Die Augsburger Confession

Part 3

Chapter 3 3,268 words Public domain Markdown

13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis religionibus suae vocationi serviunt.

14] Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum.

15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota.

16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant, esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus, a Deo ordinatis.

17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum.

18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere.

19] Est autem hoc mandatum Dei 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam.

20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, iuxta illud: Non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18.

21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi Dei.

22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum Dei.

23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo minus haec vota conta mandata Dei valent.

24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere.

25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse leguntur.

26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et exstant exempla nostri temporis.

27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum?

28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum.

29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur.

30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, quum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto, admittitur.

31] Plerique canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii, ut de perpetua vita constitui possit.

32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri.

33] Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.

34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda sint.

35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap., Nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt. [Augustinus, De Bono Viduitatis: "Coniugia voventium non sunt dissolvenda"]

36] Quamquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine madato Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum.

37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo propter Christum.

38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare iustitiam fidei?

39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita.

40] Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.

41] Paulus dicit Gal. 5,4: Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a graita excidistis.

42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt.

43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet.

44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum; imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera.

45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum iam ipsos monachos pudet!

46] Adhaec persuaserunt hominbus factitias religiones esse statum Christianae perfectionis.

47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus?

48] Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mando Dei, et docere, quod talis cultus iustificet homines. Quia iustitia fidei, quam maxime oportet tradi in ecclesia, obscurature, quum illae mirificae religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et coelibatus offunduntur oculis hominum.

49] Praeterea obsurantur praecepta Dei et versus cultus Dei, quum audiunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deum et rursus concipere magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo et certo exspectare auxilium in omnibus rebus gerendis iuxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera et servire vocationi.

50] In his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei; non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida.

51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis praeconiis vitae monasticae.

52] Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione conscientiae versatur in coniugio.

53] Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientiae retinet possessiones, negotiatur.

54] Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii in privata vita non verentur ulcisci; audiunt enim consilium esse, non praeceptum.

55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse Christianis.

56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria.

57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod Deo magis placeret; nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus.

58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum Dei.

59] De his rebus necesse est admonere homines.

60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis.

61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta, quod habeant opera supererogationis.

62] Haec omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita.

De Potestate Ecclesiastica. [Article XXVIII]

1] Magnae disputationes fuerunt de potestate episcoporum, in quibus nonnulli incommode commiscuerunt potestatem ecclesiasticam et potestatem gladii.

2] Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus exstiterunt, dum pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et imperatoribus ad imere imperium conati sunt.

3] Haec vitia multo ante reprehenderunt in ecclesia homines pii et eruditi.

4] Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere discrimen ecclesiasticae potestatis et potestatis gladii, et docuerunt, utramque propter mandatum Dei religiose venerandem et honore afficiendam esse tamquam summa Dei beneficia in terris.

5] Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem episcoporum iuxta evangelium potestatem esse seu mandatum Dei praedicandi evangelii, remittendi et retinendi peccata et administrandi sacramenta.

6] Nam cum hoc mandato Christus mittit apostolos Ioh. 20, 21 sqq.: Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Accipite Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis peccata, retenta sunt.

7] Marc. 16, 15: Ite, praedicate evangelium omni creaturae etc.

8] Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando Verbum et porrigendo sacramenta vel multis, vel singulis iuxta vocationem, quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, iustitia aeterna, Spiritus Sanctus, vita aeterna.

9] Haec non possunt contingere nisi per ministerium Verbi et sacramentorum, sicut Paulus dicit Rom. 1, 16: Evangelium est potentia Dei ad salutem omni credendi.

10] Itaque quum potestas ecclesiastica concedat res aeternas et tantum exerceatur per ministerium Verbi, non impedit politicam administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam administrationem.

11] Nam politica administratio versatur circa alias res quam evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res corporales adversus manifestas iniurias, et coercet homines gladio et corporalibus poenis, ut iusitiam civilem et pacem retineat.

12] Non igitur commiscendae sunt potestates ecclesiastica et civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet evangelii docendi et administrandi sacramenta.

13] Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam obedientiam, non impediat iudicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma reipublicae;

14] sicut dicit Christus Ioh. 18, 36: Regnum meum non est de hoc mundo.

