De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia
Part 4
[_De piscibus._] Xiphiæ igitur piscis summam rostri partem tantum, quæ gladio seu ensi militari similis est, ad naturale rostrum tibi depinximus. Ima enim rostri pars, oculus, & reliquum caput, vetustate absumpta sunt. Pars illa rostri superior tota ossea (24) est & dura, reliquoque corpori longitudine par, ut Aristoteles tradidit. Sicca etiam illa nostra est. Superficie sua summa & extima leviter aspera est: intima & prona, lævior. Componitur ex duobus ossibus, quæ ab ultimo suo fine mucronato ad caput usque ita conjuncta sunt, ut unum quid esse toto processu videantur. Ubi ad caput perventum est, paulatim se dividunt & diducunt, ita ut superior pars ad cranium conficiendum latius assurgat; altera palati os facit, rectoque ductu à lato in acutum tendit, pari cum superiore longitudine. Medium rictum & hiatum inter utrumque os bona sua parte occuparunt cerebrum atque oculi, quæ jam vetustate deleta & consumpta sunt. Reliquum adhuc occupat in modum cunei materia quædam ruffa, cariosa, pinguitudine quadam unctuosa, etiam in tanta vetustate, medio modo se habens inter durum & molle, friabilis, ita ut digitis facile deteratur, materiei illi cariosæ, quæ in salicum putredine visitur, non absimilis, intertextis quibusdam membranulis continentiæ causa. Æque & ea parte qua se findere occipiunt, ossi superiori incumbit media sua parte alterum os tenue & mucronatum, eo modo quo vaginis gladiorum incumbit altera ad cultrum excipiendum vaginula. Ab eo mucrone ad extremum rostrum, in medio latitudinis suæ spacio, sulculus quidam est, uti in multis ensibus ferreis videre est. Utrinque ejus sulci, leviter in summo decurrit ad ultimum ferè mucronem alter sulculus, (24b) sed non ita altè impressus aut excavatus, ut est medius ille. In intima seu prona sua parte suturam quandam habet in media latitudine, per omnem longitudinem leviter se attollentem. Conspicua tamen hæc non ita sunt, nisi in sicco rostro, propter +periosteon+ & cutem, quibus obducuntur adhuc recentia, ut in hoc nostro quantumvis sicco quibusdam in locis, maximè ubi se dividit, apertum est. Gladius ipse sine pelliculis colore est obscurè pallido. Unde tamen divisio illa incipit, semper est nigrior unctuositate materiæ, quæ in ipso rictu inter os utrumque continetur. Longum est os illud nostrum (quod parvi Xiphiæ rostrum videtur esse) a fine ad summum capitis, pedes Romanes tres & semissem. Sed ad hiatum (quo tenus gladii militaris figuram refert) pedes duos, palmos tres. Pendit libras tres, uncias duas, annosum jam & siccum.
_De Maculone._
Anno 1555. Lynni, Norfolciæ oppidi in Anglia portuosi, quod Antoninus in itinerario portum Lemanis nominat, in siccum a piscatoribus eductus fuit piscis hic maculosus, rudi figura depictus, & chartis impressis per omnem Angliam divulgatus, longusque amplius pedes 60. carne pingui, clara, & candicante, gustus suavitate cervinam referente. Nomen nostrates nescivere piscatores, nos Maculonem a notis vocitemus.
_De Aspredine._ (25)
Aspredo fluvialis piscis est, toto corpora asper, pinnis spinosus, Percæ forma & magnitudine, colore per summa fuscus, per ima cum pallore flavus; duplici per maxillas semicirculorum ordine notatus, oculo ex dimidio superiori fuscus, ex inferiori subaureus, pupilla niger: linea per dorsi longitudinem exporrecta, & veluti filo transverso corpori affixa singularis: notis per caudam atque pinnas nigris maculosus, quæ pinnæ, cum ira subest, inhorrescunt: cum animi conquiescunt, residunt. Caro Aspredini quæ Percæ, & friabilitate & salubritate laudata. Locis gaudet arenosis: & cum alibi in Britannia, tum præcipue in Hiero flumine [_Hiermouth._] (quod nostrum Nordovicum alluens in Baradenum æstuarium ad Hieri ostium, oppidum tum piscatu tum portu celebre, illabitur) frequens est. Nostri Ruffum vocant; quod cum Latinis asperum significet, Aspredinem piscem nominavimus.
