalem & aortam descendentem situm atque arteriæ pulmonali obliquè insertum fluere consuetus jam mutet cursum & recto tramite per arterias pulmonales feratur, unde tubus arteriosus à sanguine præterfluente humectatus statim consolidatur; ramuli verò pulmonalis arteriæ intorti nullum transmittunt sanguinem nisi inspiratione extendantur, hinc inhibitâ inspiratione sanguis, cum nec per tubum arteriosum nec per vasa pulmonalia transfluere queat, necessario sui stagnatione in pulmonibus mortem inferet: [Sidenote: _Cur suppressâ exspiratione mors subsequatur._] sed quæstio magis ardua videtur, _cur post factam inspirationem cohibitâ expiratione mors quamvis non ita subita subsequatur_? Hæc quæstio eo magis ancipites tenuit solutionem sui aggressuros, quod pulmonibus aëre repletis circulatio sanguinis non impediri debere videatur; illud tamen non malè hoc modo explicari potest, dicendo, quod musculi inspirationi dicati, cum alternatim agant, non sint perpetuo post coërcitam expirationem in suâ actione perseveraturi: quibus ergo relaxatis descendunt costæ, ascendit diaphragma pulmonesque hac ratione valde compressi comprimunt aërem contentum, hic premit vascula sanguifera, adeo ut nullum transmittere queant cruorem, hinc iterum stagnatio sanguinis in pulmonibus, quam presso pede ipsa subsequitur mors; Tali igitur morte interemti non ideo moriuntur, quod sanguis ipsorum nullo aëre imprægnatus musculis movendis sit impar, seu non moriuntur ob usum aëris primariũ sublatum, nam procul dubio, si sanguis circulationem suam per pulmones non obstante usu respirationis intercepto continuare posset, homines absque respiratione per plures horas vitam protrahere possent, tum demum morituri, quando sanguis ipsorum aëre suo privatus musculos movere nequit. [Sidenote: _Urinatores quomodo per integras horas sub aqua vivere possint._] Hinc sine dubio omne urinatorum artificium in eo consistit, ut vel aquâ submersi sanguinis circulationem illæsam & integram conservent, non quidem per pulmones, sed per ipsas vias, quas sanguis in fœtu observat; facile enim conceptu est foraminis ovalis & ductûs arteriosi coalescentiam tam levem esse, ut sanguis per pulmones fluere nequiens, sicque impetum in foramen illud & tubum arteriosum faciens facilè per utraque victo obstaculo penetret: Hoc modo etiam fœtus secundinis adhuc involutus extra uterú per plures horas vivere poterit; Non dubito autem, quin urinatores aquam modo egressi per universum corpus insignem debilitatem percipiant ob magnam aëris jacturam; magnum tamen levamen sentiant, si celeri, magna & frequenti respiratione utantur, aërem consumtum hoc modo resarturi.

§.2. [Sidenote: _Explicatio phænomeni alicujus à Borello recensiti,_] Hæc omnia egregie conveniunt cum sententiâ nostrâ circa usum respirationis; En hîc alia insuper quæstio à præmemorato Borello in suo eleganti tractatu de Mot. animal. _part.2. cap.6. prop.123._ proposita, ubi refert _quod in vertice montis Ætnæ, ubi aër cum propter calorem tum propter altitudinem montis valde rarus est, ex minimo motu etiam robustissimi maximam lassitudinem consequuti fuerint, cujus vero sublevationem persenserint quiescendo simulque frequenter anhelando_: hujus phænomeni explicatio ex superius allatis de usu respirationis nullo negotio eruitur, quod idem tamen, quomodo ex alia hypothesi deduci possit non video; vidimus supra motum musculorum fieri mediante aëre ope spirituum ex sanguine erumpente; sunt autem vires aëris, ut densitates, ergo si aër montis Ætnæ sit v.gr. duplo rarior quam aër planitiei vicinæ, sane aër ille ad sanguinem transgressus non nisi dimidium effectum edet, quam ederet aër in planitie haustus, hinc in monte Ætnæ easdem vires intendere debemus ad superandam resistentiam v.gr. 50.ƚƀ. quas intendimus in planitiè ad superandam resistentiam 100 ƚƀ. unde non miror amplius si insignem lassitudinem perceperint homines ex modico labore à se suscepto.