15] Item Luc. 12, 14: Quis constituit me iudicem aut divisorem super vos?

16] Et Paulus ait Phil. 3, 2: Nostra politia in coelis est.

17] 2 cor. 10, 4: Arma militiae nostrae non sunt carnalis, sed potentia Deo ad destruendas cogitationes etc.

18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum et beneficium esse.

19] Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent episcopi ex mandato evangelii, sed iure humano, donatam a regibus et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec interim alia functio est quam ministerium evangelii.

20] Quum igitur de iurisdictione episcoporum quaeritur, discernit debet imperium ab ecclesiastica iurisdictione.

21] Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de iure divino nulla iurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium Verbi et sacramentorum, nisi remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab evangelio dissentientem reiicere et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione ecclesiae sine vi humana, sed Verbo.

22] Hic necessario et de iure divino debent eis ecclesiae praestare obedientiam, iuxta illud Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit.

23] Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc habent ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7, 15: Cavete a pseudoprophetis!

24] Gal. 1, 8: Si angelius de coelo aliud evangelium evangeliza- verit, anathema sit!

25] 2 Cor. 13, 8: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate.

26] Item: Data est nobis potestas ad aedificationem, non ad destructionem.

27] Sic et canones praecipiunt, 2, 1. 7, cap. Sacerdotes, et cap. Oves.

28] Et Augustinus contra Petiliani epistolam inquit: Nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra canonicas Dei Scripturas aliquid sentiunt.

29] Si quam habent aliam vel potestatem vel iurisdictionem in cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii aut decimarum etc., hanc habent humano iure, ubi cessantibus ordinariis coguntur principes vel inviti suis subditis ius dicere, ut pax retineatur.

30] Praeter haec disputatur, utrum episcopi seu pastores habeant ius instituendi ceremonias in ecclesia et leges de cibis, feriis, gradibus ministrorum seu ordinibus etec., condendi.

31] Hoc ius, qui tribuunt episcopis, allegant testimonium Ioh. 16, 12: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.

32] Allegant etiam exemplum apostolorum Act. 15, 20, qui prohibuerunt abstinere a sanguine et suffocato.

33] Allegant sabbatum, mutatum in diem dominicum contra Decalogum, ut videtur. Nec ullum exemplum magis iactatur quam mutatio sabbati. Magnam contendunt ecclesiae potestatem esse, quod dispensaverit de praecepto Decalogi.

34] Sed de hac quaestione nostri sic docent, quod episcopi non habent potestatem statuendi aliquid contra evangelium, ut supra ostensum est. Docent idem canones 9. distinct.

35] Porro contra Scripturam est traditiones condere aut exigere, ut per eam observationem satisfaciamus pro peccatis, aut mereamur gratiam et iustitiam.

36] Laeditur enim gloria meriti Christi, quum talibus observationibus conamur merei iustificationem.

37] Constat autem, propter hanc persuasionem in ecclesia paene in infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide et iustitia fidei, quia subinde plures feriae factae sunt, ieiunia indicta, ceremoniae novae, novi honores sanctorum instituti sunt, quia arbitrabantur se auctores talium rerum his operibus mereri gratiam.

38] Sic olim creverunt canones poenitentiales, quorum adhuc in satisfactionibus vestigia quaedam videmus.

39] Item auctores traditionum faciunt contra mandatum Dei, quum collocant peccatum in cibis, in diebus et similibus rebus, et onerant ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud Christianos ad pomerendam iustificationem cultum esse similem Levitico, cuius ordinationem commiserit Deus apostolis et episcopis.

40] Sic enim scribunt quidam, et videntur pontifices aliqua ex parte exemplo legis mosaicae decepti esse.

41] Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit etiam sine offensione aliorum in feriis laborare manibus, quod sit peccatum mortale omittere horas canonicas, quod certi cibi polluant conscientiam, quod ieiunia sint opera placantia Deum, quod peccatum in casu reservato non possit remitti, nisi accesserit auctoritas reservantis; quum quidem ipsi canones non de reservatione culpae, sed de reservatione poenae ecclesiasticae loquantur.