_De Variata._
Variata piscis est marinus, illustris, aureus & resplendens magis, versicolor tamen, ut si multo colori aureo & splendescenti exiguum purpureum admisceas. Is color prout ad solem in hanc aut illam partem verses piscem, ita alius atque alius est, ut in collo Columbino; unde pisci Variatæ nomen dedimus, ea analogia, qua aurata dicimus. Magnitudine & forma est (25b) alburni, cute & carne Percæ. In Australi nostræ Britanniæ mari plurimus, inter scopulos atque saxa frequens. Ipse mense Julio anni 1555. captum vidi in nassa, & contrectavi, per serenitatem & tranquillitatem animi gratia exspatiatus in mare in scapha piscatoria ad mille passus, videndi causa urbis reliquias quam mare in insula Selsey absorpserat, & ludentem colore naturam suspexi. Mortuo marcescit color, & ad pallorem degenerat.
_De Trachuro._
Trachurus figura corporis scombro est simillimus, ut vix internoscas, nisi ad caudam uncinis (unde Trachuri nomen habet) & linea ab uncinis ad summas costas, atque inde ad caput, producta. Nostri an Horsefish, quasi caballinum piscem dicas, nominant. Sed unde, aut qua ratione, nondum video, cum nihil cum equo habeat commune; neque in numero magnorum piscium est, quos Horsefishes subinde nominamus, sumpta ex Græcis ratione, qui ut grandia in compositione Hippos vocant (ut Hipposelinon, Hippomalachen, & Hippomarathron) ita nostri in compositione Horse vocitamus, ut Horseminte, Horsemuscelles, hoc est mentastrum, seu mentham caballinam, & mytulos caballinos, seu hippomytulos: uti latius in libello nostro de symphonia vocum Britannicarum explicuimus. Cor illi triquetrum est, & caryophyllo aromatico simile, injecta vesicula. Non vulgaris apud nos est piscis, (26) pretiive vilioris.
_De Acu._
Acus item apud nos non vulgaris piscis est, nisi circa phanum Botulphi, quod nostri Boston, quasi Botolphes Toune diceres, nominarunt, ubi veneunt seni in denarios. Cor habet ut Trachurus, & ei incumbentem ampullæ seu phialæ modo erectam vesiculam, orificio cordis fundo suo insidentem. Siccus piscis est & vescus, sed carne dura siccaque ut scombri. Hornebeke nostri dicunt, a corneo quod habet rostro.
_De Cerco._
Appulit littori nostro Britannico piscis grandis inter Caletum & Dovarium rete piscatorio captus decimo sexto die Junii, anno 1569. quem ego Londini vidi 22. die ejusdem mensis & anni. Magnitudinis Delphini erat, corpore tereti ut Delphino per omnem longitudinem, sed cauda ex toto lata, & quibusdam impressionibus exornata, colore universo obscurè murino, nisi quòd in imo ventre candicabat. Britanni & Hispani Cherke appellant, a caudæ (reor) longitudine & miraculo. Nam +kerkos+ Græcis, cauda est Latinis. Idcirco latinè Cercus recte dici potest. Verum quemadmodum Delphinis lævis cutis, sic Cercis aspera est, ut est hominis mentum rasum: Corium undique diceres, ut est Delphinis. Pinnæ quoque fuscæ & coriaceæ, duræque ut Delphinis, & eæ ex (26b) utroque latere binæ: in dorso duæ, anterior major: posterior multo minor: & in extremo ventre paulo ante caudam una parva. Costas nullas habet; spinam tantum (sed non osseam) universum corpus perreptantem. Intestina pro magnitudine exigua, & ferè jejuna, hepar grande. Anteriores dentes habet duplices; maxillares utrinque alternatim duplices atque triplices, ex quibus intimus recurvatur in adversum tenacitatis causa. Longitudo corporis a nare (quæ ultra os se profert obtusius) ad caudam, pedes Romani septem sunt; longitudo caudæ, septem cum semisse. Ambitus corporis, qua majus est, pedum quatuor, & palmorum trium. Caudam falcem esse diceres; cujus falcatæ pars inferior tenuis est ut acies; superior crassior, ut falcis spina seu dorsum. Tota lata est ut falx. Ubi corpori committitur, lata pinna est. Inde cauda incipit, & falcis similitudinem accipit. Est enim velut falcis calcaneus. Hinc cauda in processu ad extremum sui coacta in angustius est. Recurvatur ad inferna non superna. Corpori caro est, qualis Salmoni, & vesca, sed non usquequaque grata palato. Parit animal.
_De Chrysophry._
Chrysophrys etsi rarus est in aliis Angliæ partibus, in aliis tamen circumflui maris nostri rarus non est, maximè occiduis. Id quo tibi innotescat, quòd Gillius tradat in mari nostro eos non esse, ex nostris vivam unius imaginem, graphice depictam, (27) atque ad naturam exornatam misimus, quem nostri ab aureo colore superciliorum, Dory, quasi auratam diceres, appellant. Vocant etiam Bramam marinam ob similitudinem corporis quam habet cum Cyprino lato. Misimus etiam ejus piscis dentes & maxillas, raras certè & spectatu dignas. Addidimus & descriptionem ejus, quam mihi ipsi non asservavi, quòd semper causas tuas præferebam, ut nec multa alia quæ ad te misi. Tu si habeas adjunge, una cum icone & dentibus penicillo expressis. [_Lupus marinus._] Lupi quoque marini caput, quod ad te dedimus, propter dentium ordinem, figuram atque numerum in summo palato & imo ore, [_Conchæ._] & conchas striatas nostræ Britanniæ, quas misimus cum conchis seu margaritis foetu suo, etiam excudito & publicas facito, mi Gesnere.
_De Delphino._
Delphinum, Shorhami in Sussexia Britanniæ captum, vidimus integrum Londini mense Decembri 1569. Curru enim advectus fuit ad Thomam Norfolciæ ducem, qui divisit, & amicis distribuit. Longè gratior ejus caro fuit veru assa, quam furno cocta. Maximè, si ex condimento phocænæ carni accommodato, ex aceto, micis panis similaginei, atque saccharo composito, comedatur. Id usu deprehendi. Caro ejus, phocænæ carni est simillima, nisi quod clarior & gustui gratior est. Cor habet Porcino simile, ut & hepar & pulmones, (27b) nisi quòd triplo grandiores sunt. Incurvum animal non est, uti a multis pingitur, sed rectissimum & teres, a capite utrinque sensim gracilescens ad extrema. Niger piscis est, nisi in ventre quo candicat. Cutem corium esse dixeris lævissimum, & corpus universum contegens, & pinnas obvelans. Bellonius ejus iconem rectius expressit penicillo, quàm alius quivis qui piscium historiam scripsit. Cæterorum figuris ita species inter se conveniunt, ut hyæna lupo, quæ ut lupo non absimilis, ita nec omnino similis est. Phocæna non erat, quam nostri Porpose nominant, dicturi Porcpoise & contracte Porpoise, a porco pisce, ut in libro nostro de symphonia vocum Britannicarum dicemus. Nam licet eam Delphino similem scribat Aristoteles, & Delphini esse speciem, tamen minorem dicit, & colore magis coeruleo, & ampliori dorso. At hujus Delphini longitudinem decem fuisse pedum constat, & colore nigro. [_Rubicon._] Alterum ejus generis in Rubicone Italiæ vidi trajiciens flumen, anno Domini 1543. Cujus tanta erat natandi sub aqua celeritas, ut si jam prope esset, mox quàm longissimè abesset. Id quod ex eo deprehendebamus, quòd respirationis gratia subinde ex aquis prosilire cogebatur. Ad eum modum eundo ac redeundo tanquam ludibundum ad naucleri sibilum (nam musica delectari creduntur) diu contemplati sumus qui trajiciebamur.