42] Unde habent ius episcopi has traditiones imponendi ecclesiis ad illaqueandas conscientias, quum Petrus vetet Act. 15, 10 imponere iugum discipulis, quum Paulus dicat 2 Cor. 13, 10, potestatem ipsis datam esse ad aedificatione, non ad destructionem. Cur igitur augent peccata per has traditiones?

43] Verum exstant clare testimonia, quae prohibent condere tales traditiones ad promerendam gratiam, aut tamquam necessarias ad salutem.

44] Paulus Col. 2, 16. 20: Nemo vos iudicet in cibo, potu, parte diei festi, novilunio aut sabbatis.

45] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Non attingas, non gustes, non contrectes? Quae omnia pereunt usu et sunt mandata et doctrinae hominum, quae habent speciem sapientiae.

46] Item ad Titum 1, 14, aperte prohibet traditiones: Non attendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum, aversantium veritatem.

47] Et Christus Matth. 15, 14. 13 inquit de his, qui exigunt traditiones: Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum;

48] et improbas tales cultus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.

49] Si ius habent episcopi, onerandi ecclesias infinitis traditionibus et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet Scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas daemoniorum, 1 Tim. 4, 1? Num frustra haec praemonuit Spiritus Sanctus.

50] Relinquitur igitur, quum ordinationes, institutae tamquam necessariae aut cum opinione promerendae gratiae, pugnent cum evangelio, quod non liceat ullis episcopis tales cultus instituere aut exigere.

51] Necesse est enim in ecclesiis retinerei doctrinam de libertate Christiana, quod non sit necessaria servitus legis ad iustificationem, sicut in Galatis, 5, 1, scriptum est: Nolite iterum iugo servitutus subiici.

52] Necesse est retineri praecipuum evangelii locum, quod gratiam per fidem in Christum gratis consequamur, non propter certas observationes aut propter cultus ab hominibus institutos.

53] Quid igitur sentiendum est de die dominico et similibus ritibus templorum? Ad haec respondent, quod liceat episcopis seu pastoribus facere ordinationes, ut res ordine gerantur in ecclesia, non ut per illas mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis, aut obligentur conscientiae, ut iudicent esse necessarios cultus, ac sentiant se peccare, quum sine offensione aliorum violant.

54] Sic Paulus 1 Cor. 11, 5.6 ordinat, ut in congregatione mulieres velent capita, 1 Cor. 14, 30, ut ordine audiantur in ecclesia interpretes etc.

55] Tales ordinationes convenit ecclesias propter caritatem et tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut ordine et sine tumultu omnia fiant in ecclesiis, 1 Cor. 14, 40; cf. Phil. 2, 14;

56] verum ita, ne conscientiae onerentur, ut ducant res esse necessarias ad salutem, ac judicent se peccare, quum violant eas sine aliorum offensione; sicut nemo dixerit peccare mulierem, quae in publicum non velato capite procedit sine offensione hominum.

57] Talis est observatio diei dominici, paschatis, pentecostes et similium feriarum et rituum.

58] Nam qui iudicant ecclesiae auctoritate pro sabbato insitutam esse diei dominici observationem tamquam necessariam, longe errant.

59] Scriptura abrogavit sabbatum, quae docet omnes ceremonias Mosaicas post revelatum evangelium omitti posse.

60] Et tamen quia opus erat constituere certum diem, ut sciret populus, quando convenire deberet, apparet ecclesiam ei rei destinasse diem dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis placuisse, ut haberent homines exemplum Christianae libertatis, et scirent nec sabbati nec alterius diei observationem neccessariam esse.

61] Exstant prodigiosae disputationes de mutatione legis, de ceremoniis novae legis, de mutatione sabbati, quae omnes ortae sunt ex falsa persuasione, quod oporteat in ecclesia cultum esse similem Levitico, et quod Christus commiserit apostolis et episcopis excogitare novas ceremonias, quae sint ad salutem necessariae.

62] Hi errores serpserunt in ecclesiam, quum iustitia fidei non satis clare doceretur.

63] Aliqui disputant diei dominici observationem non quidem iuris diviniesse, sed quasi iuris divini; praescribunt de feriis, quatenus liceat operari.