_De Cerucho._ (28)
Ceruchus piscis grandis est, Cerci aut Phocænæ ferè magnitudine, ore pro quantitate corporis, dentium ordine triplici munito. In ipsis faucibus penitius etiam dentes sunt acuti & frequentes; & tubera utrinque tria, dura, & dentata, separata quidem, sed juxta se ordine tamen posita; oculi pupillam circundat lacteus circulus. Color universo corpori, qui asino nostro, quem coddum nostri vocant, ut & caro similis. Utramque maxillam duæ cartilagines faciunt, quarum utræque alteris, qua coeunt, committuntur, ut coalescant per symphysim & in ipso mento, & in maxillæ superioris medio. Ex his inferior barbulis quibusdam foris per oras undique pendulis duplici ordine per intervalla ornatur. Superior tuberibus atque spiculis inæqualis conspicitur. Etenim quæ eam constituunt cartilagines duæ, in summo labro qua coeunt recurvatæ, duo sustinent tubercula obtusa, non multum prominentia, digitali ferè crassitudine. A quibus unciali latitudine cum semisse è genis prosiliunt spicula utrinque duo, non multum extantia, sed humilia. Inter hæc e medio capite assurgit corniculum, longitudinis palmi unius & semissis, crassitudinis pollicis majoris. Post id non magno intervallo prominent cornua duo majora, dura, nigra, erecta, & acuminata, sesquipedali quidem longitudine, sed brachii septennis pueri crassitudine: a quibus nomen Ceruchi dedimus animali, alioqui (28b) incognito. Ab his alia cornicula seu spinæ per omnem dorsi longitudinem certis intervallis disponuntur ad caudam, eo minora, quo longius absunt a capite: eoque majora, quo propius accedunt. Caudam habet cutaneam, non absimilem alæ Vespertilionis, sed crassam: ut & pinnas duas anteriores, quæ e scapulis pronascentes ut brachia curta, in extremis dilatantur in membranam crassam, costis quibusdam osseis numero viginti tribus e brachio enatis & per oras acutis instratam, ut fit in alis vespertilionum. Statim a capite, utrinque branchias faciunt exiles costæ quinque ad pinnas ferè productas. E ventre enatas tibias videbis, & inde pedes duos cutaneos, crassos, & in digitos quinque divisos, sed unguibus orbatos, membranisque crassis per intervalla digitorum repletos, per summa læves, per ima hirtos. Cauda & pinnas expansæ formam habent ferè semilunarem, in extremis aculeatæ. Ceruchus sevo & pice nuper uncti Carbasi seu naviculæ delectatus secutus eam est ad littus Britannicum inter Lestofte & Pakefeld in Suffolcia, & destitutus recedentis maris unda in sicco relictus est, & a Lestoftensibus anno Domini 1570. mense Februario interfectus. Cujus caput aqua madidum, ne in rugas præ siccitate contrahatur, ad nos allatum est Londinum, una cum figura piscem referente naturaliter, mense Maio ejusdem anni. Vidimus & contrectavimus, depingique curavimus, addito reliquo corpore ex figura ad vivum efformata. Moribus esse implacidis retulit (29) is qui spectandum proposuit, & sine intestinis, natura uno contenta stomacho, sineque excrementi foramine; quod rarum est, si verum est.
Atque hæc quidem de piscibus; jam ad stirpes transibo. Quæ quia paucæ sunt, longum negotium non facessent. Neque enim de omnibus, sed de iis quas ad te (mi Gesnere) dedimus, scribere proposuimus.
_De Scapo granorum paradysi._
[_De stirpibus._] Scapus granorum paradysi instar scapi est papaveris, nisi quòd in summo conclusus est, quòdque major eo est, Pyri videlicet mediocris magnitudine, colore dactyli, apice a cætero corpore circulo quodam diviso. In eo scapo magna granorum copia est, ut in papavere, aut malo Granato.
_De Palmite._
Palmites planta est radice lignosa, multo singulari surculo, & eo lignoso, absectoque in hac figura Palmitis; sed cui tamen singulo folia virescunt plura, gladiolo non absimilia, ordine propter se posita. Summa radix, cum se e terra effert, varia veluti carice, intus pallida, per extremitates ruffa vestitur, in coni formam. Omnem caricem filamenta quædam instar retis contexta ambitu suo comprehendunt. Inter carices cavus quidam ac pallidus gladiolus hinc inde latet. In eo (29b) Palmitis semen continetur. Id arboris densi figuram refert, ramis undique milio vestitis. In Hispania nascitur, Hispanis, tenero adhuc asparago, in cibis utilis. Venerem excitare creditur, palmitesque nominatur. Apud divum Paulum Londini hujus Plantæ ramos, seu virgultas siccas, ut palmas gestant sacerdotes in festo palmarum, palmas Hierosolymitanas, seu Arabiæ desertæ appellantes.