64] Huiusmodi disputationes quid sunt aliud nisi laquei conscientiarum? Quamquam enim conentur epiikeizare traditiones, tamen nunquam potest aequitas deprehendi, donec manet opinio necessitatis, quam manere necesse, est, ubi ignorantur iustitia fidei et libertas Christiana.

65] Apostoli iusserunt, Act. 15, 20, abstinere a sanguine. Quis nunc observat? Neque tamen peccant, qui non observant, quia ne ipsi quidem apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed ad tempus prohibuerunt propter scandalum.

66] Est enim perpetua voluntas evangelii consideranda in decreto.

67] Vix ulli canones servantur accurate et multi quotidie exolescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt traditiones.

68] Nec potest conscientiis consuli, nisi haec aequitas servetur, ut sciamus eos sine opinione necessitatis servari nec laedi conscientias, etiamsi traditiones exolescant.

69] Facile autem possent episcopi legitimam obedientiam retinere, si non urgerent servare traditiones, quae bona conscientia servare non possunt.

70] Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt, nisi iurent se puram evangelii doctrinam nolle docere.

71] Non petunt ecclesiae, ut episcopi honoris sui iactura sarciant concordiam; quod tamen decebat bonos pastores facere.

72] Tantum petunt, ut iniusta onera remittant, quae nova sunt et praeter consuetudinem ecclesiae catholicae recepta.

73] Fortassis initio quaedam consitutiones habuerunt prohabiles causas; quae tamen posterioribus temporibus non congruunt.

74] Apparet etiam quasdam errore receptas esse. Quare pontificiae clementiae esset illas nunc mitigare, quia talis mutatio non labefacit ecclesiae unitatem. Multae enim traditiones humanae tempore mutatae sunt, ut ostendunt ipsi canones.

75] Quodsi non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quae sine peccato non possunt praestari, oportet nos regulam apostolicam, Act. 5, 29, sequi, quae praecipit, Deo magis obedire, quam hominbus.

76] Petrus vetat episcopos dominari et ecclesiis imperare, 1 Petr. 5, 3.

77] Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur episcopis, sed hoc unum petitur, ut patiantur evangelium pure doceri, et relaxent paucas quasdam obseravtiones, quae sine peccato servari non possunt.

78] Quodsi nihil remiserint, ipsi viderint, quomodo Deo rationem reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati praebent.

Epilogus

1] Hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere controversiam. Quamquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut fugeremus prolixitatem, praecipua complexi sumus, ex quibus cetera facile iudicari possunt.

2] Magnae querelae fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus, de abusu excommunicationis. Parochiae multipliciter vexabantur per stationarios. Infinitae contentiones erant pastoribus cum monachis de iure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de extraordinariis concionibus et de aliis innumerabilibus rebus.

3] Huiusmodi negotia praetermisimus, ut illa, quae sunt in hac cause praecipua, breviter proposita facilius cognosci possent.

4] Neque hic quidquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est.

5] Tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut inteligi possit, in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum contra Scripturam aut ecclesiam catholicam, quia manifestum est, nos diligentissime cavisse, ne qua nova eet impia dogmata in ecclesias nostras serpent.

6] Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere iuxta edictum Caesareae Maiestatis, in quibus confessio nostra exstaret et eorum, qui apud nos docent, doctrinae summa cerneretur.

7] Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem informationem, Deo volente, iuxta Scripturas exhibere.

8] Caesareae Maiestatis Vestrae fideles et subditi:

9] Iohannes, Dux Saoniae, Elector.

10] Georgius, Marchio Brandenburgensis.

11] Ernestus, Dux Lunenburgensis.

12] Philippus, Landgravius Hessorum.

13] Iohannes Fridericus, Dux Saxoniae.

14] Franciscus, Dux Lunenburgensis.

15] Volfgangus, Princeps ab Anhalt.

16] Senatus Magistratusque Nurnbergensis.

17] Senatus Reutlingensis.

***

The Confession of Faith: Which Was Submitted to His Imperial Majesty Charles V At the Diet of Augsburg in the Year 1530. by Philip Melanchthon, 1497-1560

German Text

Vorrede.