_De Pisis sponte nascentibus._
Pisa in littore nostro Britannico quod orientem solem spectat, certo quodam in loco Suffolciæ, inter Alburnum & Ortfordum oppida, saxis incidentia (mirabile dictu) nulla terra circumfusa, autumnali tempore anni 1555. sponte sua nata sunt, adeo magna copia, ut suffecerint vel millibus hominum.
_De Ilice._
Ilex grandis arbor est & patula, quanta Pyrus, foliis planè Agrifolii, mari aculeatis, foeminæ sine aculeis. Glandem fert, ut quercus, foemina. Utriusque generis unam vidimus in Britannia, marem in horto Parysino in ripa Transthamesina, foeminam in horto Regio Westmonasterii. Folium ei pingue est: Ideo semper viret. Quam ob rem Greine tre verbo Germanico nomen invenit apud nos, qui alienis quàm nostris magis delectamur. Alioqui Grene tre diceremus, quòd grene (30) apud nos idem est quod viride apud Latinos, & greine apud Germanos. Plantam ad te, Gesnere, misimus, ut inter tua de stirpibus exprimas.
Sed hæc abunde de animalibus atque stirpibus raris ad Gesnerum cum suis iconibus, quas omnes ille expressit in libro suo de iconibus cum descriptionibus nostris nostro nomine, præterquam Tragelaphi, Buculæ cervinæ, ovis latæ caudæ, Saguinæ nostræ, Cercopitheci varii, Picæ marinæ, scapi granorum paradysi, Palmitis & Ilicis, quæ ab ædito libro de historia animalium, & libro de iconibus seu figuris misimus. Cercum, Delphinum, & Ceruchum, a morte ejus inter raros pisces retulimus, quòd non nisi postremis annis in nostram potestatem inciderint: alia addituri prout se nobis efferent, una cum figuris. Hæc interim.
_Ioannis Caii de rariorum animalium atque stirpium historia libelli finis._
CATALOGVS EORVM QVAE IN HOC LIBEL- lo continentur.
_Quadrupedum._
Canis Getulus. Fol. 1 Vncia. 2 Lynx seu Leuncia. 5 Zibettum. 6 Strepsiceros. 6 Cervus Palmatus. 7 Tragelaphus, seu Hircocervus. 7 Bucula cervina, seu Moschelaphos. 9 Hippelaphus, seu Equicervus. 10 Dama Plinij. 11 Ovis Arabica Macrocercos. 12 Ovis Arabica Platycercos. 12 Bonasus. 13 Sciurus Getulus. 14 Saguina. 15 Cercopithecus varius. 15 Chamæleon. 15
_Avium._
Haliætos. 17 Anser Brendinus. 18 Anser Bassanus. 18 Anas Indica. 18 Anas Turcica. 19 Pica marina. 19 Gallina Getula. 19 Meleagris. 20 Morinellus. 21 Puphinus. 21. Vbi de Corvorante seu Mergo. Spermologus. 22 Sacer Psittacus. 22 Corvus albus. 23. Vbi de urso albo & vulpe nigra leges obiter.
_Piscium._
Xiphias seu Gladius. 23 Maculo. 24 Aspredo. 25 Variata. 25 Trachurus. 25 Acus. 26 Cercus. 26 Chrisophrys. 26. Vbi de Lupo marino, & concharum foetu margaritis, quas alio nomine conchos Latini vocant. Delphinus. 27. In quo de Phocæna quam nostri Porpose nominant, & de Rubicone nobili Italiæ flumine scripsimus. De Phoca, quam nostri contracte Seele vocant, explicatè See Vele dicturi, hoc est Vitulum marinum, in libro nostro de canibus Britannicis diximus, ubi de Cane piscatore ægimus. Eam à nostris etiam Dogge fishe, id est Canem marinum appellari, eodem in loco scripsimus. Ceruchus. 28
_Stirpium._
Scapus granorum paradysi. 29 Palmites. 29 Pisum spontaneum. 29 Ilex. 29
_FINIS._
* * * * * * * * *
Errors and Anomalies noted by transcriber:
_De Hippelapho, seu Equicervo._ Colore sunt & densitate [_"n" in "sunt" invisible_]